Obrazy na stronie
PDF
ePub

incoctus videri queat; percurfo enim à capite ad calcem Infcriptionum noftrarum volumine, haud tralatitiam quantitatem optimorum Epigrammatum, quibus deftituebamur, amicè fubmifit; quæ ipfa modò inter Ap pendiculares micat

velut inter ignes
Luna minores.

Soli comparaffem, nifi controverfiam ei faceret inufitata liberalitas STEPHANI VINANDI PIGHII, fenis morum artiumque veterum, quique malit optimus ac doctiffimus effe, quàm videri, interpellatus enim ante aliquot annos de fuâ fymbolâ conferendâ, arbori autumnali fimilis, invitabat ad fe ramis demiffis, offerebatque ea omnia, quæ quondam juffu atque aufpiciis MARCELLI CERVINI primum Cardinalis, deinde P. M. curiosè atque contentè collegerat ; fed quid? Per Cyclopicas militum graffationes contabefcebam fato Tantali; nuncque etiam fortè contabefcerem, nifi viciffet iter durum pietas ARNOLD. MYLIORVM patris ac fr lii, quorum uterque dexterrimè scriptorum veterum

[blocks in formation]

per eos enim tandem tandem thefaurum illum recepi comitatum, more compenfandæ ergò, Collectaneis PYRRHI LIGORII Latinis, AVGERII verò GISLENII BVSBEQVII Exlegati Byzantini, Græcis, quæ radiis fuis totum noftrum ædificium mirè illuftrant. Ei nihilo tamen minus luminum intulit IOH. IACOBVS BOISSARDYS, ille

animo juvenali Senex,

Cui felle nullo, melle multo mens madens,
AEvum per omne nil amarum mifcuit.

tanquam enim parum fuiffet benignè mecum communicaffe Illyrici ac Luxemburgici tractus titulos, etiam Antiquitatum fuarum libros à me deflorari paffus eft, jam æneis BRYANORVM Fratrum tabulis addictos, id ipfis item, quâ funt morum dulcedine, non ægrè permittentibus. At nec Boiffardo ceffit FVLVIVS VRSINVS, cujus potiffimum aufpiciis nunc iterum

[ocr errors][merged small][merged small]

ac minime contentus fchedas fuas plerafque aut fponte obtuliffe Romæ defcribendas, aut ipfasmet per Velferum mihi transmififfe copiam quoque fecit voluminis Smetiani manufcripti, quod fervabatur in interiore Bibliotheca Ill. Cardinalis FARNESII. Id ipfum, electorum juvenum par, ĜASPER SCOPPIVS ac LEON HARDYS GVTENSTENIVS,

[blocks in formation]

pro tenerrimâ eâ quâ erant erga me, erga Velferum, erga optimas literas affectione, totum totum cum edito compararunt; qui quamvis bonitate fuâ alterum calamo exaratum exemplar longe anteiret; at fic tamen maximo nobis fuit adjumento locis non unis; ne dicam haud pœnitendum Epigrammatum numerum, quæ publicato aberant, fuppeditaffe, verùm nec hac ftetit horum gratia; fed quicquid marmorum quotidiè per Romam hinc inde eruebatur, eorum delineationem feptimanatim ferè nobifcum communicarunt: ipfo præterea Gutenstenio adhibente manum fuam accuratiffimam; nec ibi tantum, fed in enotandis iis quæ aliquando IOH, MATALIVS METELLVS amicus nofter non è multis

