Obrazy na stronie
PDF
ePub

divitum consimilis sub publicis magistris educatio, non inutile erit legere apud Plutarchum et Xenophontem. Plut. in Lycurg. et Lacon. Xenophon. i. Cyrop. et in Lacon.

CAPUT XLIII.

Veterum Romanorum in educandis pueris disciplina.

1. Non assuescat infans ei sermoni qui dediscendus deinde sit. Magni interest quos quisque audiat quotidie domi, quibuscum loquatur à pueritiâ, quemadmodum patres pædagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistolas Cornelia, matris Gracchorum:* apparet ejus filios, qui eloquentia floruerunt, non solùm in gremio matris educatos fuisse, sed etiam ab eâ sermonis elegantiam hausisse. Maximum autem matronis ornamentum esse liberos bene institutos meritò putabat sapientissima illa mulier. Cùm Campana matrona apud illam hospita, ornamenta sua, quæ erant illo seculo pretiosissima, ostentaret ei muliebriter; traxit eam sermone, quousque á scholâ redirent liberi. Quos reversos hospitæ exhibens: Et hæc, inquit, ornamenta mea sunt. Quint. l. i. c. 1. Cic. in Bruto, n. 210.

Valer. l. iv. c. 4.

2. Operæ pretium est cognoscere veterum Romanorum severitatem ac disciplinam circa educandos formandosque liberos. Jamprimum filius ex castâ parente natus, non in cellâ emptæ nutricis educabatur, sed in gremio ac sinu matris, cujus præcipua laus erat, tueri domum, et inservire liberis. Eligebatur autem aliqua major natu propinqua, cui propter probatos mores soboles omnis cujuspiam familiæ committeretur; coram quâ neque dicere fas erat, quod turpe dictu videretur, neque facere, quod inhonestum factu. Hæc non studia modò, sed remissiones etiam lususque puerorum, quâdam verecundia temperabat. Sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Julii Cæsaris, sie Attiam Augusti matrem, præfuisse educationibus liberorum accepimus.

Hæc disciplina ac severitas id præstabat, ut pueri toto

Gracchorum; from Graccus. The persons here mentioned were Tiberius and Caius Gracehus, famous equally for their eloquence and sedition.

pectore arriperent artes honestas. At nune natus infans delegatur Græcule alicui ancillæ, cui adjungitur unus alter servus nulli serio ministerio accommodatus. Horam fabulis et erroribus teneri et rudes animi statim imbuuntur; nec quisquam in totâ domo curat, quid coram infante domino aut dicat, aut faciat; quoniam etiam ipsi parentes nec probitati nee modestiæ parvulos assuefaciunt, sed lasciviæ et audaciæ. Per quæ paulatim irrepit impudentia et sui alienique contemptus: Dialog. de corr. Eloq. c. 18.

3. Cùm Catoni majori natus esset ex uxore filius, nullis negotiis, nisi publicis, impediebatur, quominus adesset matri infantem abluenti et faciis involventi. Illa proprio lacte filium alebat, sæpéque etiam liberos servorum suis uberibus admovebat, ut nutrimenti consortium eos puero domino magis benevolos redderet. Ubi aliquid intelligere potuit puer, eum pater ipse in litteris instituit, licèt idoneum et eruditum domi servum haberet Chilonem, à quo pueri multi erudiebantur. Sed nolebat ut ipse scriptum reliquit, servum filio suo vel maledicere vel aurem vellicare, si tardior in discendo esset: neque etiam filium tanti muneris, hoe est, doctrinæ, debitorem esse servo. Ipse itaque ejus ludimagister, ipse legum doctor, ipse lanista fuit. Neque modò docuit jaculari armis depugnare, equitare, sed etiam pugilatu decertare, calorem et frigus tolerare, fluminum vortices nando superare. Conscripsit illi manu suâ grandibus litteris, historias, ut etiam in paternâ domo nota haberet veterum instituta atque exempla. Quidquam turpe loqui cavit non minùs filio præsente, quàm sacris virginibus Vestalibus. Plut. in Cat. maj.

4. L. Emilio Paulo multi anni fuêre vacui à rerum publicarum curâ inter primum et alterum consulatum. Eos totos impendit rebus saeris, et maximè liberorum institutioni, quos erudiri voluit non tantùm Romanâ veteri disciplina, sed etiam Græcis litteris. Illis cùm grammaticæ, rhetoricæ, dialecticæque artis magistros dedit, tum pingendi quoque, equitandi, venandi. Et, ut erat líberorum amantissimus inter Romanos, eorum exercitiis omnibus intererat, nisi respublica aliò vocaret. Plut. in Emil.

5. Augustus etiam puer animum optimis artibus excolebat, corpus laboriosis militaribusque exercitationibus durabat. Eum solicitè observabant mater Attia et Philippus vitricus; quotidie à magistris et custodibus, quos pue

ro apposuerant,* inquirentes studiosè, quid rei egisset, quò esset profectus, quâ ratione diem transegisset, quibuscum denique esset versatus. Hâc Attiæ matris solicitudine factum est, ut Augustus evaserit è multis ipsius pudori oblatis periculis. Nicol. Damasc.

Augustus summum imperium Romæ adeptus, nepotes suos literas aliaque rudimenta per se plerumque docuit. Sueton. in Aug. c. 64.

CAPUT XLIV.

Publica utilitati plurimùm prosunt qui juventutem erudiunt.

1. Quia utile est juventuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub quorum custodiâ contineretur. Senec. 4 Benef. c. 11.

