Obrazy na stronie
PDF
ePub

generis vanitates, superstitiones, et errores Gentilium, Judæorum, et Christianorum. Nam centum quinquaginta sex hæreses enumerans, lam eas quæ ante Christi adventum, quam quæ post, et in populo Dei, et inter Gentes exstitere, plerasque earumdem refutat : præsertim eas quæ post Christum glorificatum in populo Christiano exortæ sunt; breviter quidem, sed tamen dilucide et perspicue satis.

:

genses, qui, licet novitatis studio, Catholicis par- A Hæreseon Catalogo, magno studio certat contra omnis tibus plurimum infensi, Philastrium tamen Catholicæ veritatis zelo quam maxime flagrantem, non uno in loco eximiis laudibus efferunt. Igitur hi Cent. 4, cap. 5 (4), ubi de hæresi Arianorum agitur, hæc habent Contradixerunt huic hæresi et alii hujus ætatis præstantes viri, ut Ambrosius, Epiphanius, PHILASTER, Marius Victorinus, et similes. Integrum deinde Philastrii locum contra Arium proferunt (b): Homo et angelus facti sunt ex nihilo : Filius autem cum sit verus, oportet de divina illa substantia Patris genitus cognoscatur; cum reliquis quæ apud Philas trium habentur cap. 66, postea de Semiarianis loquentes (c), unius tantum Philastrii verba, contra ipsorum hypothesim de Spiritu sancto adjiciunt (d), Christus Dominus Spiritum Patri, et sibi, in Fide B Baptismi salutis æternæ conjunxit; quod quidem per se satis est, ut manifeste pateat, quanti apud ipsos fuerit Philastrius, ejusque auctoritas. Alibi quoque Philastrium laudant, ac peculiaria ejus loca observant, ubicumque res ferat Philastrii dicto et auctoritate usi; ut Cent. 1, cap. 5 (e), quo in loco ex Philastrio aiunt, Simonem coram Nerone a Petro doctrina, et miraculis superatum (Philastrius porro (f) neque doctrinam, neque miracula, sed tantum memorat Simonem oratione beati Apostoli devictum), Cent. 2, cap. 5 (g), Marci et Valentini hæresibus ex Philastrio lucem affundunt; Cent. 3, cap. 5 (h) ex codem, Manichæorum hæresim in Hispania, et quinque provinciis viguisse plurimum notant ac demum undequaque ostendunt, se in Philastrii lectione om- C nino diligenter esse versatos. Ubi de doctrina Ecclesia agunt Cent. 5, cap. 4 (i) inter omnium clarissimos qui eo sæculo fuerunt, Philastrium reponunt, eumque simul cum Joanne Chrysostomo, Augustino, Cyrillo, aliisque summis viris annumerant; deinde cap. 10, ubi de episcopis et doctoribus disserunt, hanc de Philastrio sententiam promunt (j) : Tametsi Augustinus hunc auctorem postponit Epiphanio, ullamen hominem fuisse doctum, et qui judicium de rebus habuerit; item antiquitatis et veterum historiarum etiam Gentilium, omnium vero maxime sacrarum Scripturarum magnam cognitionem; manifestum est ex illo ipso scripto, in quo omnis generis hæreses, mira brevitate et dexteritate dum refutat, multa obiter cognitione digna admiscet. Sic paulo post : Græcæ D rege, hoc est Hellene, fuisse Græcos appellatos; linguæ fuit peritus, nam Græcos auctores citat; Solonem, Platonem in Timao, Hesiodum, Hermen Trismegistum, Democritum ; denique addunt: In illo suo

(a) Pag. 182.
(b) Pag. 192.
(c) Cap. 5, p. 202.

(d) Philastr. cap. 67.
(e) Pag. 370.

(f) Philastr. cap. 29.

(g) Pag. 65. (h) Pag. 82.

(i) Pag. 48.
(j) Pag. 744.
(k) Pag. 206.
(1) Pag. 245.

