Obrazy na stronie
PDF
ePub

que dies festus tam Natalis Domini, quam adventus, et adorationis Magorum, apud Orientales appellatus fuerit Epiphania, ut observat Macrins in Hierolexico; et Suidas Incarnationem ipsam Jesu Christi Epiphaniam vocet : Επιφάνεια, ἡ τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χρι Grou voupros olxovopia : Epiphania dicitur Salvatoris nostri Jesu Christi in carne œconomia. Recte autem hoc loco Philastrius Epiphanie nomine designat adorationem Magorum, quamvis alibi, nempe cap. 149, Ascensionem Dominii Epiphaniam vocet, sicuti notavit ad eum locum Fabricius (e), cui nos quoque con'sensimus in Spicilegio (f); hic porro quatur majores dies festos annuos assignat, scilicet Natalem Domini, Epiphaniam, tertio diem in quo passus est et resurrexit,

nicas pelliceas, et induit Adam, et mulierem ejus. A nire potuisse; quo etiain fortasse confert, quod uterIllæ ergo tunicæ de pellibus erant ex animalibus sumptæ; talibus enim oportebat indui peccatorem. Igitur objectio quod Deo indecens esset pelliceas tunicas hominibus parare, potius quam Origeni, ejus sectatoribus tribuenda est (a); cui ut nonnulli occurrerent, dixerunt, pelliceas tunicas in eo Genesis loco significare arborum cortices; nam sicut animalium coria pelles dicuntur, ita et arborum cortices pelles appellantur. At Philastrius noster ad objectum diluendum alíam init viam; dicens pelliceas tunicas minime designare primorum parentum corpora, sed declarari hoc modo Deum de potentia divina dedisse eis sapientiam, ut facerent sibi corporum indumenta. Quod autem ait hoc Hoco Philastrius, nempe septimo die accepisse Dominum terram de limo, et plasmasse eorumdem corpora, B quarto in quo ascendit in cœlum circa Pentecostem; omnino idem est quod affirmaverat etiam cap. 97, ubi agit de imagine Dei in corpore humano: nam et ibi habet, quod septimo die dicit Scriptura de Adam : Et accepit Dominus terram de limo, et plasmavit hominem quem fecit; cum tamen aperte Scriptura dicat, Deum die septimo nihil creasse, sed omnia opera sua die sexta absolvisse, septima autem ab omnibus operibus quievisse, ut bene notavit Fabricius ad eum locum (6), quamobrem opinionem Philastrii vocat incredibilem et repugnantem communi sententiæ, utpote quæ opponitar Scriptoris sacri narrationi, qui disertis verbis contrarium affirmat.

26. Additur deinde in Corbeiensi ms., ad n. cix, alia heresis de die Epiphaniorum, qua statuebant nonnulli, ut Philastrius testatur, solum Natalem Do- C mini celebrari debere octavo kalendas Januarias, non tamen diem Epiphaniorum; cujus sententiæ sectatores fuisse Donatistas olim in Africa, auctor est Augustinus Serm. 32 de Temp. qui est quartus de Epiphania : Merito istum diem numquam nobiscum hæretici Donatistæ celebrare voluerunt, quia nec unitatem amant,nec Orientali Ecclesiæ, ubi apparuit illa stella, communicant. Fortasse etiam Philastrius adeo accurate utrumque diem distinguebat, et Natalem Domini, et adventum Magorum, dicens quod Salvator carnaliter omnia in se, et de se consummabat, ut et nasceretur vin kal. Jan. el appareret vi (supple scilicet sexto die ejusdem); et paulo post dies festivitatis majores isti statuti sunt quatuor; primum în quo natus est, deinde in quo apparuit, id est, xn dies post; ut Græcis succenseret, qui Magorum adorationem vin kal. Januarias eadem die cuni Domini Natale recolebant, quemadmodum prodit Menologium tam Sirleti, quam Basilii, apud Florentinium in suis ad vetustius Occidentałe Martyrologium annotationibus (c). Sane Florentinius ipse pluribus argumentis contendit (d), eadem die 25 Decembris utrumque mysterium, Nativitatis Domini, et adventus Magorum, quamvis diverso anno, eve(a) Videsis Sixtum Sen. 1. v. Bibl. Sanciæ Annot. 54. 55.

