Obrazy na stronie
PDF

vagari. Neque enim satis fuit divino Scriptori dicere, A exemplar, sed plura prae manibus habuisse dicen

in principio Werbum fuisse ; et apud Deum, et cum Deo Deum. Sed rursus inculcat: Hoc erat in primcipio apud Deum, quod pariter repetit Epist. I, 1, 'O fiv &r' &pzi;. Ac propterea, quod dicere pergit, omnia per ipsum facta, et sine ipso nihil eorum factum, quæ sunt, a prima illa, quam assertam voluit, veritate, quasi a fonte rivus, emanat. Sed nemo melius rapáôáov istud Grotii, quam Grotius ipse emendavit. Cum enim plura, exquisita, ut sæpe assolet, eruditione adnotasset ad prima illa, 'Ev άρχí âv â λόγο;, concludit tandem : Rejicitur hic a Joanne Gnosticorum figmentum, qui ëx τῆς προαρχίς post multa sa;cula natum voùv aiebant. Deinde eae voû malum μονογεvi, et ab eo λόγον. Vim veritatis illius sensit pariter in commate sequenti oJro; £v èv άρχί πρὸς τὸν esúv. Repetit hoc, inquiens, quia Deum jam vocavit; hoc volens ita Deum esse intelligendum, ut et illud mameat, fuisse eum apud Deum. Id est ut mom fuerit ό λόγος omne id quod est Deus. Hypostaseon distinclionem 0rigemes, et post eum alii vocavere. Si hæc expendisset Clericus, grammaticæ leges, quas vel invitas ad locum istum pertraxit, præteriisset. Sed illi statutum erat, evangelistam ad Philonis aliorumque Platonicorum verba respicientem inducere. An felicibus auspiciis, legentes videant. Hoc unum addam, in versione illa sua obscuram omnino Clericum, dubiamque reddidisse Hypostaseon distinctionem. Et fortasse hoc sentiens, cum Rationem, ut Verbum explicare vellet, RAtiociNATioNis vocabulo expressit. Immo in Animadversionum suarum altera hoc ipsum adducto Platonis loco e Timæo confirmat; ubi philosophus ille Aóyov appellat τοῦ Θεοῦ λογισμόν; quod idem est, (ut jam diximus) ac VERBt M divinæ mentis, per essentiam equidem RAtio, at per hypostasin WERBUM. Satius itaque fuerat Clericum, cum Latinis omnibus vetustum interpretem sequi, quam evangelistæ locum, sensu ipso aliter exigente, sic vertere. Sed jam sepositis scholiastis hisce, quorum neque exactior opera in reddendis divini Scriptoris verbis, neque commodior evasit, ad multiplicem illam interpretum seriem rediens, quos Huetius in ecclesiasticis scriptoribus invenisse sibi videbatur, non verebor affirmare, aliter illum sensurum fuisse, si argumentum hoc maturius pertractasset. Ego sane cum argentei codicis nostri collationem cum Tertulliano, ac Cypriano instituissem; quod inter Latinos scriptores ad ea Ecclesiæ tempora propius accederent, quibus puriora veterum interpretum exemplaria esse debuerant, locis omnibus, quos illi ex Evangeliis adduxerant, mature perpensis, fundum mihi aliquem parasse putabam, unde lectiones dicti codicis illorum auctoritate firmare possem. Ast ubi aliquando dies diei illuxit, falsum me, et fundum nullum certum labore illo mihimet comparasse tandem cognovi. Ita easdem pericopas (uti observatum est) haud iisdem verbis, et nunc pluribus, modo paucioribus, efferunt; ut propterea non unum, alterumve

