Obrazy na stronie
PDF
ePub

quamplures, qui, utriusque linguæ fere prorsus A ficavit. Hinc demum Augustino, qui nihil inepte,

nihil nisi recte scribit, scribere forsitan licuit, Latinos interpretes numerari non posse. Ita laudatus Cl. Sabatier, cujus conjecturam ego vehementius urgebo. Varias exstitisse SS. Hieronymi et Augustini ætate versiones ego quoque non semel asserui in tomo i Vindiciarum Canonicarum Scripturarum, atque in hoc Evangeliario Quadruplici, nisus auctoritate SS. PP., et præsertim Hilarii, Hieronymi, et Augustini, qui libro n de Doctrina Christiana cap. 14, dum varias pro iisdem emendandis regulas tradit, maximum habendum esse codicum ab eodem interprete deriva. torum delectum docet: Nam, inquit, codicibus emendandis primitus debet invigilare solertia eorum, qui Scripturas Divinas nosse desiderant, ut emendatis non

ignari, nulloque habito interpretum, seu exemplarium delectu, difficiliora et obscuriora Italæ versionis loca ausi sunt corrigere, expungere, vel assu mentis augere et quæ lectori moram afferre poterant in Evangeliis, ea, facta veluti quadam Harmonia, alterius Evangelista stylo, verbisque illustrare. Hinc variæ, discrepantesque unius ac ejusdem antiqui interpretis sunt exorta lectiones; quæ SS. Hieronymo et Augustino in causa fuere, ut quererentur utrique de tanta Latinorum interpretum numerositate. Quamvis enim, inquit doctissimus Sabatier in Præf. Generali (De Bibliorum Sacrorum Latinis versionibus antiquis, § 2), textus primigenii discrepent inter se aliquando lectiones, variisque dissideant verbis, atque etiam sententiis, unum tamen eumdemque pri- B emendati cedant, ex UNO dumtaxal INTERPRETATIONIS migenium esse textum constat : quidni igitur pariter unam eamdemque primum fuisse Scripturarum interpretationem dixerimus, quamvis variæ in codicibus occurrant discrepantiæ, quæ varias interpretationes, a variis elaboratas interpretibus, significare videantur? Nimirum variæ illæ forsitan discrepantiæ, aut ab oscitantium negligentia librariorum, aut ab audacium temeritate eruditulorum sunt profecta; quorum alii somniculose describendo hanc interpretationem, verba et sententias vitiarunt; alii vero, quæ minus intellexere, aut mendosa putarunt, aut arbitratu suo mutaverunt. Certe, si id inter exscribendum primigenium Scripturæ textum, cujus vel litterulam mutare nefas esse debuerat, contigit; quanto magis contingere potuit C in exscribenda interpretatione, cujus, cum non tanta essel auctoritas, quanta textus primigenii, minori adhuc cura, minorique religione est descripta a librariis, et eruditulis, qui mutare, addere, detrahere, glossulas inserere, religioni non habuerunt?

Præterea variarum potest esse alia lectionum origo, eaque purior atque utilior. Sicut enim librarii, et erudituli, oscitantia, et temeritate primigeniam translationem nonnunquam vitiarunt; ita eruditi, si quando primum dormitasse agnoverunt interpretem, quod nemini non contingit, cum errare, et falli humanum, et a nemine alienum sit, quæ minus recte versa erant, castigarunt, et verbis, sententiisve obscuris lucem dedere. Hinc factum est, ut quæ variæ videntur esse a variis elaborate scriptoribus Scripturarum D interpretationes, aliud forsitan nihil sint, quam varia ejusdem interpretationis exempla, pro librariorum negligentia, ignorantia, ac temeritate, sed et eruditorum castigatione discrepantia. Hinc forsan Hieronymus, tot exemplaria pene, quot codices, scripsit; quæ tamen paulo inflatius scripta sunt: hinc cum idem Hieronymus novam adornasset Novi Testamenti interpretationem, idque a pluribus reprehenderetur, sanctus Doctor malevolis, qui se, suamque rodebant et carpebant versionem, iis respondit verbis, quibus non tam a se novam Scripturæ interpretationem elaboratam, quam veterem emendatam, et a maculis, vitiisque, quibus laborabat, expurgatam fuisse signi