(b) Not. Anima sexto die.

(c) Exercit. 4, p. 235.

(d) Pag. 237.

(e) Not. Tertium in epiphania.

D

alibi vero cap. 141, octo festivitates enumeral ques Ecclésia catholica cognoscit et detinet, sed ferme exdem sunt quas hic commemorat, additis tantum ibi jejunio quadragesimæ, et quarta Sabbati; de quibus vide si lubet notata a el. Fabricio in eum locum (g), uti etiam qua nos adjecimus in Spicilegio (h). Subdit postremo Philastrius, quod quidam diem Epiphaniorum baptismi, alii transformationis in monte que facta est, esse opinantur; quod profecto utrumque satis congruit, si vocis vim spectemus, quæ apparitionem, seu manifestationem, signíficat; vtroque enim die apparuit, ac manifestatus est Dominus, et voce Patris, et testimonio Joannis.

27. De cultris lapideis ad circumcisionem adhibitis, de quibus Philastrius foquitur n. cxx eod. Corbeiensis, nonnulla diximus in Spicilegio; hic tantum observare lubet, Philastrium hoc loco petrinorum cultrorum usum rejicere, dicens quod facilius ex hoc Judæi periclitari poterant quam curari; cam tamen alibi (i) locum Exodi adducens (Exod. iv, 25), scribat quod Sephora uxor Mosis accepto calculo eicumcidit puerum; et Jos. v, de quo hic agit Philastrius, expresse dicatur: Fac tibi cultros lapideos. Sane utrum petra, an gladio ad circumcidendum usus fuerit Josua, plurima apud intérpretes est quæstio, de qua videndi Masius præcipue, et Drusius ad v Jos., 2, quorum uterque in petram potius, quam în gladium inclinat; immo sententiæ huic Masius etiam Mosis Maimonidis inter Judæos doctissimi calculum adjicit, qui duris silicibus usum esse Josuam, non acutis gladiolis opinatur. Convenit quoque scitissima illa, atque aptissima anagoge qua petra Christus dieitur (I Cor. x), ut significaretur per Christum futuram eircumcisionem cordis, ait Ambrosius Præf. in Epist. ad Galatas; licet hoc loco Philastriús petrinis caltrês circumcisos Judæos eum dicit, intelligi velit, a Gentilibus, eorumque durissimis mentibus, ac tāpīdeis quæ ante fuerant impietati deditæ, postea vero credentes in () Vide ad cap. 149, notam præcedenti subjunctam. EDIT.

(g) Not. De octo festivitatibus.

(h) Vide ad cap. 144, notam præcedenti subjunc tam. EDIT.

(i) Cap. 118.

Domino facta sunt, amissa mente lapidéa, quotidie A librarios, quia exosam posteriori ætate Millenárii

regni doctrinam ulterius describere nollent, idcirco filum abrupisse: cum tamen, ut recte ait, Fenardentius, malo huic medendum esset præmonitione aliqua, non litura; atque adeo calamo, non scalpello.

circumcidi Judæos, id est Christi eis insinuari scientiam salutarem; quo in tropo Philastrius sibi consentientem habet Gaudentium, qui Tract. 2 Gentes ad Christum conversas tapides quondam durissimos vocat. Porro quo pacto saxeo cultro utentes Judæi ad circumcisionem, periclitari facilius potuerint quam curari, ut hic affirmat Philastrius, fateor me prorsus ignorare cum multis; quin potius ferri vulnus atrox magis esse quam lapidis, illud indicare videtur, quod siliciorum cultrorum ad difficiliores sectiones magna sit commoditas, et aptitudo, ut pluribus tradit Stephanus Morinus Exercit. de Linguis part. u, cap. 9, p. 290, et ferro lædi horreat balsamum, ait Plinius XII, 25, quare inciditur vitro, lapide, osseisve cultellis, quod confirmat et illustrat Salmasius Exercit. Plinian. B cessarium omuino videbatur ms. alicujus cod. subcap. 35, p. 417.

