Obrazy na stronie
PDF
ePub

1101

EPISTOLA HERMANNI SAMUELIS

NOTAS POSTHUMAS (a) J, A. FABRICII AD PHILASTRIUM REIMARO TRANSMITTENTIS.

puto latere Vos, quæ Marchio Scipio Maffeius in Antiquitatibus Galliæ p. 76, de quæsitis Philastrii codici bus, el uno in Bibliotheca Benedictorum S. Germani cod. 625 invento commemorat. Tacere etiam possum, quæ in Brassichellani Indice expurgatorio in Philastrio notantur. Cæterum, ne schedulæ adjectæ pagina postrema vacua esset, addidi pauca de S. Ephraimi textu præsertim Syriaco, licet forte jam per se vel ex prioribus Fabricii litteris cognita. Illum Codicem Slavonicum, cujus ibi mentionem feci, oculis usurpandum miki dedit laudatus Kohlius, antea professor Academiæ Petropolitane. Ne vero Tuam Eminentiam ultra quam par est inanibus morer, finem scribendi facio, sperans temeritatem meam excusatum iri. Vale.

Litteræ ab Eminentia Tua scriptæ ad Fabricium, A editione quippe in Italia notiore petita erant. Neque mihi genero post ejus obitum, quamquam serius, redditæ sunt; in quibus video desiderari posteriores Fahricii ad Philastrium curas, et quæ ille de textu Syriaco S. Ephraimi recens comperta habeat. Equidem oblatam mihi occasionem rescribendi ad Virum tantæ Dignitatis, tamque spectatæ virtutis, et amplissimæ doctrinæ, summo mihi ut par est honori duco; camdem tamen, fateor, exoscularer multo lætius, si possem majoris momenti res ad quæsita suppeditare. Nam ad Philastrium pauca omnino sunt, quæ notavit Vir piæ memoriæ, eaque ipsa nescio an multum ad ornatum splendidæ quæ apud Vos paratur editionis collatura. Faciendum lamen non pulavi, quin testandæ erga Eminentiam Tuam venerationis meæ et obsequii causa, aliquid potius, qualecumque tandem est, quam nihil responderem. B Omisi vero inter exscribendum sciens, quæ ex cl. Galeurdi

(a) Has Notas a se ad Eminentissimum Cardinalem Quirinum missas commemorat idem Hermannus Reimarus Commentario de Vita et Scriptis Joan. Alberti Fabricii, edito Hamburgi 1737, p. 167, qui etiam in altera Epistola ad eumdem Eminentissimum data iv kal. Februarii 1737 scribit virtutum ejusdem

Dabam Hamburgi Id. Octob. 1736.

Eminentissimi venerationem apud se haud mediocriter auctam, postquam illas (sic eum Reimarus alloquitur) mirifice mihi prædicavit amicus meus Conradus Widovius, senator Hamburgensis, multum tecum in ædibus Longuerveianis Lutetiæ versatus.

SELECTA VETERUM TESTIMONIA DE S. PHILASTRIO.

S. Gaudentius, S. Philastrii in sede Brixiana successor, C mortuos asserit eos fuisse in Christo, juxta condi

serm. de vita el obitu S. Philastrii (a). Charissimi, nos hodie memores promissionum Christi, honorem debitum patri nostro Philastrio Lamquam vere viventi deferimus. Est enim Patriarcharum filius, et socius in Fide, et æmulator conversationis: quorum sinceritati simillimus, et qualem Christum vivere Deo pronuntiat, incredulitatem Sadducæorum valida perscriptione (al. proscriptione) refellens (Matth. xx11), dum dicit illum, qui nuncupatur Deus Abrahæ, et Isaac, et Jacob, non esse Deum mortuorum, sed vivorum. Omnes enim, inquit, illi vivunt (Matth. xx11, 32). Et certe Scriptura divina

(a) Gaudentius Sermonem illum habuit decimo quarto episcopatus sui anno. Memoria Philastrii 18 Jul., Gaudentii celebratur in Martyrologio Rom. 25 Octob. Blondellus, lib. de Eucharistia pag. 36, tradit Gaudentium obiisse A. C. 404. Sed Tillemontius tom. X. pag. 588, probat vixisse adhuc 406, immo 410, si idem est cui Rufinus versionem Recognitionum Clementis inscribit.