genere venientes. Et in eodem libro, cap. 15, num. 22, In ipsis INTERPRETATIONIBUS, Itala cæteris præferatur; nam est verborum tenacior, cum perspicuitate sententiæ. At, ubi S. Hieronymus arbiter sedit, B. Damasi jussu, ut (post exemplaria Scripturarum Novi Testamenti toto orbe diffusa, quæ inter se variabant) quæ essent illa, quæ cum Græca consentiebant veritate, decerneret; ne multum, inquit, a lectionis Latinæ consuetudine discreparent, ita calamo temperavimus, ut his tantum, quæ sensum videbantur mutare, correctis, reliqua manere pateremur, ut fuerant. Itaque illa exemplaria, quæ dicit tot pene fuisse, quot codices, ex uno dumtaxat interpretationis genere veniebant ; quandoquidem tot exemplaribus Itale mire corruptis, quibus mederi volebat, minime consuluisset, si ea varii elaborassent interpretes. Præterea discrepantes lectiones Evangeliorum, quas ipse Hieronymus, præsertim in commentario in Matthæum, recitat, non diversos interpretes arguunt, sed exemplaria diversa ejusdem interpretis. Demum, cum usque ad hanc diem insigniores bibliothecæ singulari diligentia pervoluta servaverint quamplura fragmenta illius antiquissimæ interpretationis, quam tanto in pretio habuit Augustinus, cuique cæteras esse posthabendas pronuntiavit, cur aliarum omnium fortuna adeo dispar fuit, atque dissimilis? Privatis, dicet aliquis, usibus inserviebant. At non omnes. Italæ quidem apud Latinos excellebat auctoritas; sed tamen aliæ quædam fuerunt versiones, quibus Italam posthabuere nonnulli Patres. Quoniam vero paucæ erant, primum neglectæ sunt in forulis tabulariorum, deinde interitum passæ. Si pene innumeræ credi volunt, quei fieri potuit, ut omnes deperditæ dicantur, et sint. Non levis est hæc difficultas, nec facilis ad expediendum est nodus illis, qui volunt nimis urgere SS. Hieronymi et Augustini sententias, quas recitavi. Hujusmodi tamen nodus nullo negotio solvetur, si tot Latinos interpretes minime exstitisse credamus. Sed de hoc alibi. Ne autem amplius alicui ea cogitatio veniat in mentem (post tot litteratissimos homines, qui de Vindob. cod., ejusque Itala versione mihi scripserunt) ipsum exemplar incertæ versionis esse, et frustra me illud edendum, te collatore, sus

[ocr errors]

ficat.

Luc. cap. xv, 7. Vindobonen., Vercellen., Veronen. patientiam habens. In hodierno codice Græco est, καὶ μακροθυμῶν ἐπ' αὐτοῖς, et patientiam habens. Olim legebat interpres Latinus, paxpolvμnose, patien

tiam habebit in illis.

Luc. cap. xx, 35. Vindobonen. et Corbeien. neque ducunt uxores, Brixian. neque uxores ducunt. Quidam etiam mss. div. Bibl. S. Hieron. habent juxta Græcum, neque ducunt uxores.

cepisse; omnibus industriæ meæ ratio comperta sit A Græc. ènì tùy vúμpnv; quod proprie sponsam signiex consequenti locorum parallelorum prolatione : quæ loca, qui attentius perpenderit, cum tuos labores merita cumulabit gloria, tum meæ editioni, quam mereri possit, laudem tituli non invidebit. Multa quidem et maxima debeo Cl. V. Nicolao Forlosie Aug. bibliothece custodi primario, qui incomparabili diligentia Latinos non solum codices sacros ex Vindobonensi thesauro collegit, collectosque in indicem ordine suo distribuit, atque ad me misit; sed evangeliarium etiam, de quo loquimur, explicuit, atque descripsit; critico insuper et historico adjecto judicio. Utinam totus ille codex, cujus ego variantes lectiones evulgo, a te, sapientissime præsul, aliquando in lucem edatur. Opus sane incomparabile, et immortalitate dignum; sed hominum dumtaxat, qui multum progressionis fecerint in lectione Latinorum Patrum primitivorum, imo ætatem consumpserint, manibus contrectandum. En indolis Vindobonensis codicis testimonia clariora.

Marc. cap. vi, 10. Vindobonen., Veronen. et et Corbeien. Magedam. Vulgata S. Marci hic narrat, Christum per mare Tiberiadis navigasse Dalmanu-, tham. S. Matthæus vero cap. xv, 59, et plura Latina S. Marci mss. habent venisse Magedan. Syriacus quoque, ac Arabicus, et Græca quædam vetustissima exemplaria legunt, Magedan.