[ocr errors][ocr errors]

dum sit, unde totidem variantes desumerent. Sed nihil certius, quam sacrorum Librorum, Novi præsertim Fœderis locos plerumque e memoriæ penu, aliquando eliam tumultuario, ut res ipsa, aul tempus ferrent, Ecclesiæ Patres adtulisse. Nisi si forte ad assertum aliquod probandum præcisa sacri Texlus auctoritate opus foret. Tunc enim exacte, ac per partes efferebant; quod in laudatis aliquibus Tertulliani locis observabamus. At Latina aniigrapha, etiam vetustiora, in pluribus differunt. Esto. Num Græca ab hisce varietatibus libera? Haud equidem. Neque aliter esse potuit; si, Clemente Alexandrino teste, ut observat Millius (Proleg., n. 287), jam non defuerant τὰ τὸν Eùαyy£)tov μετατίθάντες. Quod licentius multo a pluribus factum scribit Origenes Homil. viii in Matth. (cujus locum nobis commodavit Erasmus laudata præfatione ad Edit. v. N. T.). Verba illius sunt : Multam enim differentiam inter exemplaria invenimus, sive per negligentiam scribentium, sive ex temeritate quorumdam, sive propter eos, qui negligunt emendare Scripturas, vel propter eos, qui, quod ipsis videtur, in emendatiòribus vel adjiciunt, vel subducunt. Hinc nihil mirum, si, in re alicujus momenti variantibus inter se exemplaribus, ad &6típ0»rz Graeci ipsi provocarc solebant; ea scilicet, quæ in male feriatos emendatores non incidissent. Ad hæc tamen, fallei;te memoria, non advertit animum Erasmus ipse, qüando in eadem præfatione suspicari se ait, si quid mutatum est in Græcorum libris, id a Latinis exemplaribus fuisse profectum, posteaquam Romana Ecclesia coepit absorbere Græciam. Qua suspicione nihil profecto levius. Sicuti infirmius nihil iis, quæ de antiqua versione ibidem commentus est, inquiens : Sed hanc recepit Ecclesia Romana. Ne id quidem simpliciter verum est. 0bservet, qui volet, quid legat ecclesia Romana ; comperiet multa dissonare. Haec videtur FUissE GAlloRuM, quæ, quum jam taederet infinitae varietatis, locum obtinuit. Et verum equidem est, in tot exemplaribus N. T. quæ post inventam typographiam prodiere, differre invicem plurima. Sed qua de causa, ipsemet, qui pluries edidit, scire poterat. Nempe ex diversitate codicum, ad quorum fidem exigebantur. Horum vero

T) diversitas, non ex interpretum varietate, sed ex illis,

quos Origenes, et post hunc Hieronymus memoriæ prodidere. Quod autem ait, videri versionem, de qua agimus, fuisse Gallorum; quos prædes de possessione ista conventus Erasmus daturus fuisset non video. Felicitati Galliarum monumenta antiquitatis debemus plurima, hæc inter, etiam N. T. apographa, quæ Ilieronymi ætatem antevertunt; plura debituri, nisi, post primam illam cladem, tot alia, quæ servari potuerant, tristior altera occupasset. Quæ tamen illic supersunt, easdem vices, ac Italica, passa sunt, variantibus scilicet obnoxia. Cæterum ex eodem fonte omnia, nempe Romanæ Ecclesiæ primigenia illa verprovincias se late diffuderat. Cur inter se differant, ex parte diximus. Diversitatem hanc ad statuendas tot alias versiones haud satis esse, non sine veritatis specie conjecimus. Differunt inter se Græca profundæ antiquitatis. Versiones ex hoc plures in Orientali Ecclesia factas Sanus nemo affirmaverit. Si primorum interpretum ectypon aliquod purum intactumque se sisteret, collatis invicem , quæ supersunt, veritatem hanc facilius adsequeremur. Sed post infelicitatem illorum temporum, cujus mentionem fecimus, nova clades eetypa puriora intervertit. D. Hieronymo videlicet, urgente Damaso, N. T. librorum instituta correctio. Hanc etenim statim, ac vnlgari coepit, cum viri

sione, quæ ex imperii ac religionis sede in Occidentis A autographa aliquot Novi Fœderis monumenta, alia