[ocr errors]

(b) Habuit hanc homiliam Gaudentius, Philastrii successor, S. Ambrosio adhuc superstite, cujus meminit bis verbis: Sed beatus pater Ambrosius, terique venerandi Antislites sacramento, quo temere vos ipsos obligastis, astricti, tales ad me epistolas cum vestra legatione miserunt, ut sine damno animæ meæ

D

tionem carnis, quamvis in senecta bona prædixerat esse sepultos, sicut exstantia demonstrant sepulera. (Sermonem integrum adeas, si lubet, inter Opera Gaudentii.)

Idem S. Gaudentius homilia 16, quæ est de Ordinatione sua (b), tom. V Bibl. Patrum Lugd. p. 968.

Quonam ergo hac spectat tractatio? nempe ut vestra dilectio evidenter intelligat, quanta vis meam compulerit parvitatem arduis obsecundare præceptis, alque aperire os meum sub tantorum præsentia Sacerdotum, et maxime post illam venerandæ memoria patris mei PHILASTRII eruditissimam vocem, quæ

ultra jam resistere non valerem, cui ab Orientalibus quoque episcopis, nisi meum ad vos reditum pollicerer, salutaris communio negaretur. Atque iterum, quibusdam interjectis: Obsecro communem patrem Ambrosium, ut post exiguum rorem sermonis mei, ipse irriget corda vestra divinarum mysteriis litterarum. Fallitur Thomas Malvenda, qui lib. de Antichristo p. 108, perspicuum sphalina Baronii vocat, quod ex hisce Gaudenti verbis Philastrium superstite adhuc Ambrosio obiisse conclusit. Obiit S. Ambrosius A. C. 397, prid. non. April. At Philastrii mortem ad A. 587 refert Labbeus tom. II, de Script. Eccles., p. 213.

per gratiam Spiritus sancti large affluens, hanc Ec- A deitatem Patris et Filii dicere, quo dicto videtur

clesiam in Fide Trinitatis adorandæ fundavit, in vera spe, et charitate perfecta constituit, ad virtutes erexit, in pace reliquit.

Idem Præf. ad Servum Christi Benevolum p. 942. Nec mirum si hodie taliter in timore Domini converseris, qui nec dum percepta Baptismi gratia ita pro Fidei cœlestis veritate pugnasti, ut imbutum te admirabilibus doctrinis Apostolici per omnia viri patris nostri PHILASTRII, tantæ constantiæ testimonium approbarit.

S. Augustinus Præf. ad Quodvultdeum, libro de
Hæresibus præmissa.

PHILASTRIUS quidam Brixiensis episcopus, quem cum S. Ambrosio Mediolani etiam ipse.vidi, scripsit hinc librum, nec illas hæreses prætermittens quæ in B populo Judæo fuerunt ante adventum Domini, easque xxvii commemoravit, et post Domini adventum CXXVIII (a). Scripsit hinc etiam Græce episcopus Cyprius Epiphanius in doctrina catholicæ fidei laudabiliter diffamatus; sed ipse utriusque temporis hæreses colligens, LXXX (b) complexus est. Cum ergo ambo id vellent facere quod a me petis, quantum tamen inter se differant de numero interim sectarum, vides quod utique non evenisset, nisi aliud uni eorum videretur esse hæresis, et aliud alteri. Neque enim putandum est aliquas ignorasse Epiphanium quas noverat Philastrius: cum Epiphanium longe Philastrio doctiorem invenerimus, ita ut Philastrium potius dicere deberemus latuisse plurimas, si tamen plures esset ille complexus, et iste pauciores. Sed C procul dubio in ea quaestione, ubi disceptatur quid sit hæresis, non idem videbatur ambobus, et revera hoc omnino definire difficile est.