Luc. cap. x11, 55. Desunt verba, in manibus vestris, in Vindobonen., Vercellen., Gat. et Brixian. et ita in Græco textu, in antiquis Corbeiensibus Bibliis, et in quibusdam aliis Latinis mss. in S. Irenæi lib. IV contra hæreses tom. 1, pag. 278; in S. Cypriani lib. de Unitate Ecclesiæ Catholicæ, pag. 260 et 266.

Marc. cap. vi, 15. Vindobonensis pro, Herodis, habet, Herodianorum. Græci codices nonnulli, videndi apud Millium hic pro, fermento Herodis, ferunt, Καὶ τῆς ζύμης Ηρωδιανῶν, hoc est, fermentum Herodianorum; neque spernendum.

Luc., cap. x, 15. Vindobonen. et Veronen. quid usque in cœlum, Brixian. quæ usque in cœlum. In Græco codice hodierno Matthæus et Lucas non differunt igitur vulgatus interpres in Græca Matthæi versione legebat, un os oupavou, numquid usque in cœlum, quomodo se in quodam exemplari legisse festatur Beza.

B

C

Luc. cap. xi, 8. Vindobonen., Corbeien. et Mm. D confitebitur in illo, et ita, juxta Græc. S. Augustinus in Speculo de Evangelio secundum Lucam tom. III, part. 1, pag. 770, et in Sermone 71, de verbis Evangelii Matth. 12, tom. v, part. 1, p. 401.

Luc. cap. x1, 43. Vindobonen. et Veronen. Dominus ejus. Quidam mss. libri Div. Bibl. S. Hieronymi, juxta Græcum, habent, Dominus suus.

Luc. cap. x, 45. Vindobonen., Veronen., Corbeien., Gat. et Mm. pro, servos, habent, pueros, et ita, propius Græco verbo, habent quidam mss. codd. Div. Biblioth. S. Hieronymi.

Luc. cap. x, 55. Vindobon. et Veron. socrus in sponsam, etc. Cant. Græc. Sauspinova hic. cod.

Marc. cap. 1, 19. Vindobonen., Vercellen. et Brixian. Filii sponsi, Græcus textus, τou vʊμpāvos. Et ita habetur Matth. cap. ix, v. 15, et Luc. cap. v, v. 34.

Marc. cap. vi, 3. Vindobonen. et Corbeien. habeut, nisi pugillo laverint. Græcus pro, nisi crebro laverint manus, fert, Ἐὰν μὴ πυγμῇ νίψωνται τὰς χεῖρας, oux soiovar, id est, nisi pugillum laverint.

Marc. cap. x, 40. In Vindobonen., Vercellen., Corbeien. et Veronen. deest, Tò vobis. Et ita, illud vobis, abest a Syro, et a codicibus Græcis.

Luc. cap. XII, 38. Vindobon. Si venerit vespertina hora vigilia, Veron., Corbeien. et Mm. si venerit vespertina vigilia. Vetusti codices nonnulli apud Millium hic ferunt, 'ETEрivй pulaxy, hoc est, vespertina vigilia, pro, secunda vigilia. Et ita legebat Marcion, teste Epiphanio.

Luc. cap. xi, 13. Vindobonen., Veronen. et Corbeien., bonum datum. et ita cod. Cantabrigien. S. Ambrosius in lib. I de Spir. Sanct. cap. 5, pag. 614, et nonnulli codices Evangelii secundum Lucam, ut refert idem S. Ambrosius in dicto loco, et Mm. Spiritum bonum datum. Brixian. Spiritum Sanctum, et ita versio Persica. Didymus, et versio Syriaca, Spiritum sanctitatis. Æthiopica vero habet, bonum datum Spiritus Sancti.

Luc. cap. x1, 50. Vindobonen. et Veronen. usque ad generationem islam. et ita Lucifer Calaritanus. Vercellen. usque in gente hac.

Bri

Luc. cap. xvi, 14. Vindobonen., Veronen., xian., Corbeien. et Gat. magis, quam ille Pharisæus; et ita versio Syr. et S. Cyprianus in lib. de Orat. Domin. pag. 265: S. Ambros. quoque in lib. 1 de Cain et Abel, cap. ix, pag. 199, magis, quam Pharisæus. Mm. magis ab illo.