fuæ

dum fata Deusque finebant,

ad ipfos lapides Romæ industriè deforma verat; adleveratque codici cui Epigrammata fua crediderat MAZOCHIVS; quem codicem benigne, ut & alia quæ domi fuæ fervabat, ultrò oggefferat præcipuis fæculi fui ornamentis adfcribendus HORATIVS à VALLE I. C. Pari fuit in hæc noftra ftudia animo, loci ac professionis apex ANTONIVS VERDERIVS, oblatis plurimis Italici foli ceimeliis, hactenus nemini ferè vifis; nec parcior idem, in depromendis Galliæ fuæ reliquiis, quorum numerum exinde infigniter auxerunt, magna illius cæli Sidera, IACOBVS AVGVSTVS THVANVS, ut Apollinarium alitum, ita & Confilii Parifienfis caput, ampliffimus IACOBVS GILLOTIVS, ejufdem Curiæ Senator primarius, IOHANNES ROVSS ATVS Calvimontis Præfes & Prætor apud Lingones, DIONYSIVS LEBBEVS-BATILLIVS Netenfium præses dignissimus, NICOL. RIGALTIVS, Parnaffo

Monte decurrens velut amnis imbres

Quem fuper notas aluere ripas.

Quod dum ifti agunt, minimè ceffavit currenti fubdere calcar CAROLVS CLVSIVS, quo fene

Sive aliquod morum, feu vitæ labe carentis

Eft pretium, nemo pluris emendus erat.

certè præter ea quæ ipfemet obfervarat in peragratione Daciæ locorumque vicinorum, etiam illa quæ deinde diligenter ibidem ejus hortatu excufferat THEODORVS HOGELANDIVS, nobis impartienda putavit, cujus veftigiis item inftiterunt ARNOLDVS BYCHELIVS I. C. atque EVERARDYS VORSTIVs. Medicus fubmiffis

qui

quidem monumentis pauculis, fed minimè protritis. Eodem in nos fervore ANDREAS SCHOTTVs, non altæ modo eruditionis, fed &

[blocks in formation]

is Hifpaniæ totius marmora binis exemplaribus cum ftudio excepta, in ædificii noftri ufum libenter impendit; inter quæ erant nonnulla infignita nomine A N T. AVGVSTINI Archiepifcopi Tarraconenfis,

Opponit vnum quem viris prioribus
Atas recentis temporis.

fed nec ornandis nobis defuit IOH. VINCENTIVS PINELL VS, vir natus ad æternitatem nominis Ro mani, & ad omnium animos alliciendos ab ipfis Amorum Charitumque manibus propriè factus; neque enim bina tantum procuravit autographa, quæ Veneta ditionis maximè memorabilia complecterentur, fed quamplurimos excitavit, qui vicem ejus fupplerent: è quibus præterire nequeo illos fenefcentium doctrinarum reductores & formatores indefeffos, ANGELERIVM, ac FELICIAN VM, non magis quàm ER YCIVM PVTEAN V M, aut NICOL. FABRILIVM, juvenes ipfi Pinello aliquando à ftudiis, nunc verò præ ceteris

facros qui follicitare fluores

Aonidum, totamque folent haurire Aganippen.

Iam portum forfan mente agitas Lector; at nos vix oram folvimus; adeo magna adhuc fuperat manus eorum, qui Antiquitatis illam

Auratam optantes Colchis avertere pellem,
Aufi funt vada falfa cita decurrere puppi.

quâ enim fronte omittatur unio amicitiæ meæ prætextatæ IACOBVS BONGARSIVS? illa, inquam, Sincera bonorum

Congeries, in quo veteris veftigia recti

Et ductos videas mores meliore metallo.

quâ TOBIA SCVLTETVS? arcano vinculo indiffolubiliter mihi ligatus, quod contexuit, puto, Virtus cum Pallade, Themis cum Apolline, Suada cum Gratiis. Primus quidem pro parvo ducens ea de manu tradere in manum, quæ & totâ Vngariâ & aliis peregrinationibus Græca pariter ac Latina religiosè collegerat ; epiftolas præterea noftras, aucupiumne an venaturam exercentes, ad varias regiones Mercuriali eventu permifit, iifdemque ex locis pari felicitate refponfum fuum elicuit: eâ quidem animi alacritate, eo verborum honore, eâ cupiditate amplius juvandi, vt exclamare cogar,

O referant Divi, quoniam non poffumus ipfi!