:

Idem libro de Hæresibus cap. 41. PHILASTER Brixianus episcopus in prolixissimo (c) hbro quem de Hæresibus condidit, et cxxvm hærcses arbitratus est computandas, Sabellianos continuo post Noetianos ponens, etc.

Nominatim iterum citat cap. 48, 53, 57, 67, 71, 80, atque ex Philastrio repetisse se quæcumque a cap. 58 ad 80 habet, innuit. Et alias quidem (inquit cap. 80) ipse commemorat, sed mihi appellandæ hæreses non videntur. Quascumque autem sine nominibus posui, nec ipse earum nomina memoravit. Vicissim cap. 70 posuit nomen Priscillianorum, quod in Philastrii libro non legitur.

Auctor Prædestinati cap. 52.
PHILASTER Scribit Macedonium Spiritum sanctum

(a) Ilunc numerum non tantum Augustini codices hoc loco, et cap. 41 constanter præferunt, sed etiam auctor appendicis ad Ildefonsum de Script. Eccles. cap. 3 et Trithemius c. 84 Augustini vestigiis insistentes confirmant. In edito autem Philastrii libro non plures post adventum Domini reperias hæreses quam cxxII, et credibile est capita postrema libri Philastrii, in quo nullum clausula vestigium, intercidisse.

(6) Etiam ante Philastrium scripsit Epiphanius, ex cujus scriptis ille profecit.

(c) Prolixissimum librum vocat non ob magnitudinem voluminis, sed ob prolixum hæresium quas

proprietatem suam sancto Spiritui denegare. Hæc nusquam apud Philastrium leguntur, sed ex Augustini cap. 52 petita sunt ut Cotelerius tom. 1 Monument., p. 773, recte annotavit.

Idem cap. 57.

Verum quia PHILASTER in suis et ipse libris, quibus diversorum retexit historias, etiam hæreses quæ ortæ fuerint cæteris quibusque temporibus, ex ejus nunc libris discerpendo, solas hæreses in medium exhibemus. Citat deinde nominatim cap. 72, septuagesimam et secundam hæresim Rhethorianorum a Rhetorio inchoatam, Philastro scribente invenimus. Sed et hoc, et alia a cap. 58 ad 80, non ex ipso Philastrio, quem numquam videtur inspexisse, sed ex Augustino transcripsit.

S. Damasus epistola synodica A. 371, in Collectione Holstenii Romana edita A. 1662, in-8°, p. 166. Sed Gallorum et Venetensium (d) fratrum relatione comperimus, nonnullos non hæresis studio, neque enim hoc tantum malum cadere in Dei antistites potest, sed inscitia, vel ex simplicitate quadam scavis interpretationibus estuantes, non satis dispicere quæ magis Patrum nostrorum sit tenenda sententia, cum diversa consilia eorum oribus ingeruntur. Denique Auxentium Mediolanensem hac præcipue causa damnatum esse perscribunt.

Gesta concilii Aquileiensis (e) contra Palladium et Secundianum hæreticos (Arianos) A. C. 381.

Syagrio, et Eucherio viris clarissimis consulibus, nonis Septembribus, Aquileiæ in ecclesia considentibus cum episcopis, Aquileiensium civitatis Valeriano, Ambrosio (Mediolanensi), Eusebio (Bononiensi), Limenio (Vercellensi), Anemio (Sirmiensi Illyrici), Sabino (Placentino), Abundantio (Tridentino), Artemio, Constantio (episcopo Sciscianensi, legato Gallorum), Justo (legato Gallorum), PHILASTRO (episcopo Brixiano), Constantio (Arausico episcopo), Theodoro (Octodorensi), Almachio, Domnino (Gratianopolitano), Amantio (Niciensi), Maximo (Emonensi), Felice, Basiliano (Laudensi), Numidio, Januario, Proculo (Massiliensi), Heliodoro (Altinensi), Jovino, Felice (Jadrensi), Eventio (Ticinensi), Exuperantio (Dertonensi), Diogene (Genuensi), Maximo, Macedonio, D Cassiano, Marcello, et Eustathio, Ambrosius Episcopus dixit, etc.