summi toto orbe Christiano celeberrimum nomen, B

ac proinde expectatio ingens, tum operis magnitudo, et, quæ fuit semper humanis ingeniis illex, gratia novitatis, commendare primum, deinde non privalis solum, sed Ecclesiis ipsis ut in pretio esset efficere. Quid inde evenerit, facile est divinare. Conferri cœptum cum vetustis exemplaribus recens opus. Et alii quidem avide arripere, efferre laudibus, sequi. Alii vero, antiqui moris tenaces, inirari hominem qui quod eo usque lectum ab omnibus fuerat revocare ad incudem primus ac refingere vellet. Nonnulli etiam contra niti, spernere, auctori ipsi obtrectare. Neque enim defuere Hieronymo obtrectatores : nec deerunt unquam praeclaris ingeniis, quæ urunt splendore suo, praegravantque artes infra se positas. Pars vero maxima, Ecclesiarum præsertim, medium inter utrosque tenens iter (quod est equidem in rebus agendis saepe utile, sæpe tamen periculosum, et fallax), neque editionem integram amplecti, neque prorsus rejieere; sed quæ aut purius, aut melius, aut demum plenius adtulisse videbatur, loco motis primorum interpret:im verbis, in codices referre. Hinc factum ut, quid nova, quid vetus editio ferrent, secernere difficile post non multum tempo

ris fuerit; nunc vero etiam desperatum omnino sit.

Ita, dum vetustis novitatem, obsoletis nitorem, omnibus gratiam dare se putant, recens illud vinum, ac fervens, utres veteres, in quos refuderant, pessum dedit; calenlibus ubique librariorum scholis ut nova exemplaria quærentibus præsto esse possent. Et septimo jam sæculo passim in occidente obtinuerant; sepositis vetustioribus, ac subinde neglectis, quæ postea serior ætas, ut plerasque alias veterum monumentorum reliquias, indoctissiinis librariis ad repagula, fasciolas, indusia compingendorum codicum paranda deservire vidit. Hic finis Italicæ versionis, hic exitus fuit; non Hieronymi culpa, sed temporum : ut parcamus ingeniis, quæ nec satis provida, et, quam par esset, faciliora, novas merces, quibus suum profecto constaret pretium, sed cum avitis minime comparandas, his ipsis antetulere. Quod dixerim. Hieronymi egregium cætera opus cum Romanae Ecclesiæ interpretum antigraphis haud comparari posse, nemo, ut puto, inficias iverit, Illi enim

vero ex autographis ipsi ectypa summa fide descripta præ oculis habebant dum verterent. Ast Hieronymus, dum fontes quærit, ex eorum rivulis , et quidem incertum an omni ex parte puris, post trecentos, et amplius annos inde manantibus adtingere est coactus; quod ita Latinam versionem corrigere se posse securius arbitraretur.

An pari securitate idipsum praestare poterat adhibitis Occidentalium codicibus ? Immo majori, ut visum est Millio (Proleg. n. 854, et seqq.). si enim veritas fuerat quærenda de pluribus , cur non ad hos potius quam ad Græcos se convertit, qui nihilo socius ac Latini, seu praesumptorum licentia, ae teme. ritate, sive librariorum atque operarum incuria parum castigati, et perperam correcti prodieranty Quod enim de Latinis dicebat Hieronymus, tot ferme exemplaria fuisse quot codices, aucta videIi«„, in majus, ut non raro assolet, summa, hoc de ii, intelligendum non dubito, qui vulgo ferebantur. Nam, secus de vetustioribus dicendum, qui in scriniis E« clesiarum superesse adhuc poterant; eae quibus dit; genter, ait Millius, invicem collatis restitui, et ad primævam integritatem revocari pofuisset Italica versio. Sed jam cætera illius verba ut lectu digna, neque nos integra huc adferre, neque eos, qui praeclarum opus non legerint, expendisse pigebit. Pergit itaque inquiens:

[blocks in formation]

mixti , ne Origeniani quidem , cæterique probatio. res , ad quorum fidem ex occasione provocat IIi,. ronymus , ab assumentis aliisque vitiis vacabant. Sol; puri, et immaculati erant, qui ex autographis apostolo. rum manabant: proximi illis, licet, haud ita puri, quos aliquanto post constitutionem Canonis N. T. describi contigerat. Et ex eorum aliquo expressa erat versio Italica. Adeo ut , ad ipsam emendandam eae Græco, consulendi forent codices, si qui eactarent, similes illis, ad quorum textum fuerat composita. Quod autem hos una cum aliis istorum temporum interpolarint magis magisque librarii ante sæculum Hieronymi, frustra ex temporum posteriorum Græcis institui ejus in integrum restitutionem. Cum enim a lectione, quam