At Scultetus, non folùm in meæ fpem gratiæ Veronenfia monumenta minima maxima coram infpexit examinavitque cum cura, fed adminiculantibus ORLANDO PESCETTO Hetrufcis Italicisque literis celeberrimo, ALEXANDRO item CANO BIO Hiftorico patriæ fuæ præftantiffimo, adverfaria ONVPHRII PANVINII quafi ex Orci cancellis reduxit; quæ quantum huic moli adftruxerint ornamentum, quivis videt: ut & illud, nihilo minorem ufum ei præftitiffe alia Sculteti Epigrammata; reliquo Italiæ, Galliæ, Hifpaniæ itinere (in contubernio Generoforum fratrum BVRGHAVSIORVM, amicorum edecumatqrum ) probè animadverfa, ac jufto libello honori meo dedicata. Quid memorem diligentiam ac fidem IOSEPHI CASTALIONIS I. C. præclariffimi atque ideo Ill. SORA Duci à Confiliis intimis? quid ultroneam item benignitatem PHILIPPI PIGA FETTÆ medici feliciffimi, qui

multorum providus vrbeis Et mores hominum infpexit?

Tu certè Iofephe marmorum literas proximis his annis Romæ paffim detectas, promptiffimè mecum communicare dignatus es; ut & tu Philippe defcribere linguarum duarum characteres quantivis pretii: Græcos quidem è ruinis infula Creta liberatos anno cIɔ ɔ LXXXIII cura atque opera Medici ac Philofophi excellentis HONORII BELLI: Latinos verò tum Romanos tum Aquileienfes, ftudio MARTII MILESII, legum confulti notæ felectioris. Quid recenfeam haud credibilem folertiam IANI à VoVWEREN,

Cui gravibus primæva latet fub moribus ætas?

qui cum ferius frequentaret Italiam, ideoque omnia jam fibi prærepta videret, haud deftitit tamen nunc hac illac devias explorare latebras, exque iis producere occultas aliquot Mufarum reliquias; nunc his illis fuâ Suadâ excutere fegnitiem, quò promiffa ftatim repræfentarent, fieretque illud

Bis dat qui citò dat.

adeò ut meliorum memoriarum fummam non afpernendam ei lubens meritò acceptum feram. Quo etiam ore profequar illam prothymiam five ARNOLDI MERCATORIS, GERARDI F. five IOHANNIS VIVIANI, virorum à Minerva, à Camænis, ad omnem factorum humanitatem? illi debeo & cis & trans Rhenana, penicillo cum omnibus parergis laboriosè delineata; illi, traditum mihi per manus filii, fragmentum literarum Gothicarum; at hic mea causâ Aquifgrano excurfurum fe receperat ad generofiffimum Dn. HERMAN

NV M

NVM Comitem à BLANKENHEIM ac MANDERSCHIED, excepturus pugillaribus fuis quæcunque emblemata pluribus retrò annis in arces fuas ex viciniis intulerat, fruftraque mihi aliquoties promiferat pater meus (ita enim vocem neceffe eft à quo adoptatus fum pro filio) CAROLVS VTENHOVIVS; nifi hoc molientem op preffiffet vis ipfa Fati.

nimio rapida fic obvia puppi

Invidet, & velis adnubilat aura fecundis.

fed bene, quod non parvum numerum corum, quæ in Germania, in Hifpania, in aliis locis digna habuerat animadverfione fua, jam antea fubminiftraverat CoMMELINO noftro: cujus item in fcriniis valde multa adminicula nobis reperta funt, fine quibus poftremam manum operi ifti difficillimè impofuiffemus. Quod & de te dictum volo MARQVARDE FREHERE, cui

cor limante Minerva

Acrius, & tenues finxerunt pectus Athena.

fuggeffisti enim illa omnia quæ pridem ab interitu vindicarat, tractu Moguntino, IA COBVS CAMPIVS Archidiaconus, rerum literarumque veterum impensè doctus; adjectis, mantiffæ loco, quæ vel ipfe adverfariis tuis commendaveras, vel profocer tuus IOH. VERVS, folers

vitas hominum ratione medendi

Porrigere, & fatis amplificare moras.

