Obrazy na stronie
PDF

summis ingeniis, exquisitaque doctrina in hac litterarum A cior, quod, te patre patriæ, mala adimi et prospici ne sint

luce clarescunt, statim ut rescivere me singulari Dei optimi maximi benificio Italam adinvenisse, precibus sollicitarunt, ut tam venerandæ antiquitatis monumentum, temporis diuturnitate et hominum memoria dilapsum, ac prorsus oblitteratum, quamtocius vulgarent. Liberali liomini conveniens erat eorum voluntati parere; praesertim cum insigne Itulæ versionis Opus, a quo est nostræ Vulgatæ, tamquam rivi a fonte, deductio, sanctos Patres quatuor priorum sæculorum mirifice illustret. His accedebat, quod primam ingressionem meam in adyta scripturarum voluit Deus auspicari codice autographo sancti Eusebii, episcopi Vercellensis et martyris venerandi ; cui nullus eaestat similis in orbe et par. Hujus codicis authentia tota antiquitate firmatur; et acta sanctissimi Præsulis vulguta testantur, non vagam esse aut interruptam Verccllensis Ecclesiæ traditionem : cui regis Berenqarii, eamdem Ecclesiam adeuntis, insigne accedit testimonium, quod libentissime profero. Nolebat ipse, codicem tam vetustum, propria martyris manu descriptum, atque ea jam ætate labantem (scilicet circa annum Christi DcccLxxxviii, quo Berengariws in regnum Iuliæ fuit adlectus) injuria temporis, et dente sæculorum invido magis magisque consumi. Quare, ut illæsus conservaretur imposterum, argenteis lamiiiis auro gemmisque comtertis librum muniendum curavit. Id prædicunt versus, qui, sub sanctissimi Eusebii effigie ipsi codici appositi, idem incidi jussit, habentque » Præsul hic Eusebius scripsit, solvitque vetustas; eae Berengarius sed réparavit idem : Argentum postquam fulvo depromsit et auro, cclesiæ, Præsul, oblulit ipse tuæ. Quod reae Berengarius rependit Martyri, ego tibi, rex p0tentissime, devotus nomini Majestatique tuae una cum aliis codicibus venerandis ejusdem antiquæ Italicæ versionis do, dono, dedico. Rei argumentum, sanctissimi Eusebii merita, tot regum, et reginarum sollicitndo, quibus hæc editio codices pene omnes debet acceptos, certissimam spem mihi ingerunt, te eidem futurum esse palronummuuificentissimum, et præsidium singulare. Porro nullum majus afferri munus poterat regi magno, quam Evttngelicum fædus, quo regnum cum sacerdotio, majestas cum religione conciliantur; et cujus lectione usuque omnium regum virtutes acquisitæ, perfectæ, et ornatæ sunt. Has dotes Deus optimus maacimus in te ita profudit, ut ad fastigium perveneris pietatis, quæ nomen æternum tibi comparavit. Feliae Portugallia, quæ, te moderatore, te principe, inter medios bellorum undique frementium impetus, tranquillitate gaudet et pace. Feli

