Obrazy na stronie
PDF
ePub

Kirchmannum data, quam nos inter Gudianas numer. CCLVII. olim edidimus, ubi fcribit fibi patere bibliothecam Viri Ampliffimi Suffridi Sixtini (unde haec Gruteriana aere fuo comparavit Sixius) qui xeunna Gruterianorum pegmatum omnia cum pulvifculis poft obitum Viri fummi Francofurti coemit. Hic Vir, ad ftudia ornanda promptiffimus, Typographo noftro, ipfum Exemplar Gruteri, cui adfcripferat plurimas emendationes, conceffit, & praeterea Farraginem Infcriptionum antiquarum, quam Stephanus Vinandus Pighius juffu & aufpiciis Marcelli Cervini Cardinalis S. Crucis, qui poftea Pontificatum maximum adeptus Marcelli II. nomen affumfit, collegerat, in ordinem redegerat, & fcholiis undique illuftraverat. Ex his videbis plurima vitia, quae priorem editionem foedaverant, fuiffe a nobis correcta. Multum quoque confiliis fuis & Typographum & nos, unicus poft fata fummi Graevii in hoc opere recenfendo, dux & aufpex, & ex cujus penu in hac ipfa Praefatione concinnanda plurima funt depromta, juvit Vir Optimus & eruditione & candore fummus Janus Brouckhufius, cui utinam benignum numen vegetiorem & firmiorem fenectam largiri, & non nobis tantum, fed univerfo literario ordini tam carum caput longum fervare velit! Praeter haec operis hujus fufcipiendi praefidia, undique ex virorum doctorum voluminibus, quibus illi doctiffimas quafque obfervationes ad lapides intexuerant, conquifivimus quaedam, quantum & negotiorum publicorum moles, & feftinatio operarum permittebat. Praecipue autem principum inter Eruditos virorum libros Salmafii, Cafauboni, Ez. Spanhemii, Cuperi, Norifii, Reinefii, Philippi a Turre & aliorum perluftravimus, & tribus tantum quatuorve verbis pro paginarum modo fingulis lapidibus subjectis, lectores monuimus, ubi plenius explicatae antiquitates reperiri poffent. Quae autem noftram induftriam effugerant, plurima Vir Eruditus Holthenus in unum conjecit & appendicis loco fubjunxit. In his omnibus, fi quid errare nobis contigerit, ab humanitate veftra contendimus, ut leviora peccata, & errores quidam operarum non acerbe nimis exigantur, fed expendantur, an quifquam non plane ociofus, fed publicis laboribus quotidie omne fere tempus impendens, melius has partes exfequi potuiffet, & non omnium librorum hodie prodeuntium ea fit conditio, ut plura, quam auctores mallent, vitia invitis fubrepant. Nos benigniorum judicii & favoris fecuri facile omnes adlatrantium voces contemnemus, & rempublicam literariam femper ftudio & labore, fi minus ingenio licet & doctrina, demereri conabimur.

Praeterea magna huic fplendidae editioni commendatio accedit, quod non nudos modo lapidum titulos hic confpiciat eruditus lector, fed etiam ex Boiffardi opere icones & imagines aere expreffas habeat, ex quibus plurima in antiquitate illuftrare licebit. Eos vero la

pides

pides elegimus, ex quibus vel figura alicujus Dei, vel facrificii ratio, vel veftium fingularis habitus vel inftrumenti alicujus veteris fimulacra oculis poterant exhiberi: nam omnia marmora, in quibus nihil peculiare occurrebat, aere exprimere, ut Boiffardus fecerat, operae pretium non videbatur. De Boiffardo hoc folum monuiffe fufficiat illum plus pingendi elegantiae ftuduiffe, quam accuratae titulorum lectioni, nam vitiofiffimas plurimas ejus Infcriptiones effe quivis facile per fe deprehendet, fi cum noftris eas conferre voluerit.

[ocr errors]