Minimè etiam defuisti tuo amori in me IOHANNES VLRICE, deprompto è Bibliotheca Illuftriffimi tui Principis IOHANNIS BIPONTINI &c. libello TILEMANNI STELLA Geometræ, quem aliquando confecerat, cùm Ducis ejufdem juffu terminos ditionum Palatinarum recenferet atque excuteret. Tuam item agnovi non promifcuam benevolentiam IOH. BAIERE I. C. rare, quod nobis per communem illum doctorum omnium Mercurium, Velferum, plurima inter peregrinandum tibi veftigata, participanda putaveris. Sed nec vos gratiæ veftræ exfortes à Septentrione; quippe per montes ac maria accefferunt ad nos tua, PAVLE KNIBBI Scotia florentiffimo Regi à confiliis, delineata pulcerrimis literis Epigrammata, Romania, Gallica: submififti & tu quoque Regie Britanniarum fætialis GVLIELME CAMDENE

[blocks in formation]

quodcunque literarum veterum infulis illis autós ferè enotaras: quas ut haberem acceptiores, non est eis dedignatus commodare & manum fuam & artem RÓBERTVS COTTONVS, homo

qui claris nomen virtutibus æquat;

Nec finit ingenium nobilitate premi.

cui ut adhuc amplius deberem, etiam lapides proximis his menfibus circa Severi Vallum deprehenfos, graphicè mihi exprimendos duxit. Sed nec: verùm Lingua quo vadis? Iam video faftidis Lector:

Et longas trahis ofcitationes.

quare abrumpam; etfi enim punctis tantum perftringerem qui huic noftro labori operam fuffecerunt partim confiliariam, partim ferentariam; tamen libri res effet. Scias igitur breviffimè, non tantum me, imo & te, obligari viris illis quos modò laudavi; fed aliis ferè innumeris, & fanguine & honoribus, & eruditione fpeétatiffimis; è quibus modò occurrunt, PAVLVS MELISS VS, cujus inftinctu SIMO STVDIO, aut potius ŜEBASTIANVS HORNMOLDVS Wirtenbergica nobis procuravit; IOH. TORNÆSIVS, à quo nactus fum authenticos titulos lapidum Lugdunenfium, quibus ufus GVLIELMVS PARADINVS, non parum finceriores atque auctiores, quàm comparent in editis; IACOBVS MONAVIVS, cui debemus Vngarica illa MICHAELIS SIGLERI, Regii Secretarii, credita IOHANNI SAMBV CO; quid recenfeam IOH. GEORGIVM WERDENSTENIVM, HIPPOLYTVM à COLLIBVS, IOH. PISTORIVM NIDANVM, ADOLPHVM ОCCONEM, ABRAHAMVM ORTELIVM, ISAACVM CASAVBONVM, FREDERICVM SYLBVRGIVM, ANTONIVM FAIVM, IOH. GVLIELMVM STVсKIVM, IACOBVM ZWINGERVM, IOH. MICHAELEM BEVTERVM patrem ac filium, LVBBERTVM ESTIVM, IACOBVM COMALIVM, HENRICVM WOTTON VM, ANTONIVM MAVCLERQVIVM, IO. MALIARDVM, FRONTONEM DVCEVM? quid COSMVM BRANCATELLVM, LVDOVICVM SEPTALIVM, IOAN. COTTOVICI VM, FRANCISCVM POLAM, ANTON. CAROTTVM, FRE DERICVM CERVTVM, ROBERTVM TITIVM? quid denique GEORGIVM DOVSAM IANI FIL. IVDAM BONVTIVM, THOMAM SEGET HVM, ISAACVM PONTANVM, PETRVM SCRIVERIVM, MELIOREM GVLDINAST VM, IEREMIAM GVNDEL ACHIVM, CVNRADVM SCOPPIVM, FREDERICVM LINDEBRVCHIVM, GOTHARDVM VOGELINYM, MARTINVM LYDIVM, pluresque? quorum nomina nunc quidem non veniunt fub acumen ftyli, animo tamen isti minimè emigrarunt, firma eorum fede. Singulis his atque univerfis fave fave Lector, utpote fine quibus Pandoræ hujus noftræ ftructura nunquam perveniffet ad magnitudinis fuæ ac pulchritudinis fupremum culmen. Et jam habes quod cupiebam; quod enim ipfe de ordine quid innuis, an non injurius es? fi quis tibi objiceret thefaurum aliquem, ubi numismata argentea mixta aureis, Confularia Imperatoriis, afpera detritis, vetera recentibus; faftidirésne indigestam mofem? imò ambabus invaderes manibus. Idem fac & heic: thefauro te noftro contentum tene; nam profectò ordini parum attendi, imò ne attendi quidem; nifi quatenus confuleret meæ memoria: cui etiam potiffimum Classes illas Parentum, Fratrum, Conjugum, Cognatorum, Singularium, Libertinorum infervire volui; gnarus alioqui, effe numerum infinitum conjectum in claffes alias quàm merebatur; fi, cujus ordinis,

