Obrazy na stronie
PDF
ePub

SIVE,

AUCTORUM FERE JAM PERDITORUM

SECUNDI TERTIIQUE SÆCULI

POST CHRISTUM NATUM

QUE SUPERSUNT.

ACCEDUNT SYNODI, ET EPISTOLÆ CANONICÆ,
NICENO CONCILIO ANTIQUIORES.

AD CODICES MSS. RECENSUIT, NOTISQUE ILLUSTRAVIT,
MARTINUS JOSEPHUS ROUTH, S. T. P.

COLLEGII S. MAGDALENE OXON. PRÆSES.

EDITIO ALTERA.

VOL. IV.

OXONII:

E TYPOGRAPHEO ACADEMICO.

MDCCCXLVI.

Clar. Press

10.27.

LECTORI S.

CUM Concilii Ancyrani Canones ad hoc Volumen ultimum jam reservati fuerint, de Canone decimo tertio hic monendum est, me præter solitum in eo exponendo fusiori oratione usum fuisse, nec tamen extra oleas vagante, siquidem hæc una verba ex omni germana antiquitate presbyteris potestatem sacros ordines conferendi ónTs attribuant. Sic quidem se habente hoc canone in Codice ecclesiæ Romanæ, sed renitentibus verbis iis Græcis, quæ jure præferenda esse ostendi, unde haud diutius opus fuerit Latino supplemento a plurimis commendato. Quæ sane conclusio his præsertim temporibus aliquid momenti habere possit. Neque enim est, quod non pigeat nos recentis ac magni #apopáMatos, quod nobis peperit disciplinæ antiquæ aut negligentia aut oblivio. Certe haud debuerat in numerum nostri quidem cleri quisquam referri, ac ministrandi in sacris causa ad exteras gentes mitti, nisi ordinatus ab episcopo, cujus duceretur per ordinem successionis auctoritas ab aliquo episcopo, quem apostoli, vel apostolici viri, conse

« PoprzedniaDalej »