recidiva; bona vero præstari, et effici ne sint caduca, co{moscit. Felicissima, quod, te sospite, sospes est regnum, ipsique ad votum succedunt omnia. Et, quoniam sanctus Augustinus christianos reges bealos dicit, qui juste imperant, qui suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum Majestati ejus famulam fáciunt, entiuebeatitudiniscausa atque felicilatis, quam nulla umquam adversitas perturbatit. Obstupens detinent regnum justitia, pietas, religio tua: et omnes te patrem nominant, atque ut lucidissimum jubar intuentur suum; quoniam, rex præclarissime, simul omnia virtute perfundis; ac solis instar, non parte aliqua, sed statim tolus; nec uni, aut alteri, sed omnibus tibi subjectis facis te esse communemt. Communem te facit litteris studium, quod impendisti ad instaurandam magnificam typographiam; pro qua tua liberalitas ita se effudit, ut pro norma, et eremplo cæteris regibus haberi possit; scilicet ad præclarissimas laudes tuas hæc quoque addenda erat, qua nulla, meo quidem judicio, posteris utilior est, nulla gloriosior. Jure igitur meritoque omnis Portugalliæ judicio, atque consensu Litterarum pater diceris, nominaris, earistis. Vident enim, mutata rerum facie, litteras in regno florescere: vident seminaria, scholas, academias fundatas, erectas, ditatas, stipendiis te solo dignis, ac nemini comparandis: rident denique tuam bibliothecam insignem, et regiam, quae tot accessionibus aucta est, ut Ptolomaicæ et Attalicæ memoriam obruere propemodum videatur. Quoniam vero ingentis est ponderis exemplum, quod a rege sapientissimo proficiscitur, spes est, te auctore, te principe, liberales disciplinas omncs, mutasque artes majora in dies incrementa, splendoremque novum consecuturas. Sed, ut faciam scribemdi finem, me cogit majestas tua; quam procul etiam intueor, atque, in meis sacrificiis, humilis sacerdos, Deo, beatæ Mariae Virgini, et divo Antonio Thaumaturgo quotidie commendo: memor ingentium beneficiorum, quæ præsuli Frumcisco Blunchino, patruo meo, et Gaspari Rlamchino fratri, et equiti Christi tuo, reae munificentissime, contulisti. Almue Romæ unum est votum, ut Deus optimus marimus, perfecta valetudine, comlinuisque rerum secundarum successibus te, regum optime, fortunare pergat. Litteraria respublica, porrectis ad cælum manibus, idem votum ingeminat : idem Christianus orbis. Voae universorum, toae Dei est ; quæ facit spem inchoare longam Joamnis regis vitæ, et publicæ felicitatis Portugalliae.

Ex ædibus Wallicellanis congregationis Oratorii Romani, idibus Januarii, aiino Domini MDccxLiv.

EPISTOLA phiLlPPl GARBELLI AD BLANCHINUM. De codice Briariano.

Viro clarissimo Josepho Blanchino
Philippus Garbellus S. P. D.

Revocasti me nihil tale cogitantem humanissimis officiis tuis ad ea studia, quæ sæpe seposila, sæpe etiam resumpta, nunc tandem, avocantibus rebus aliis, omnino distuleram. Cum enim apographum veteris inuerpretis, quod in principis Ecclesiæ vestræ Tabulario reconditum servabatur, edere statuisses, invento inter schedas Francisci palrui tui , viri amplissimi, specimine quodam nostri codicis argen

D tei, quod a me olim acceperat, egisti mecum per lit• - - - - - - - - tis omnibus acceptum, probatumque iri nemo est, A teres hinc inde dilapso, nonnisi luce plurima quid facem præferente. De quo ejuidem inter amicos D ipsum videas præstitisse.

teras, ut lectiones a Vulgata abeuntes excerperem : tum, si quid aliud e re tua futurum putassem, illud ipsum, seu symbolam, ad hocce convivium adferre ut ne renuerem. Feci lubens. Quid enim non a me exigeret cura ista tua, quæ non multo pridem magni nominis viros tenuit ita, ut secum, ac cum universo orbe Christiano præclare actum arbitrarentur, si, ut in Galliis Martianæus vetustum Matthæi exemplar vulgando, sic in reliquis efferendis alii, quibus sacra haec monumenta suppeterent, pari fide, ac sedulitate laborassent. Quod profecto consilium tuum dignum te, dignum Italia, dignum etiam memoria patrui, cujus vestigia tanta cum laude premere pergis, erudi