cujus

cujus ætatis fuisset, ultrò indicaffet. Quin magnas fæpe animas latere inter nudos illos & capite cenfos, hoc quoque fcio; verùm cùm ipfæ infignia fua abjecerint, cur eadem invitis circundarem, qui nec cenfum curo, nec cenfuram? Quod etiam attinet ad feriem Alphabeti fæpius recurrentem, confudi nomina cum prænominibus ac cognominibus, & contra: fed & id memoriæ caufa; in cujus item gratiam copulavi magistratus majores minoribus, &c. nè quis forte putet attendiffe Satyrico illi;

[blocks in formation]

Illa illa cura fuit princeps, diligenter conferre Infcriptionem quamque editam cum variis exemplariis, eisque ipfam adfricare quafi Lapidi Veritatis Lydio; quod dum facio, accidit, ut unam Epigrapham legerim, recenfuerim, mutarim, defcripferim non femel fed decies, prout incideram in teftem qui fe ferret, aut oculatum, aut oculato proximum. Et heic quidem tam fui, ut debui, fuperftitiofus, ut femper bona fide repræfentarim five auctoris, five lapicidæ, five exfcriptoris hallucinationes: fecutus videlicet Pictores corporum vitia in imagines fuas curiosè transferentes; neque enim heic nobis licuit quod Apelli in Antigonum lufcum, quibus totas facies oftendere fedulò propofitum. Quapropter fuftine stylum decretorium

Quisquis eris, cujatis eris,

fi nonnumquam divertimus à fcripturâ hactenus receptâ, non ea nos latuit, fed non etiam placuit; quod ipfum aliquando prodimus, fubfcriptis duobus tribus nominibus uni Epigrammati, indicium fcilicet non ufquequaque correctum extitiffe apud unum tantum. At quibus nomen meum adjeci, ut etiam quibus magni Scaligeri, ca nunc primum planè nova habes: quæ fi aliquando longius degeneraverint a puritate fua legitima, haud id imputabis viris illis maximis, quorum dono nactus; fed familiis eorum aut amicitiis, haud femper Lynceis, vel ob characteres ferè evanidos, vel ob implicatos eorum ductus nexusque, vel denique ob antiquitatum cognitionem minus accuratam. Sed nec vitio vertas, Lector, fi incideris in fragmenta aliquot mu tila & curta: puta potius tibi obveniffe elegantes quidem, fed mire vexatas magnorum artificum statuas,

Et Curios jam dimidios, nafumque minorem

Corvini, & Galbam auriculis nafoque carentem.