Ultimum hujus voluminis locum fibi vindicant Tironis & Senecae, ut vulgo habentur, notae, quas, quia & Gruterus fuo corpori subjecerat, nofter Typographus quoque omittere noluit, cum, ne quis non integrum hoc opus cauffari poffet, tum, quia earum etiam aliqua inter eruditos eft auctoritas & ufus. Non ea, quae de notis veterum huc congeri poffent, operofe adducemus, cum hujus antiquitatis cupidus, argumentum illud a Lipfio, cujus epiftola Tironis notis a Grutero eft praefixa, & aliis antiquariis, plene addifcere poffit. v. Pancirol. 1. var. lect: 30. Wouwerum de Polymat. c. vi. Berneccerum ad Suet. Titum. c. III. & alios. Neque etiam hic difputare libet, quis eas primum invenerit, an Maecenas, an Tiro, an alius quifquam ; fuffecerit notaffe, has notas, quae fub Tironis & Senecae nomine venditantur, neque eos auctores habere, neque quemquam certum adfignari poffe. Sed verofimile effe, initio paucas quafdam fuiffe in ufu, five a Tirone five ab alio repertas, deinde pofteriorum induftria creviffe. Et ita Voffius lib. iv. de vitio fermonis cap. 2. recte cenfet a junioribus plurima huic operi effe addita. Quod unicuique patebit, fi modo verba a feculo Augufti multum abhorrentia, & paene barbara expenderit. Reinefius ad Infcriptionem CV. claffis primae, feculi quinti opus effe cenfet, & judicium fuum de eo his verbis fert. Sane habet ille grammaticus quam plurima optimae notae & quae nufquam leguntur hodie, quam in marmoribus. Obfervavi etiam in ifta farragine multa vocabula, quae e fcriptoribus clafficis intemperie Correctorum ejecta fuerunt, iifque reftitui, & cenfum Latinitatis augeri poffe exiftimem. Paulo recentius adhuc Salmafius ftatuit hoc opufculum, & ad Gregorii Magni, qui in fine Seculi fexti vixit, tempora refert, quia in veteri codice his notis Praefationem praefixam viderat, in qua compilator librum fuum dedicat Gregorio Papae, & ejus juffu fe notas has collegiffe dicit; a Chriftiano autem factam farraginem hanc ex vocibus Chriftianis conjicit, nifi Tironis & Senecae adjectas plures a Chriftiano quodam quis velit. Vide Epiftolam ejus XLVI. ad Peirescium. Quamvis aliquis non abfurde contendere poffet, paulo poft Antoninorum tempora confectam, quia pag. LXIV. & LXV. ubi omnes a Caefare enumerantur Imperatores in Antonino definit. Quidquid fit, cujufcumque auctoris five aetatis fit haec collectio, cum aliquem inde fructum capere

,

[ocr errors]
[ocr errors]

pro

pof

poffet antiquae linguae ftudiofus, ejus rationem haberi in hac editio ne oportebat; fed quia jam libri moles fatis excreverat, contrahendas in arctius fpatium notas e re fua & emptorum cenfuit Typographus ; ne tamen fruftra, ita mutato paginarum numero, quaereremus vocabula a doctis laudata, prioris editionis numeros margini adjecit: potuiffent & hae notae, quae vitiofiffimis faepe vocabulis redduntur, illuftrari & emendari ; fed cum jam aeri incifae effent, antequam nobis eas. recenfendi partes effent mandatae, ita exire, ut a Gruteri manu erant, permifimus; Gruteri modo notulae paucae, quae in prima editione ad calcem erant rejectae, ipfis paginis fubjectae funt. Vale & his fruere. Trajecti Batavorum. Kalendis Martiis clɔ. Iǝcc. VII.

[ocr errors][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

TE SACROS INTER CINERES,AEVIQVE PRIORIS
RVDERA, PIERIVS CONTVMVLAVIT HONOS,
VNICA FACVNDAE GRAEVI TVTELA MINERVAE,
VNICA DOS, PRIS CIS PAR MANVS INGENIIS.
TE LATIVM, TE PALLADII DOLOR VRGET ERECHTHEI;
VDAQVE COMMIXTIS BVSTA RIGANT LACRIMIS.
AT LVCTV STIMVLANTE AMENS, CONFVSAQVE, NOMEN
SCRIBIT IN INVITO MARMORE FAMA TVVM.
FAMA TVAM TOTIES PRODVCERE LAETA PAPYRVM,
HEV QVAM DISSIMILIS FACTA REPENTE SIBI!
NEC TAMEN EXSTINCTO PERIIT CVM LVMINE VIRTVS:
VIVIS, ET IN CHARTIS VSQVE SVPERSTES ERIS.
QVAEQVE LABOR PROPRIVS FVERAT TIBI, ROMA SEPVLCRVM
NVNC DAT, ET IN MOESTOS COLLIGIT OSSA SINVS.
Janus Broukhufius.

I. Goeree del.

J.van Vianen fec.

FHalma excudit.

[blocks in formation]

IO. GEORGII. GRAE VII

VIRI. INCOMPARABILIS
REBVS. HVMANIS. EXEMTI
PLANGENTIBVS. MVSIS. GRATIISQ.

