Obrazy na stronie
PDF
ePub

existimabant, sed subdititium. Quia alienum à naturâ videbatur, et paruin credibile, ut certus parens à justis liberis interimeretur. Nicol. Damasc. Herodot. l. 1.

CAPUT XXXIX.

Nihil dulcius hominum generi, quàm liberi.

1. Quid duleius hominum generi à naturâ datum est quàm sui cuique liberi? Incertum est quàm longa cujusque nostrum vita futura sit. Consulere itaque et prospicere vivi debemus, ut illorum solitudo et pueritia quàm firmissimo præsidio munita sit. Post. red. Quir. n. 2. In Verrem, l. ii. n. 153.

2. Pater nullum clarius potest relinquere monumentum sui, quàm si filium relinquat effigiem morum suorum, virtutis, constantiæ, pietatis, ingenii. Phil. 9. n. 12.

Ad filium hæreditas paternæ gloriæ et factorum imitatio pertinet. 1 Offic. n. 78.

Optima hæreditas omnique patrimonio præstantior à patribus traditur liberis, gloria virtutis rerumque gestarum: cui dedecori esse, nefas et impium judicandum est. 1 Offic. n. 33.

3. Nemo liberorum gratiâ pecuniis cumulandis incumbat, ut ditissimos eos relinquat. Id enim nee ipsis nee patriæ conducit. Census* juvenum optimus is est, qui eos non reddit obnoxios adulationibus et sufficit rebus necessariis. Liberis ergo non multum auri, sed pudoris oportet relinquere. Plato de Leg. l. v.

Parentes liberis plerumque bono animo malè precantur. Si vis esse felix, Deos ora, ne quid tibi eveniat ex his quæ optantur tibi. Ea non sunt bona quæ isti in te volunt congeri; divitiæ, honores, imperia. Unum bonum est, quod beatæ vitæ causa et firmamentum est, virtus. Fact ipse te felicem. Facies autem, si virtutem colueris. Sen. Epist. 31.

* Census; estate.

† Fac-felicem; make yourself happy.

CAPUT XL.

Liberi patriæ causâ bene instituendi.

Verrem graviter objurgat Cicero, quòd prætor in Sicilia filium flagitiis suis interesse passus erat. Tunc, cùm te ac tuam vitam nôsses, in Siciliam tecum grandem filium ducebas? ut etiamsi natura puerum à paternis vitiis abduceret, consuetudo tamen et disciplina dissimilem tui esse non sineret. Fac enim fuisse in isto C. Lælii et M. Catonis indolem, quid ex eo boni sperari atque effici potest, qui nullum unquam patris sobrium convivium viderit. Qui adultâ ætate per triennium inter intemperantes viros in epulis quotidianis versatus sit: nihil unquam à patre audiri, quo pudentior aut melior esset? Quibus in rebus non solum filio, sed etiam reipublicæ fecisti injuriam. Susceperas enim filios non solùm tibi, sed etiam patriæ: qui non modo tibi voluptati, sed etiam qui aliquando usui reipublicæ esse possent. Eos instituere atque erudire debuisti ad majorum instituta, et ad civitatis nostræ disciplinam, non ad tua flagitia atque ad tuas turpitudines. Esset ex inerti atque improbo parente natus et pudens et probus filius. Nunc pro te Verrem elterum substituisti eivitati. Cicer. l. iii. in Verr. n. 159.

2. Pelopidas, qui filium habebat infamem, Epaminondam reprehendebat, quòd uxorem non duxisset; illumque malè reipublicæ consulere dicebat, qui liberos non relinque

ret:

Vide, inquit Epaminondas, ne tu patriæ pejus consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Mihi verò stirps deesse non potest: namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quæ non modo mihi superstes, sed etiam immortalis, futura est. Cornel. Nep. in Epam.

Gratum est, quod patriæ civem populoque dedisti,

Si facis ut patriæ sit idoneus, utilis agris,

Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

Plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
Moribus instituas. Juven. Sat. xiv. 70.

*Plurimum enim intererit; it will be of the greatest importance.

CAPUT XLI.

Maxima debetur puero reverentia.

Plurima sunt- -famâ digna sinistrâ,
Quæ monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Sic natura jubet; velociùs et citiùs nos,
Corrumpunt vitiorum exempla domestica.
Nil dictu fœdum visuque hæc limina tangat,
Intra quæ puer est-

Maxima debetur puero reverentia. Si quid
Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos;
Sed peccaturo obsistat tibi filius infans.

Juven. Sat. xiv.

Utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus. Infantiam statim deliciis solvimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes et mentis et corporis frangit. Quid non concupiscet cùm adoleverit, qui in cunis purpureis vagierit? In lecticis crescunt: si terram pedibus attigerit, è manibus utrimque sustinentium pendent. Gaudemus, si quid licentiùs dixerint, risu et osculo excipimus verba ingenuis indigna. Nec mirum videri debet: nos docuimus, ex nobis audiê-. runt. Fit ex his consuetudo, deinde natura. Discunt hæc miseri, antequam sciant esse vitia. Quintil. l. i. c. 3, Adolescentium indolem non tam juvant quæ bene dieta sunt, quàm inficiunt quæ pessimè; multòque magis si plura sint, quæ deteriora sunt. A. Gell. l. xii. c. 2.

CAPUT XLII.

Salubriter institui plurimùm prodest in reliquam vitam.