quos ipfos cùm injuria ferè nobilitet, non video cur ifthæc tibi fordere debeant ruta cæfa; nulla fpe reliqua refarciendi quæ vetuftas confumpfit; atque utinam de ea folum queri liceret! neque etiam perirent electiffima quæque marmora morte factâ manu; nam ô pudor! ô fcelus! vel calcarias implent refoluta in cineres, vel novis adaptantur ædificiis erasa obductave fcripturâ priore; quod ecquis pro dignitate fatis aut deploret aut execretur? non ego; non tu Lector; qui fi domi habes Epigraphas iftis integriores, caftioresve, ne invideas collegio Mufico: magnam initurus apud doctos probosque gratiam; maximam verò apud me, fi & illas per occafionem communicare dignatus fueris, quas aut fatum aut fortuna in manus noftras incidere noluit, id ut promptius præftare poffes, ecce tibi laboriofiffimæ fimul & tædiofiffimæ curæ Indices xxiv. quos fi excufferis, fcies ftatim quid huic noftro volumini defit, quid non. Ut etiam noris è quibus libris vulgo publicatis opus iftud concinnaverimus, habe tibi fyllabum unum: habe & alterum, ne excidant animo tuo, qui benevolentiæ toto quafi finu nobis præfto fuere, ac, quod minimum eft, eis benè precare: inprimis Reip. Literariæ legitimis illis Duumviris, Scaligero & Velfero, libri hujus Laribus plufquam familiaribus.

[blocks in formation]

INDE X

Eorum, qui fcriptis publicis profuerunt.

A Brahamus Ortelius.

Aneas Vicus.

Aldus Manutius Nepos.
Alfonfus de Caftro.
Ambrofius Leo.

Ambrofius Moralis.
Andreas Alciatus.

Andreas Fulvius.

Andreas Nicolins.
Andreas Schottus.
Andreas Refendim.
Andreas Thevetus.
Angelus Roccha.
Antonius Auguftinus.
Anton. Dofius.
Anton. Maffa.

Anton. Morillonius.

Anton. Sanfelix.

Arnoldus Mercator.
Augerius Busbequius.
Auguftinus Pierfonius.
Bartholomaus Amantius.
Bartholomaus Burchelatus.
Bartholomans Marlianus.
Beatus Rhenanus.
Benedictus Hegius.
Bernardinus Scardeonius.
Bernardus Gamuccius.
Bonaventura Caftillionens.
Cafar Orlandus.
Carolus Clufius.
Carolus Sigonius.

Cafar Baronius.

Claudius Guichardus.

Claudius Marius.

Defiderius Lignamineus.
Elias Vinetus.

Elifeus Roflinius.
Emanuel Pingonius.
Francifcus Albertinus.
Francifcus Belleforestus.
Francifcus Guillimanus.
Francifcus Modius.
Francifcus Robrotellus.
Francifcus Tintus.
Fulvius Vrfinus.
Gabriel Simeonius.
Gaudentius Merula.
Georgius Doufa.
Georgius Fabricius.
Guido Pancirola.
Gulielmus Camdenus.
Gulielmus Choulius.
Gulielmus Paradinus.
Gulielmus Philander.
Hadrianus Iunius.
Helias Cauriolus.

Hieronymus Landus.

Hieron. Mercurialis.
Hieron. Morigia.
Hieron. Rubeus.

Hieron. Surita.

Hubertus Goltzius. Iacobus Bongarfius. Iacobus Mazochius. Iacobus Monatius. Iacobus Strada.

Ianus Iacobus Boiffardus. -Ioh. Bapt. de Cavalleriis. Ioh. Baptifta Nazarius. Ioh. Bellonius.

Ioh. Chryfoftomus Zanchius.

Ioh. Heroldus.
Ioh. Leunclavius.

Ioh. Marcanova.

Iohannes Matalins Metellus.

Ioh. Baptifta Fonteins.

Ioh. Bekanus.

Ioh. Huttichins.

Ioh. Iuvenis.

Iob. Poldus.