Marc. cap. vi, 3. Vindobonen., Vercellen., Veronen., Gat. et Mm. Nonne hic (Gat., Mm., et Vindobonen. iste) est fabri filius? Græci codices nonnulli habent, Oux outÓS ÉSTI TOŨ TÉXTOVOs. Ita codd. aliqui veteres, teste Erasmo, Colb. 8, Paris. 6, Arab. Æthiop., etc. quæ verba reddi possunt Latine, Nonne hic est filius fabri, vel artificis? Græca enim vox generica est, et quodlibet artificum genus significat. Certat Origenes lib. vi contra Celsum, nullo Evangeliorum loco doceri, artem ullam exercuisse Jesum, quamquam Josephus faber fuit; dicens, Odzuoυ τῶν ἐν ταῖς ἐκκλησίαις φερομένων Εὐαγγελίων τέκτων αὐτὸς ὁ Ἰησοῦς ἀναγέγραπται. Plerique tamen codices

manu exarati, omnesque typis vulgati, Patres, et A circumstantibus mecum, Corbeien. sunt quidam hic interpretes, uno assensu, Jesum fuisse fabrum do

cent. Matthæus cap. xIII, 55, fert: Nonne hic est fabri filius?

Luc. cap. x, 59. Vindobon., Gat., Mm. et Brixian. novissimum quadrantem reddas, Veronen. donec etiam reddas novissimum quadrantem, Corbeien. novissimum quadrantem. S. Irenæus in lib. I contra Hæreses tom. 1, pag. 104, donec reddas novissimum quadrantem.

Luc. cap. xII, 8. Vindobonen. permitte..... mitiam cophinum stercoris, Vercellen. et Brixian..................... et mittam cophinum stercoris, Veronen. et Corbeien. remille.......... et mittam cophinum stercoris, et ita S. Paulinus, S. Ambrosius in lib. II, de Pœnit. cap. 1, pag. 415, et in lib. 1 de Jacob, et Vita Beata, cap. 1, pag. 443, necnon S. Augustinus.

Luc. cap. xv, 9. Vindobonen. et Veronen, quæ sibi imperata sunt, Vercellen. et Brixian. quæ præcepta sunt ei, Corbeien. sibi. et ita quidam mss. div. Bibl. S. Hieronymi, S. Ambros. in Exposit. in psalm. cxvii, tom. 1, pag. 1179, habet, quod imperalum est ei.

Luc. cap. xvII, 18. Vindobonen. non est in illis, qui rediret, et gratias ageret Deo, Vercellen. ex his non est inventus, etc. Veronen. ex illis non est, qui rediret, et gratias ageret Deo, Corbeien. ex illis non erat, qui rediret, et gratias ageret Deo. S. Ambros. in lib. 1 de Cain et Abel cap. 9, pag. 199, non fuit ex illis, qui rediret, et gratias ageret Deo.

circumstantium me. S. Ambros. in lib. II de Fide tom. n, cap. 12, pag. 514, quod sunt quidam circumstantium.

Luc. cap. xi, 2. Vindobonen. et Brixian. Fiat voluntas (Vindobon. volumptas) tua, sicut in cœlo, et in terra, Vercellen. Fiat voluntas tua, Veronen. Fiat voluntas tua in cœlo, et in terra. Græci quamplures tum editi, tum manu exarati, legunt, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, et in terra. Vulgata, plurimique codices optimæ notæ hæc verba omittunt, quemadmodum Origen. lib. de Prece, qua de re videndus Mill., Var., Lect., hic, et S. Augustinus. Postremus in Enchiridion ad Laurent. cap. 116, advertit, Oratione Dominica apud Lucam quinque dumtaxat peB titiones contineri ; septem vero apud Matthæum.

Luc. cap. xix, 8. Vindobonen. si quid alicui fraude C abstuli, Corbeien. et Brixian. fraudavi. Sanctus Irenæus habet, et si cujus quid fraudavi. Sanctus Ambrosius in lib. i de Cain et Abel cap. 4, pag. 214, si cui aliquid fraude abstuli; et ita Chrysologus.