28. Subdit demum Philastrius n. cxxm Corbeiensis ms, aliam hæresim, ut ipse vocat, de avibus Eliæ ministrantibus, qua quidam opinantur, inquit, quod ei corvi séro carnes ad escam, et mane panes attulerint. Hoc autem Philastrio displicet; ait quippe, quod sanctus ac beatissimus propheta, non carnes edebat aliquando, qui omnem talem escam contempserut abstinendo voluntate; cujus et causa tantæ dignitatis a Deo honorem meruit adipisci, ut in paradisum raperetur sublimis, ubi cum sanctis omnibus collocaretur. Adjicit deinde Nam si de pane quidem aliquis dixerit, rationis interdum est quod ei corvi attulerint: de carnibus autem incongruum reperitur. Profecto corvi panem dumtaxat afferebant Paulo, ut narrat Hieronymus in C Vita; et Malvenda locum istum vertens, ubi de corvis Eliam pascentibus agitur (a), panis tantum meminit. At panem et carnem habent tum Hebraicus textus, tum versio LXX, III Reg. xvi, panemque et carnem memorant versiones cæteræ omnes; immo panem et caries ad Eliam delatas agnoscit etiam Basilius insignis abstinentiæ patronus hom. 5, in divites avaros, et cum Basilio Augustinus Serm. 146 de Temp. Fuit porro Judaica traditio, cibos a corvis Eliæ oblatos, ex ipsa Achabi mensa, angelorum ministerio desumptos fuisse; idque bis in die factum a corvis expresse narrat sacer textus: corvi quoque deferebant ei panem el carnes mane, similiter panem et carnes vesperi (Il Reg. xvn, 6); quamvis Philastrius carnes vespere tantum ad Eliam allatas meminerit: Sunt quidam hæretici, qui de Elia beato opinantur, quod ei corvi sero carnes ad escam, et mane pañes áttulerint. (b) Illud quoque observandum, extrema hujus capitis fuisse a librariis excisa, pertæsis fortasse quod Philastrius tam aperte a sacri textus historia dissideret; cui simile quidpiam, non valde absimili de causa, postremis quinque Irenæi capitibus accidisse, nota. runt pridem viri docti ad Irenicum (c); scilicet

(a) IH Reg. xvi, 6: Et corvi facientes ei venire panem. Biblioth. Max. Joan. de la Haye, tom. IV, pag. 693.

(b) Philastrio porro consentit etiam Augustinus tam cit. Serm. 146 de Temp. quam hom. 18, ubi: Nonne illi

D

§ V. De consilio et ordine hujus editionis. 29. Superest nunc ut de consilio et ordine editionis hujus pauca dicamus. Et consilium quidem nostrum illud in primis fuit, ut Philastrii librum, qui primus in hac collectione locum tenet, quam maxime fieri posset, emendatum et integrum exhiberemus. Prodierant quippe jam inde plures Plrilastrii editiones, sed nulla ex iis emendata satis, aut exacta occurrebat, quin multis scateret mendis; quare ne

