Obrazy na stronie
PDF

nulli in suis exemplaribus audere aliquid potuerint, A tius sumenda sint beati Scriptoris verba, haud ita A sebius (H. E. iii, 24); et qui Magistri sui præcepta elo

in ecclesiasticis tamen id fieri potuisse, difficillimum puto. Aut enim privatim a sacris duntaxat ministris, aut publice a lectoribus, et quidem præsentibus fere semper episcopis legebantur. Si quid tamen conjicere licet, non primo, sed altero fortasse sæculo, incertum præsumptione, an credulitate, paucorum scholiis tentari coepta cum Græcorum, tum Latinorum codicum facies. Mox aucla in dies et litteris, et divitiis Ecclesia, libertas major gliscere coepit. Eruditis Græcorum ingeniis apostolicæ in scribendo simplicitatis, Latinorum vero illius, qua primi interpretes, ad populi captum διωτεύοντες, usi in transferendo fuerant, male perlæsis. Adhuc tamen, ni fallor, intra privatorum cancellos coactalicenlia, intactisque Ecclesiasticis exemplaribus. Donec, ruentibus in pejus, teste Eusebio ( H. E. viii, 1), cum populi, tum antistitum moribus, Deo sic permittente, ingratæ vineæ suæ horribilis illa persecutorum tempestas incubuit (A. C. 303). Tunc prima, et quidem luctuosior sacrorum codicum clades fuit, jussis ubique magistratibus, non solum Ecclesias diruere, sed præ cæteris divinos libros ab episcopis ipsis, eorumque ministris acerrime quæsitos in plateis publice urere. Quot proinde in ruinis, antea cælati, perierint; quot vi ac tormentis extorti, quot a servis, ab ancillis, a transfugis delati, quoti demum metu a fidelibus, imo a præsidibus Ecclesiarum, eorumque ministris miserrime proditi, unde traditorum nomen usurpari cœptum, quicumque tristissimam illam Ecclesiæ faciem in Historiis temporum viderit, is secum reputet. Inde factum, dirutis Ecclesiis, earumque exemplaribus aut combusuis aut aliter consumptis, cessante demum persecutione, ut privatorum apographa, quorum pleraque aut latere facilius, aut ferri alio potuerant, in priorum subsidium adhibita interiim a notariis ecclesiaslicis fuerint; tum a librariis ut fidelium pietati satisfieret. Et ita a primæva illa codicum puritate deflexum, Scholiis subinde, librariorum præsertim aut ignorantia, ut novitatis impulsu, quæ, perinde ac cæteris mercibus, pretium libris augere solet, in textum adscitis. Ad ea itaque tempora referendum censeo statum illum Latinorum exemplarium, in quibus multa fuisse a vitiosis interpretibus male reddita, a præsumptoribus imperitis emendata perversius, a librariis dormitantibus vel addita, vel mutata, mixta demum omnia in Evangeliorum serie querebatur postea IIieronymus ( Ep. ad Dam.), tot poene fuisse asserens exemplaria quot codices. lnde orta opinio illa de pluribus N. T. Latinis versionibus; quam promovit in majus Augustini locus alter (De Doct. Christ. l. u ), ubi ait, qui Scripturas ex Hebræa lingua in Græcam verterant, numerari posse, Latinos autem interpretes nullo modo. Ut enim cuique, primis fidei temporibus, in manus venerat codex Græcus, et aliquantulum facultatis sibi utriusque linguæ habere videbatur, ausum fuisse interpretari. Werum, nisi lal'ATRol. XII.

proclive est creditu primis illis fidei temporibus tot privatos interpretes passim fuisse, longe vero difficilius, si de Veteris Instrumenti versionibus loqui voluerit, quod de Novi etiam Testamenti interpretibus dicendum puto, cum, qui ad fidei sacramentum tunc vocabantur, indocti ut plurimum, ac populus essent. Ac propterea non de primo sæculo, ac sequenui, sed de iis temporibus intelligendum existimo laudatum viri sanctissimi locum, quæ supra tetigimus. Ea sic etiam latius sumendos interpretes illos , n0n quasi versiones integras cuderent, sed veluti sclo. liastas, qui locorum aliquot, ut sibi ipsis videbantur, emendavores, aut illustratores essent. Non rarc etiam Græcæ linguae imperiti; ut propterea male in

B tellecta pejus redderent. Cujus rei liquidum exem

plum dabit locus argentei codicis, ubi privatus ille cum Latino apographo, exemplaris Graeci collationem instituens, verba illa Lucæ 11, 4, áë otxov xzi riis Ilatptz, Az6iô, reddidit, de domo et pATRiA David.