Non is solus reipublicæ prodest qui tuetur reos, et de pace belloque censet, sed qui juventutem exhortatur, qui in tantâ bonorum præceptorum inopiâ, virtute instruit animos, qui ad pecuniam luxuriamque ruentes prensat ac retrahit, et, si nihil aliud potest, certè moratur. An ille plus præstat, qui inter cives jus dicit; quàm qui docet juventutem quid sit justitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quàm pretiosum bonum sit bona conscientia! De Trang. c. 3.

2. Quærenti mihi quânam re possem prodesse quamplurimis, nulla major visa est, quàm si traderem civibus meis vias optimarum artium. Quod enim munus reipublicæ majus meliusve afferre possumus, quàm si docemus atque erudimus juventutem? his præsertim temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium operâ refrenanda atque coërcenda sit. Cic. 2 de Div. n. 2. 4.

Si senibus satis virium sit, ut adolescentulos doceant, instituant, ad omne officium instruant, hoc opere quid potest esse præclarius? De Senec. n. 29.

* Quos puero apposuerant; whom they had appointed for the boy.

CAPUT XLV.

Et præceptores et studia amet adolescens.

1. Discipuli si modò sunt bene instituti, præceptorem amant et verentur. Quintil. l. ii. c. 2.

Id præcipuè monendi sunt adolescentes, ut ament præceptores suos non minùs quàm ipsa studia; et existiment eos parentes esse, non quidem corporum, sed mentium. Multùm hæc pietas conferat ad felicem exitum studiorum. Ita enim et libenter audient, et dictis credent, et esse magistrorum similes concupiscent, in ipsos denique cœtus scholarum læti et alacres convenient; emendati non irascentur, laudati gaudebunt: ut sint carissimi, mereri conabuntur. Nam ut præceptorum officium est docere, sic discipulorum præbere se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficiet. Ibid c. 10.

2. Ea maximè cura habenda est ut præceptor omnino fiat nobis familiariter amicus; nec sequatur officium tantùm in docendo, sed etiam affectum. Ibid. c. 3.

Epaminondas philosophiæ præceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoræum: cui quidem sie fuit deditus, ut adolescens tristem et severum senem anteposuerit in familiaritate omnibus suis æqualibus. Neque eum à se dimisit, priusquam ita doctrinâ antecessit condiscipulos, ut facilè intelligi posset pari modo superaturum omnes in cæteris artibus. Corn. Nep. in Epam. c. 2.

Ciceronis filius declaravit ipse hâc epistolâ ad Tyronem, quò amore Cratippum præceptorem dilexerit. Seito me Cratippo esse conjunctissimum, non ut discipulum, sed ut filium. Nam cùm audio illum libenter publicè, tum etiam privatim ejus suavitatem vehementer amo. Sum totos dies cum eo, noctisque sæpenumero partem : exoro enim ut mecum quam sæpissime cænet. Hâc introductâ consuetudine, sæpe inscientibus nobis et cænantibus obrepit, sublatâque severitate philosophiæ, humanissimè nobiscum jocatur. Quare da operam, ut hune talem, tam jucundum, tam excellentem virum videas quamprimum. Cic. Epist. ad fam. l. xvi. Ep. 21.

3. Patet autem ex Trebonii epistolâ ad Ciceronem patrem, quâ curâ, quâque modestiæ famâ filius ejus litteris

operam dederit, Athenas veni, atque ibi, quod maximè optabam, vidi filium tuum deditum optimis studiis, cum summâ nodestiæ famâ. Quâ ex re quantam voluptatem ceperim, scire potes, etiam me tacente. Non enim nescis quanti te faciam, et quàm omnibus tuis bonis gaudeam, pro nostre veterrimo verissimoque amore. Noli putare, mi Cicero, me hoc auribus tuis dare: nihil adolescente tuo, aut potiùs nostro, amabilius est, ex omnibus iis qui Athenis sunt, aut studiosius earum artium, quas tu maximè amas, hoc est, optimarum. Itaque tibi, quod verè facere possum, libenter gratulor. Eum, licèt ingressum pleno gradu in ea studia, atque tuâ cohortatione incitatur, cohortari non intermittemus, ut discendo exercendoque se in dies longiùs procedat. L. xii. Ep. 16.

[blocks in formation]

Sit gratus erga magistrum discipulus.

1. Præceptores suos adolescens veneretur ac suscipiat, quorum beneficio se vitiis exuit, et sub quorum tutela positus exereet artes bonas. Senec. Ep. 83.

Quis est nostrum liberaliter educatus, eui non educator, cui non magister suus atque doctor, cui non locus ille mutus, ubi ipse altus aut doctus est, cum gratâ recordatione in mente versatur. Cic. pro. Planc. n. 81.

Vespasianus natus est in vico modico Sabinorum, et educatus sub paternà avià in prædiis. Quare princeps quoque locum incunabulorum assiduè frequentavit, manente villâ qualis fuerat olim, ne quid scilicet mutaretur ex iis quibus oculi assueverant. Aviæ quoque memoriam tantopere dilexit, ut solemnibus ac festis diebus pocillo ejus argenteo bibere perseveraverit. Sueton. in Vesp. c. 2.

2. Cùm Cicero natus, vivente avo in parvâ villâ, dixisset Attico, se eo loco maximè delectari; his verbis respondit ei Atticus: Ego verò tibi istam justam causam puto, cur huc lubentiùs venias, atque hunc locum diligas. Quin ipse, verè dicam, sum ipsi villæ amicior factus, atque huic omni solo, in quo tu ortus procreatusque es. Movemur enim nescio quo pacto locis ipsis, in quibus eorum, quos diligimus aut admiramur, adsunt vestigia. Me quidem

« PoprzedniaDalej »