sidium, cujus ope Philastrii textuis restitui, ác sanari posset. Porro spes mobis certa propemodum facia fuerat ex Galliis, Corbeiensis ms. varias lectiones obtinendi; quæ cum diutius in longum ducerent, et typographicum propositum esset moræ longioris impatiens, editis exemplaribus animum adjicere, iisque ad rem promovendam uti opus fuit. Editio quidém Basileensis a Joanne Sicardo procurata anno a Cliristo nato 1528, quà tune primum Philastrius lucem aspexit, cæteris melior atque emendatior apparebat; Helmstadiensibus nempe quæ annis postea 1611, 1621, excusæ fuerant, ac proinde iis quoque quæ post Basileensem, in Bibliothecis Patrum Parisiensibus, Coloniensi, ac Lugdunensi prostabant. At cum novissimam omnium a cl. viro Joan. Alberto Fabricio anno 1721 Hamburgi vulgatam, pluribus in locis ab eo emendatam, ac genuinæ lectioni restitutam esse constaret, cam nobis tamquam omnibus aliis inėliorem ac præstantiorem, exprimendam proposuimus. Accedebat quod Fabricius ipse ad Hamburgensem editionem ad ornandam, Basileensi editione se præcipue usum esse affirmabat (d); quare utriusque editionis consensum habentibus, ubi deessent mss. codices, parum aut nihil præterea desiderandum esse videbatur, cum insuper Fabriciana editio tot tantisque éssel a doctissimo viro annotationibus illustrata et aucta. Curaverat interea eminentissimus cardinalis Quirinus, ut posteriores ejusdem Fabricii in Philastrium Cura Amburgo ad nos mitterentur, ne quod summi virí áτ editioni huic nostræ deesset; cum demum variantes etiam lectiones Corbeiensis cod. Brixiam pervenerunt, quarum emendationes profecto plurimas, easque ad Philastrii textum supplendum ac restituendum non parvi momenti, in spicilegium nostrum conjecimus.

30. Ordo autem hujus editionis a nobis ita constitutus est, ut primo loco PHILAstrii liber de HæreSIBUS CUM EMENDATIONIBUS ET NOTIS JOAN. ALBERTI

[blocks in formation]

FABRICII exhiberetur, textu editionis Hamburgensis A sim utrumque exemplar, Hamburgense nempe, ac ubique expresso; in quo si quod vitium occurreret, quod Corbeiensis ms. ope tolli posset, id lector curatum inveniret in Spicilegio.

Subduntur ejusdem JOAN. ALBERTI FABRICII NOTÆ POSTHUMÆ AD PHILASTRIUM; ex quibus quanta, et quam multiplex fuerit summi hujus viri lectio, lector facile perspiciet. In iis describendis notantur pagina utriusque editionis tam Hamburgensis, quam nostræ, ut facilius loca inveniri possint; easque habes pag. 147 hujus Brixianæ editionis, una cum epistola llermanni Samuelis Reimari ad eminentissimum cardinalem Quirinum missa.

Accedunt postmodum pag. 152, VARIÆ LECTIONES IN PHILASTRIUM, ex ms. Corbeiensi, una cum epistola D. Joannis Raverdy monachi Benedictini ad eumdem B Ementissimum cardinalem Quirinum; in quibus repræsentandis Lectorem monitum volumus, expressam adamussim fuisse ms. Corbeiensis lectionem, retentis etiam erroribus ipsis ac mendis, ne quid fidelitati deessel.

His subjungitur SPICII EGIUM nostrum ad Notas cl. viri Joan. Alberti Fabricii, in quo præcipuum, ac uberiorem locum obtinent emendationes ex ms. Corbeiensi desumptæ ; cum enim, ut jam dictum est, variæ lectiones hujus codicis serius ad nos delatæ fuerint, eo scilicet tempore quo omnia ad editionem parata erant, immo potius cum editio hæe ipsa incoepta jam esset; idcirco aliter tum pnblicæ utilitati ̧in restituendo Philastrii textu, tum etiam privatis typographi rationibus consuli non potuit. Porro iniquus C profecto sim, quem æquum judicem industriæ suæ in recensendo Philastrio Fabricius ipse appellavit (a), si quidquam summi viri, ac de Philastrio non solum, sed de litteris omnibus optime meriti famæ, aut laboribus detractum velim (b). Præclara sunt, ac prope innumera quæ ipse Philastrio præstitit; ut non propterea si quid intactum adhuc, aut non satis emaculatum reliquit, hoc æquo jure aliquis ei vitio vertat. Verum cum ea sit lex, ut in antiquorum scriptis recensendis et emendandis semper aliquis posteriori diligentiæ pateat locus; idcirco veniam hanc petimus, damusque vicissim, ut liceat cuique in eadem palæstra versanti, de iis quæ a prioribus secus observata, vel dicta sunt, sententiam suam candide ac simpliciter proferre; quæ quidem sentiendi libertas D in deteriorem partem trahi non solet, nisi ab hominibus parum candidis et veritatis parum amantibus. In hac porro editione illud sedulo curatum est, ut vitiosam interpunctionem restitueremus, quod pas(a) Præf. ad Philastr.