qui non videat. Sed dum variantes lectiones, quas olim e Matthæi textu omnes. e Lucæ ac Joannis aliquot in Adversariis seposueram, retracto iterum, ac confero : ne errores nostri, si qui fortasse legenti mihi, aut deseril)enti obrepsissent, imponerent posteritati : en rursus amantissimas litteras tuas, quibus cogitare te de edendo imegri codicis textu significas. Landavi propositum istud, quo in re sacra versantibus, longe uberius quam solis excerptis, satisfactum iri videbatur. Quamvis enim ad socernendum, quid olim e fontibus, quid e memoriæ penu prompserint veteres; quæ in publicis Ecclesiarum codicibus facies, quæ in privatorum esset; quid primis, quid sequentibus saeculis legeretur, hæc pluriimum conferant; nihil tamen æque utile, ac jucundum est, quam seriem ipsam , indolem , genium, minutissima demum integri , ut ita dicam, corporis lineamenta in pervetustis hisce antigraphis rimari, atque efferre. Cujus rei causa olim Bentleyus Joannem Millium ad vulganda Alexandrinum Cantabrigiense, Oxoniense, Gallica demum urgebat ita, ut ea editio singulas litteras, atque apices Exemplarium, etiam ubi a Librariis peccatum est, accurate, et religiose subseqneretur(Epistola ad Millium ap. Fabr. Bib. Gr.). Iicet postea celeberrima illa sua N. T. Graeca edivione distentus, mox immaturo fato præreptus hanc Spartam aliis ornandam reliquerit. Et sane cum majorum ætate, longe vero amplius hac nostra is fuerit antiquiiatis amor, ea hoininum studia in perquirendis, quæ latebant plurima, atque etiamnum latent, qua sacris, qua profanis veterum monumentis, u! in lucem hanc publicam efferrent : mirum propterea videri possit, nondum illorum quemquam primævi interpretis versionem integram protulisse , qualis ante Hieronymum ferebatur. Nam præter admirabilemiìlum in describenda Evangelica historia tot sæculorum consensum, illud etiam liqueret fortasse, non satisattentellieronymi, atque Augustini auctoritatem urgere multos, qui N. T. Latinas versiones plurimas olim in Ecclesia fuisse arbitrantur. Adeo in paucis, et quidem verbo tenus, differunt inter se collices veuustiores; unum, aut alterum si demas, quos aut licentia privatorum. aut ignorantia , quandoque etiam pietas inconsulta miris modis interpolavit. Adde Cymeliis hisce nullo alio consilio prospici securius, ut ne vetustate dilabantur, quam si typis excusa verseniur in manibus omnium ; nunquam deinceps nisi cum litteris ipsis interitura. Utcumque enim aut in scriniis privatorum, aut in bibliolhecis principum diligentissime servatis, caracteres tamen ipsi situ, tineis, pulvere, sed edacitate potissimum temporis evanescunt. Ex quo fit ut, quæ uno, alterove sæculo elapsis, legi non incommode poterant, nunc liqueseentibus lineis vix, ac me vix quidem secerni queant. Quod profecto in hoc nostro factum iri aliquando non dubito. Alicubi enim, in Lucæ præsertim, purpura illa in cœruleum, eumque opacum transeunte, glutine vero argenteo, quoliti fuerant charac

[ocr errors][merged small]

scriptum sit aegre asseqnare. Integrum itaque textum quatuor evangelistaruin me coram ut a legente scriptor exciperet curavi. Qua in re quid sit ferendum tuto seis : tecumque omnes , qui hujusce modi studiis operam impendunt. Neque hoc satis fidei nostræ factum existimans, omnibus ad calcem usque perductis, contuli rursus cum archetypo, excepto Matthæo, quem, occasione commodum ol)lata, ad te præmiseram : oculis suapte imbecillis perpele illo nisu aliquando fatiscentibus ita, ut pergere ultra non liceret. Evasi tamen, perfectaque dedi. Habes nunc quid de istius codicis indole vero similius putem : quid de illius ætate conjecerim : quæ præterea olim a me raptim observata, nunc secundis curis adaucta paululum, atque discussa in ordinem utcunque redegi. Si quid in hisce meditatioiiibus nostris e re tua esse videbitur, uteris perinde ac propriis : tui enim solius causa digessimus. Sin niinus, silentio premes. Me quidem lubente, qui sciam in trito isto, excussoque pulvere vix esse novis vestigiis locum, et nonnisi rara, atque exquisita spectare saeculum ingeniis felix : quæ nos profecto neque sperare nobismetipsis in tenuissimo censu, multo minus exhibere aliis possumus. Sed jam ad proposita pergamus. Inter celeberrima, non solum Italiæ, sed totius Europæ moliasteria, illud fuit semper, estque etiamnunc, quod Desiderius Longobardorum rex in Urbe nostra a fuiidamentis excitavit; ejus ecclesia Servatori dicata. Quamvis postea hac ipsa, non equidem deserta omnino, sed ad privatæ pietatis officia, angustiis, ut puto, atque umbra plurima intercedenlibus, seposita, nobilissimæ Wirgines apliorem aliam sacris faciundis erexerint, sanctaeque Juliæ dicaverint. Locum hunc, si quem alium, cuin regis illitis, tum Cæsarum, qui everso Longobardorum imperio, rebus sunt potiti, liberalitas, atque ii:dulgentia ad tantas opes evexerant, ut in pluribus Italiæ provinciis amplissima praedia, jura, feuda, ecclesias, earumque sacerdotia possiderent. Quorum tamen p;irs maxima, ut est conditio rerum humanarum, in alios mox atque alios dilapsa, titulos tantum ac docu. menta veteres dominos habere jussit. Nam praeter apographa Desiderii et Adelgisi, supersunt adhuc