Joh. Quintinus.
Joh. Richardas.
Iob. Stumfius.
Joh. Tacuinns.

Iob. Valerianus Pierius.
Iofephus Caftalio.
Iofephus Scaliger.
Toftas Simlerus.
Jovianus Pontanus.
Iulius Iacobonius.
Iuftus Lipfius.

Litius Gregorius Gyraldus.

Lodovicus Cavitellus.

Lucas Patus.

Lucius Faunus.
Ludovicus Carrio.
Marcus Velferus.
Nicolaus Aloftanus.
Nicol. Micautius.
Onufrius Panvinius,

Paulus Gulielmus Merula.
Paulus Morigia.
Petrus Apianus.
Petrus Bellonius.
Petrus Bembus.
Petrus Gylius.
Petrus Martyr.
Petrus Victorius.
Petrus Wastelius.
Scipio Mazella.
Sebaftianus Munsterus.
Stephanus Pighius.
Stephanus Zamofius.
Taurellus Sarayna.
Wolfgangus Lazius.

INDEX

Eorum, qui fcriptis privatis profuerunt.

Abrahamus Ortelius.

Alfonfus de Caftro.

Aloifius Lollinus Epifcopus Bellunenfis.
Andreas Alciatus I. C.

Andr Maurocenus Patricius & Hiftoricus

Andreas Schottus.

Antonius Auguftinus.

[Venetus.

Anton. Beffa Negrinus, Comes &c.. Anton. Carottus Medicus.

Anton. Faius V. C.

[blocks in formation]

Francifcus Iucundus.

Fredericus Borromans Cardinalis & Archie

pifcopus Mediolanenfis..
Fredericus Cerutus.
Fredericus Sylburgius.

Fronto Ducans.
Fulvius Vrfinus.

Gallus Olympius I. C.

Gaudentius Merula.

Gulielmus Camdenus Geographus Regins

Gulielmus Paradinus.

Henricus Wottonus:

Hieronymus Commelinas.
Hippolytus Angelerius Medicus.
Hippolytus à Collibus.

Honorius Bellus Med.
Horatius à Valle.
Hubertius Goltzius.
Jacobus Alloyfius Med.

Iacobus Auguftus Thuanus.
Iacobus Bongarfius.

Iacob. Campius.

Iacobus Comalius I. C.

Iacobus Gillotius.

Iacobus Sirmondus:

Jacobus Zwingeras Medic.
Janus Iacobus Boiffardus.
Janus Vincentius Pinellus.
Ianus Wowerius.

Ioannes Bayerus 7. C.
Ioannes Blefins.

Ioannes Brianus.

Ioannes Cotovicius.

Joa. Egolfus Epif. Auguftanas.
Joan. Gulielmus Stuckius.
Ioan. Iucundus Antiquar.

Joan. Matalins Metellus.

Ioan. Maliardus Medicus.

Joan. Piftorius Præposuus Vratiflan. Úc.

Ioan. Rouffatus.

Ioan. Tornafius.

Ioan. Vivianus Poeta.

Ioan. Viricus I. C. & Poeta.

Iofephus Caftalio.

Iofephus Scaliger.

Ifaacus Pontanus Med.

Leonhardus Gutenftenius I. C.

Marcus Velferus.

Marquardus Freherus.

Martinus Smetius à manu Rudolphi Pii

Cardin. Carpenf. ab an. 1545.ad an. 1551. Melior Guldinaftus Philologus. Michael Bentherus Hiftor. & I. C. Michael Mercator Arnoldi F. Nicolaus Fabricius Antiquar. Nicolaus Rigaltius I. C. Onufrius Panvinius.

Orlandus Pefcettus.

Paulus Knibbins.

Paulus Meliffus.
Petrus Cantonius I. C.
Petrus Scriverius Philologus.
Philippus Pigafetta.
Polycarpus Palermus I. C.
Pyrrhus Ligorius Antiquar
Robertus Cottonus.

Robertus Titius.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »