Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

summis ingeniis, exquisitaque doctrina in hac litterarum ▲ cior, quod, te patre patriæ, mala adimi et prospici ne sint luce clarescunt, statim ul rescivere me singulari Dei opti- recidiva; bona vero præstari, et effici ne sint caduca, comi maximi benificio Italam adinvenisse, precibus sollicitarunt, ut tam venerandæ antiquitatis monumentum, temporis diuturnitate ex hominum memoria dilapsum, ac prorsus oblitteratum, quamtocius vulgarem. Liberali homini conveniens erat eorum voluntati parere; præsertim cum insıgne Italæ versionis Opus, a quo est nostræ Vulgatæ, tamquam rivi a fonte, deductio, sanctos Patres quatuor priorum sæculorum mirifice illustret. His accedebat, quod primam ingressionem meam in adyta Scripturarum voluit Deus auspicari codice autographo sancti Eusebii, episcopi Vercellensis et martyris venerandi ; cui nullus exstat similis in orbe et par. Hujus codicis authentia tota antiquitate firmatur; et acta sanctissimi Præsulis vulguta testantur, non vagam esse aut interruptam vercellensis Ecclesiæ traditionem: cui regis Berengarii, eamdem Ecclesiam adeuntis, insigne accedit testimonium, quod libentissime profero. Nolebat ipse, codicem tam vetustum, propria martyris manu descriptum, atque ea jam ætate labantem (scilicet circa annum Christi DCCCLXXXVII, quo Berengarius in regnum Italiæ fuit adlectus) injuria temporis, et dente sæculorum invido magis magisque consumi. Quare, ut illæsus conservaretur imposterum, argenteis laminis auro gemmisque contextis librum muniendum curavit. Id prædicunt versus, qui, sub sanctissimi Eusebii effigie ipsi codici apposi!i, idem incidi jussit, habenique,

Præsul hic Eusebius scripsit, solvitque vetustas;
Rex Berengarius sed reparavit idem:
Argentum postquam fulvo depromsil et auro,
Ecclesiæ, Præsul, obtulit ipse tuæ.

Quod rex Berengarius rependit Martyri, egotibi, rex potentissime, devotus nomini Majestatique tuæ una cum aliis codicibus venerandis ejusdem antiquæ Italicæ versionis do, dono, dedico. Rei argumentum, sunctissimi Eusebii merita, tol regum, et reginarum sollicitado, quibus hæc editio codices pene omnes debet acceptos, certissimam spem mihi ingerunt, te eidem futurum esse patronum munificentissimum, et præsidium singulare. Porro nullum majus afferri munus poterat regi magno, quam Evangelicum fœdus, quo regnum cum sacerdotio, majestas cum religione conciliantur ; el cujus lectione usuque omnium regum virtutes acquisitæ, perfectæ, et ornatæ sunt. Has doles Deus optimus maximus in te ita profudit, ut ad fastigium perveneris pietatis, quæ nomen æternum tibi comparavit. Felix Portugallia, quæ, te moderatore, te principe, inter medios bellorum undique frementium impetus, tranquillitate gaudet et pace. Feli