D autographa ipsa veterum imperatorum diplomata,

quibus neptes, filias, sorores Deo ibi sacratas bcncficiis ingentibus sunt prosecuti. Tum subsequentium Cæsarum , etiam invictissimi Augusti C;iroli VI re_ gumque Ilispaniæ rescripta, quibus earum privilegia in ditione Mediolaneusi firmantur. Cætera enim oinnia majestas principis nostri in tiitelam clementissime recepit. Veterum præterea meinbranarum ingens cb. pia, in quibus donaria privatorum, empliiteuses, emptiones, venditiones; caetera demum ad amplis. simi loci rationes pertinentia : tum quæ moros, acta, leges, judicia illorum temporum, praesertim vero glossaria barbarae latinitatis augere plurimum possint. Et utinam documentis aliis, quæ illic superess

debuerant, series tot $æculorum, scripturæ difficultas, rerum ignoratio, ac subinde neglectus, omnium vero maxime deliramenta manuum otiosarum ne intercessissent, quominus adhuc viverent, et vigerent. Sed acta res est : nec cineres istos movcre jam licet. Ego illorum non pauca, ne fortunam eamdem subireni mea manu descripta, in Adversaria retuleram : cditurus aliquando, si vita, viresque superessent. I,icet postea curæ aliae, nova studia, el luxata in dies valetudo, quae me spem vetat inchoare longam, |)r;etcrita consilia interverterint, excusserintque de m:imibus. Sed ut ad rem nostram redeam, iuter pr;t fata monuineula jacebat codex argeulcus Evangeliorum, quem virgines illæ breviarium Ansæ reginæ appellare solel)ant. Hunc mihi a consobrina mea tunc temporis abbatissa oblatum cum vidissem, atque e limine tantum salutassem, membranis aliis intentus, impeuravi postea : tum ut supradictum specimen mitterem patruo tuo, qui, purpuræ insignia eminentissimo Joanni Francisco Barbadico cum detulisset, ìllum mohiscum, qui ei comites, honoris causa , ab humanissimo principe lati eramus, et inspexerat, ct claracteres excipere tentaverat : tum etiam ut eadem occasione expenderem atuentius, atque una variantes exccrperem : quas mihi aliquando usui futuras non dul)itabam, licet nunc, etiam supra quam mihimet ipse spoponileram, usu id profecto ampliore contigerit. lllis enim curis meis et amicitiam tuam debco : et monumento longe pulcherrimo, quam a me adhuc fortasse præstolaretur, paratam felicioribus auspiciis lucem, atque æternitatem. Codicem istum, ad hæc usque tempora, criticorum sacrorum nemini inspectum fuisse, certe a nullo studiis adhibitum, illud argumento esse potest, quotl inter tot alios ab iis memoratos, unde variantes hauserunt, ne unum quidem videas, qui aliquam inde protulerit. Solus, quod sciam, Paulus Galleardus, cl. concivis meus unam et alteram nobis exhibuit in elegantissima editione Operum Gaudentii : quam profecto auctiorem multo, præstantioremque erat nobis daturus, si non alieno arbitrio uti, sed suo, edere opus egregium, non festinare debuisset. Mal)illonius ipse in itinere, quod per Italiam instituit, cum Brixiam inviseret, omnes hasce vetusti aevi reliquias clam habuit; nemine e nostratibus