1. Philippus, cujus virtute atque industriâ Macedones locupletissimo imperio aucti sunt, nunquam inter negotia bellica alienus fuit à Musis et literis. Erat ei plena acuminis et solertiæ oratio, quâ non minores res, quàm præliis, confecit: ipseque pluris æstimabat victorias verbis partas, quàm armis. Extant libri epistolarum ejus plenarum et venustatis et prudentiæ, è quibus una brevis è Græco in

Latinum convertenda visa est, inquit A. Gellius, quæ possit esse parentibus hortamentum curæ diligentiæque in liberorum institutione. Philippus* Aristoteli salutem. Filium mihi genitum scito. Nec Diis gratiam perinde habeo, quia natus est, quàm quòd illum nasci temporibus vitæ tuæ contigit. Spero enim fore, ut educatus eruditusque abs te, dignus nobis existat, et non sit impar tanto imperio. A. Gell. l. v. c. 3. Justin. l. ix. c. 8. Polian. 1. iv.

Non fefellit Philippum sua de Aristotele opinio. Quippe Alexander eo doctore diu usus, accepit ab illo tam utilia agendi et loquendi præcepta, ut non dubitaverit prædicare, Non minus Aristoteli debere se, quàm Philippo: hujus enim munus esse quòd viveret ; illius, quòd honeste viveret. Voluit verò Philippus prima literarum elementa filio suo tradi ab Aristotele summo ejus ætatis philosopho, et ille suscepit hoc officium: quia magni momenti est ad studia, eorum initia à perfectissimo præceptore tradi. Cicer. 3 de Orat. n. 144. Plut. in Alex. Quintil. l. i. c. 2.

2. Plurimùm in reliquam vitain proderit, pueros statim salubriter institui. Facile est enim animos adhuc teneros componere; difficulter reciduntur vitia, quæ nobiscum creverunt. Altiùs descendunt præcepta, quæ primis imprimuntur ætatibus: et natura tenacissimi sumus eorum, quæ pueri percepimus: ut sapor, quo nova vasa imbuuntur, durat. Senec. 2 de Irâ, c. 18. Ad Helv. c. 16. Quintil. l. i. c. 1.

Quo semel est imbuta recens, servabit odorem

Testa diu.

Horat. 1 Ep. 2. ver. 69. Nulla ætas videatur tam infirma, quæ non protinus dise cat quid rectum pravumque sit: est enim maximè tum formanda, cùm facillimè cedit præcipientibus. Monendus ergo puer, ne quid cupidè, ne quid improbè, ne quid impotenter faciat. Quint. l. i. c. 4. Habendumque est in animo semper illud Virgilianum : :‡

-Adeo in teneris consuescere multum est.

Virgil, 2 Geor. ver. 272

* Philippus-salutem ; Here is an ellipsis of the verb apprecatur. See Bos's Ellipsas Græca, p. 619. edit. Schæfer. Some think that the proper form of dico better supplies the ellipsis. See Adams' Lal. Gram. Appendix I. and Storr's Opuscula Acad. vol. II. p. 221.

+ Quo semel-diu; a new cask will for a long time preserve a savour, of that with which it has once been filled.

Illud Virgilianum; this line of Virgil.

3. In pueris modò frenis utamur, modò stimulis: est enim in illis aliquid quod coërcendum sit, est quod excitandum. Hine Isocrates, doctor singularis, dieebat se ealcaribus in Ephoro, contrà autem in Theopompo frenis uti solere: alter enim reprimendus erat, alter incitandus. Et Themistocles, qui in adolescentiâ fuerat feroci admodum ingenio, respondebat mirantibus mutatos ipsius mores: Asperos et ferociores pullos fieri equos optimos, si domitoribus peritis tradantur. Senec. de Irâ, I. ii. c. 21. Cic. 3. de Or. n. 25. Plut. in Them.

4. Dabimus aliquod laxamentum: desides verò esse non sinemus, et procul à contactu deliciarum retinebimus. Nihil enim magis voluptuarios et iracundos facit, quàm educatio mollis et blanda. Ideo quò plus indulgetur filiis unicis, et quò plùs licet pupillis, eò corruptior illis animus est. Offensas patienter ille non feret, eui nihil unquam negatum est, cui lacrymas sollicita semper mater abstersit, cui satisfactum est de pædagogo. Senec. ibid.

5. Longè quoque ab assentatione pueritia removenda est. Audiat verum, exprobrentur illi perperam facta, timeat aliquando parentes, et magistros vereatur semper. Nihil per iracundiam et lachrymas exoret: quod irato et flenti negatum fuerit, offeratur quieto.

6. Omnibus hominibus prodest animum subinde relaxare. Excitatur enim otio vigor: omnis et tristitia, quæ continuatione pertinacis studii adducitur, feriarum hilaritate discutitur. Senec. 1 Contr.

Lusus pueris proderunt: quia pueri post lusus plùs virium et acriorem animum afferunt ad discendum. Modus tamen sit remissionibus: ne aut negatæ odium studiorum faciant, aut nimiæ otii consuetudinem afferant. Quint. l. i. c. 2.

7. Omnes ferè legum latores, neglectâ puerorum et adolescentum educatione, parentum arbitrio liberorum institutionem reliquerunt; idque unum videntur studuisse, ut iis, qui adversus legum præcepta peccâssent, pœnæ constituerentur et irrogarentur. At Persæ et Lacedæmonii aliâ ratione caverunt, ne admitterentur quæ leges vetabant: et eivium peccatis obviàm iêrunt, formandis publicâ severâque institutione puerorum et adolescentum moribus. Sic enim fiebat, ut à teneris anuis virtutem colere, vitia verò adversari assuefierent. Quæ verò fuerit illa pauperum et

« PoprzedniaDalej »