QVIBVS. QVOAD. VIXIT. SANCTISS. EARVM. ANTISTES
PERPETVO. LITAVIT

QVVM. RARO. EXEMPLO. PER. ANNOS. XLVI
GRAIAM. LATINAMQ. VETVSTATEM. AC. ELOQVENTIAM
CVM. SAPIENTIAE. PRAECEPTIS. CONIVNCTAM

BONO. PVBL. ET. CVM. SVA. IPSIVS. IMMORT. GLORIA. DOCVISSET
IN. GERMANIA. PRIMVM. DV ISBVRGI. QVVM. ESSET. ADOLESCENS
IN. BELGICA. DEINDE. DAVENTRIAE

AC. POSTREMVM. IN. ACADEMIA. TRAIE CTINA

CVI. PER. INTEGROS. ANNOS. XLI

INSITA. PROPENSIONE. ANIMI. SE. SVAM. QVE. OPERAM ITA. ADDIXERAT. ATQ. DEVOVERAT. VT. OPIMAS. CONDITIONES ALIVNDE. OBLATAS. AC. PRAECIPVE. AB. ITALIS. A. GERMANIS ET. A. RELIQVIS. FOED. BELGIS. OMNES. REPVDIARET CVIVS. INVSIT. VIRTVTIS. ET. AB. OMNI. PRIVATI. COMMODI. RESPECTV. ALIENAE ILLVD. GLORIOSISSIMVM. PRAEMIVM. TVLIT

VT. DESIDERIVM. TANTI. VIRI. FERRE. NECDVM. POSSIT NON. RESP. LITT. MODO. QVAM. NOMINIS. SVI. FAMA. IMPLEVIT SED. MELIOR. ET. POLITIOR. ORBIS

CVIVS. DVM. VIVERET. AMOR. ERAT. ET. DELICIVM
ET. MERITO

NAM. GRAVIS. NVLLI. SED. OMNIB. FACILIS. BENIGNVS. COMIS
IN. GRATIAM. CVM. NEMINE. REDIIT

OMNIVM. QVI. IN. OR B. LITT. SVA. AETATE. FLOREBANT VIRORVM. ILLVSTR. ET. ERVDITOR. STVDIA. BENEVOLENT. CVLTVM. ET. ADMIRAT. IN. SE. CONVERTIT

ATQVE. AMICITIAM. PER. LITTERAS. FREQUENTES

OMNIB. TVLLIANAE. ELOQVENTIAE. VENERIBVS. PERPOLITAS OMNIBVS. SOCRATICAE. SAPIENTIAE. LVMINIB. AC. SALE. RESPERSAS BONA. FIDE. COLVIT

ET. QVAE. NON. VLTIMA. LAVS. EST. PRINCIPIBVS. VIRIS PRINCIPIBVS. ITEM. IVVENTVTIS. DISCIPLINAE. SVAE. ALVMNIS QVIN. REGIBVS. ETIAM. IN. QVOR. CONTV BERNIVM. MVSAS IN. AVG. LOCO. POSITAS. SVIS. AVSPICIIS. PRODVXERAT INSIGNITER. PLACVIT. VT. VEL. SOLVS. GRAEVIVS. REPERIRETVR DIGNVS. QVI. M. BRITANN. MAX. REGIS. GV LIELMI RES. DOMI. FORISQ. SAPIENTER. AC. FORTITER. GESTAS AD. MEM. POSTERIT. LATINIS. LITTERIS. MANDARET ET. EXEGISSET. MONVM. AERE. PERENNIVS. PRINCEPS. SVI. TEMP. HISTORICORVM NISI. INCHOATVM. OPVS. RELINQVERE. DIVINITVS. NECESSE. HABVISSET MORTE. CVIVS. PRAENVNCIA. AB. ALIQVO. TEMP. FREQVENS. VERTIGO. ERAT EX. IMPROVISO. OPPRESS VS

QVVM. DVOBVS. CIRCITER. MENSIB. ANTE. VXOREM. CARISS. QVACVM. ANNOS. XLIV. CONIVNCTISS. VIXERAT. EXTVLISSET VIR. IDEM. AC. CIVIS. BONVS. MARITVS. AVTEM. PATER. FRATER. SOCER AMICVS. OPT. FIDELISS.

NATVS. EST. NAVMBVRGI. MENSE. MARTIO. clɔ. Iɔc. XXXII. DIEM. OBIIT. SVPR. TRAIECTI. BATAV. A. D. XI. IAN. clɔ. ɔcc. III. AET. LXXI VIRO. DVM. VIXIT. SVMMO. MVLTORVMQ. ANNOR. VSV. SIBI. CONIVNCTISS. HOC. PIETATIS. MONVM. L. M. Q. POSVIT

IO. FREDERICVS. CRAMER VS

AVGVSTISS. BORVSS. REGIS. CONSILIARIVS. REGIMINIS. IN. DVC. MAGDEB.

« PoprzedniaDalej »