Sed quæ magis me movent ut credam, plures illas Latinas versiones nihil aliud fuisse, quam privatorum, ut diximus, hac, illhac in codicibus suis additamenta, duo præsertim sunt. Unum, jam primis illis fidei temporibus sacrorum monumentorum, ut queque, ab apostolorum, aut discipulorum manibus exiverant, adornatam a Romanæ Ecclesiae interprelibus versionein Italiæ, ac proinde vicinæ Africæ, aliisque occidentis Ecclesiis praesto fuisse, unde fide. lium pietati consuleretur. Alterum anligrapha e vetustioribus, quæ ante Hieronymum, atque Augustinum ferebantur, expressa; in quibus additamenta illa quidem, sed fundus, atque i5voragâ; supralaudatæ versionis manifestissime apparent.

Dixi interpretes. Nam, quod ad te olim perscripsi, haud unum, eumdemque fuisse, cum ratio temporum si a primo, Matthæi, ad novissimum, Joannis, Evangelium, qui effluxerant anni putenlur; tum maxime evincit slyli diversitas, ut observat Millius ( Proleg. i, ad Edit. Ev. Matuh.); e qua non satis attente Marzianæus, non secus atque e dissimili sectionum, et capitulorum in codicibus facie, plures Latinas versiones asseruit. Tum est vero similius, in Ecclesia cæterarum omnium principe non unum dumtaxat interpretem floruisse, sed plures; ut, si quis illorum, cui transferendi munus incumberet, aut temporibus exclusus, aut ægritudine præpeditus, aut demum morte præventus vacuam provinciam reliquisset, præsto esset alter, qui eamdem curaret. Nam, quod Waltonus asseruit (Proleg. x, § 1), Latinam nempe Ecclesiam sine Latina versione stare non potuisse, ita evidens esse arbitror, ut nihil magis. Qua enim lingua in synaxibus sacrorum Librorum lectio ad populum fieret, nisi ea, quæ populi esset? Ac propterea, quod præeunte Grotio, putavit Millius ( Adnot in Marc. ), linguam scilicet Græcam Romæ tunc temporis, atque Italiæ familiarem fuisse, somnium mihi est: En illius verba, quibus laudatam Walloni opinionem eversum ivit.

9

[ocr errors]

Nempe hdud notarunt, inquit (Proleg. n. 577), per annos, a fundatione istius Ecclesiæ, ad constitutionem usque canonis N. T. fere quinquaginta, nequidem cogitatum fuisse de scriptis evangelistarum et apostolorum in unum colligendis; multo minus de transferendis illis in alias linguas; tum vero nascenti huic Ecclesiæ neutiquam opus fuisse Latina versione. Fidelibus nimirum, qui jam Romæ agebant, advenis Judæis, Æquptiis, aliis lingua Græca familiariter nota erat, ac plane vernacula. Quod idem et de provincialibus, aliarumque quarumdam orbis partium Christianis dicendum. Nolum illud poetæ :

Nunc totus graias habet orbis Athenas.
(Juvem., Sat. xv.)

Sed et Hieronymus de Orientalibus etiam sui ævi : « Sermone græco omnis loquitur Oriens. »