Philaster Episcopus Brixianus dixit: Blasphemias et iniquitatem Palladii, qui Arianam doctrinam secommemorat numerum epiphaniano longe majorem. (d) Per Venetenses fratres a Damaso, et apud Theodoritum 1, 22, Ilist., Sozomennm vi, 23, et Nicephorum x1, 31 (ubi eadem epistola Græce legitur), intelligi Philastrium et Evagrium, uti per Gallos Hilarium, notavit Valesius p. 142, ad Sozo

menum.

(e) In Corporibus Conciliorum tom. II Labbei, p. 979, et tom. 1 Harduin. p. 825, et inter S. Ambrosii opera ton. Il edit. nova Benedictinor. p. 802, nec non inter Vigilii Tapsensis scripta in lucem edita a Francisco Chiffletio.

quitur et defendit, una cum omnibus ego condem- A navi.

S. Gregorius Magnus lib. VI, epistola 15, ad Georgium presb. et Theodorum diaconum Constantinopolit.

Sed ne dilectionem vestram in mea disputatione immorer, quid de hac hæresi PHILASTER in libro quem de Hæresibus scripsit, dixerit, recognoscal. Cujus hæc verba sunt (a): Sunt hæretici qui dicunt Dominum in infernum descendisse, et omnibus post mortem etiam ibidem se nuntiasse, ut confitentes ibidem salvarentur; cum hoc sit contrarium dicenti prophetæ David: In inferno autem quis confitebitur tibi? Et Apostolus: Quotquot sine lege peccaverunt, sine leye peribunt. Cujus verbis beatus quoque Augustinus (b) in eo libro concordat, quem de Hæresibus scripsit. S. Rampertus, tractat. de Translatione S. Philastrii. Quamvis certum sit, divinorum præsentia exempla miraculorum, superna radiasse providentia in nostri venerabilis papæ translatione, eorum tamen scriptionis necessitate, nostra plebs eget. Hæc etenim passim, affatimque evadens, ægri vulgi turba undique conveniens, et percepta sanitate rediens, mille prædicat vocibus. Hæc vicinorum villæ locorum, quarum infirmi varios secretosque habentes languores, inter tantam multitudinem venerabile corpus adeuntes, procurante Dei misericordia, meritis quoque ejusdem sancti promerentibus, eorumque fide suffragante, de suis invaletudinibus convalescentes redierunt; fama nobis renuntiante, eis supernum narrant miraculum, qui eorum pridie noverant infirmitates, et tot testes miraculorum Dei exsistunt, qui prius noverant ægros, nisi ægrotantium titubans fides officiat. Sed quia suorum testium, et nostrum generaliter debitus imminet obitus; pro futurorum hominum ignorantia, quorum fidei affectionem erga nostri patris obsequia studiosam futuram esse speramus, atque audire ardentissimam, non solum lineæ fama, generationisque narrante, sed etiam scriptura a nobis, quibus Deus hoc videre concessit, promulgata testante, saltem pauca de pluribus miraculis, quæ Chri-tus miscricorditer gessit, confluentibus catervis ad feretrum beati Philastrii confessoris, amatoris, et prædicatoris sui, veraciter et compendiose scribere optimum credimus. (Sermonem integrum videsis in editione Ramperti).

Martyrologium Romanum 18 jul.

Brixiæ, Natalis S. PHILASTRII, ejusdem civitatis episcopi, qui adversus hæreticos, præsertim Arianos, a quibus multa passus est, plurimum verbis, scriptisque pugnavit; demum clarus miraculis confessor in pace quievit.

[blocks in formation]