gnoscit. Felicissima, quod, te sospite, sospes est regnum, ipsique ad votum succedunt omnia. Et, quoniam sanctus Augustinus christianos reges beatos dicit, qui juste imperant, qui suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum Majestati ejus famulam faciunt, en tuæ beatitudinis causa atque felicitatis, quam nulla umquam adversitas perturbabit. Obstupens detinent regnum justitia, pietas, religio tua: et omnes te patrem nominant, atque ut lucidissimum jubar intuentur suum; quoniam, rex præclarissime, simul omnia virtute perfundis; ac solis instar, non parte aliqua, sed statim totus; nec uni, aut alteri, sed ommibus tibi subjectis facis te esse communem. Communem te facit litteris studium, quod impendisti ad instauraná am magnificam typographiam; pro qua tua liberalitas ita se effudit, ut pro norma, et exemplo cæteris regibus haberi possit; scilicet ad præclaB rissimas laudes tuas hæc quoque addenda erat, qua nulla, meo quidem judicio, posteris utilior est, nulla gloriosior. Jure igitur meritoque omnis Portugalliæ judicio, atque consensu Litterarum pater diceris, nominaris, existis. Vident enim, mutata rerum fucie, litteras in regno florescere: vident seminaria, scholas, academias fundatas, erectas, ditatas, stipendiis te solo dignis, ac nemini comparandis: vident denique tuam bibliothecam insignem, et regiam, quæ tot accessionibus aucta est, ut Ptolomaicæ et Attalicæ memoriam obruere propemodum videatur. Quoniam vero ingentis est ponderis exemplum, quod a rege sapientissimo proficiscitur, spes est, te auctore, te principe, liberales disciplinas omnes, mutasque artes majora in dies incrementa, splendoremque novum consecuturas. Sed, ut faciam scribendi finem, me cogit majestas tua; quam procul etiam intueor, atque, in meis sacrificiis, humilis sacerdos, Deo, beatæ Mariæ Virgini, et divo Antonio Thaumaturgo quotidie commendo: memor ingentium beneficiorum, quæ præsuli Francisco Blanchino, patruo meo, et Gaspari Blanchino fratri, et equiti Christi tuo, rex munificentissime, contulisti. Almæ Romæ unum est volum, ut Deus optimus maximus, perfecta valetudine, continuisque rerum secundarum successibus te, regum optime, fortunare pergat. Litteraria respublica, porrectis ad cœlum manibus, idem volum ingeminat: idem Christianus orbis. Vox universorum, vox Dei est; quæ facit spem inchoare longam Joannis regis vita, et publicæ felicitatis Portugalliæ.

C

Ex ædibus Vallicellanis congregationis Oratorii Romani, idibus Januarii, anno Domini MDCCXLIV.

EPISTOLA

PHILIPPI GARBELLI AD BLANCHINUM.
De codice Brixiano.

Viro clarissimo Josepho Blanchino
Philippus Garbellus S. P. D.

Revocasti me nihil tale cogitantem humanissimis officiis tuis ad ea studia, quæ sæpe seposita, sæpe etiam resumpta, nunc tandem, avocantibus rebus aliis, omnino distuleram. Cum enim apographum veteris interpretis, quod in principis Ecclesiæ vestræ Tabulario reconditum servabatur, edere statuisses, invento inter schedas Francisci patrui tui, viri amplissimi, specimine quodam nostri codicis argen.

D tei, quod a me olim acceperat, egisti mecum per litteras, ut lectiones a Vulgata abeuntes excerperem : tum, si quid aliud e re tua futurum putassem, illud ipsum, seu symbolam, ad hocce convivium adferre ut ne renuerem. Feci lubens. Quid enim non a me exigeret cura ista tua, quæ non multo pridem magni nominis viros tenuit ita, ut secum, ac cum universo orbe Christiano præclare actum arbitrarentur, si, ut in Galliis Martianæus vetustum Matthæi exemplar vulgando, sic in reliquis efferendis alii, quibus sacra hæc monumenta suppeterent, pari fide, ac sedulitate laborassent. Quod profecto consilium tuum dignum te, dignum Italia, dignum etiam memoria patrui, cujus vestigia tanta cum laude premere pergis, erudi

ac

scriptum sit ægre assequare. Integrum itaque textum quatuor evangelistarum me coram ut a legente scriptor exciperet curavi. Qua in re quid sit ferendum tute seis tecumque omnes, qui hujusce modi studiis operam impendunt. Neque hoc satis fidei nostræ factum existimans, omnibus ad calcem usque perductis, contuli rursus cum archetypo, excepto Matthæo, quem, occasione commodum oblata, ad te præmiseram oculis suapte imbecillis perpete illo nisu aliquando fatiscentibus ita, ut pergere ultra non liceret. Evasi tamen, perfectaque dedi. Habes nunc quid de istius codicis indole vero similius putem quid de illius ætate conjecerim : quæ præterea olim a me raptim observata, nunc secundis curis

:

que redegi. Si quid in hisce meditationibus nostris e re tua esse videbitur, uteris perinde ac propriis : tui enim sofius causa digessimus. Sin minus, silentio premes. Me quidem lubente, qui sciam in trito isto, excussoque pulvere vix esse novis vestigiis locum, et nonnisi rara, atquè exquisita spectare sæculum ingeniis felix: quæ nos profecto neque sperare nobismetipsis in tenuissimo censu, multo minus exhibere aliis possumus. Sed jam ad proposita pergamus.