Luc. cap. xxII, 31, Vindob. expetivit, ut vos ventilet, Corbeien. et Brixian., expetivit, ut vos ventilet, etc. Veron....... ivit, ut....... let. S. Hilarius in lib. x de Trinitate. tom. 11, pag. 348, expetivit, ut vos cerneret; ejusdem vero S. Hilarii codex Colbertinus, et alii non deterioris notæ, ventilet; et ita S. Ambros. in lib. de Interpell. Job cap. 5, pag. 659, nec non Ambrosiaster in Epist. ad Roman. pag. 77, S. Cypr. in lib. de Orat. Domin. pag. 271, expetivit, ut vos vexarel, etc.

Luc. cap. x1, 2. In Vindobonen. post, Pater, additur, sancte, qui in cœlis es, in Vercellen, et Corbeien. sancte, qui es in cœlis, in Veronen. et Brixian, noster, qui es in cœlis (in Gat, noster), et ita in Sancto Ambrosio. In Mm. sancte. Verba illa, noster, qui es in cœlis, jam ante Origenis tempora irrepsisse, apparet ex ejusdem libro, πɛpi Evйs pag. 57.

Luc. cap. xi, 11. In Vindobonen., Vercellen., Veronen., et Corbeien. additur, et Hierico. et ita in Colb. 2, apud Mill. Tv isp.

Luc. cap. x, 20. Vindobon., vobis subjecti sunt, Veronen., spiritus maligni vobis subjecti sunt, Brixian., Dæmonia vobis subdita sunt. Ambrosiaster in Epist. ad Corinthios I, cap. 12, pag. 154. Dæmonia vobis subjecta sunt.

Luc. cap. XII, 25. Vindobonen., Veronen. et Brixian. Domine, Domine. Geminatum, Domine, est Matthæi.

Luc. cap. xxi, 17. Vindobonen., Gat. et Brixian. omnibus hominibus. et ita S. Ambrosius, seu Berengaudus in Expositione in Apocalypsin, de Visione Iv, tom. II, pag. 557.

Luc. cap. x, 41. In Vindobonen., Vercellen., Veronen. et Corbeien. desunt verba, sollicita es, et turbaris erga plurima. et ita S. Ambrosius in Enarr. in psal. 1, pag. 757, in Exposit. psal. cXVIII, pag. 1107, et in lib. 1. Exposit. Evang. sec. Luc. p. 1268.

Luc. cap. x, 42. Hic versus deest in VindoLuc. cap. x, 27. Vindobonen. nescio unde silis, D bonen., Vercellen. et Veronen. atque in S. AmVeronen., nescio unde estis. et ita S. Ambrosius in lib. 1 de Cain et Abel cap. 5, pag. 192.

Luc. cap. xiv, 12. Vindobonen. et Corbeien. neque vicinos, neque divites; Vercellen, neque fratres tuos, sed nec vicinos, nec divites; ne forte et ipsi te invilent; Veronen. neque fratres, neque cognatos, neque vicinos, neque divites; ne forte et ipsi te reinvitent, Brixian, ne forte et ipsi reinvitent le. S. Cyprianus in lib. I Testimoniorum ad Quirinum cap. 2, pag. 372, neque fratres, neque vicinos, neque divites; ne forte et illi, reinvitent le.

Marc, cap. vi, 39. Vindobonen. quod sunt quidum circumstantes, Veronen. quod sunt quidam de

brosio

Luc. cap. xm, 35. Vindobonen. omittit, deserta. Porro Greci codices multi non ferunt, deserta papos; neque S. Cyprianus, neque libri veteres Latini, neque versio Coptica, et Armena. Qua de re vide Grot. Brug. Mill. Additum videtur ex v. 33, capitis xx Evangelii Saneti Matthæi.

Luc. cap. xvi, 21. In Vindobon., Vercellen., Veronen., Gat., Mm. et Brixian. desunt verba illa, et nemo illi dabat, et ita in quibusdam mss. div. Bibl. S. Hieron. et in Præfat. S. Gaudent. episcop. Brixian. ad Benivol. ut animadvertit Cl. Paulus Galeardus pag. 10, num. 2, quem consule: codices

quoque Græci non pauci apud Millium, et Erasmum A
non habent, et nemo illi dabat, itemque Latinorum
quamplurimi. Addita hæc putantur ex capitis xv,
versiculo 16, præsentis Evangelii, ubi de Prodigo
filio sermo est, saturari cupiente porcorum siliquis,
et nemo illi dabat.

