Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS

SIVE

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE
ECCLESIASTICORUM

QUI AB EVO APOSTOLICO AD USQUE INNOCENTII III TEMPORA
FLORUERUNT;

RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUÆ
EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICE TRADITIONIS PER DUODECIM
PRIORA ECCLESIE SECULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTEr se cumque nonnullis CODICIBUS MANuscriptis coLLATAS, PERQUAM
Diligenter CASTIGATA;

DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS
DETECTIS, AUCTA,

INDICIBUS PARTicularibus analyticis, singulos sive TOMOS, SIVE AUctores alicuJUS MOMENTI
SUBSEQUENTIBUS, DONATA;

CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTtum rite dispOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM
DISTINGUENTibus subjectAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA ;

OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERro auctoritate in ORDINE AD TRADITIONEM
ECCLESIASTICAM pollentibus, amplificaTA;

duobus indicibuS GENERALIBUS LOCUPLETATA: Altero scilicet RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONspiciatur; altERO
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO Lectori compErIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN
QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM SCRIPTURE
TEXTUS COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR: CHARACTERUM NITIDITAS,
CHARTE QUALITAS, integritaS TEXTUS, PErfectio correCTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUe in toto opeRIS DECURSU CONSTANTER
BIMILIS, pretii exiguitas, præsertimque ista collectio, unA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM
AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ETATES, LOCOS, LINGUAS
FORMASQUE Pertinentibus, COADUNATORUM.

SERIES PRIMA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A TERTULLIANO AD GREGORIUM MAGNUM.

ACCURANTE J.-P. MIGNE, Cursuum Completorum IN SINGULOS SCIENTIÆ

ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

PATROLOGIE TOMUS XIX.

POETARUM: JUVENCI, OPTATIANI, SEDULII, SEVERI RHETORIS, FALTONIÆ,

AUSONII,

TOMUS UNICUS.

PARISIIS, VENIT APUD EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRÈS LA BARRIÈRE D'ENFER,

OU PETIT-MONTROUGE.

1846.

1875, March 22. Bequest of James Walker, D.D., L.. L. D. (H. U. 1814.) President of Harv. Univ.

7381 41-136

1-50

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

EX VARIIS RECENSIONIBUS INTER SE DILIGENTER COLLATIS COLLECTA, ET CURA QUA PAR ERAT CASTIGATA.

TOMUS UNICUS.

PARISIIS, VENIT APUD EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRÈS LA BARRIÈRE D'ENFER,

OU PETIT-MONTROUGE.

-

1846.

[blocks in formation]

Centones Virgiliani.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

AUSONIUS.

Epigrammata, Idyllia, Epistolæ, nec non et alia opuscula varii generis.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Imprimerie de VRATET DE SURCY et Ci•, rue de Sèvres, 37, à Paris.

C. V. AQUIL. JUVENCUS,

PRESBYTER HISPANUS.

(Juxta editionem Arevalo.)

Epistola dedicatoria.