et tetraplum illud, quod in oxtremo limbo cujusque paginæ cernitur, argenteo quodam pigmento sunt liti : cujus tamen color multis'in locis evanidus aureum simulat, fallitque nisi attente inspiciatur. Unde et nos olim codicem aureum vocabamus. Pigmentum illud modo læve, nunc crassum, scabrumque est. Sive hoc diversa illuminatorum manus, seu materia ipsa, aut demum pennicilli præstiterint. Utcuinquc enim pennis avium descriptos fuisse codices istos aureos, argenteosque innuere videatur supra laudatus Mabillonius (Supplem. ad rem Diplom. pag. 51). hoc tamen de prima, ut ita dixerim, manu intelligendum existimo. Certum enim est a librariis duclos primuum atramento caracteres, mox ab illuminatoribus aurea illa, aut argentea mixtura ornatos, qu;e B profecto pennis reddi non poterat. Ita spissa est alicubi, ac prominens e membranis, præcipue in Marco; in quo et muscam glutine illo circumlitam, atquo inretitam adhuc integram invenimus. Unde olim conjeceram, Codicem hunc æstate absolutum fuisse. Tunc enim facilius arescente pictura, ubi adversam paginam absolvissent operæ, aversam, non multo temporis intervallo, tentare poterant. Dixi characteres atramento simplici primitus ductos; quod pluribus in locis evidentissime colligas: in Lucæ præsertim, ac Joannis initio, ubi pigmentum illud dilapsum est. lnitio cujuslibet Evangelii primæ lineæ auri l)racteolis sunt obductæ, quod etiamnum splendidum, intactumque est. Lineæ omnes stylo exarat;e, ut eas, in describendo, antiquarius sequeretur. Charac

C teres magnitudine æquales : nisi quod ad insigniores

pericopas quibus ut plurimum in lævo margine lectio apponitur, majores adhibentur. Et e conlra, si quid in fine lineæ addendum supererat, minusculis supplebat librarius. Quod ad illorum ordincm spectat, nihil addam in præsens : cum specimen ipsum seriem continuam, structuramque a veteribus usurpatas præ oculis pouat.

Alicubi, raro tamen, in unam duæ litteræ coalescunt: ast semper in fine lineæ. Neque aliter quam N, aut W superaddito lougurio, ut T uno, atque eodem tractu exprimeret librarius. Quam litterarum' coagmentationem licentius multo usurpabant in vetusiis lapidibus quadratarii. Non enim in fine linc;c tantum, sed mediis etiam, neque hoc semel illud

sæpe eram questus; quod non has etiam, una cum tot aliis urbium clarissimarum, immortalibus scriptis commendasset posteritati. Werum nunc tandem egregie actum nobiscum video, ne omnem antiquitatum nostrarum memoriam deberemus externis ingeniis : et, quam in uno Matthæi textu ab altrice litterarum atque artium Gallia olim accepimus, hanc illi ltalia nostra, et quidem cum fœnore ut aliquando gratiam rependat. Forma codicis, oblonga est ita, ul latitudinem ferme quadrante superet. Ejus membranæ, licet purpura tinctæ fuerint, plurimæ tamen vetustate temporis coerulei speciem præ se ferunt. Characteres, uti

Nihil autem frequentius in codice isto quam litterarum permutatio. 0 pro V, T pro D, sed præ caeteris B pro V, et vice versa usurpatis. Quod impcritis harumce rerum crucem figere aliquando posset. Cum non semel sensus ipse verborum inverti videatur: præterito in futurum tempus, hoc in illud s:epe transeuntibus. Sed res est cum eruditis, quibus nihil in antiquis hisce monumentis perspectius. Aliquando etiam W pro Y, et econtra, sed parce usurpatum inveni in Matthæo, et Joanne : murram scilicet pro myrram, et verbym pro verbum. Quæ omnia, sive lectorum, aut descriptorum vitio, seu verius idio;ismis illorum tcmporum tribuas, ccrtum est mss. inscriptiones, ac numismata occupasse. Observabamus aliquanulo exemplaria ista uncialibus liuteris descripta, onera magis exarata quam codices Hieronymum appellasse ( Præfat. in Job extr.): idque postea imitatum Alcuiiium , qui pondera librorum portatu difficilia, ac proinde lectorum manibus gravia dixit (Præf. ad quæst. in Genesim). Placuit in lance hoc nostrum appendere : inventum est quatuordecim pondo. Liquet etiam ex memorato Ilieronymi loco jam tunc in purpureis membranis, aureis, atque argenteis litteris descripta fuisse exemplaria, cum ad Ecclesiarum quas ante tetigerat, usum : tum ad privalorum, quos ibidem redarguit: objecta illis magnificentia codicum, qui tamen :mi