D referebat hæc versio, abierint haud raro libri recentio

res, certe quo propius in ea recensenda ad hos acceditur, eo magis Italicam a primigenia sua scriptura reddes alienam; nec reformabis ipsam , sed potius transformabis in novam nescio quam, a genuina vetere Italica penitus discrepantem. Sensit certe jam in limine operis Hieronymus grandem , Latinisque auribus minime ferendam, quæ accuratiori ad codices suos recensione contigisset, tertus Lutini mutationem; reique magnitudine , et periculo deterritus, tempestive retulit pedem, et in alias, easque haud parum saniores abiit rationes. Nempe emendata a se Evangelia, ne multum a lectionis Latinæ consuetudine discreparent, ita calamo temperasse se, ait, ut his tantum, quæ sensum vide

bantur mutare, correctis, reliqua manere pateretur, ut A seu mangonibus librariis clarissimum Petri Alexan

fuerant. Judicium hoc Millii quamvis in omnibus probare non possim (scis enim quid de constitutione illa Canonis senserim), in iis tamen, quæ de emendanda ad Latinos codices antiqua versione disseruit, et rectum, et luculentissimum puto. Werum, ad quos, inquies, si, Augustino, ac Hieronymo testibus, adeo erant interpolati omnes, ac mixti ? Non reponam hic quæ ad argumentum istud adtulimus. Idipsum questus jam fuerat Origenes: et tamen non deerant præcedentium sæculorum exemplaria , ad quæ sua ipsemet exegit. ldem de Latinis dicendum. Non quæ passim ab omnibus terebantur, sed ea erant quærenda quæ a privatorum licentia secreta, pura magis , et fonti

drini nomen, ut splendor merci , ac pretium accederet.

Auctor tamen Chronici Alexandrini et servatum Ephesi vn sæculo, et a fidelibus in veneratione habitum prodidit; quod profecto mirum, seu fama, sive tot illustrium Græcorum consuetudine nescisse Hieronymum. Nihil enim minus iv quam vii s:eculis notum fuerit. Præterea, Adulteræ historiam in vetustis plerisque cum Graecis, tum Latinis codicibus omissam, aut obelis notatam, quam facile et ipsi, et aliis fuisset ad archetypi fidem exigere? Cum tamen e tot scriptoribus ante, et post illum id fecerit nemo.

Quidquid de hac re sit, etiamsi periissent arche

bus propiora esse debuerant. lloc vero haud difficile B typa, non esset cur miraremur. Pauca erant, tum

fulurum erat beato Scriptori, si triennio illo , quo Roma, substitit, antiquos principis Ecclesiæ codices, aliosque per Italiam e tenebris erutos inspicere v0luisset. Incredibile enim omnino est , in earum secretariis exemplar nullum e vetustioribus superfuisse. Servata fuerant ad Origenis usque ætatem superiorum temporum Græca: cur non apud nostros Latina? An minor fortasse nostratibus sacrorum Woluminum cura, quam Græcis? non puto. At perierant in tot Ecclesiæ calamitatibus archetypa ipsa, quæ majore profecto cura custodiri par fuerat: quanto itaque magis ectypa primi alteriusve sæculi ? eoque amplius, quod trita jam atque obsoleta proclive erat recentium venustate vilescere, ac parvipendi. Periisse autographa apostolorum monumenta jam ante Hieronymum , aut ubi delitescerent, ignotum fuisse, id evincere videtur, quod nemo inter ecclesiasticos scriptores ut adhuc superstitum meminerit: nemo etiam ad illa provocaverit : excepto Tertulliano, quem sæculi tertii initiis, adversus Marcionem cum scriberet, ad Pauli Epistolas, quasi in Ecclesiis ipsis, ad quas datæ fuerant, extantes respexisse observabamus. Scientiane facti, an fama tenus , ' seu quod ita crederet, incertum. Cum aliunde haud improbabile sit earum aliquas , si minus omnes , superfuisse. Nondum enim in divinas Scripturas a persecutoribus acriter, ut postea, sævitum. De Evangeliis memoria nulla, nisi incertis rumoribus fulta, ubi ea divini Scriptores reliquissent:

apud paucos. Quo autem pretiosiora, eo etiam in tot Ecclesiarum ærumhis huc illuc fortasse translata : seu, ut laterent securius, in penitioribus locis absconsa, mox fato functis, aut alio migrantibus, qui