(b) In hac novissima et, ut speramus, omnium perfectissima editione, eruditissimi Galeardilucubrationes ad unitatem et methodum, quia ab utraque, necessitate typographica, aberrare coactus est, modo reducentur :

hoc

1o Variantes lectiones codicis Sangermanensis singulis columnis ordine subjacebunt, litterulis ad eas lectorem revocantibus concordantes.

2o Quotquot ex supra dicto codice Fabricianæ editioni capita accessere, textui suo loco interserentur,

nostrum conferentibns patebit in reliquis expressimus fere semper editionem Hamburgensem, paucis admodum immutatis, in quibus Basileensis editio Hamburgensi præstare visa est. Scripturarum sylla bum quæ a Philastrio afferuntur, concinnavit Rev. Antonius Guelfi Brixianus, Eminentissimi cardinalis Quirini eleemosynarius, cujus operam in conferendis etiam variis, lectionibus, ac proinde in hac tola editione perpolienda numquam mihi defuisse, hoc loco libenter testatum volo.

§ VI. Operum S. Philastrii variæ editiones. Primum Philastrius lucem aspexit an. 1528, una cum Lanfranci libello adversus Berengarium per Jo. Sichardum editus. Quam editionem insecutis Helmustadiensibus, et quæ in Bibliothecis PP. Parisiensibus, Coloniensi et Lugdunensi prostant, meliorem et emendatiorem Galeardus deprehendit. Præsenti demum sæculoja. 1721, Jo. Alb.. Fabricius in ed. Hamburgensi non codicibus quidem, sed ingenio præclare ei opitulatus est et eruditissima annotatione lucem affudit. Instructissima deinde a. 1738 prodiit Galeardi editio textum Fabricianum exhibens, sed notis Fabricianis posthumis et ms. Corbeiensis varietate el emendationibus locupletata, in qua primum etiam sex capitibus, quibus usque dum caruerat Fhilastrius, auctus et absolutus est. Fabricii textum itidem relinuit, codicis Corb. variantibus textui statim subjectis et sex capitibus, quæ ex eodem accesserant locis suis insertis, Andr. Gallandius, cui novissima hujus auctoris debetur editio.

SECULO XVI.

1528. Basilea, in-8°. Philastrii episcopi Brixiensis lærese catalogus. Cuiadjectus est eruditissimus libellus Lanfranci episcopi Canthauriensis de Sacramento Eucharistiæ adversus Berengarium. Nunc recens editi.

Sichardus, quem hos libellos in lucem produxisse diximus, idem, qui Antidotum contra omnes hæreses eodem plane anno prodire jussit, epistolam nuncupatoriam ad Balthasarem electum coadjutorem Constantiensem (Postulatum Hildesheimensem, Episcopum Maltensem Cæsarea Mai. Oratorem et vicecancellarium) dat. Basil. 26 Novembr. anno 1528 perscripsit, in qua se scriptis hisce veterum edendis dolorem, quem ex sæculi, per similes hæreses concussi, calamitate capiat, ulcisci significat. Interim incertos nos de chartis, unde Philastrium protraxerit, sivit; quamquam conjecturæ fortassis locus non ita ut cum rerum tum numerorum seriei continuandæ inserviant.

3° Note Fabricii posthuma, prioribus ejusdem annotationibus coaptatæ atque intermixtæ, textum continenter illustrandum comitabuntur.

4° Quidquid notarum in Spicilegio ad calcem suæ editionis collegit Galeardus, eodem ordine quo Fabricianæ sub textu rite disponentur.