nus essent exacti. Et fortasse in hujuscemodi sump- B

tuosis antigraphis, magis quam in c;eteris, peccaverint antiquarii; quod operis morosam diligentiam tædium, ac lassitulo, mox festinatio, atque incuria sequerentur. Cum præcipue difficilius esset errata corrigere : obsistente caracterum pulcritudine, ac membranarum, quarum species, secus atque in puris lituram, spongiamque vix ferret. Cæterum etiam longe ante Hieronymi tempora in usu fuisse operosa ista exemplaria testis est Capitolinus in Maximino altero : cui, inter omina futuri imperii, hoc accidisse ait, ut puero, cum grammatico daretur. libri Ilomerici omnes purpurei, aureis litteris scripti primum porrigerentur. Neque dubium est quin mos iste ab ellìuicis antiquariis ad nostros manaverit. Quo tempore, incertum. Puto tamen non primo, fortasse nec medio altero saeculo : cum pauper adliuc, et antiquæ simplicitatis tenax Ecclesia esset. Sed tum demum, cum longe, latcque diffusa, conflueutibus ad ejus sinum non populo tantum, sed principibus viris, fœminisque, abundare cœpisset. Longe vero amplius, reddita sub Constantino pace, auctisque divitiis. Tum ipsius exemplo, qui, ut mox videbimus, codices sacros a peritissimis antiquariis describi, ornarijue jussit. limitantibus, ut fieri amat, principis curam privatis, mox etiam augentibus in majus. Evangeliis præfixi sunt canones Eusebii: quorum tamen primi quatuor, et septimus omnino, octavi vero pars maxima periere. Litlerarum structura, ac se

exemplaria fere omnia, tum vetustas etiam lapidum A

C.

In canonibus hisce digerendis, non Eusebii, sed collicum , quos præ oculis hal)el)at, oeconoimiam lil)rarius servasse videtur. Nam X, in quo Matthæus, Marcus, Lucas, Joannes apud illum, hic post Matthæum sequitur Joannes, mox Lucas, ac subinde Marcus: addita ad finem uniuscujusque Epigraphe: Erplicit Canon X Matthæi, incipit Canon X Joannis; erplicit Canon X Joannis, incipit Canon X Lucæ; explicit Canon X Lucæ, incipit Canon X Marci. In fine canonis octavi, in quo cæteroqui Matthæus et Joannes desiderantur, neque Ammonii, atque Eusel)ii seriem sequebatur descriptor (sub sectione enim cccxxxix exhibet ea, quæ apud illos, et in codice leguntur cccxl.), et Marci pericopas non ultra trigesimam quartam supra ducentesimam producit. Num vero cum codice paria faciat, incertum : extrema enim in Marco periere. Canones excipit quædam ceu præfatio, quæ unam et alteram paginam implet. En illam, tibi : nam et in hocce sabulo auri fortasse ramenta invenient eruditi. Sanctus Petrus apostolus, discipulus Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, edocens fideles. propter diversitatem adsertionis linguarum admonet cunctos ut in octavo libro Clementis continet scribtum. docens sic. audite me conservi dilectissimi. bonum est ut unusquisque vestrum secundum, quod potest prosit accedentibus ad fidem religionis nostræ. et ideo non vos pigeat secundum sapientiam quæ vobis per di proridentiam conlata est, disserentes instruere. ignaros edocere. ita tamen. ut his quæ a me audistis et tradita sunt vobis vestri tantum sermonis eloquentiam societis. nec aliquid proprium et quod vobis non est traditum proloquamini. etiamsi v0bis verisimile videatur. sed ut dixi quæ ipse a vero propheta suscepta vobis tradidi prosequimini. etsi minus plenæ adsertionis esse videbuntur et ideo ne in interpretationibus linguarum secundum quæ in interiora libri ostenduntur. legenti videatur. aliud in græca lingua. aliud in latina vel gotica, designata esse conscribta. illud advertat quis. quod si pro disciplina lingua discrepationem ostendit. ad unam tamen intentionem concurrit. quare nullus exinde titubare debet de quod ipsa auctoritas manifestat secundum intentione linguæ propter declinationes sonus vocis diligenli perceptione statuta sunt. ut in subsequentibus conscribta leguntur. haec res fecit probanter publicare. propter aliquos qui