tis omnibus acceptum, probatumque iri nemo est, A teres hinc inde dilapso, nonnisi luce plurima quid qui non videat. Sed dum variantes lectiones, quas olim e Matthæi textu omnes, e Lucæ ac Joannis aliquot in Adversariis seposueram, refracto iterum, confero ne errores nostri, si qui fortasse legenti mihi, aut describenti obrepsissent, imponerent posteritati: en rursus amantissimas litteras tuas, quibus cogitare te de edendo integri codicis textu significas. Landavi propositum istud, quo in re sacra versantibus, longe uberius quam solis excerptis, satisfactum iri videbatur. Quamvis enim ad secernendum, quid olim e fontibus, quid e memoriæ penu prompserint veteres; quæ in publicis Ecclesiarum codicibus facies, quæ in privatorum esset; quid primis, quid sequentibus sæculis legeretur, hæc plurimum conferant; nihil tamen æque utilè, ac jucun- B adaucta paululum, atque discussa in ordinem utcundum est, quam seriem ipsam, indolem, genium, minutissima demum integri, ut ita dicam, corporis lineamenta in pervetustis hisce antigraphis rimari, atque efferre. Cujus rei causa olim Bentleyus Joannem Millium ad vulganda Alexandrinum Cantabrigiense, Oxoniense, Gallica demum urgebat ita, ut ea editio singulas litteras, atque apices Exemplarium, etiam ubi a Librariis peccatum est, accurate, et religiose subsequeretur (Epistola ad Millium ap. Fabr. Bib. Gr.). Licet postea celeberrima illa sua N. T. Græca editione distentus, mox immaturo fato præreptus hanc Spartam aliis ornandam reliquerit. Et sane cum majorum ætate, longe vero amplius hac nostra is fuerit antiquitatis amor, ea hoininum studia in perquirendis, quæ latebant plurima, atque etiamnum latent, C qua sacris, qua profanis veterum monumentis, ut in Jucem hanc publicam efferrent: mirum propterea videri possit, nondum illorum quemquam primævi interpretis versionem integram protulisse, qualis ante Hieronymum ferebatur. Nam præter admirabilem illum in describenda Evangelica historia tot sæculorum consensum, illud etiam liqueret fortasse, non satis attente Hieronymi, atque Augustini auctoritatem urgere multos, qui N. T. Latinas versiones plurimas olim in Ecclesia fuisse arbitrantur. Adeo in paucis, et quidem verbo tenus, differunt inter se codices vetustiores; unum, aut alterum si demas, quos aut licentia privatorum, aut ignorantia, quandoque etiam pietas inconsulta miris modis interpolavit. Adde Cymeliis bisce nullo alio consilio prospici securius, ut ne vetustate dilabantur, quam si typis excusa versentur in manibus omnium; nunquam deinceps nisi cum litteris ipsis interitura. Uteumque enim aut in scriniis privatorum, aut in bibliothecis principum diligentissime servatis, caracteres tamen ipsi situ, tineis, pulvere, sed edacitate potissimum temporis evanescunt. Ex quo fit ut, quæ uno, alterove sæculo elapsis, legi non incommode poterant, nunc liquescentibus lineis vix, ac ne vix quidem secerni queant. Quod profecto in hoc nostro factum iri aliquando non dubito. Alicubi enim, în Lucæ præsertim, purpura illa in cœruleum, eumque opacum transeunte, glutine vero argenteo, quo liti fuerant charac

[ocr errors]