• cælaverant, memoriæ hominum subtracta, situ tan

dem ævoque absumi oportebat. De ectypis illorum diversa penitus ratio. Plurima erant, et apud plurimos. Ubi cœtus fidelium , ibi divinæ Scripturæ : in ecclesiis, in domibus privatorum, in urbe, in agris. Præterea non idem ubique persecutionis æstus, quiabsumeret : meque in Italia ut in Africa, atque Oriente tam fervens. Mullo minus in Galliis, ubi Christiana res sub mitissimis principibus Constantio, ac Constantino pacatior. Ab his locis petenda erant primæva exem

C plaria : non defutura profecto, si sedulo quæreren

tur. Cujus rei argumentum satis evidens sunt codices vetustissimi, qui adhuc perstant : quos inter Argenteus noster, aliique, quorum ætas nongentos et amplius annos enumerat. Unde conjicere certo possumus, facilius multo fuisse ut primi ac secundi sæculi apographa, summa fide (ut ferebat Ecclesiarum tunc temporis cura) a notariis descripta, quarto exeunte superessent. Et ita horum subsidio non ea tantummodo quam librariorum oscitantia et privatorum libertas corruperant, primigenia Novi Foederis translatio, sed corrigi etiam poterant Graeca illius ætatis, quæ nihilo secius ac Latina a fontibus abierant. Adde locum jam nullum tot obtrectatoribus relictum iri , qui emendationis novitatem ferre non poterant, ob

Joannis si demas, quod Ephesi scriptum, in illa D jectis scilicet in faciem, quæ illorum socordia eous

etiam Ecclesia servatum fuisse non dubium est. Quousque tamen, quis divinet ? Quamvis enim Casaubonus Petri Alexandrini fragmentum de Paschate ab Andrea Termario mercatore Graeco nactus (In Ann. Baron. Exerc. xvi, 12), velut insigne quoddam celeberrimi illius Ecclesiæ episcopi ac martyris opus suspexerit, atque ita iv sæculo autographum evangelistæ Ephesi superstes putaverit; attamen virum eruditissimum fefellit auctoris nomen, reliquis haud satis expensis: scilicet a Petro (Vita. Joan. Art. 8) quodam vi aut vii sæculo conscriptum , ut observat Tillemontius. Nisi forte pseudepigraplium usurpantibus sive scriptore ipso,

que neglecta jacuerant, castigatioribus interpretum ectypis, ad quorum fidem opus suum Hieronymus exegisset. Sed vir maximus rebus hisce aut non adtentis, aut posthabitis, publicorum etiam codicum facie permotus, quod paria in omnibus omnia esse arbitraretur, ac propterea tutius ratus ad originem reverti, Græca, quæ illi præsto erant, adhibere maluit. Quo compendio, e laudata ad Damasum epistola intelligi potest. Videlicet correctis, quæ sensum mutasse videbantur, cætera non adtigit. Neque aliter accidere illi poterat. Difficillimum enim, ne dicam impossibile erat, institutis ab eo rationibus, antiquæ versionis