5o Singulis notis, ne qua confusio irrepat, auctoris nomen ascribetur.

EDD.

desit, cum anno superiore Trevirim visendarum A docteque et apposite ubique explicatus. Superesse fa

veterum bibliothecarum gratia adiisse testatur, ubi occasio ipsi nata sit in honorem Balthasaris præfatione hac litandi. Textus simpliciter descriptus est indiculo rerum memorabilium præmisso.

1539. Basilea,.... in-8°. S. Philastrii ep. Brix. Hærese catalogus cum incerti scriptoris recentis supplemento et cXIV sententiis Patrum de officio verorum rectorum Ecclesiæ Dei, et apospasmalio ex epistola Nicephori Chartophilacis ad Theodosium Monachum de ligandi solvendique potestate.

1575. Paris., ap. Mich. Sonnium, in-fol. S. Philastrii catalogus Hæreticorum in tomo V Bibl. PP. Bign. 1589. Parisiis, in-fol. Philastrii episc. Brix. de Hæresibus liber, in tomo IV Bib. PP. Bign. ed. secundæ.

SECULO XVII.

1611. Helmstadii, per Jac. Lucium, in-4°. S. Philastrii catalogus Hæresium pene omnium cum supplemento incerti auctoris, editore. Jo. a Fuchte.

1618. Colon. Agripp., in-fol. Philastrii liber de Hæresibus, in tomo IV Bibl. PP.

tetur pauca adhuc loca, in quibus optaret lucem a codicibus mss. Et spem mihi aliquando manu exarati exemplaris ex Italia obtinendi fecit illustris Gisb. Cuperus, inquit, sed interjecto tempore iterum monuit, spem illam omnem evanuisse. Itaque solis editionibus, Basileensibus imprimis standum mihi fuit, quod tamen in recensendo hoc scriptore præstiterim, libenter feram æquos et eruditos æstimare judices, Paulum imprimis Gagliardum, canon. Brix. quem Philastrii et Gaudentii editionem moliri paulo serius ex Diario Veneto Eruditorum Italiæ didici. Titulos capitum, licet a quovis alio quam ab ipso Philastrio appositos, et interdum minus aptos, nolui omittere cæterum appendicem sive supplementum B recentis scriptoris, cum parum accuratum sit et nullius auctoritatis, prætermisi, additurus ejus loco libellum de hæresibus, quem sub Hieronymi nomine Claudius Menardus edidit. Sed nundinis occupantibus opto illum Pseudo-llieronymi libellum separato dare volumine, aliosque breves veteres de hæreticis scriptores illi adjungere præmittereque dissertationem op

1621. Helmstadii, per Jac. Lucium. in-4°. Repe- positam errori ac præjudicio eorum, qui hæresibus tita Fuchtiana.

1644. Parisiis, imp. trium bibliopol. in-fol. Philastrii de Hæresibus liber, in tomo IV Bibl. PP. hujus et quæ an. 1654 in titulo gerit.

Christianorum earumque multitudine ac varietate ita se patiuntur offendi, ut de veritate ipsa religionis indignius hinc irreverentiusque sentiant.› Post præfationem subjicitur Vita S. Philastrii per S. Gauden

1676. Helmstadii,... in-4°. Repetitio altera Fuch- tium, nimirum sermo illius in anniversario die solemtianæ ed.

1677. Lugduni, apud Anissonios, in-fol. S. Phila

nitatis ejus (xiv annis post obitum Philastrii) habitus; et testimonia quædam superiorum editorum de co

strii liber de Hæresibus, in tomo V Biblioth. Max. C dem. Note textui subjacent multa ad illustrandas PP. p. 701-726.

SÆCULO XVIII.

1721. Hamburgi, sumptu Theod. Christoph. Felgeneri, in-8°. S. Philastrii ep. Brix. de Hæresibus liber cum emendationibus et notis Jo. Alb. Fabricii additisque indicibus locupletissimis.