Inter celeberrima, non solum Italia, sed totius Europæ monasteria, illud fuit semper, estque etiamnunc, quod Desiderius Longobardorum rex in Urbe nostra a fundamentis excitavit; ejus ecclesia Servatori dicata. Quamvis postea hac ipsa, non equidem deserta omnino, sed ad privatæ pietatis officia, angustiis, ut puto, atque umbra plurima intercedentibus, seposita, nobilissimæ Virgines aptiorem aliam sacris faciundis erexerint, sanctaque Juliæ dicaverint. Locum hunc, si quem alium, cum regis illius, tum Cæsarum, qui everso Longobardorum imperio, rebus sunt potiti, liberalitas, atque indulgentia ad tantas opes evexerant, ut in pluribus Italiæ provinciis amplissima prædia, jura, feuda, ecclesias, earumque sacerdotia possiderent. Quorum tamen pärs maxima, ut est conditio rerum humanarum, in alios mox atque alios dilapsa, titulos tantum ac documenta veteres dominos habere jussit. Nam præter apographa Desiderii et Adelgisi, supersunt adhuc autographa ipsa veterum imperatorum diplomatá, quibus neptes, filias, sorores Deo ibi sacratas beneficiis ingentibus sunt prosecuti. Tum subsequentium Cæsarum, etiam invictissimi Augusti Caroli VI regumque flispaniæ rescripta, quibus earum privilegia in ditione Mediolaneusi firmantur. Cætera enim omnia majestas principis nostri in tutelam clementissime recepit. Veterum præterea meinbranarum ingens copia, in quibus donaria privatorum, emphiteuses, emptiones, venditiones; cætera demum ad amplissimi loci rationés pertinentia : tum quæ mores, acta, leges, judicia illorum temporum, præsertim vero glossaria barbara latinitatis augere plurimum possint. Et utinam documentis aliis, quæ illic superesse

et tetraplum illud, quod in extremo limbo cujusque paginæ cernitur, argenteo quodam pigmento sunt liti cujus tamen color multis in locis evanidus aureum simulat, fallitque nisi attente inspiciatur. Unde et nos olim codicem aureum vocabamus. Pigmentum illud modo læve, nunc crassum, scabrumque cst. Sive hoc diversa illuminatorum manus, seu materia ipsa, aut demum pennicilli præstiterint. Utcumque enim pennis avium descriptos fuisse codices istos aurcos, argenteosque innuere videatur supra lauda tus Mabillonius (Supplem. ad rem Diplom. pag. 51). hoc tamen de prima, ut ita dixerim, manu intelligendum existimo. Certum enim est a librariis ductos primum atramento caracteres, mox ab illuminatoribus aurea illa, aut argentea mixtura ornatos, quæ

debuerant, series tot sæculorum, scripture difficultas, rerum ignoratio, ac subinde neglectus, omnium vero maxime deliramenta manuum otiosarum ne intercessissent, quominus adhuc viverent, et vigerent. Sed acta res est : nec cineres istos movere jam licet. Ego illorum non pauca, ne fortunam eamdem subirent mea manu descripta, in Adversaria retuleram : editurus aliquando, si vita, viresque superessent. Licet postea curæ aliæ, nova studia, et luxata in dies valetudo, quæ me spem vetat inchoare longam, præterita consilia interverterint, excusserinique de manibus. Sed ut ad rem nostram redeam, inter pra fata monumenta jacebat codex argenteus Evangeliorum, quem virgines ille breviarium Ansæ reginæ appellare solebant. Hunc mibi a consobrina mea tunc tem poris abbatissa oblatum cum vidissem, atque e limine B profecto pennis reddi non poterat. Ita spissa est alitantum salutassem, membranis aliis intentus, impetravi postea tum ut supradictum specimen mitterem patruo tuo, qui, purpuræ insignia eminentissimo Joanni Francisco Barbadico cum detulisset, illum nobiscum, qui ei comites, honoris causa, ab humanissimo principe dati eramus, et inspexerat, et characteres excipere tentaverat : tum etiam ut eadem occasione expenderem attentius, atque una variantes excerperem quas mibi aliquando usui futuras non dubitabam, licet nunc, etiam supra quam mihimet ipse spoponderam, usu id profecto ampliore contigerit. Illis enim curis meis et amicitiam tuam debco et monumento longe pulcherrimo, quam a me adhuc fortasse præstolaretur, paratam felicioribus auspiciis lucem, atque æternitatem.