19. Hæc Magdeburgensium elogia satis diluunt præposterum de Philastrio judicium, quod profert Joannes Dallæus lib. I de Usu Patrum cap. 1 (k) his verbis Philastrius Brixiensis episcopus, quæ ipse non probabat, ea in hæreseon censum, veluti a publica Christianorum omnium fide aliena, retulit adeo fallaci et futili interdum judicio, ut quæ ille jugulat, Ecclesiam quoque damnasse, ab omni veri specie abhorreat. Serviebat causæ Dalleus; ac proinde non poterat magnopere Philastrium laudare qui Justinum, Irenæum, Chrysostomum, cæterosque Patres fere om nes instituerat vituperare. Aliunde etiam libro illo suo Dallæus videtur profecto struere ad Scepticismum latam ac bene munitam viam, cum Patrum auctoritate sublata, ferme nihil certi nobis relinquat. Porro sicubi Philastrius impegit, non propterea continuo abjiciendus est penitus, ac repudiandus; multa enim, ac præclara habet, quibus tum doctrina Catholica, tum Ecclesiastica disciplina, propugnatur et illustratur. Verum alibi acriori censura Philastrium castigat Dallæus, nempe ejusdem lib. 11, cap. 3 (1), ubi ait: Philastrius velut rem certam narrat, el quidem (ne eum sine auctore loqui putes) Hesiodi Græci poetæ testimonio firmat, Paganos ita dictos esse a Pagano rege Deucalionis et Pyrrhæ filio : quæ totidem sunt somnia et Hesiodo, et omnibus eruditis inaudita (m). Locum Hesiodi, qui a Philastrio laudatur, hodie licet non exstare, notaverat etiam Fabricius (n), somnia illa Hesiodo, omnibusque eruditis inaudita, minime ipse perviderit. Quid si Philastrius paulo post, quisnam fuerit rex ille Paganus, clarius enuntiet, nempe Deucalionis et Pyrrhæ filius, Helles nomine, a quo Græci *Eλves fuerint postmodum appellati? Habet in hoc Philastrius eruditorum consensum, recte ab eodem Fabricio annotatum (o); immo expresse idipsum Philastrius dicit (p), scilicet a Græco

quem supra Paganum regem vocavit, a quo Pagani (q). Modestius quidem, ac verecundius de Philastrio sensit Guillelmus Caveus, cujus hæc sunt verba (r):

(m) Eodem fere loquendi modo Philastrium castigat Seldenus de Diis Syris Syntagm. 1, p. 95, cujus locum protulit Fabricius in Testimoniis de Philastrio.

(n) Not. ad Philastr. cap. 111 not. Ut ait Hesiodus. Vid. ad cap. 111 noi. Ex rege pagano. EDIT.

(p) Supradicto cap. 111.

Paganos pro Græcis intelligi a Philastrio observavitidem Fabricius ad cap. 113, noi. Ad græcos, ubi docet, sic ibi Philastrium sumere Græcos pro Paganis,quomodo supra cap.111, Paganos dixit pro Græcis. (r) Hist. Eccl. Script. p. 176.

Scripsit librum de Hæresibus, in quo Catholicæ ve- A daicis, Barnabæ nomine insignitam EPISTOLAM, UNG ritatis amorem ubique spirat; judicium vero minus accuratum sæpius prodit, dum hæresibus accenset ea dogmata, quæ eo nomine notari minime merebantur. Hec eadem est accusatio, cujus Philastrium insimulat Dupinius, ut supra vidimus (a); propterea non opus est, quæ ibi diximus, hoc loco iterum reponere. Constat autem aperte ex hucusque dictis, quam immerito, ne dicam proterve, Josephus Scaliger inter ea dicta, quæ Scaligerana vocantur (b), ita de Philastrio pronuntiet: Philastrius nihil valet ; cum tot doctis viris, immo ipsi Augustino Philastrii liber tanto usui fuerit. Caeterum Scaliger jamdudum Philastrio sponte sua, aut potius quodam animi vitio erat infensus, ut cuique Elenchum Trihæresii illius auctoris adeunti manifeste patebit, in quo plura Philastrio objicit qua jure, qua injuria; atque inter alia, quod nulla apud eum mentio sit Tōv úπép »xpār Banticoμévov, mortuos baptizantium (c); cum tamen diserte Philastrius, ubi agit de hæresi Cataphrygum, hac habeat (d): Hi mortuos baptizant; quod quidem annotavit Fabricius (e), et ante Fabricium observarunt Magdeburgenses (f). Sed postquam de Philastrio satis, jam de Corbeiensi Philastrii ms. nobis agendum est, cujus vari lectiones, tamquam pretiosa mantissa, huic nostræ editioni accesse

runt.

§ III. De ms. Corbeiensi, et emendationibus ex eo desumptis.