statum ad purum redigere. Non solum quia Græca A
ipsa, quibus utebatur, longo tot annorum intervallo
a fontibus distracta, sordium aliquid, ut putabat
Millius, contraxerant : sed etiam quia non syntaxis
eadem , non simplicitas, non, quos delicatuli præ-
sumptores extruserant, idiotismi priorum temporum
restitui poterant, nisi latinis, quæ propiora inter-
preium sæculo essent, consultis.
Verum, si, quæ tlieronymo erat vitæ ratio, exacte
perpendimus, fatebimur provinciam hanc nec com-
modam illi, neque expeditam tunc temporis conti-
gisse. Erat Damaso ab ecclesiasticis epistolis : iisque
et frequentibus, et gravissimarum serie rerum im-
plicitis. Erant cum pluribus nunc coram , modo per
litteras implenda humanitatis officia. Distentus præ-
terea familiaribus perpetibus studiis, a quibus divelli
minime poterat: tum Damaso ipso, aliisque identidem
petentibus, ut Weteris Testamenti locos aut obscu-
ros illustrare, aut explanare difficiles vellet. Accede-
bat insuitutio multorum, quos spectata morum inte-
gritas, humanarum rerum contemptus, paupertatis
amor, abstinentia, humilitas, castimonia, tum, quæ
cæteris illius virtutibus affundere quodammodo, et
ab iis vicissim decus mutuari videbatur, scientia re-
rum divinarum adtraxerant. Et quidem horum in
censu e principibus familiis nobilissimæ virgines,
nuptæ, viduæ : qui omnes, pulcherrimo charitatis
exemplo, consiliis ab ipso, exhortationibus, præcep-
tis, et coram, et scripto ad perfectiorem christianæ
vitæ statum efformabantur.
Clauserat demum curarum agmen liberrimæ sem-
per urbis, in qua aiebat Augustus oportere liberas
linguas esse, dicacitas, ac licentia : llieronymo cor-
ruptos illius inores, ac invicem redarguentein inolita
jam vitia hominem non ferentibus. Et præcesserat
dudum, quæ, ut proceras arbores ingentes umbræ,
sic aut fortunæ benignitate , aut splendore virtutum
insignes viros sequi solet , invidia : quæ in livorem
postea, atque odium erupit. Hinc coitiones, et dicte-
ria in ipsum, et probra clam , palam : nec vulgo
tantum , sed urgentibus strenue opus symmystis,
quos pudor magis ac silentium decuisset, si sapere
potuissent : quosque propterea beatus scriptor im-
mortalibus ingenii sui monumentis commendatos
voluit, ut profecto meruerant, posteritati.
In illo itaque rerum curarumque aestu jactatus, avo-
catusque animus qui posset longum opus, minutum,
ingratum etiam adgredi, ac perficere ? Sed nec jam
integrum illi erat moras nectere in tanta, et Damasi,
qui opus injunxerat, et complurium expectatione,
qui uberrimi ingenii fructus vix quæsitos decerpere
solebant. Tum quod maxime et emendatoris , et
emendationis intererat, ut verbis sensus, hisque in-
vicem constaret veritas, ratus adhibitis a se mediis,
perinde ac aliis, præstari facile posse : distractum
propterea per tot exemplarium ambages iter, in quo
sistere identidem, et prærupta viarum munire opor-
tebat, per compendia Græcorum codicum, pari equi-
Jem legentium utilitate, licel haud pari apud omnes

[ocr errors]

laude celerius absolvit. Et utinam ne mature nimis:
immo, quod dicebamus, ut Latinis e penitiori antiqui-
tate manantibus apographis id ab illo præstitutum.
Quantum Italicæ versioni lucis ac fidei, quantum eru-
ditionis expectari poterat, si obsoletos interpretum
modos, ac genium illustrare voluisset ?
Num vero desperata omnino jam sit primigeniæ
versionis in integrum restitutio, clamat res ipsa :
subtractis longo ævo subsidiis illis, quorum ope
praestari id quondam potuisse non dubitavimus
exemplaribus scilicet, quæ propiora archetypis es-
sent. At supersunt etiamnum e vetustioribus non
pauca, quorum ætas mille, et amplius annos enume-
rat. Esto : quamvis ego, non quo sæculo exarata,
sed e quorum temporum antigraphis descripta fue-

B rint, observandum præ cæteris putem. Ast hæc ea.