Codicem istuin, ad hæc usque tempora, criticorum sacrorum nemini inspectum fuisse, certe a nullo studiis adhibitumn, illud argumento esse potest, quod inter tot alios ab iis memoratos, unde variantes hanserunt, ne unum quidem videas, qui aliquam inde protulerit. Solus, quod sciam, Paulus Galleardus, cl. concivis meus unam et alteram nobis exhibuit in elegantissima editione Operum Gaudentii: quamı profecto auctiorem multo, præstantioremque erat nobis daturus, si non alieno arbitrio uti, sed suo, edere opus egregium, non festinare debuisset.

cubi, ac prominens e membranis, præcipue in Marco; in quo et muscam glutine illo circumlitam, atque inretitam adhuc integram invenimus. Unde olim conjeceram, Codicem hunc æstate absolutum fuisse. Tunc enim facilius arescente pictura, ubi adversam paginam absolvissent operæ, aversam, non multo temporis intervallo, tentare poterant. Dixi characteres atramento simplici primitus ductos; quod pluribus in locis evidentissime colligas: in Lucæ præsertim, ac Joannis initio, ubi pigmentum illud dilapsum est.

Initio cujuslibet Evangelii primæ lineæ auri bracteolis sunt obducta, quod etiamnum splendidum, intactumque est. Lineæ omnes stylo exarate, ut eas, in describendo, antiquarius sequeretur. CharacC teres magnitudine æquales: nisi quod ad insigniores pericopas quibus ut plurimum in lævo margine lectio apponitur, majores adhibentur. Et e contra, si quid in fine lineæ addendum supererat, minusculis supplebat librarius. Quod ad illorum ordinem spectat, nihil addam in præsens: cum specimen ipsum seriem continuam, structuranique a veteribus usurpatas præ oculis ponat.

Mabillonius ipse in itinere, quod per Italiam instituit, cum Brixiam inviseret, omnes hasce vetusti ævi reliquias clam habuit; nemine e nostratibus facem præferente. De quo equidem inter amicos D sæpe cram questus; quod non has etiam, una cum tot aliis urbium clarissimarum, immortalibus scriptis commendasset posteritati. Verum nunc tandem egregie actum nobiscum video, ne omnem antiquitatum nostrarum memoriam deberemus externis ingeniis: et, quam in uno Matthæi textu ab altrice litterarum atque artium Gallia olim accepimus, hanc illi Italia nostra, et quidem cum fœnore ut aliquando gratiam rependat.

Forma codicis, oblonga est ita, ut latitudinem ferme quadrante superet. Ejus membranæ, licet purpura tinctæ fuerint, plurimæ tamen vetustate tem· poris cœrulei speciem præ se ferunt. Characteres, uti

Alicubi, raro tamen, in unam duæ litteræ coalescunt: ast semper in fine lineæ. Neque aliter quam N, aut V superaddito longurio, ut T uno, atque eodem tractu exprimeret librarius. Quam litterarum coagmentationem licentius multo usurpabant in vetustis lapidibus quadratarii. Non enim in fine lineæ tantum, sed mediis etiam, neque hoc semel illud ipsum videas præstitisse.

Nihil autem frequentius in codice isto quam litterarum permutatio. O pro V, T pro D, sed præ cæteris B pro V, et vice versa usurpatis. Quod impcritis harumce rerum crucem figere aliquando posset. Cum non semel sensus ipse verborum inverti videatur: præterito in futurum tempus, hoc in illud sæpe transeuntibus. Sed res est cum eruditis, quibus nihil in antiquis hisce monumentis perspectius. Aliquando etiam V pro Y, et econtra, sed parce usurpatuın inveni in Matthæo, et Joanne : murram scilicet pro myrram, el verbym pro verbum. Quæ omnia, sive lectorum, aut descriptorum vitio, seu verius idiotismis illorum temporum tribuas, certum est miss.

exemplaria fere omnia, tum vetustas etiam lapidum A inscriptiones, ac numismata occupasse.

In canonibus hisce digerendis, non Eusebii, sed codicum, quos præ oculis habebat, œconomiam librarius servasse videtur. Nam X, in quo Matthæus, Marcus, Lucas, Joannes apud illum, hic post Matthæum sequitur Joannes, mox Lucas, ac subinde Marcus addita ad finem uniuscujusque Epigraphe: Explicit Canon X Matthæi, incipit Canon X Joannis ; explicit Canon X Joannis, incipit Canon X Lucæ; explicit Canon X Lucæ, incipit Canon X Marci.