ries eadem ferme, atque in Evangeliis: nisi quod D falsa adsertione secundum volumtate sua mendacia in

minores sunt, rudes, impolitæ, inæquales, multisquc in locis situ, ac vetustate detritæ. Argento olim inluminatas fuisse alicubi apparet. Levis enim litura ut plurimum intercidit: solo atramento ferrugineo prominente. Membranae ipsæ mutilæ, cariosæ, violaceo sed obscuriori colore deformatæ : ut facilis sit conjectura, canones istos vetusto olim, atque exeso codici adnexos, postmodum alicujus opera huic nosuro accessisse. Quod fit longe evidentius e qualernionum nota. Cum enim septem quateruionibus cauones compleantur, si olim cum codice hoc descripti fuissent, jam, qui primus in Maltliaeo est, octavus esse debuerat,

lege vel in evangeliis per interpretationem propria p0suerunt. quare illa declinantes hæc posita sunt. quae antiquitas legis in dictis græcorum contineri inveniuntur, et ipsas utymologias linguarum convenientes sibi conscribtas. ad unum sensum concurrere demonstrantur. nam et ea convenit indicare. pro quod in vult haberes factu est. latina vero lingua. adnotatio significatur. quare in positam est agnosci possit ubi littera. gr. supervult habere invenitur. sciat qui legit quod in ipso vult habere secundum quod græcus continet scribtum est. ubi vero littera. la. sup.rvult habere invenitur. secundum latina lingua in vult habere ostensum est et ideo ista instructio demonstrata est. me l'gentes ipsos sunt sed quod..... Caracteres mutilæ hujus rapsodiæ, quam barbarum, atque infelix sæculum extulit, neque illos, quibus canones descripti sunt, neque, qui in codice, repræsentant. Nam et minores istis, et illis paulo majores usurpavit bardus ille, quicumque is demum fuerit descriptor. Paginarum lineæ stylo quidem sunt ductæ, sed neque profundæ ut in textu, et magis coh;erentes. Ex quo fit ut, licet viginti tantum singula quavis facie sint ductæ, non secus ac in Evangeliis ; frons tamen, et latera, limbique latius excurrant. Hanc a sequiorum temporum lanio, qui codicem fa1iscentem resarciit, hic adsutam, cum membranæ, tum locus ipse satis evincunt. Suta enim est inter

vult haberes non perciperent. pro qua ratione positi A gemmisque distincto, contectis supervestiebant, com

pingebantque librarii. Verbaque Eusebii sic esse intelligenda cum textus ipse, uum illa rro\vre\ός fiaxaμiva, quæ in ternionibus locum habere non polerant, suadere videntur. In fronte cujuslibet Evangelii legitur minusculis characteribus nomen auctoris, quod tamen non initio solum, sed procedente textu alternis paginis servatum est ita, ut in earum quavis, aversa scilicet, et adversa tituli partem legentes offendant, apposita Epigraphe : Secundum Matthæum, secundum Joannem, etc. Quod in canonibus codici adsutis observabamus, neinpe aliter, atque in Eusebianis disposita fuisse Evangelia, hoc ipsum in contextu servatum videas.

duas alias purpureas equidem, sed quarum color, ut B Matthæo primum, mox Joanne, tum Luca, ac dein