Luc. cap. xv, 29. In Vindobonen. et Corbeien. deest, ignem de cœlo. et ita in S. Iren. Ibid. Vercellen. et perdidit omnes, et ita idem S. Irenæus.

Luc. cap. xx, 36. Vindobonen. et Corbeien. [nam sunt similes angelis Dei, quia, etc. S. Hieron. in lib. contra Joan. Jerosol. tom. 1, pag. 429, sed erunt sicut angeli Dei, quod, etc.

Luc. cap. xxi, 15. In Vindobonen. Vercellen. et
Corbeien. desunt verba illa, et contradicere omnes.
Et ita in S. Cypr. lib. ad Fortunatum, de Exhorta- B
tione Martyrii cap. 10, pag. 333.

Luc. cap. x, 7. Desunt verba, sed et, in Vindobonen. et ita in S. Augustini lib. 22 de Civitate Dei, tom. vi, pag. 681.

Luc. cap. xII, 42. Verbum, putas, omittitur in Vindobonen., Veronen., Corbeien. et Brixian. et ita in S. Ambrosii lib. I de Poenit. cap. 9, p. 401.

Luc. cap. xvи, 10. Deest, omnia, in Vindobonen., Vercellen. et Veronen. et ita in S. Cypr. lib. III, Testim. ad Quir. cap. 51, pag. 382.

Luc. cap. XIX, 26. Verba, et abundabit, desunt in Vindobonen., Vercellen., Corbeien. et Brixian. necnon in Græco textu, et in reginæ Suecorum vetustiori ms. Evang. Latino.

Marc. cap. 7, Vindobonen., Corbeien., Gat. et Brixian. Dei summi. et ita quidam mss. div. Bibl. S. Hieronymi.

Luc. cap. x1, 31. Vindobonen. et Gat., plus Salomone hic, Brixian. plusquam Salomone hic. In quibusdam codicibus div. Bibl. S. Hieronymi habetur, plus Salomone hic.

Luc. cap. XII, 58. Vindobonen. et Corbeien. ad magistratum. et ita S. Ambrosius in lib. de Tobia cap. 9, pag. 601. Brixian. ad Judicem.

Luc. cap. xm, 34. Vindobonen.... gallina pullos sub alas suas, Vercellen., quemadmodum gallina.............. sub alas suas, Veronen. gallina, Brixian. gallina pullos suos. S. Irenæus in lib. IV contra Hæreses tom. I, pag. 281..... gallina pullos suos sub alas.

Luc. cap. XVIII, 30. Vindobonen., Veronen. et Corb., recipiat septies. et ita S. Cypr. et S. Ambros.

Luc. cap. XIX, 9. Vindobonen. filius est. Sanctus Cypr. habet, quoniam et hiç filius est Abrahæ.

Luc. cap. xix, 22. Vindobonen., Vercellen., Veronen. et Corbeien. tollo....... meto. et ita S. Ambros. in lib. de Tobia cap. 19, pag. 613.

Luc. cap. xix, 23. Vindobonen., Vercellen., Veronen. et Brixian. et ego. et ita S. Ambros. in lib. de Fide Orthodoxa contra Arianos, tom. 11, pag. 357, et in lib. de Tobia cap. 19, pag. 613.

Luc. cap. XXI, 10. Vindobon., nam surget. Brixian., exsurget. S. Cypr. in lib. ad Fortunatum, de Exhortatione Martyrii cap. 11, pag. 334.

Luc. cap. xix, 8. Deest, Domine, in Vindobonen., C exsurget enim gens super gentem, et regnum super re

et ita in S. Iren. lib. iv contra Hæreses, tom. 1, pag. 242, et in S. Cypr. lib. de Oper. et Eleem. pag. 33.

Luc. cap. xx, 11. In Vindobonen., Veronen. et Corbeien. deest, domus; et ita in S. Ambrosio.

Marc. cap. v, 1. Post fretum, deest, maris, in Vindobonen. Veronen. et Brixian. et ita in Cod. Cantabrig. Græco-Lat.

Marc. cap. v, 11. Deest, magnus, in Vindobonen. et Veronen. ut in Verss. Goth., Copt. et Pers. Marc. cap. xii, 30. In Vindobonen. deest, datum. et ita in aliquibus mss. S. Cypr. de Oratione Dominica.

Luc. cap. XII, 50. Corb., Gat. et Brixian. p. 640.

man

gnum.