Observabamus aliquando exemplaria ista uncialibus litteris descripta, onera magis exarata quam codices Hieronymum appellasse (Præfat. in Job extr.): idque postea imitatum Alcuinum, qui pondera librorum portatu difficilia, ac proinde lectorum manibus gravia dixit (Præf. ad quæst. in Genesim). Placuit in lance hoc nostrum appendere inventum est quatuordecim pondo. Liquet etiam ex memorato Hieronymi loco jam tunc in purpureis membranis, aureis, atque argenteis litteris descripta fuisse exem. plaria, cum ad Ecclesiarum quas ante tetigerat, usum: tum ad privatorum, quos ibidem redarguit : objecta illis magnificentia codicum, qui tamen minus essent exacti. Et fortasse in hujuscemodi sump- B vero cum codice paria faciat, incertum extrema

Luosis antigraphis, magis quam in cacteris, peccaverint antiquarii; quod operis morosam diligentiam tædium, ac lassitudo, mox festinatio, atque incuria sequerentur. Cum præcipue difficilius esset errata corrigere obsistente caracterum pulcritudine, ac membranarum, quarum species, secus atque in puris lituram, spongiamque vix ferret.

Cæterum etiam longe ante Hieronymi tempora in usu fuisse operosa ista exemplaria testis est Capitolinus in Maximino altero: cui, inter omina futuri imperii, hoc accidisse ait, ut puero, cum grammatico daretur, libri llomerici omnes purpurei, aureis litteris scripti primum porrigerentur. Neque dubium est quin mos iste ab ethnicis antiquariis ad nostros manaverit. Quo tempore, incertum. Puto tamen non C primo, fortasse nec medio altero sæculo: cum pauper adhuc, et antiquæ simplicitatis tenax Ecclesia esset. Sed tum demum, cum longe, lateque diffusa, confluentibus ad ejus sinum non populo tantum, sed principibus viris, foeminisque, abundare cœpisset. Longe vero amplius, reddita sub Constantino pace, auctisque divitiis. Tum ipsius exemplo, qui, ut mox videbimus, codices sacros a peritissimis antiquariis describi, ornarique jussit. Imitantibus, ut fieri amat, principis curam privatis, mox etiam augentibus in majus.

Evangeliis præfixi sunt canones Eusebii: quorum tamen primi quatuor, et septimus omnino, octavi vero pars maxima periere. Litterarum structura, ac series cadem ferme, atque in Evangeliis: nisi quod minores sunt, rudes, impolita, inæquales, multisque in locis situ, ac vetustate detrita. Argento olim inluminatas fuisse alicubi apparet. Levis enim litura ut plurimum intercidit: solo atramento ferrugineo prominente. Membrane ipsæ mutila, carios, violaceo sed obscuriori colore deformatæ : ut facilis sit conjectura, canones istos vetusto olim, atque exeso codici adnexos, postmodum alicujus opera huic nostro accessisse. Quod fit longe evidentius e quaternionum nota. Cum enim septem quaternionibus canones compleantur, si olim cum codice hoc descripti fuissent, jam, qui primus in Matthæo est, octavus esse debuerat

In fine canonis octavi, in quo cæteroqui Matthæus et Joannes desiderantur, neque Ammonii, atque Eusebii seriem sequebatur descriptor (sub sectione enim CCCXXXIX exhibet ea, quæ apud illos, et in codice leguntur CCCXL), et Marci pericopas non ultra trigesimam quartam supra ducentesimam producit. Num

enim in Marco periere. Canones excipit quædam ceu præfatio, quæ unam et alteram paginam implet. En illam, tibi: nam et in hocce sabulo auri fortasse ramenta invenient eruditi..

Sanctus Petrus apostolus, discipulus Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, edocens fideles. propter diversitatem adsertionis linguarum admonet cunctos ut in octavo libro Clementis continet scribtum. docens sic, audite me conservi dilectissimi. bonum est ut unusquisque vestrum secundum, quod potest prosit accedentibus ad fidem religionis nostræ. et ideo non vos pigeat secundum sapientiam quæ vobis per di providentiam conlala est, disserentes instruere, ignaros edocere, ita tamen. ut his quæ a me audistis et tradita sunt vobis vestri tantum sermonis eloquentiam societis. nec aliquid proprium et quod vobis non est traditum proloquamini. etiamsi vobis verisimile videatur. sed ut dixi quæ ipse a vero propheta suscepta vobis tradidi prosequimini. etsi minus plenæ adsertionis esse videbuntur et ideo ne in interpretationibus linguarum secundum quæ in interiora libri ostenduntur. legenti videatur. aliud in græca lingua. aliud in latina vel gotica, designata esse conscribta. illud advertat quis. quod si pro disciplina lingua discrepationem ostendit. ad unam tamen intentionem concurrit. quare nullus exinde titubare debet de quod ipsa auctoritas manifestat secundum intentione linguæ propler declinationes sonus vocis diligenti perceptione statuta sunt. ut in subsequentibus conscribta leguntur. hæc res fecit probanter publicare. propter aliquos qui D falsa adsertione secundum volumtate sua mendacia in lege vel in evangeliis per interpretationem propria posuerunt. quare illa declinantes hæc posita sunt. quæ antiquitas legis in dictis græcorum contineri inveniuntur, et ipsas etymologias linguarum convenientes sibi conscribtas. ad unum sensum concurrere demonstrantur. nam et ea convenit indicare. pro quod in vult haberes factu est. latina vero lingua. adnotatio significatur. quare in positam est agnosci possit ubi littera. gr. supervult habere invenitur. sciat qui legit quod in ipso rult habere secundum quod græcus continel scribtum est. ubi vero littera. la. supervult habere invenitur. secundum latina lingua in vult habere ostensum est et ideo ista instructio demonstrata est. ne l'gentes ipsos

vult haberes non perciperent. pro qua ratione positi A gemmisque distincto, contectis supervestiebant, com

sunt sed quod.....

Caracteres mutile hujus rapsodiæ, quam barbarum, atque infelix sæculum extulit, neque illos, quibus canones descripti sunt, neque, qui in codice, repræsentant. Nam et minores istis, et illis paulo majores usurpavit bardus ille, quicumque is demum fuerit descriptor. Paginarum linea: stylo quidem sunt ductæ, sed neque profundæ ut in textu, et magis cohærentes. Ex quo fit ut, licet viginti tantum singula quavis facie sint ductæ, non secus ac in Evangeliis ; frons tamen, et latera, limbique latius excurrant. Hane a sequiorum temporum lanio, qui codicem fatiscentem resarciit, hic adsutam, cum membranæ, tum locus ipse satis evincunt. Suta enim est inter duas alias purpureas equidem, sed quarum color, ut recens, ac propterea vividus, sic tenuis, atque dilutus, aliter atque in codice. Præterea nudæ sunt, neque lineis ad opus paratæ. In anteriore, quam sursum vorsum sector ille disposuit, hæc leguntur, litteris quam in prafatiuncula majoribus, et ad codieis speciem effictis: Velit lector videatur recitare. In posteriore vero, utcumque appareant litterarum vestigia, eas tamen ita spongia delevit ut nibil penitus erui possit. Quorsum vero, aut unde lacinia ista huc irrepserit, viderint quibus vacat. Illud est observatu dignum jam tunc in usu fuisse Gothicam Vulfilæ versionem, cujus semesas N. T. reliquias magno posteritatis bono edidit Franciscus Junius, si tamen de ea loquitur consarcinator iste.

B

pingebantque librarii. Verbaque Eusebii sic esse intelligenda cum textus ipse, tum illa πodutedõs nounμéva, quæ in ternionibus locum habere non poterant, suadere videntur.

In fronte cujuslibet Evangelii legitur minusculis characteribus nomen auctoris, quod tamen non initio solum, sed procedente textu alternis paginis servatum est ita, ut in earum quavis, aversa scilicet, et adversa tituli partem legentes offendant, apposita Epigraphe Secundum Matthæum, secundum Joannem, etc.

:

Quod in canonibus codici adsutis observabamus, nempe aliter, atque in Eusebianis disposita fuisse Evangelia, hoc ipsum in contextu servatum videas. Matthæo primum, mox Joanne, tum Luca, ac deinceps Marco procedentibus, qua de re, utpote insigni, neque, quod sciam, satis hucusque explorata, peculiari observatione paulo fusius postea disseremus.

