Obrazy na stronie
PDF
ePub

LECTORI S.

CUM Concilii Ancyrani Canones ad hoc Volumen ultimum jam reservati fuerint, de Canone decimo tertio hic monendum est, me præter solitum in eo exponendo fusiori oratione usum fuisse, nec tamen extra oleas vagante, siquidem hæc una verba ex omni germana antiquitate presbyteris potestatem sacros ordines conferendi pnr@s attribuant. Sic quidem se habente hoc canone in Codice ecclesiæ Romanæ, sed renitentibus verbis iis Græcis, quæ jure præferenda esse ostendi, unde haud diutius opus fuerit Latino supplemento a plurimis commendato. Quæ sane conclusio his præsertim temporibus aliquid momenti habere possit. Neque enim est, quod non pigeat nos recentis ac magni TapоpáMatos, quod nobis peperit disciplinæ antiquæ aut negligentia aut oblivio. Certe haud debuerat in numerum nostri quidem cleri quisquam referri, ac ministrandi in sacris causa ad exteras gentes mitti, nisi ordinatus ab episcopo, cujus duceretur per ordinem successionis auctoritas ab aliquo episcopo, quem apostoli, vel apostolici viri, conse

craverint. Sed manum de tabula, ne jurgiis ac litibus me implicem; cum vero exempla mala unde cœperint, ibi raro consistant, ne fortasse posthac lætentur et exultent ecclesiæ nostræ adversarii veteris disciplinæ in ordinationibus sacris recte ipsi tenaces, hæc idcirco de re perquam gravi ékшv ἀέκοντί ye Ovu scripsi. Paulo post editam, quæ sequitur, de Ancyrano canone disquisitionem, deprehendi sententiam meam fide ac judicio ecclesiæ Græcæ in nupero Synodico ejus liquido confirmatam. Hæc hactenus.

Jam autem collectis åvavτipóýtois iis monumentis Christianæ antiquitatis, de quibus bene mereri, quacunque re possem, studui, opus imperfectum fore ratus sum, quod vetustatem Ante-Nicænam nusquam separatim editam præ se fert in arctum colligere, nisi si alia quædam scripta ad antiquitatem canonicam pertinentia superioribus adjicerentur. Hujusce Appendicis pars prior tria tenet Concilia ante Synodum Nicænam apud Occidentales celebrata; germana illa quidem, sed quorum canones, qui supersunt, in nullum codicem publicæ auctoritatis relati sunt. In altera vero parte sistuntur, ratione ibidem reddita, S. Pamphili pro Origene Apologia, et S. Dionysii Alexandrini re et nomine Magni aliquot Excerpta. Quæ autem ad hæc scripta emendanda attuli, ea omnia, notulis meis in Dionysium exceptis, semicirculis inclusa ad imam paginam collocavi. Sed Concilium Certense, utpote quod conventus fuit

hominum qui in Gentilium manus Divinas Scripturas comburendas tradiderant, hinc exclusi, ne mira ista, nescio an germana, actis Catholicis jungerentur; aut fel cum melle, ut veteris Christiani Scriptoris verbis utar, misceretur. Præteriit illa in Conciliorum editione sua Harduinus. Alexandrum porro Alexandrinum episcopum, etsi vir fuit summe catholicus, quique nonnulla ante synodum Nicænam scripsit in Arium, tamen idcirco e numero horum Ante-Nicænæ fidei testium eximendum esse statui, quod in hoc Concilio, cujus ipse pars magna fuit, sederit Alexander. Male vero omissa a me fateor Macarii Magnetis Fragmenta, si ante synodum vixerit vetustissimus auctor; sed ea mihi insederat opinio, quæ Magnetem scriptoribus incertæ ætatis adstruat. putationem Archelai cum Manete, seu Manichæo, habitam ut de istis expungerem, vel invitum me coegit amplitudo ejus. Indices necessarios, certe utiles, adjeci, sed commodius hoc ratus in unum redactos præstiti. Et jam peractis omnibus longi operis partibus Deo conservatori maximam gratiam habeo, quod licuit mihi ex ecclesiæ thesauro vetera istæc, tot utique et tanti, ni fallor, momenti, ad communem proferre usum. Tu, Lector, si hoc convenit judicio tuo, iis fruere, ac vale.

Dis

« PoprzedniaDalej »