Scis quid de constitutione illa Canonis senserim ; quam, nullo teste, serius quam par erat, distulisse Millium non dubito. Nunc, quod e re nostra est, quis unquam credat, ex solis dumtaxat Judæis, AEgyptiis, aliisque 0rientalibus nascentem Romæ Ecclesiam constitisse? Quid ibi Petrum , quid Paulum biennio illo, quo libera in custodia mansit, egisse putemus, nisi ut omnibus, qui ad audiendum convenissent, Evangelicæ doctrinæ lumen affunderent; sive Graecis, sive Barbaris, quibus se debitorem Apostolus fatebatur? Adde discipulos, neque eos tantum, sed e Gentibus recens ad fidem conversos, ubicumque se offerret occasio, eamdem, apostolorum exemplo , in familiaribus, contubernalibus, notis serere satagentes. Quoti propterea, non ex solo Oriente, in amplissimo illo Nationum gurgite coelestium charismatum participes facti? At Satyricus diffusas per Orbem Græcas litteras scripsit. Esto: poetica licet δπερ5o)j. Addi quin etiam poterat locus alter (Satyra vi), ubi putidulas quasdam pro nativis anima et vita, γυχὴν ac &oiv effutientes irridet : Græcanicos inde earum concubitus salse comminiscens. Et erant profecto Romæ grammatici plures, qui Græcas litteras docerent. Erant et in opulentis privatorum domibus, quorum multi Græce sciebant. Demus hoc ipsum Italiae urbibus, demus Galliæ, Britanniæ : si placet, etiam Africæ demus. Quid tum? Ut nos Latinam, sic illos Græcam linguam, non domestico usu, sed a præceptoribus discere oportebat : eujus rei exempla

quentiæ ornamentis exponere oÜrs j8taav, o%rt &vtχείρουν. Qui enim in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis prædicare Christum, et hunc crucifixum nescirent, quibus pigmentis id facere aggrederentur? Et sic expediebat, inquit Erasmus (Edit. v, N. T, ap. Frobem. et Episcopium), apostolos eo sermone uti, qui latissime patebat; et a litteratis pariter ac illiteratis intelligebatur. Quod postea de primævis interpretibus aflirmat, idem scilicet de istorum oratione, ac de sermone aposlolico valere; qumm sermo Romanus adhuc esset promiscuæ multitudini communis. Ac propterea multa illos in transferendo tribuisse vulgo idiotarum, quibus ea tnm scribebantur. Quod vero pro coronide ex Ilieronymo attulit B Millius, e tamta adnotationum messe, quam a scriptoribus ecclesiasticis summa diligeutia collegerat, in æstu illo rerum alio spectanti extra aream excidisse manifeslum est. Nihil enim 0rientis cum 0ccidente instituta inibi comparatio ad hocce argumentum facere poterat. Neque obstant quae postmodum adjecit; mon statim a suscepta fide Christi, sed post annorum complurium intervallum deliberatum de translationibus Bibliorum , aut saltem librorum aliquot N. T. in usum publicum conficiendis. Italicam vero, cum apud Italos, et auspiciis, ut omnino credibile putat, Ecclesiæ Romanæ prodierit, vix esse ut edita censeatur ante tempora Pii papae; quod is esset tum Latinorum primus ; et res Ecclesiæ diutius paulo, per annos scilicet quindecim adminis

C trasset. Nam cæteri pontifices, inquit, eousque fere

Græci fuerant. Hæc enim omnia duo præsertim infirmant : unum, quod ipsemet asserebat, haud opus fuisse latina versione, græca Lingua jam Romæ ac provincialibus familiari, nisi si forte hanc Pii temporibus evanuisse arbitrabatur : quod tamen experientia ipsa refellit. Linguæ enim populorum omnes longo usu firmantur, neque aut emori illas, nisi everso penitus rerum statu , aut paulatim obsolescere, nisi exterarum Gentium alluvione contingit : quorum neutrum , florente, ut erat, imperio, accidisse compertum est. Alterum, pontifices ad Pium usque ferme Græcos, tum hunc Latinorum primum fuisse. Exciderant nempe viro eruditissimo primus post Petrum Linus, post hunc fortasse etiam Cle

non pauca ab antiquitate præsto essent, si opus fo- D tus, certe tertius Clemens Latini. Et quidem Linum eadem retractantes latius paulo diduximus. Et qui- A Locus alter, quem ad Græcam originem exigere

ret. An idem propterea de cæteris omnibus dicendum? Quid ingens illa in urbe , in agris, per Italiam servorum colluvies? Quid propolæ, institores, lanii , fabri, fullones, sutores (ridiculus sim, si tot artes operasque ad censum vocare velim), uno verbo, quid tanta viliorum capitum multitudo Romæ, in coloniis, in municipiis, ubique; tum et honestorum hominum, quibus arcta res domi esset? Num et hi dieculas in lulo triverant, græce loqui ut addiscerent ? Et tamen ex iis ut plurimum primis illis fidei temporibus constabat Ecclesia, infirma mundi eligente Deo ut sapientiam sæculi eonfunderet. Hinc merito apostolos την γλῶτταν διωτεῶοντάς dixit Eu

duodecim annis res Ecclesiæ administrasse a veteribus discimus. Cur itaque non sub hoc potius, quam post tam laxum temporis spatium adornata sub Pio sacrorum N. T. librorum translatio fuerit? An deerant principi omnium Ecclesiæ, in frequentissimo gentium e provinciis imperii ad Urbem appulsu, eorum , simul ac prodierant, apographa , ut ne verti commodum possent ? An fortasse non opus, aucto in dies credentium numero, ut verterentur? Neutrum profecto, ni fallor. Quæ omnia dicta sint argumenti hujus gratia; in quod olim egregia Millii Prolegomena observantes cum incidissemus, dubia primum aliqua cartis inlevimus; nunc vero e re nata dem , cum ex antiquitate monumentum supersit nullum, unde translationis illius tempus eruere possimus, conjecturis, ut ipsemet fecerat, tentantes iter, si qui forte aditus ad veritatem daretur. Recte, an secus, apud aequos rerum æstimatores judicium e$to. Itaque ad institutum redeuntes, dicebamus ex allatis llieronymi atque Augustini verbis firmatam apud multos opinionem illam de pluribus in Latina Ecclesia versionibus; quamvis postea petitis aliunde subsidiis fulta se latius diffuderit. E lectione scilicet Patrum, quæ plerisque, etiam doctissimis imposuit. Cum enim viderent sacri Textus pericopas diversimode ab illis efferri; sæpe etiam easdem ab eodem aliter , atque aliter adductas, diversis propterea translationibus usos arbitrabantur. Varias quidem, inquit Huetius (De Claris Interp.), ac plane diversas inter se editiones secutos Tertullianum, Cyprianum, Ambrosium, Latinosque Patres deprehendetis, si rem explorare tanti vobis est. Verum ut repentino illæ ortu enatæ fuerant, ita post vitam non diuturnam subito occasu evanuerunt. In quo tamen Virum amplissimum, quæ prima se menti objecerat, rerum species fefellit. Parmelius peculiari versione sua usum Tertullianum asseruit (In Vita Tertull., ad. An. Chr. 197), frequentibus illius graeeismis, ut arbitror, motus; tum quod vetusti interpretis locos ad Graecum fontem exigere alicubi soleat; ut manifeste Matthæi v, 5; et Joannis 1, 4, quo tamen scriptore , sicuti nemo alius tam locuples in adducendis e vetere Novoque Instrumento divinis auctoritatibus, ita nemo liber magis; et qui ex amplo memoriæ penu sæpe eas repetens, aliter easdem, atque aliter efferat; aliquando etiam, unius scriptoris verbis pro alterius acceptis, quod in laudato Matthæi constat. Cum enim notum sit, Marcionem, rejectis aliis, solo Lucæ Evangelio, et quidem nec integro usum ; ac propterea ex hoc ipso convenire eum vellet Tertullianus : Venio nunc, inquit, ad ordinarias sententias ejus, per quas proprietatem doctrinæ suæ inducit ad edictiim (ut ita diacerim) Christi. Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli, quod in græco est) quoniam illorum est regnum cælorum; in quo tamen et Tertullianum memoria, et Pamelium Tertullianus fefellit. Ait enim in notis ad hunc locum,

[ocr errors]

videtur, est divinus ille ἐν άρzì ìv ά λόγος, quæ vetus interpres, In principio erat Verbum. Tertullianus vero (Adv. Praxeam, c. 20), Et in primis ipsa statim præfatio Joannis evangelizatoris demonstrat, quod relro fuerit, qui caro fieri habebat : 1 In principio erat sermo, et sermo erat apud Deum, et Deus erat sermo. ,

Sermonis vocabulum, quod Latinorum primus Afer iste in hoc Commate usurpare volnit, quomodo ad fontem exigat, innuunt duo præ cæteris loci, quorum primus in Apologetico sic se habet (cap. 21) : Jam ediximus, inquit, Deum universitatem hanc Verbo, eu ratione , et virtute molitum. Apud vestros quoque sapientes Aóyov, id est SERMONEM, atque Rationis constat artificem videri universitatis.

Alter est adversus Praxeam (cap. 5); eo etiam in. signior, quod vir ætate nostra celeberrimus , ad firmanda, quæ de sensu voculæ illius Adyos apud Evangelistam commentus est, adhibuerit. Ante omnia enim, Deus erat solus, ipse sibi et mundus, et locus, et omnia. Solus autem , quia nihil aliud extrinsecus præter illum. Caeterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum » quam habebat in semetipso, Rationem suam scilicet. Rationalis etiam Deus, et ratio in ipso prius, et ita ab ipso omnia. Quæ Ratio sensus ipsius est. Hasc Gnaec, A6yov dicunt, quo vocabulo etiam Sermonem appellamus. Ideoque jam in usu est nostrorum, per simplicitatem interpretationis, ServosEM dicere apud Deum fuisse. Cum magis ftAtioNEM competat antiquiorem haberi , quia non sermomalis a principio, sed RAtioNALis Deus etiam ante principium, et quia ipse quoque SERMO RAtioNE coNsistENs priorem eam, ut subslantiam ostendit.

Hunc ipsum, quem et Virtutem, et Rationem, et Spiritum dixit, Sapientiam alibi appellat (Adv. Hermog., cap. 18) : Si vero sophia eadem Dei sermo est, et sensu sophiA ; et sine quo factum est nihil, sicut et dispositum sine sophiA; quæ omnia vocabula jam collegerat in Apologetico (cap. 23), asserens Christum e cœlis venturum cum totius mundi motu, cum hor. rore orbis, cum planctu omnium, sed non Christia. norum , ut Dei Virtutem, et Dei Spiritum, et Sermonem, et Sapientiam , et Rationem, et Dei Filium.

Num vero constans sibi Novator iste vocabulorum

Græce est Lucæ πτωχοί, quod proprie mendicos signifi. D (ut merito illum vocat Pamelius) cum, seposita prisione utentes inducit ibidem, dicens, quoniam (in- A rum. » deinde generatus ad effectum, c Cum pararet

cat. Ast non sunt ea Lucæ, sed Matthæi; in quo aeque, ac in illo idem profecto commatis initium μακάριοι ο: ττωzoi, verum non eadem quæ sequuntur. Et tamen **«»zoùc illos, quos inibi Mendicos verti vult, Egenos alibi appellat, ut observavit Pamelius ipse, adducto loco ex lib. de Idololatria xii, cui addere alterum poterat ex laudato adversus Marcionem, ubi et mendicos, et pauperes Egenorum nomine comprehendit. Et plures adducere possemus, si res posceret. Quæ vero affert e Commentario in Epist. ad Romanos, olim Ambrosio tributo, ambigua omnino sunt; neque assertafm Tertulliaiii versionem statuere ullo modo p0ssunt.

mævi interpretis versione, qua cæteroqui utebatur, Aóyov Sermonem potius, quam Verbum vertere maluit? Audi illum aliter pro veritate efferentem (De Praescript. Hæret., cap. 15): Regula est autem fidei, ut jam hinc, quid defendamus, profiteamur, illa scilicet, qua creditur unum omnino Deum esse; nec alium præter Mundi conditorem, Filium ejus appellatum; qui universa de nihilo produxerit per Verbum suum primo omnium demissum. Id VERBUM, filium ejus ap. pellamus.

Eamdem vocem usurpat semel et iterum lib.de Car.

ne Christi (cap. 12, 18), VERBUM frequenter appellans. Tnnc hæreticos suorum temporum antiqua verquiunt), WeRBUM CARO factum est.

Sed nullibi tam exerte vim voculæ Aóyo; expressit, quam laudato cap. 21 Apologetici, 'ubi de Judæis loquens : Quem igitur, inquit, solummodo hominem præsumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille dæmonia verbo de hominibus excuteret, cæcos reluminaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet, compescens procellas, et freta ingrediens; ostendens sese A6yov Dei, id est. VERBUM illud primordiale primogenitum, virtute, et Ratione comitatum, et spiritu fultum.

Ex his, quæ fusius data opera attulimus, satis liquet, non inter translatores, qui versionem integram cuderint, sed inter scholiastas illos referendum Tertullianum, quos supra dicebamus vetusti interpretis locos hac illac sollicitasse. Et quidem compendio nullo, nisi novitatis, quam in rebus istis sæpe inutilem, non raro etiam periculosam exitus comprobavit. Adde etiam haud satis commode Sermonem usurpasse. Jam enim non Verbum Dei , sed Verba essent intelligenda : ac propterea, cum in adducto loco adversus Praxeam apud suos in usu fuisse ait, per simplicitatem interpretationis Sermonem dicere, recte Clericus, quamvis fine alio, per imperitiam adjecit.

In eodem censu, Latinorum alter , præsultore suo nihilo constantior, nihilo etiam castigatior Lactantius fuit, Dei filium nunc Verbum, modo Sermonem appellans (De Vera Sapientia iv,8, 9). Cum enim dixisset, Sermonem esse spiritum cum voce aliquid significante prolatum; in hoc tamen angelicos spiritus, et divinum illum Sermonem differre ait, quod scilicet spiritus naribus, ore sermo procedat: angelos propterea ex Deo tacitos spiritus exiisse (bene, quod non ex naribus Dei dixerit) quia non ad doctrinam Dei tradendam, sed ad ministerium creabantur. lllum vero cum voce ac sono ex Dei ore processisse, quia voce ejus ad populum fuerat usurus. Clauditque mirabile hoc ratiocinium, inquiens. • Merito igitur Sermo et Verbum Dei dicitur. »

Vocalem hunc Sermonem, sicuti alia, quæ postea afferemus, hauserat e Tertulliano; cujus insignem profecto locum habemus adversus Praxeam (cap. 7): Ut primum, ait, Deus voluit ea, quæ cum Sophiæ Ratione, et Sermone disposuerat intra se, in substantias, et species suas edere, ipsum primum protulit serm0nem, habentem in se individuas suas Rationem et S0phiam, ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata, atque disposita; imo et facta jam, quantum in Dei sensu. Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus, atque substantiis cognoscerentur, et temerentur. Tunc igitur etiam ipse Sermo speciem, et ornatum suum sumit, soNUM, et vocEM, cum dicit Deus, Fiat tur. Haec est NATiviTAs PERFECTA SERMONis, dum ex Deo procedit, conditus a Deo primum ad cogitatum in nomine Sophiæ, v Dominus condidit me initium via

cælos aderam illi simul. » Nimbata sunt hæc, ut pleraque alia htijwsce scriptoris, quæ adhuc lucem expectant: duæ scilicet nativitates illæ Sermonis, conditi primum ad cogitatum, dein generati ad effectum. Sed facile ex iis, quæ præstruxit, tum ex subsequentibus castigare eadem, atque ad purum recolligere possumus. Antequam ad alia Lactantii pergam, est observatu dignum, quod scripsit Hilarius (Lib. x de Trin., pag. 354 edit. Veron.), hæreticorum aliquos volentes Unigenitum Deum, qui in principio apud Deum erat Deus Verbum, non substantivum Deum, esse, sed Sermonem vocis emissæ, ut, quod loquentibus est suum verbum, hoc sit Patri Deo Filius; atque ex his

B subrepentes , non Deum Verbum hominem sc cx

partu Virginis efficientem extitisse, sed, ut in propletis spiritus prophetiæ, ita in Jesu Verbum Dei fuisse dicentes. Num ex vocali Tertulliani ac Lactantii Sermone, suum illum vocis emissæ effinxerant novatores isti ? quis divinet ? Sed ad Lactantium ut redeam, dixi non magis hunc quam Tertullianum sibi constare. Promiscue enim vocibus Verbum et Sermo usus, ubi integrum Joannis locum adducere voluit: Joannes quoque, ait, ita tradidit : * In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. At statim, quasi aqua ista e rivo, non ex fonte hausta minus saperet, * semetipsum, atque una interpretem corrigens, subjungit: Sed melius Græci Aóyov dicunt, quam nos Sermonem. Aóyo; enim et SERMONEM significat, et RAtioNEM, quia ille est voae, et sapientia Dei. Veteribus hisce scholiastis accensendus est Joannes Clericus, qui utrumque, in additamentis suis ad Novum Henrici Hammondi Testamentum (Edit. altera Francofurt 1714. pag. 591), secutus, non Verbum, aut Sermonem, sed Rationem vertere maluit : Initio erat RATI0, eaque RAtio erat apud Deum, et Deus erat ea RAtio. Cur ita senserit vir profecto eruditus, sed audax, et sibi ipsi quamsæpissime nimis indulgens, aperuit ipsemet epistola altera ad lectorem, præfixa Animadversionibus suis in xviii prima commata Evangelii Joannis; ubi tamen fatetur, non defuisse, qui ægre ferrent, Rationem a se verti, non Sermonem, aut

D Verbum.

Qui fuerint isti, et an vetustissimam Latinæ Ecclcsiæ versionem, scriptis suis propugnaverint, ingenue fateor me nescire. Si quid propterea ad hocce argumentum attulero, quod prius ipsi vulgaverint, honori milii vertam eadem cum doctis sensisse. Sin aliter p. quæcumque ea demum sint, mea erunt.

Asserit itaque Clericus ambiguam per se esse vocem Aóyo;, et tam Rationem verti posse, quam Verbum; statimque addit: Si posterior significatio in 0ccidente obtinuit, ob veteris interpretis Latini imperitiam, aut si mavis inopiam linguæ `Latinæ, Græci Patres passim ostendunt, cum hac de re agunt, se Ratiomem non minus, quam WERBUM intellexisse.

Si vera haec sunt, ut certe verissima, A&yov aeque A patiatur me non incommodiorem usurpare, ob doctissi

Verbum significare, ac Italionem, et hanc non minus, quam illud Græcos Patres intellexisse, quæ fuit causa ut vetustum interpretem sollicitaret? An illius imperitia (quam vocem Clerico excidisse non dubito)? Haud equidem; rectissime enim vertit, si ejusdemmet calculo verti ita poterat. An inopia linguæ Latinæ ? Nempe mysterium fuerint Christianis illorum temporum inaccessum voces Ratio et Sapientia ab ethnicis scriptoribus in divinis passim adhibitæ, ut propterea inopia pressus, nihil aliud præter Verbum afferre potuerit. Pergit deinde inquiens : Ipsi Latini, qui expenderunt vocem Græcam, fatentur potius RAtioNEM esse intelligendam, quam quod Latine dicitur VERBUM; cum non λόγον προφορικὸν, verbum prolatum, sed ἐνδιάθετον insitum, seu internum, non eaeternum se intellexisse dixerunt: Nam quid est Verbum internum, præter RAtioNEM, seu RAtiociNATioNEM. Præterea universa Ecclesia Christiana, Græca et Latina, Xöyov miscet cum cogtz, quæ eadem est cum RAtione, sed diversissima a Verbo prolato. lgitur, quamvis a consuetudine Latinorum nonnihil recesserim, ad sonum quod attinet, a reipsa nequaquam abii. Quinam fuerint Latini isti, qui expenderunt Græcam vocem Aóyo;, facile est conjicere ex adductis e Tertulliano, atque Lactantio auctoritatibus. Quamvis mirum videri possit, exertum liujusce locum, quem nos protulimus. Clericum præteriisse, cum alios ejusdem scriptoris ex libb. de Ira Dei et Divin. Instit. adduxerit. Nisi si forte, quod Verbum τροφορικὸν ex ore Dei cum voce, ac sono procedentem minus attente descripserat; cum tamen prius a Deo mente conceptum, adeoque ivδιάθετον dixisset. Cæterum, quod non verbum prolatum, sive, quod llæreticis ab liilario memoratis est loquentibus suum Werbum, hoc sit Patri Deo filius, sed insitum, ingenitum Deo Verbum ejus unigenitum, et sapientiam Patris, semper intellexisse et Græcam et Latinam Ecclesiam quis unquam dubitavit? At quid sit Verbum internum quaerit Clericus. Recte quod, cum Itationem esse dixerit, semetipsum e vestigio recolligens, seu ratiocinationem adjecit. Sicuti enim interna hominis ratiocinatio est humanæ mentis verbum, ita (nos miseri divina ista, atque incomprehensibilia nisi humanis affectibus metiri non possumus), ita inquam coaeterna æterna: I{ationi Ratiocinatio est Verbum illud Tertulliano primordiale, primogenitum et Dei Spiritus, et Dei Virtus, et Sapientia, et Dei Filius. Werum in iis, quæ pro coronide epistolæ illius attulit Clericus, (parcat mihi memoria hominis, a quo nonnulla didicisse me fateor) majorem profecto, non dicam humanitatem, aut verecundiam, sed modestiam desideres. Pergit enim dicens : Si quis objiciat, voce RAtio qualitatem potiusquam rem signari, ostendat vocem Werbum aptiorem esse ad significandam substantiam, et spondeo me, quæcunque dixi, palam revocaturum ; aut si incommoda voce uti sibi licere censeat, ob LAtinorum, eorumQue indoctorum consuetudinem ;

[ocr errors]
[ocr errors]

morum Patrum Græcorum perpetuum usum. Sinat interea me illico significare voce RAtio, quod ipse rogatus quid sibi Verbum velit, cogitur tandem vocare internum SERMONEM, hoc est, RAtiocinationem. Audia! denique Tertullianum, qui ita adversus Praxeam cap. 5, adducto subinde loco, quem nos supra retulimus. Ludit nos Clericus, cum Rationem et Verbum nudas voces expendendas obtrudit, quæ plura citra substantiam significare possunt. Divina sunt hocce in loco, quibus de agimus. Divina scilicet Ratio, et e Ratione Verbum; si ἐν άρχâ jam æternum, jam substantia e substantia cum Tertulliano (Adv. Praream, cap. 7), et substantivum cum Hilario, et consubstan. tiale cum Ecclesia. An vero incommoda voce usus fuerit interpres, cum λόγον, non Rationem, sed Werbum transtulit, judicent eruditi. Æque Rationem ac Werbum verti potuisse, tum hoc non minus quam illam intellexisse Græcos Patres fassus est Clericus; ac propterea se nonnihil a Latinorum consuetudine, ad sonum quod adtinet, non vero a re ipsa abiisse. Quod postea Latinos hucusque omnes, qui, interpretem secuti, Dei Verbum, non Rationem dixere, indoctos traducit, non ita scripturum fuisse puto, si, subsidente æstu, et semetipsum, et una tot veterum, recentiorumque doctissimos attentius inspexisset. Hoc solummodo dicam; quod omnibus in hac vita degentibus familiare est, idem Clerico accidisse, ut sæpe humani aliquid pateretur. At Græci Patres voce λόγος semper sunt usi. Mirum sane, qua igitur alia, nisi Græca, Verbum exprimerent? Sed parum fuerat Clerico e commate illo Werbum extrudere, nisi et sensum evangelistæ sollicitasset. Itaque ad illa sua, Initio erat Ratio, postquam dixisset, verba &v &pzì non esse referenda ad argumentum illius libri, quod est Evangelium. Omnes Grammaticæ rationes, inquit, suadent proxime sequentium verborum potestatem, et seriem spectari potius oportere. Hic vero sequitur λόγος, et omnia ab eo facta, et mundum ab eo factum ait evangelista, quæ ostendunt agi de omnium rerum INitio, seu de creatione Mundi. Hujus ratiocinii fundum commodaverat illi Grotius (Ad Joan. i, M), cujus verba sunt : 'Ev &pzi, desumptum ex Græco Geneseos. Deinde post plura , quæ erudite

D adtulit, Noto autem Scripturæ loco verbum inde sump

tum ex sententia illius loci intelligendum est. Mosis loci sententia hæc est : cum primum creavit Deus lum, et terram, terra erat, etc. Ergo ἐν άρχί est, cum primum rerum universitas cæpit creari. Divinat Grotius cum verba iv &pzâ e Genesi desumpta idoneo teste nullo pronuntiat : quasi, volens Evangelista æternam Werbi generationem ostendere, alienis ad hoc verbis indigeret. Quid enim proclivius, si in principio existens dicere volebat, quam iv &pzì àvrx illud asserere? Quod vero, non de mundi creatione, sed de generatione Werbi agat inibi Joannes, ita evidens est, ut mirum videri possit virum cætera doctum hocce in loco exura oleas

« PoprzedniaDalej »