Antiquarium, a quo exemplar hoc nostrum descriptum est, non indiligentem solummodo, sed imperitum, ac plane indoctum fuisse legentibus patet. Adjecta insuper vitiosissima interpunctione. Quapropter circa ea tempora scriptum puto, quibus, interverso tot exterarum gentium irruptionibus Romano Occidentis imperio, litteræ ipsæ ad squalorem, perniciemque redacta fuerant: unde post tot sæcula, nitentibus Italorum ingeniis, tandem emer

sere.

Quod vero codicibus olim accidere solebat, nempe Cab imperitis criticis ut perperam corrigerentur, huic quoque nostro in pluribus contigit. Non equidem quod corrector ille, quicumque is demum fuerit, aut adjecerit aliquid, aut immutaverit. Sed, abrasis quæ vitiosa censebat, ut recta non semel pervertit, sic mendosa supinus præteriit. Supersunt enim ubique litterarum vestigia, unde nativam scripturam deprehendamus. Latini etiam sermonis jejunum Tuisse, hóc unum inter cætera exemplum esto, quod Lucæ x, 40, occurrit: ubi Martha de sorore, quæ illam in ministerio domestico non adjuvaret, conquesta ait, Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? quo in loco solocismum veritus si curæ relinqueret, e finalem extrivit. Cum vero audaces manus in codicem extenderet, ad Vulgatam

Quod supra monuimus, membranas scilicet, in quibus canones descripti sunt, in quaterniones distributas fuisse, hoc ipsum in Evangeliis, de quibus mox erit sermo, præstitit librarius. Nota illa ad calcem aversæ cujusque octav:e paginæ posita Q. I. Q. II., et sic deinceps, quam Valesius ait fuisse vetustissimis codicibus familiarem: atque a seipso in ms. exemplari Gregorii Turonensis, nongentorum circiter annorum, observatam. Neque solis quaternionibus, sed mixtis identidem ternionibus vetera illa exemplaria constitisse indicat Eusebii locus (De Vit. Const. lib. iv, cap. 37), in quo præceptum sibi ait a Constantino ut quinquaginta, codices divinarum scripturarum in membranis egregie expolitis a peritissimis antiquariis describi curaret; paratosque, ut statim comitante Diacono ad eum mitteret. Mox subdit, D Hieronymi respexisse, fidem facit, præ aliis, locus Αὐτίκα δ ̓ ἔργον ἐπηκολούθει τῷ λόγῳ, ἐν πολυτελῶς ἐσκημένοις τεύχεσι τρισσὰ καὶ τετρασσὰ διαπεμψάντων uv. Jussa scilicet principis e vestigio opus excepisse misisseque se terniones, et quaterniones in voluminibus operose cultis. In quibus Historici verbis putat inibi vir doctissimus enallagen esse; ac propterea dicendum fuisse τεύχη ἐν τετρασσοῖς, non vero Tετρασσù èv Tevyeσɩ. Ast recte, ni fallor, se habent citata Eusebii verba. Tevyn enim illa operose culta, atque ornata nihil profecto erant aliud, quam integumenta codicum, quos per terniones et quaterniones ab antiquariis dispositos, mox sectis tabellis, ut plurimum aluta, quandoque etiam serico, auro,

ille insignis Matthæi μ, 1 : Cum ergo natus essel Jesus in Bethleem Judææ ; et rursus 5: At illi dixerunt, in Bethleem Judææ, quos Hieronymus in antigraphis suorum temporum mendosos existimans, Judæ restituerat. Nam subversor ille, ut lectionem ad Vulgatam exigeret, diphtongum alteram utrobique derasit. Menda vero, quæ præteriit, tot sunt, ut referre pigeat. Cum præsertim ne unos quidem ex his nævis pulcherrimi corporis desit in apographo, quod ad te misimus.

Latinitatem quod spectat: tum in verbis efferendis orthographiam hic passim adhiberi, quæ primævi interpretis ætatem, simplicitatemque præ se ferant,

« PoprzedniaDalej »