Cæsar Baronius Notis ad Martyrolog. Exstat sermo S. Gaudentii episcopi ejus successoris, quo describitur vita ipsius. De Translatione autem est sermo Ramperti, ejusdem Ecclesiæ episcopi. Habet ea omnia Lipomannus tom. II et Surius tom. IV. Vixit PHILASTRIUS Sub Theodosio Seniore; interfuitque una cum S. Ambrosio, cæterisque sanctis episcopis concilio Aquileiensi adversus Arianos, ut apparet ex Actis ejusdem concilii. Meminit ejusdem S. Augustinus libro de Hæresibus ad Quodvultdeum, seque eum novisse testatur: obiit autem diem cum adhuc superstes esset sanctus Ambrosius, ut apparet ex sermone S. Gaudentii ejus successoris, habito in Ordinatione sua. Unde constat vel mendosum esse codicem, vel ab aliquo superadditum, quod habetur B apud Philastrium de læres. cap. 111, a Christo Domino usque ad illud tempus cum ea scriberet, intercurrisse annos quadringintos triginta; cum liquido appareat S. Ambrosium, qui ei supervixit, longe ante ea tempora ex humanis desiisse, Cæsario et Attico coss. anno Domini trecentesimo nonagesimo septimo. Confer eumdem Baronium ad A. C. 386. Auctor Appendicis ad Ildefonsum de Scriptoribus Eccles. cap. 3.

PHILASTRIUS Brixiensis episcopus hic longe ante beatissimum Augustimum edidit librum de Hæresibus, singulas quasque demonstrans, sive quæ in populo Jud:corum ante incarnationem Christi fuerunt, quas viginti octo enumerat; sive quæ post Domini Salvatoris adventum adversus Catholicam Fidem exortæ C sunt, quas idem centum viginti octo (c) esse describit: sicut et de eo idem vir magnæ gloriæ Augustinus meminit.

Job. Trithemius de Scriptoribus Eccles. cap. 84. PHILASTRIUS episcopus Brixiensis, vir in divinis Scripturis doctissimus, et sæcularium litterarum non ignarus, beato Ambrosio Mediolanensi et notus et familiaris, cujus meminit S. Augustinus in quadam epistola ad Quodvultdeum; scripsit pro utilitate communi quædam præclara Opuscula, e quibus nullum ad manus nostras memini pervenisse. Fertur ejus, B. Augustino ubi supra testante, insigne Opus quod scripsit:

De CLVI (d) Hæresibus lib. 1 Simoniani a Simone. Cætera non vidi. Claruit sub Theodosio imp. chriD stianissimo, anno Domini CCCLXXX.

Elias Capreolus lib. 1 Hist. Brix.

Huic autem (nempe Faustino) PHILASTRIUS statim suffectus, Ariana hæresi orta, ubi concilium trecenti et decem octo episcoporum ad ipsam examinandam, Constantinus qui jam illi consenserat vocasset; inter eos acutissime disputavit: disputationemque ipsam deinde scriptis mandans, non parvam rei gloriam

hæresibus 90, cum in editis non plures feruntur quam 80. Idem, cap. 100, inter Hieronymi scripta refert librum de octoginta quatuor bæresibus cujus initium Simoniani a Šimone. At ille Augustini est non Hieronymi.

cunctis est adeptus Brixianis. De quo divus Augusti- A de Senioribus domus Israel, et Jezonias filius Saphan

nus in epistola ad Quod vultdeum diaconum, hæc verba scribit: Filastrius Brixiensis episcopus quem cum beato Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum, hæreses illas non prætermittens, quæ in populo Judæorum fuerunt ante Domini adventum, easque viginti et octo commemoravit.

Christophorus Sandius de Origine animæ, p. 141. PHILASTRIUS Brixiensis, hæresi 97, dicit animam esse creatam ante corpus, idque ex Psalmis probat : porro more Origenico exponit interiorem, et exteriorem hominem, et carnem organum animæ rationalis vocat. Non itaque mirandum cur nullam fecerit mentionem hæresis Origenistarum, cum tamen alios vel levissimos errores hæresibus accenseat.

Jo. Millius Præfat. in novum Test. § 831. PHILASTRII citationes parum moramur, cum ex. cepto loco illo Matth. xx11, 29: Nescitis Scripturas, et virtutem earum ignoratis; et altero Luc. xii, 49, quam volo ut accendatur (quo modo etiam citant MaxiInus Taurinensis, Remigius, Rufinus, Hieronymus), cæteri a nostris codicibus diversi ad sensum citati videantur, vel ex memoria.