Illustrissimo et reverendissimo domino D. Gregorio Alphonso VILLAGOMEZ LORENZANA, equiti præclari regii ordinis Hispanici Caroli III, archidiacono Calatrava, canonico Toletano, etc., FAUStinus Arevalus. Evangelicam Historiam, Gregori, vir amplissime, quam Latinis versibus Juvencus presbyter reddidit, cum ad vetera exemplaria recognoscere, subjectisque notationibus, quod proxime in Dracontio, nec multo ante in Prudentio, feceram, illustrare constituissem, jamque adeo in eo essem, ut de editione cogitarem; argumenti difficultate non minus quam majestate subito deterritus, omnino ab hac mente destitissem, nisi tu pro eo, quo es in omne litterarum genus, tum vel maxime in has sanctiores studio, intercessisses, stimulosque mihi cum ad alia opera absolvenda, tum præsertim ad hoc perficiendum admovisses. Itaque, quod faciendum erat homini, tot nominibus tibi obstricto, quique tantum judicio atque amori tuo tribuit, quantum quampaucissimorum, statim tibi parui, ac Juvencum meum qualitercumque absolutum typographicis operis excudendum tradidi; quem modo a prælo recentem tibi sisto, virtuti, ut ait ille, ac meritis dedicans librum tuis. Fateor sane, ejus editionem non illam quidem ad unguem perfectam, aut numeris suis omnibus absolutam fuisse: sed tamen omnium, quæ adhu: procuratæ sunt, locupletissimam, et ad eam perfectionem, quasique fastigium, quod a me exspectari potuit, pro virili mea parte, ut tibi obsequerer, esse perductam, nemo, opinor, inficiabitur. Qua in re non solum me quam gratissimum erga te cognosci cupio; sed etiam spero, opto quidem certe, memorem videri beneficiorum, quæ ab eminentissimo cardinale Francisco Antonio Lorenzana, archiepiscopo Toletano, tuo avunculo, tuique amanıissimo, in me collata sunt, quæque ego memoria colam sempiterna. Quid autem mihi gratius et optatius, quid jucundius accidere potuit, quam ut vetustissimum christianæ poeseos monumentum, a nobilissimo presbytero Hispano Juvenco, profanis perinde ac sacris litteris apprime exculto, sub ipsa initia pacis a Constantino imperatore Ecclesiæ redditæ elaboratum, et nunc denique a me recensitum, le hortatore et auspice, qui ea decora omnia quibus Juvencus maxime excelluit, in te ipso collecta refers, prodeat in lucem, communemque reipublicæ christianæ utilitatem? Ut enim præclara illa avitæ nobilitatis tuæ monumenta, et trophæa præteream, quæ jam inde a primis Hispanorum præliis contra Mauros in oppido Mogroveio adhuc visuntur, habes profecto in majoribus tuis, quibus jure, et merito gloriari possis, duos egregios viros Sanctorum fastis ascriptos, Turibium Alphonsum Mogroveium, archiepiscopum Limanum, et Vincentium Lorenzana, abbatem ordinis S. Benedicti, cujus religiosum cultum domus tua materna sacello, ara, sacrisque concelebrat. Habes clarissimos duos antistites, Petrum Villugomez, qui in archiepiscopatus Limani provincia S. Turibio avunculo suo successit, et multa ingenii, doctrinæque suæ monumenta litteris consignata posteritati commendavit ; et Ferdinandum Villagomez, episcopum Tlaxcalensem, qui concilii à Mexicani pars magna fuit, cujus decreta et cancnes in ordinem formamque digessit. Habes, atque intueris, ut de aliis taceam, duo illa fulgentissima Hispaniæ lumina, par nobile fratrum, avunculos tuos, eminentissimum, quem modo nominabam, card. Franciscum Antonium Lorenzana, hujusque non minus meritis quam nascendi sorte germanum, Thomam antistitem Gerundensem. Tot tamque præclaris domesticis exemplis excitatus, quid miremur, si plura alia ornamenta virtute et ingenio parta tibi comparaveris, ul multo malueris tuis meritis quam tuorum laudibus commendari? Magnam equidem de te jam multo ante opinionem comprehenderam, quem non nescirem excellenti ingenio præditum, incredibili discendi desiderio incensum, præclaris jactis pueritiæ et adolescentiæ fundamentis, eloquentiæ laude ornatum, cujus non illa quidem multa, sed sane illustria monumenta in vulgus prodierunt, ita in graviores facultates, præsertim vero in theologicas toto animo incubuisse, ut a primis juventutis annis gravissimum munus quærendi in omni theologiæ genere, et judicandi de iis qui in amplissima diœcesi Toletana ad animarum curam assumendi promovendique sunt, magna cum gloria, ac nominis existimatione sustineas. Verum opinionem meam longe vicit perspecta mihi singularis ingenii tui vis, et sacræ doctrinæ ubertas; cum te Romæ multis mensibus commorantem, fere quotidie de altissimis religionis nostræ mysteriis, ut occasio sese dabat, ex tempore subtiliter disserentem audierim, atque ita difficillima quæque ad vivum resecantem, eaque facili et profluenti oratione expedientem, ut ingenium videreris (Augusti verbis utar) in numerato habere. Nec secus existimarunt tot illi viri principes, Ecclesiæ et litterarum decora, quorum in consuetudinem, doctrinæ amore ductus, le libenti animo dabas, et quibus ipse impense charus, acceptusque eras propter ingenii præstantiam candoremque animi bene constituti. Mirari

PATROL. XIX.

1

« PoprzedniaDalej »