Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

OTTONI IAHNIO

PATRI ALTERI

SORORVM FILIIS IDEM APVD AVVNCVLVM QVI AD PATREM HONOR. TAC. GERM.

Quinti Horatii Flacci de arte poetica libro uix ullum extat antiquitatis monumentum quod maiores uirorum doctorum turbas excitauerit atque de quo plures eaeque diuersissimae sententiae prolatae sint 2. id tamen hodie constat Horatii poema non esse congeriem singulorum praeceptorum inter se minime coniunctorum (quae sententia ab initio apud doctos obtinuit) neque minus certum est librum illum non esse perfectam omnibusque numeris absolutam artem, id quod non pauci ita efficere sibi uisi sunt ut uersibus transponendis eiciendisque nouum ordinem constituerent. qua uia post Antonium Riccobonum, Danielem Heinsium, Ludouicum Desprezium, Petrinium, Bouhierium 3 nostra memoria duo Bataui ingressi sunt, quorum alter Peerlkampus, uir egregius et de Horatii carminibus optime meritus, non sine magna iudicii leuitate hac quidem in re officio suo functus est, alter I. G. Ottema, dum certam quandam transponendorum uersuum normam sequi sibi uidetur, et hac in re sibi non constitit et omnino summa temeritate se non abstinuit 4. his denique paene desperantium

' hodie quidem plerique uiri docti hunc librum epistulam ad Pisones inscribunt. at cum Horatium neutra inscriptione usum esse probabile sit, nobis tamen ea opus sit ut breuiter hanc eclogam indicare possimus (quam qui libri secundi epistulam tertiam nuncupant, non meminisse uidentur eam in codicibus manu scriptis ueteribusque editionibus quae ante Henricum Stephanum prodierunt ab epistulis prorsus diuelli), non nouum aliquem titulum fingemus, sed praestabit eo uti quem libri manu scripti praebent. nam in Cruquii codicibus eclogam Q. Horatii Flacci de arte poetica libri nomine inscriptam fuisse certe ueri simile fit ex illius uerbis p. 309a; pro certo hoc adfirmare possum de optimo codice Graeuiano, cuius apographum a Iano Broukhusio diligentissime factum penes Hessium Rudolstadensem, uirum doctissimum, est cf. Obbarium, Zeitschrift für die Alterthumswissenschaft 1840 n. 6. 7.

2 olim credebatur iam Q. Terentium Scaurum commentariorum in hanc epistulam libros minimum decem conscripsisse. de qua re postquam primus dubitauit Eschenburgius (in editionis Hurdianae epistularum ad Pisones et ad Augustum interpretatione Germanica 1 p. 374 seq.), bene nuper hunc errorem explosit G. Bernhardyus de Horatii epistola ad Pisones, Halae 1847, p. 4. scilicet apud Charisium p. 182 P. legitur,impariter Horatius ¡epistolarum : uersibus impariter iunctis; ubi Q. Terentius Scaurus in commentariis in artem poeticam libro X aduerbium inquit figurauit'. sed idem Charisius p. 188 P. haec habet, primus pro in primis, ut Maro: Troiae qui primus ab oris; ubi Q. Terentius Scaurus commentariis in artem poeticam libro X non qui ante omnes inquit sed ante quem nemo est'. deinde haec e peculiari aliquo scripto grammatico neque uero e commentario desumpta esse ubi particulae usus docet, quem optime inlustrauit Fr. Ritschelius parergon Plautinorum Terentianorumque uol 1 p. 362 seqq. a quibus quae factae sunt transpositiones P. Hofmann Peerlkampus (Q. Horatii Flacci epistola ad Pisones. Leidae 1845) recenset. ceterum male Streuberus loco mox laudando p. 24 Bentleium quoque inter horum numerum rettulit, qui duos uersus (45. 46.) sedem mutare iussit idque haud dubie recte.

3

Peerlkampiani libri paucis censuram Bernhardyus egit 1. 1. p. 18 seqq.; alterum (cui titulus est: Q. Horatii Flacci epistola ad Pisones. disposuit I. G. Ottema. Leouardiae 1846) cognosse non uidetur. diuidit autem Ottema

« PoprzedniaDalej »