Jo. Seldenus de Diis Syris syntagm. 1, p. 95. In plerisque PHILASTRIUS ille, ut semel admoneam, salis temere de hæresibus quas vocat illis priscorum Syrorum. Nec omnino potis est fidem suam liberare in iis quæ sæpius, velut somnia sibi fingens, de eorum ritibus et numinibus audacter nimis obtrudit. Josephus Scaliger Elencho Trihæresii Serariani cap. 1. De hæreticis Catalogi PHILASTRI episcopi Brixiensis, nimis levi brachio (Serarius) defungitur. Nani eos accuratius discutere intererat ejus, qui de hærcticis disputationem instituit. Nos de illis infra amplius dicemus. Interea mendose Heliognostos dici non negabit, qui mediocriter Græce eruditus est. Ηλιογνώσται enim, non Ηλιόγνωστοι recta ratio postulat, quam αναλογίαν vocant. Atqui si κατ' αναλογίαν recte dicitur, non tamen κατ' ἔννοιαν. Nam 'Ηλιολάτραι aut 'Ïcoσebeïs dicendi erant. li sunt, qui ad solem orientem adorabant, ut est apud Ezechielem vini, adversus institutum divinum legis Mosaica. Ab istis profecti qui appaio dicebantur, 'NUD, CovTES, ἡλιασταί, ἡλιακοί. Epiphanius hæresi 33 : Σαμψαίοι γὰρ ἑρμηνεύονται ἡλιακοί : quamvis de sole oriente adorato tacuit. Sed illi erant Esseni, aut ab Esscnis, ut alibi (a) aperietur. Kaiani quare usus obtinuit ut dicerentur potius, quam Kainiani, quærant eruditi. Namque hic analogiæ vis facta est. Musorita est barbara compositio, neque inde me ulla Grammatica extricare potest. Troglodytæ, qui et capite 22 Subterranei dicuntur, et sine ulla causâ a Philastrio iterantur, quam vere ex vifi, 11, 12 Ezechielis deducantur, verba Philastrii cum verbis prophetæ collata fidem fecerint. Ubi, inquit, Seniores cum thuribulis, idola colunt speluncis habitantes abditis Verba Prophetæ : El septuaginta viri

(a) Scalig. e. 20. elenchi Tribæres.

stabat in medio eorum stantium ante picturas: el unusquisque habebat thuribulum in manu sua, el vapor nebulæ de thure consurgebat. Et dixit ad me : Certe vides, fili hominis, quæ Seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubilis sui. In Græco : ἐν σκότει, ἐν τῷ κοιτῶνι τῷ κρυπτῷ αὐτῷν. Ne que Τρωγλοδύται, neque Υπόγειοι, vel Αποχθόνιοι dici possunt, ubi nullæ spelunca sunt, sed penetralia domus, et abdita cubilium, Muscicolas, id est, Muloλárpas, a musca Accaronis, inquit, ad quam misil Ochozias rex. In II Reg. 1, 2, legitur: Ite, consulite Beelzebub Deum Accaron. Hic nulla est musca Accaronis, sed Beelzebub Accaronis, a quo Beelzebubitæ dici debebant. Sed Beelzebub, id est Deus Musce, a B Scriptura dicitur, per contumeliam, ut alibi ostendimus, non quod Accaronita eo nomine numen suum dehonestare voluerint (quis enim tò σebióμsvoY ¿Epičeɩ); sed multi erant Baalim: etapud illas gentes eid whoμaveis numquam Baal dicebatur sine constructivo. Baal-Samaim, Oùpivos, Baal-Reem, BpovтES, quem ridiculo nomine Scriptura Baal-Phegor vocal, quod est Πορδεύς, non Βροντεύς. Sic illud Accarouitarum idolum, quod meo judicio dicebatur Baal-Zebahim, Deus victimarum, immolationum, sacrificiorum, joculari vocabulo Scriptura vocavit Deum Muscæ, quod in templo Hierosolymitano muscæ carnes victimarum non liguriebant, cum tamen Gentium fana a muscis infestarentur propter nidorem victimarum. Ideo in Arcadia heroi cuidam Myagro, antequam hostiæ cæderentur, res divina fiebat, ne muscæ ad eas advolarent. Pausanias, 'Ev tuúty TẶ πανηγύρει Μυιάγρῳ προθύουσιν, ἐπευχόμενοί τε κατά τῶν ἱερείων τῷ ἥρωι, καὶ ἐπικαλούμενοι τὸν Μυίαγρον. Itaque quod Ochozias rex miserit scitatum oraculum Beelzebub idoli Accaronitarum, ideo ullam hine hæresin Muscicolarum exortam fuisse, neque sequitur, neque verum est. Unus tantum Baal sine constructivo nominabatur x«t' éžoɣáv, isque erat BaalSamaim, de quo toties in Scriptura. Reliqui dii dicuntur Baalim absolute in libris sacris, cum singuli apud gentes istas cum constructivo suo conciperentur. Ideo Baalita non debebant distingui a Muscicolis, siquidem ulla Muscicolarum hæresis fuisset. Sed hos male divulsit Philastrius, ut Tro glodytas a Subterraneis. Astaritæ, et Remphanitæ, puto Αστρῖται. Τὸ ἄστρον τοῦ θεοῦ ὑμῶν Ῥεμφάν (Amos v, 26; Actor. vu. 43). Ideo sequentes Molo chita apud eumdem Philastriam, ad istos pertinent, ex eodem loco Amos : 'Ανελάβετε τὴν σκηνὴν Μολόχ, a quibus Tophetitæ non magis separandi erant, quanı Troglodyte a Subterraneis. In loco Topheth siquidem idolo Moloch infantes igne lustrabantur. Puteoritæ, inquit, qui fodiebant sibi puteos, qui non possunt capere aquam salutarem. Intelligo esse vocem hybridam, puteoryctas, (b) compositam ex Latino et Graeco. Sed in Graeco est λάκκους ὤρυξαν Λακκορύκται

C

D

(b) Immo Puteoritas dixit Philastrius, ut Musoritas et Hermioritas.

igitur dicendi erant, nón Puleorycta. Sed si ex illo A se insinuasse; atque ex illius tum publicis, tum pri

commate ulla hæresis divinanda fuit, cur hon el ex
27 dicam aliam hæresin fuisse, quæ lignum patrem,
lapidem matrem vocabat? quis enim negaverit eam-
dem consequentiam esse? Neque quicquam certum
est in Bahalitis, aut Balaamitis. Hæresis, inquit, quæ
Bahal idolum, aut Balaam pseudoprophetam, qui de
Mesopotamia venerat contra Mosen beatissimum, asse-
runt nomen accepisse. Qui hoc asserebant, quomodo
a Bahal idolo deducunt, si a Balaam psendopro-
pheta? Pythonissei nulli profecto fuerunt: neque
ulla constans causa afferri potest. Sed nimis sibi in-
dulsit in hæresibus divinandis, quæ neque fuerunt,
neque esse potuerunt, cum si hoc modo investi-
gande erant, longe probabiliores afferri possent, ot
Soccothbeno hitæ, Nergelitæ, Asimæi, Nebahasita, B
Tartacitæ, Adramelecitæ, Anamelecitæ. Nam idola
illa suos cultores habuerunt. Sed hoc modo quot
idola fuerunt, tot genera hæreseon, aut sectarum
instituenda fuissent. Apud eumdem quoque Scripto-
rem in alterá parte Operis, quot hæreses post Chri-
stum narrantur fuisse, quæ nullæ fuerunt? et tamen
non solum ibi (a), sed etiam apud Epiphanium omis-
sa est omnium vetustissima, ἡ τῶν ὑπὲρ νεκρῶν βαπτι
ζομένων.

Erasmus purgatione adversus Epistolam Lutheri

tom. IX Opp. edit. Basil. p. 1265. Quod si periculum est, ne quis resiliat a religione Christiana, si cognitum fuerit Ecclesiam variis hæreticorum erroribus fuisse vexatam, perniciosam operam sumpserunt apud Græcos sanctus Epiphanius C et PHILASTER, apud Latinos Augustinus, catalogum omnium hæreseon orbi proponentes. Fallitur Erasmus Philastrum Græcis accensens Scriptoribus, perinde ut alibi præter rem dubitat, Irenæusne Græce, an Latine scripserit.

Ferdinandus Ughellus tom. IV Italiæ sacræ p. 729,

ubi Brixienses episcopos commemoral. Sanctus PHILASTRIUS Hispanus (b) hanc resit Ee. clesiam A. 381, vir nobilissimus tum doctrina, tum sanctimonia vitæ. Quippe cum Mediolani adhue titulo episcopatus Auxentius insigniretur, Arianos suis disputationibus perursit ac vicit, ita ut inter illius sæculi clarissima lamina jam videatur posse connumerari. Cum D. Ambrosio Aquileiensi concilio interfuit, seditque inter illius concilii Patres octavus, ut refert Baronius ex Actibus illius concilii. Illius meminit Augustinus in lib. de Hæresibus ad Quodvultdeum, affirmatque Romæ in illius familiaritatem (a) Philastrius, har. 129, mortuos baptizantium facit mentionem.

D

vatis de rebus saeris dissertationibus, novos pietatis
Christianæ sensus induisse, ut scribit Gaudentius
ejus successor cum ejusdem vitam enarrát. Præfuit
annos octo, decessitque kal. Augusti sancto Am-
brosio adhuc vivente, ut narrat idem Gaudentius
in Sermone de sua Ordinatione. Apud S. Andream
tumulum accepit, ubi illum Rampertus episcopus li-
neis involutum reperisse narratur A. C. 838 v id.
Aprilis, cum hac brevi inscriptione :

PHILASTRIVS BEATISSIMAE MEMORIAE
IIC REQVIESCIT IN PACE.

Ejus deinde sacrum corpus idem Rampertus episcopus transtulit in ecclesiam Majorem, ipsumque Brixiani tamquam unum e Divis tutelaribus venerántur et colunt.

Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ 18 Julii,

PHILASTRIUS nationé Hispanus, divinis et humanis litteris apprime eruditus, non mediocrem peregrinatione doctrinæ acéessionem feeit. Nami et Athenás navigans ibi brevi ingentes progressus habuit, Romæque á Damaso liberaliter tractatus, publice do cuit. Inde sacris initiatus discedens, ubique adversus Arianos decertavit; Mediolani adversus Auxentium episcopum, et alios Arianos disputans eos confutavit, librosque scripsit adversus Hæreses. Multa ab hære ticis passus est; sæpius ab illis percussus, et vulneratus, ac eliam cruci affixus periisset, nisi a Catho licis ereptus fuisset. Cum Brixiam ad SS. Faustini, Jovitæ, et Afræ reliquias venerandas profectus esset, a S. Faustino episcopo perhumaniter acceptus, in adjutorem et successorem electus est. Qui totus erat in legendo, subscribendo, concionándo, ecclesias constituendo et hæreses confutando: de quo divus Augustinus in epistola ad Quodvultdeum diaconum ait: Philastrius Brixiensis episcopus, quem cum beato Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsti hinc librum hæreses illas non prætermittens; quæ in populo Judæorum fuerunt ante Domini adventum, easque viginti et octo imemoravit.

NOTA. Sunt qui scribant Philastrium concilio Nicæno sub S. Silvestro papa, et Constantino Magno interfuisse; quod si verum est, oportet illum adolescentem fuisse et audientem interfuisse, non disputantem. Obiit autem xv kal. Aug. ante S. Ambrosium, a quo S. Gaudentius successor ordinatus est.

Videri præterea potest Tillemontius, tom. VIII Memor., p. 541, etc.

(b) Aliis Italus.

NONNULLORUM PHILASTRII LOCORUM CENSURA (a)

De S. Philastrio plura indicabunt tibi ex probatis Auctoribus Notæ ad Romanum Martyrologium 18

(a) Ne quid desideret lector quod ad Philastrium

Julii, quo die Natalis S. Philastrii inter sacros inscriptus habetur publicis Romanæ Ecclesiæ tabupertineat, subdimus F. J. M. Brasichellensis testi

« PoprzedniaDalej »