recens, ac propterea vividus, sic tenuis, atque dilutus, aliter atque iu codice. Pr.eterea nudæ sunt, neque lineis ad opus paratæ. In anteriore, quam sursum vorsum sector ille disposuit, hæc leguntur, lit1eris qnam in præfatiuncula majoribus, el ad codicis speciem elfictis: Velit lector videatur recitare. In posteriore vero, utcumque appareant litterarum vestigia, eas tamen ita spongia delevit ut nibil penitus erui possit. Quorsum vero, aut unde lacinia ista huc irrepserit, viderint quibus vacat. Illud est observatu dignum jam tunc in usu fuisse Gothicam Wulfilæ versionem, cujus semesas N. T. reliquias magno posteritatis bono edidit Franciscus Junius, si tamen de ea loquitur consarcinator iste. Quod supra monuimus, membranas scilicet, in quibus canones descripti sunt, in quaterniones distributas fuisse, hoc ipsum in Evangeliis, de quibus mox erit sermo, præstitit librarius. Nota illa ad calcem aversæ cujusque octav;e paginæ posita Q. I. Q. II., et sic deinceps, quam Walesius ait fuisse vetustissimis codicibus familiarem: atque a seipso in ms. exemplari Gregorii Turoiiensis, nongentorum circiter annorum, observatam. Neque solis quaternionibus, sed mixtis identidem ternionibus vetera illa exemplaria constitisse indicat Eusebii locus (De Vit. Const. lib. iv, cap. 57), in quo praeceptum sibi ait a Consiantino ut quinquaginta, codices divinarum scripturarum in membranis egregie expolitis a peritissimis antiquariis describi curaret; paratosque, ut statim comitante Diacono ad eum mitteret. Mox subdit, AJrizz 8' £pyov άτηκολούθει τὰ λόγω, ἐν τολυτελάς *)axng£vot; τεύχεσι τρισσά καί τετρασσά διατεμγάντων ¥». Jussa scilicet principis e vestigio opus excepisse : misisseque se terniones, et quaterniones in voluminibus operose cultis. In quibus Historici verhis putat inibi vir doctissimus enallagen esse; ac propterea dicendum fuisse τεσχη ἐν τετρασσοῖς, non vero rsrpago & iv τεύχεσι. Ast recte, ni fallor, se habent citata Eusebii verba. Ts%zn enim illa operose culta, atque ornata nihil profecto erant aliud, quam integumenta codicum, quos per terniones et quaterniones ah antiquariis dispositos, mox sectis tabellis, ut plurimum aluta, quandoque etiam serico, auro,

[ocr errors]

ceps Marco procedentibus, qua de re, utpote insigni, neque, quod sciam, satis hucusque explorata, peculiari observatione paulo fusius postea disseremus. Antiquarium , a quo exemplar hoc nostrum descriptum est, non indiligentem solummodo, sed imperitum, ac plane indoctum fuisse legentibus patet. Adjecta insuper vitiosissima interpunctione. Quapropter circa ea tempora scriptum puto, quibus, interverso tot exlerarum gentium irruptionibus Romano Occidentis imperio, litteræ ipsæ ad squalorem, perniciemque redactæ fuerant : unde post tot sæcula, nitentibus Italorum ingeniis, tandem emer Sere. Quod vero eodicil)us olim accidere solebat, nempe ab imperitis criticis ut perperam corrigerentur, huic quoque nostro in pluribus contigit. Non equidem quod corrector ille, quicumque is demum fuerit, aut adjecerit aliquid, aut immutaverit. Sed, abrasis quæ vitiosa censebat, ut recta non semel pervertit, sie mendosa supinus præteriit. Supersunt enim ubique litterarum vestigia , unde nativam scripturam deprehendamus. Latini etiam sermonis jejunum fuisse, hoc unum inter cætera exemplum esto, quod Lucæ x, 40, occurrit : ubi Marlha de sorore, quæ illam in ministerio domestico non adjuvaret, conquesta ait, Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? quo in loco soloecismum veritus si curæ relinqueret, e finalem extrivit. Cum vero audaces manus in codicem extenderet, ad Vulgatam

D Hieronymi respexisse, fidem facit, præ aliis, locus

ille insignis Matthaei ii, 1 : Cum ergo natus esset Jesus in Bethleem Judææ ; et rursus 5 : At illi dixerunt, in Bethleem Judææ, quos Hieronymus in antigraphis suorum temporum mendosos existimans, Judæ resliluerat. Nam subversor ille, ut lectionem ad Wulgatam exigeret, diphtongum alteram utrobique derasit. Menda vero, quæ præteriit, tot sunt, ut referre pigeat. Cum præsertim ne unns quidem ex his naevis pulcherrimi corporis desit in apographo, quod ad te misimus. Latinitatem quod spectat : tum in verbis efferendis orthographiam hic passim adhiberi, quæ primævi interpretis ætatem, simplicitatemque præ se ferant,

« PoprzedniaDalej »