Luc. cap. xx11, 3. Vindobonen., Veronen., Gat., Mm. et Brixian., Scarioth. et ita quidam mss. lib. div. Bibl. S. Hier.

Luc. cap. XXII, 2. Vindobonen., Veronen., et Brixian. pro Jesum, habent, eum. et ita habetur in quibusdam mss. Latinis bibl. reginæ Suecorum.

Marc. cap. xII, 29. Vindobonen., Deus vester, Vercellen., Veronen. et Corbeien., Deus noster. et ita S. Hilarius in lib. 1x de Trinitate tom. 11, pag. 276. et unus reginæ Suecorum ms. lib. divinæ Bibliothecæ S. Hieronymi.

Marc. cap. xn, 32. Vindobonen., bene dixisti, MaVindobonen., Veronen., gister, in veritate, quod unus sit Deus, nec est alius baptisma. et ita S. Cypr. D præter illum. et ita S. Hilarius in lib. x1 de Trinitate tom. 11, pag. 276.

Marc. cap. xIII, 19. Vindobonen. et Gat., tribulationes tales, et ita duo reginæ Suecorum mss. div. Biblioth. S. Hieronymi.

Luc. cap. xxi, 12. Vindobonen., Veronen., Corbeien. et Brixian., vobis ostendet. et ita S. Ambros.

Luc. cap. xix, 12. Vindobonen., Veronen. [et Brixian. homo quidam....... dives. et ita Lucifer Calarit.

Luc. cap. xxi, 15. Vindobonen. et Brixian. non possint. et ita quidam codex ms. S. Cypr. in lib. ad Fortunatum de Exhortatione Martyrii.

Marc. cap. x1, 32. Vindobonen. et Vercellen., et hora, et ita S. Hilarius in lib. I de Trinitate tom. II, pag. 19.

Sed jam satis multa profudi, ut ostenderem in Evangeliario Vindobonensi antiquam Latinam Italam contineri. Subtexam nunc integram ejusdem codicis descriptionem, a Cl. Forlosia concinnatam, una cum litteris, quas tu mecum ab illo acceptas communicasti. Eas edo in lucem, ut memorem me tuorum officiorum omni tempore futurum isthæc editio polliceatur. Hominem ex ipsis agnovi tui studiosissimum, atque amantissimum mei.

Descriptio ejusdem codicis Vindobonensis facta a A fuit appellata : atque id àd eum, qui sequitur modum.

Cl. Viro Nicolao Forlosia Aug. bibliotheca custode primario.

Codex iste ms. theologicus, latinus est, membranaceus, purpureus, litteris quadratis ex argento, in-folio. Constat in præsentia foliis centum quadraginta et duobus. Ejus amplitudo est instar ejus, quod curavimus pro characterum specimine, exemplaris. Membranæ rubro infectæ sunt colore, non tamen ex æquo omnes, sed pro cujusque duritie, aut tenuitate: carum pleræque adeo sunt subtiles, ut eas non agninas pelles, sed vesicarum esse putes membranas. Folia ex utraque scripta sunt parte quælibet pagina quatuordecim continet lineas linea vero litteras ad viginti præter propter. Forma litterarum quadrata: eæque omnes ex argento liquefacto, exceptis iis, quibus Dei, Domini, aut Jesus nomen scriptum est, quæ sunt ex auro: prout membrana tenacior, aut paratior, ita vividius colorem, aut litterarum splendorem servat. Præter hosce quatuordecim versus, in summa pagina ( quadratis etiam, ut dicitur, litteris, sed minoribus ) a parte sinistra scriptum est, secundum, a dextera autem, e regione Evangelistarum, nomen Lucanum, aut Marcum, circa quod lineola aliquot inscribuntur. Quod autem Lucæ nomen ad Latini patronimici formam in Lucanum perperam verterit, id calligrapho condonandum. In quaterniones digestum fuisse codicem apparet ex hujusmodi nolis Q. XLIII, etc. quæ notæ ad finem cujusque quaternionis in ima pagina visuntur.

A folio primo ad fol. septuagesimum quintum, Evangelium secundum Lucam, quem semper in Lucanum versum legimus. Hoc autem incipit in codice ab illis verbis capitis decimi, vers. septimi, sin autem ad vos revertetur, etc. Quod initium, forte quod esset deletum, mendose ab imperito deinde suppletum est ad hunc modum, Sinautema vos, etc. Desinit ad capitis vigesimi tertii, versum decimum in ea verba, constanter accusantes eum.