dem quo magis a fontibus remota, eo etiam, plus, minusve, aut a librariis male habita, aut scholiast, rum licentiam passa. Quid igitur? Compendiumne ex iis nullum, nisi fortasse pretium illud, quod hujuscemodi monumentis conciliare antiquitas solet ? Immo longe præstantius. Si enim egregie locatam ab eruditis operam ducimus, qua profanos scriptores, seu injuria temporum, sive antiquariorum negligentia pluribus in locis mancos, luxatosque, ope mss. codicum ad pristinum statum revocare nituntur; quanto laudabilius insumptam putabimus eam , qua sacrorum N. T. librorum princeps Italica versio, adhibitis, quæ etiamnum vigent, apographis, si ninus ex integro, at saltem magna ex parte ad nativam simplicitatem, puritatemque revocari commodum potest ? An non id ipsum a viris illis doctissimis præstitum, qui, ut Wulgata nostra quantum equidem fieri poterat purior ederetur, curas omnes, atque industriam conlulere? Nihil profecto aliud. Vetustioribus enim, quæ inveniri potuerant, antigraplis, atque una SS. Patrum locis diligentissime inspectis; tum cum Græcis melioris notae exemplaribus comparatione facta, quod olim in primorum sæculorum Ecclesiis lectum fuisse videbatur, hoc summa fide exhibere conati sunt. Fatente propterea Millio (Proleg. n.379), in hac ipsa haud exiguam genuinæ Italicæ partem superesse. Neque dubitabat, quin, eisdem mediis adhibitis, olim expectari aliquid amplius posset. Indicatis enim .codicibus aliquot, qui in Britannia Galliisque servantur, tum Vulgata ipsa, hujuscemodi quidem monumentorum, inquit, accurate inter se, et cum textu Græco commissorum adminiculo revocari etiamnum posse videtur maxima ex parte Itala hæc qualem eam dedere primi Interpretes. Asserens subinde, hoc se labore adsecutum , quæ in plerisque N. T. locis fuerint ipsius Italæ genuina ; et quibus Græcis Latina ista responderint. Quid postea dicturus si, quæ tu monumenta in lucem hanc publicam efferes, tum quæ fortasse adhuc inexplorata delitescunt, aut penes ignavos harumce antiquitatum dominos inter librorum quisquilias miserrime jacent inspicere potuisset ? Ego profecto indicium istud scriptoris inclyti, atque in rebus hisce infinitæ lec

tionis, amplector ita, ut ne minimum quidem dubi- A mirum quod veteris Wulgatæ et Italicæ nomen tan

tem, quin viri docti, si adornandam hanc sparlam studia sua conferre aliquando velint, recle illum sensisse experti fateantur. Quamvis forlasse non deerunt, qui inuliles jam nostris hisce temporibus, curas istas fore arbitrentur : quum scilicet N. T. versionem Ecclesiæ omnes, tum privati, in Wulgata præ oculis habeant. Ignari nempe hanc ipsam, non dissimili cura elaboratam : ac propterea relictum in tam ampla messe aliquem spicilegio locum; neque ab hoc exclusa sequentium ætatum ingenia, quo minus, si qua fortasse in vetustis codicibus inveniant, unde pulcherrimum opus illustrare alicubi possint, inventa eadem publici juris faciant. Paucis. Si acriter expensis, atque invicem attente collalis monumentis omnibus, quæ el jam nota, et nunc primum e tenebris eruta prodibunt, mox e singulis delectu mature habito, N. T. editio instituerelur, non dubito, quin Italica nostra nativis distincta coloribus dignosci facillime posset : haud equidem eadem omnino puritate, atque castimonia prædita, qua olim incessit, quis enim hoc speret ? attamen si, quos longo sæculorum decursu contraxit, mævos, maculasque, judicium criticum detergat, non deformem, non luridam, sed ætate ipsa venerabilem, neque indiguam primævis illis, e quibus manavit, fontibus, haberemus. Interea nos, mi Blanchine, quamvis serior votis ætas ad hocce convivium adduxerit, lætemur vel hoc ipso, quod neque asymboli accessimus, nec vacui revertemur. Adtulimus enim rarissimas dapes; eoque etiam pretiosiores, quo perituras aliquando, æternas nuuc, et ad ultimos usque nepotes, cum litteris ipsis, ut superesse possint, effecimus. Laudabili præterea, ni fallor, exemplo felicibus trans Alpes ingeniis, in idipsum ut niti velint : depromptis ex opulento amplissimo penu tot ferculis aliis, unde splendidius multo, atque ornatissimum epulum paretur posteritati. Quid vero nos e convivio redeuntes compendii maneat, dicam libere. Pulcherrimum honestis animis præmium, cum optima voluntate, conscientia recte facti. IIoc nostrum est. Favor, et gratia apud aequos harumce rerum æstimatores, ut quisque illorum senserit, sunlo. Vale plurimum. Pontivici v Nonas Septembres anno Domini 1739.