Quamquam nulli suppetebant Fabricio libri mss. solisque fidendum erat editionibus veteribus, non parum tamen emendatior hic apparet Philastrius

auctoris sententias lectione abundantes, nonnumquam criticæ.

1738. Brixiæ, ex typogr. Jo. Mariæ Rizzardi. S. Phi. lastrii Brixiæ episcopi de Hæresibus liber cum integris notis Jo. Alberti Fabricii. Accesserunt Variæ Lectiones ex ms. cod. Corbeiensi et Pauli Galeurdi canon. Brix. Specilegium: in Ang. Mar. Quirini collectione vet. PP. Brixianæ Ecclesiæ p. 1-183.

JOAN. ALBERTI FABRICII

AD LIBRUM S. PHILASTRII DE HÆRESIBUS

PRÆFATIO

ANNO 1721 EDITIONI HAMBURGENSI PRÆMISSA.

Minime pœnitet me horas quasdam recensendo D μnveia, vel hallucinationes qualescumque, aut erroatque illustrando S. Philastrii libello impendisse, antiquissimi post Tertullianum, quem de hæresibus inter Latinos habemus Scriptoris.

Varia ex illo didicisse me profiteor, doctrinamque et zelum Doctoris pii et Christum amantis non possum non amplecti et commendare licet jam olim pulchre observatum a S. Augustino, atque inde a multis est, inter hæreses ab ipso proscribi hinc inde non pauca, quæ hæreses non sunt, sed vel παρερ PATROL. XII.

res, si modo errores, sunt enim capita quædam (pauca tamen illa) in quibus hæc ipsa quam hæreseos arguit sententia, verior etiam videtur.

Pauca itidem adhuc sunt loca in quibus optarem lucem a codicibus mss. et spem mihi aliquando manu exarati exemplaris ex Italia obtinendi fecit illustris vir Gisbertus Cuperus, sed interjecto tempore iterum monuit spem illam omnem evanuisse. Itaque solis editionibus, Basileensibus imprimis, standum mihi

35

fuit, quid tamen in recensendo hoc scriptore præstite- A storgii. Philastro etiam sunt qui ascribunt Acta SS.

rim libenter feram æquos et eruditos æstimare judi-
ces, Paulum imprimis Galeardum canonicum Brixien-
sem, quem Philastri, et Gaudentii editionem moliri
paulo serius ex Diario Veneto eruditorum Italiæ di-
dici. Titulos capitum, licet a quovis alio quam ab
ipso Philastrio appositos, interdum minus aptos,
nolui omittere cæterum appendicem sive supple-
mentum recentis scriptoris, cum parum accuratum
şit et nullius auctoritatis, prætermisi, additurus ejus
loco libellum de hæresibus quem sub Hieronymi no-
mine Claudius Menardus edidit. Sed nundinis occu-
pantibus opto illum Pseudo-Hieronymi libellum se-
parato dare volumine, aliosque breves veteres de
hæreticis Scriptores illi adjungere, præmittereque
dissertationem oppositam errori ac præjudicio eorum B
qui hæresibus Christianorum, earumque multitudine
ac varietate ita se patiuntur offendi, ut de veritate ipsa
religionis indignius biuc irreverentiusque sentiant.

Præter huncce librum de Hæresibus, Philastrio nostro tribuitur vetus Latina Epistolæ S. Barnabæ Interpretatio, quæ Philastri nomen præfert in ms. codice Corbeiensi, pro quo in Actis Sanctorum ad 11 Junii tom. II, p. 460 et 457, male excusum Philo

Faustini et Jovitæ apud Surium et Bollandum 15 Febr. nec non Acta S. Afræ virginis et ma tyris Brixiensis in Actis Sanctor. 24. Maii. Sed utraque hæc longe alterius ac multo recentioris esse Scriptoris, attentus et peritus lector haud dubitabit.