A folio septuagesimo sexto ad ultimum sequitur, Evangelium secundum Marcum, a verbis capitis secundi, vers. septimi decimi, Sani medicum, sed qui male habet, etc. In nostra Vulgata habetur, sani medico. Desinit in ea capitis decimi quarti, vers. triB gesimi sexti verba, Abba Pater, possibilia omnia tibi

[ocr errors]

Est autem codex Neapoli huc asportatus; ac pertinuit C ad bibliothecam Patrum Augustinianorum S. Joannis de Carbonaria. Monasterio ea relicta fuerat a cardinali Seripando, qui in concilio Tridentino sanctæ Romanæ Ecclesiæ legati munus obivit. Is multos maximi pretii codices ex legato acquisiverat a Jano Parrhasio. In fronte paginæ primæ, Seripandi, vel Parrhasii manu (quæ in aliis etiam apparet) olim scriptum legitur, annorum circiter mille; adeo ut ea ratione quinti, vel sexti sæculi habitus jam tum fuerit.

Initio cujusque paginæ majoris formæ littera, eaque exterius, picta est; quamvis ex intermediis dictionis esse contigerit. Sic etiam initiales litteræ cujusque versiculi grandiores.

In fine membrorum,.aut periodorum nulla distinctionum signa, præter aliquantulum spatii majoris, ac ne id quidem semper. Litteræ omnes æque inter se distart, nulla habita unius dictionis ab altera distinctione, nisi raro, Ad finem periodi, aut versiculi, nullum appositum est punctum, sed tantum post interrogationem unicum appingitur, neque id semper : quæ res ad antiquitatem facere videntur. Ubi Divina nomina scripta ex auro sunt, ad latus postremæ litteræ punctum ex auro adscriptum, ornatus gratia. Dolendum, quod initio, fine, et intermediis quoque foliis sit quoque codex mutilus.

Continet autem, quod ejus superest, Evangelia duo, quæ sanctorum Lucæ et Marci dicuntur: et quidem juxta eam editionem, quæ Antiqua Italica a Patribus

sunt.

Ad educendam litterarum formam unum atque alte rum adhibui delineatorem; at cum id ex mea sententia minime præstarent, eo quod comptiori semper forma eas redderent, ipse improbæ huic operæ manum admovere non refugi, et pellucida charla ita excepi, ut exemplum ipsum propius attigisse videar. Crassiores elenim litterarum ductus sunt, sed id accidisse opinor ob soluti argenti crassitudinem, quæ non patitur duci, quemadmodum scriptoris vult manus aut mens.

Exhibet exemplar codicis manuscripti paginam alteram folii centesimi ex Evangelio secundum Marcum cap. VII, vers. 4.

Quod, si hoc pacto Cl. Viro Blanchinio satis fuerit factum, erit id mihi tam gratum, quam quod gratissi

mum.

Cels. S. R. I. principi Josepho Comiti Thunio Sanctæ Gurcensis Ecclesiæ episcopo, Nicolaus Forlosia obsequentissimo ex animo S. P.

nec

Benigne tu quidem, ut soles, celsiss. princeps, quod Evangelici codicis descriptionem non ingratam Cl. viro Blanchinio fuisse, significes: apprime namque id gratum, et quas par est, habeo gratias; sed nolim gratiæ id apponi mihi, quod merito tuis paruerin jussis, et illi fuerim commode obsecutus. Jam, minori certe animi alacritate studebo, in perquirendis, Duti mandas, Latinis, si qui sunt, Sacræ Scripturæ codicibus, quicumque decem prioribus Christiana religionis sæculis scripti, in Aug. hac bibliotheca serventur. Unam solummodo mihi veniam petere, necesse est: ne scilicet, tam propere id a me præstari posse pulet Blanchinius. Ille etenim amano Italiæ cœlo assuetus, frigoris regionis hujus ignarus, et quod polissimum est, bibliothecæ nostræ inscius, vix intelliget, lam esse per hiemem adeuntibus ingratam, el inhospitam, quam æstate jucundam. Cum primum igitur id fieri poterit, id me curaturum recipio, ac si quid ad ejus rem,quod facial, reperero, erit mihi vobis, obtemperasse lam gratum quam quod gratissimum. Sic te, Celsiss. princeps, pro Ecclesiæ tuæ incremento Deus opti

« PoprzedniaDalej »