DISSERTATIO JOAN. MARTIANAY

IN VERSI0NEM ITALICAM EVANGELII SECUNDUM MAT-
THÆUM, DESCRIPT1 Ex
GERMANENSl IN HAC EDITI0NE AD INFERIOREM CUJUS-
QUE PAGINAE LIMBUM IMPRESSIS.

PROOEMIUM.

De antiqua versione Vulgata et Italica frequens sermo est apud eruditos, qui divinarum Scripturarum studio nonnihil incumbunt; crebra quoque apud criticos, sacrarum Litterarum inquisitores, hujus versionis Italicæ mentio : sed altum ubique silentium de origine ejusdem, de stylo, de additis in ea, vel demptis incuria interpretis aut librariorum, Nec

[ocr errors]

CODD. CORBEIENSI ET SAN

tum audiatur apud omnes qui de Scripturarum translationibus Latinis sermonem instituunt, cum nullum adhuc exemplar hujusce eJitionis prodierit in lucem; nullus velerum scriptorum accuratam satis de ea notitiam posteris tradiderit. Ad hujusmodi ergo abigendas tenebras duo vetustissima præsto nunc sunt exemplaria, quæ in monasteriis nostris conservata usque in diem præsentem delituerunt. IIorum codicum subsidio, vix a!iquid quod antiquam et Italam Matthæi translationem spectat, latere nos poterit. Quid enim scire nobis non licet, quando rerum ipsarum et verborum oculati testes accedimus ? Verum ut facilior ac expeditior via esset ad percipienda quocumque ignorata ante fuerant circa veterem Itali

B camque translationem, Prolegomenorum nostrorum quasi claves lectori tradere prompto animo studuimus.

CAPUT PRIMUM.

DE ANTiQUA vUlGATA ET ITALICA vERSiONE DIVINARUM SCRlPtURAnUM.

1. Multa nomina obtinuit apud releres Patres. II. Non unus fuit auctor, seu interpres antiquæ Vulgatæ; sed quotquot sunt anonymi. IIl. Exemplaria ejus multis additamentis permixta erant.

I. Antiquam sanctorum Bibliorum Latinam translationem multis variisque nominibus insignitam fuisse nemo est qui nesciat : verumtamen citatum passim Hieronymi testimonium Comment. in Is. c. xlix, tom. iv, quo Vulgata editio dicitur, diu a me frustra ibidem conquisitum ex libro secundo commentariorum in cap. xiii Matthæi supplere necesse habui. Nam hic loci sic habet Hieronymus : Legi in nonnullis codicibus, et studiosus lector forte reperiet idipsum; in eo loco ubi nos posuimus, et Vulgata habet editio, ut impleretur quod dictum est per Proplietam dicentem, ibi scriptum, etc. Vulgalam igitur editionem Matthaei vocat Ilieronymus eam translationem latinam, quæ ante suam ætatem obtinebat auctoritatem in Ecclesiis Occidentalium Christianorum; quæque tempore Gregorii Magni Translationis Veteris nomen tulit, comparata novæ editioni quam ipse llieronymus Ecclesiæ procurandam suscepit. Consule epistolam Gregorii Magni ad Leandrum,

D cap. 5, Exposit. Moral. in Job præfixam.

Praeter hæc nomina Vulgatæ editionis et Veteris Translationis, aliud eidem tribuit, et quidem insigne ac speciale, beatus Augustinus, lib. ii de Doctrina Christiana cap. 15 : In ipsis autem, inquit, interpretationibus Itala cæleris præferatur : num est verborum tenacior cum perspicuitate sententiæ. Erat igitur interpretatio quaedam apud Latinos quae Itala dicebatur, verborum tenax, et perspicua sententiis; ideoque illam cæteris anteponendam censel Augustinus. Quid vero causæ fuerit ut Itala diceretur, non satis exploratum habemus; etsi eam hoc nomine insignitam velint eruditi homines, quod ipsa uterentur Itali Palres, Aml)rosium dico, Gaudentium Brixiem

« PoprzedniaDalej »