Nomen origine Latinum qui volunt, non diversum putant a filiastro quod pro privigno positum, sed recentiore ætate notarunt Cangius et ad Codicem Legum antiquarum Fridericus Lindenbrogius p. 1400, Fulbertus Carnotensis epistola 33: Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore, et alteram non accipiat. At Græcis auribus Philastrius pulchrius et verius sonat amantem siderum, quo nomine fuit etiam Philastrius monachus Studita, a quo circa A. C. 1340 institutum Constantinum Harmenopulum refert Nic. Comnenus Papadopoli in Prælusionibus Mystagogicis pag. 143.

Ex monumentis et testimoniis Veterum quæ subjeci, non evidenter ac certo colligere licet quo tempore ex hac vita discesserit Episcopus Brixiensis: at nihil vicissim objici posse video sententiæ Virorum doctorum, qui non ultra annum a Christo nato 388 aiunt vitam produxisse. Vale.

EPISTOLA JOANNIS RAVERDY,

VARIANTES LECTIONES CODICIS. MS. SANGERMANENSIS EM. CARD. QUIRINO TRANSMITTENTIS,

vœux que je fais, monseigneur, pour Votre Eminence,
ce sont aussi ceux de notre congrégation et de nos su-
périeurs qui sont pleins de vénération pour Elle, et qui
ne négligeront jamais rien pour mériter l'honneur de sa
protection. Je souhaite, monseigneur, que Votre Emi-
nence soit contente des Variantes que j'ai l'honneur de
lui envoier : je les ai faites avec toute l'exactitude pos
sible. Elle trouvera six chapitres qui manquent dans
l'imprimé. Il seroit à souhaiter que le ms. fút plus cof-
rect, car quoi qu'il soit parfaitement bien écrit, et du
Ixe ou xe siècle, il s'y trouve bien des fautes de co-
piste: mais il suffit de sçavoir que Votre Eminence se
donne la peine de revoir cet ancien auteur, pour être
assuré de le revoir paroître dans toute sa pureté. Je me
trouverai heureux, monseigneur, si mon petit travail
peut lui être utile, d'autant plus que je ne l'ai entrepris
que pour lui donner des marques de mon attachement,
de la vénération et du plus profond respect avec lequel
j'ai l'honneur d'être,
Monseigneur,

Aussitôt que j'ai sçu que Votre Eminence avoit besoin C avec éclat le premier siége de l'Eglise. Ce sont les des Variantes Leçons de notre manuscrit de Philastre, je me suis chargé avec empressement de ce petit travail. Ce qui m'a porté à cela, monseigneur, est la haute estime que j'ai toujours conservée pour la solide piété et la profonde érudition de Votre Eminence, qui m'élonnoit et que j'admirois en Elle il y a vingt-huit ans, lorsque j'étudiois à Saint-Denys en France, où j'ai souvent eu l'honneur de la voir, aussi bien qu'à SaintGermain et à Saint-Remy de Reims. Je suis bien persuadé, monseigneur, que Votre Eminence n'a aucune idée de moi, parce que n'étant pour lors qu'un écolier, je ne méritois pas son attention, au lieu que je ne me lassois point de l'entendre parler sur toutes sortes de matières, tant il y avoit à profiler. C'est par ces premières impressions, monseigneur, et par ces sentimens d'estime et d'admiration que je me suis toujours intéressé d'une manière toute particulière à tout ce qui regardoit Votre Eminence que je n'ai jamais perdue de vue, et que j'ai été comblé de joie, lorsque je l'ai vue revêtue de la pourpre romaine et entrer dans le sacré collége, dont Elle fait présentement l'ornement, aussi bien que l'honneur et la gloire de l'ordre de S. Benoist, et que je ne désespère pas de la voir un jour remplir

a Hic codex idem ille Corbeiensis monasterii Codex est, cujus meminit Fabricius in Præfat. ad Philastrium edit. Hamb., ubi eum Corbeiensem vocal,

D

de Votre Eminence

Le très humble, etc.

De S. Germain des prez, le 14 février 1737.

de quo fusius supra in Præfatione hujus editionis. Membraneus est, nono sæculo eleganter scriptus, si gnatus numero 717, alias 625.

« PoprzedniaDalej »