B

cum JACOBI APOSTOLI EPISTOLA deprehendit. Sane cum hæc legissem, confestim ms. Philastrium Corbeiæ deprehensum iri pro certo habui; cum enim in eo volumine præter Latinam Barnaba Epistolæ Interpretationem,quam ex Corbeiensi cod. Parisiis anno 1645 vulgavit Menardus, nonnulla alia diversi generis Opus. cula haberentur, facile intellexi inter ea etiam Philastrii librum de Hæresibus delitescere. Videbam præterea tum a Papebrochio in Actis SS. Junii tom. II, p. 457, tum etiam a Fabricio in Præfatione ad Philastrium, Corbeiensem codicem laudari, ut supra diximus (h), tamquam in eo latina illa Burnabæ Epistolæ Interpretatio, auctoris nomine destituta, Philastrio tribueretur; in quo licet uterque a vero aberraret quamplurimum, atque aliud pro alio nobis obtruderet, cum nec Menardus qui codicem in manibus habuit, nec Vossius, aut Cotelerius Barnabæ Epistolæ editores, Interpretationem illam Philastrio tribuere unquam cogitaverint; tamen etiam hæc qualiscumque demum Papebrochii et Fabricii assertio, aliquid in eo codice exstare indicabat, quod Philastrium auctorem agnosceret. Itaque vota mea, petitionesque continuo Corbeiam direxi, ut ms. illius notitia mihi certior, ac copia fieret, verum Philastrius frustra Corbeia quærebatur, jamdudum enim in Monasterium Parisiense S. Germani a Pratis commigraverat, cujus cœnobii Monachi librum a Corbeiensibus multo antea commodato acceperant. Monuit quidem cl. vir Scipio Maffeius, Epistola ad me PaCrisis data an. 1733 nonis Februarii (i), haberi in bibliotheca S. Germani a Pratris ms. Philastrii codicem n. 625, qua re spem nobis quasi certam fecerat, alterius ms. Philastriani Operis in Bibliotheca Sangermauensi inveniendi. At hic idem ille erat Corbeiensis codex (ut mox videbimus) quem adeo expetebam ; neque interim sciscitanti mihi aliud præterea responsi dabatur, quo certius aliquid de boc Parisiensi codice scire possem. Igitur cum nihil proficerem, nec quidquam mihi suboleret de Corbeiensis cod. in Monasterium Parisiense transmissione; supplices libellos detuli ad Eminentiss. Cardinalem Quirinum, Brixiæ episcopum, ab eo petens, ut pro summa sua in omnes, praesertim vero erga litteras, litteratesque viros benignitate, litteras Parisios mit

20. Ms. Philastrii codicem jamdiu eruditorum vota expetebant, eumque se rogante, in Italia frustra conquisitum ab illustri viro GisbertoCupero Fabricius ipse testatur,cum Philastrii editionem moliretur, quæ Hamburgi prodiit anno 1721; quare speomni frustratus, solis editionibus sibi standum fuisse, monuit Præfatione eidem editioni Hamburgensi præmissa. Ego vero qui vix dum edito Gaudentio, novam Philastrii editionem jam tum animo conceperam; quamquam a cl. Fabricio præventus, propositum mutare, atque alio curas transferre meas cogitabam, non tamen idcirco de Philastrii ms. inveniendo prorsus desperare, aut ab eo ulterius adhuc conquirendo omnino cessare poteram. Verum ms. Philastrii codex tum apud Italicas, tum apud Transalpinas Bibliothecas incassum quæsitus, nusquam apparebat : cum inter legendum D tere dignaretur, atque inde cod. hujus Corbeiensis cer

[blocks in formation]

tiorem nobis cognitionem notitiamque expeteret. Præstitit cumulate vir summus, atque immortalitate dignus, quod petebatur; ac binis subinde epistolis ad eum missis, Corbeiensem cod. in Bibliotheca Sangermanensi haberi, atque in eo Philastrii librom de Hæresibus exstare, magna animi voluptate perce pimus. Prior ex his epistolis ad Eminentissimum

[blocks in formation]

Cardinalem data iv Kal, Septembris anno 1736, hæc A cum iis quæ sequuntur meliorem in modum restituta habet: J'ay dejà eu l'honneur de mauder à V. E. que j'avais veu Dom Bernard de Montfaucon au sujet du manuscrit de S. Philastre. Je vous ay mandé aussy, monseigneur, qu'il y en avoit un dans la biblioteque de l'abbaye de S. Germain qui estoit fort ancien, et qui venoit de Corbie. Altera vero paulo post eodem mense Septembri conscripta, idem fere quod prior, sed multo etiam uberius confirmat: Il manoscritto di S. Filastrio, ch' e nella libreria della badia di S. Germano, è quello stesso di Corbia del quale si è servito il P. Menardo. Come i Padri di Corbia aveanlo imprestato a questi monaci, che ne avevano di bisogno, è rimasto qui, e vi rimarrà sino a che si vorrà. Equidem acceptis hujusmodi litteris, haud modico perfusus

et distincta; ut etiam cap. 110 (ƒ), ubi pro conjunctum quod legitur in editionibus omnino male, Corbeiensis codex opportune reponit conjugium, sine qua emendatione locus editionis Hamburgensis nullo pacto intelligi potest. Sunt pleraque bujusmodi quæ aperte ostendunt, quam immerito cl. Fabricius in Præfatione Hamburgensis editionis dixerit: Pauca adhuc sunt loca, in quibus optarem lucem a codicibus mss. cum tot supersint menda in ea editione, quæ ope Corbeiensis ms. sanata sunt. Insigne porro est illud cap. 144 (g), illorum priorum Sanctorum, qui Septuaginta duorum aliis modis; ubi defectu unius lineæ nec OEdipus ipse quid vellet Philastrius, sine Corbeiensi emendatione, assequi valuisset ; quomodo

sum gaudio, quod viderem conjecturam meam de B etiam cap. 148 (h), in quo pro voce præputii, inepte Corbeiensi cod. tam præclare ab eventu confirmatam; simul etiam subiit animum mirari, qua ratione summi viri de Corbeiensi hoc cod. loquentes adeo decepti fuerint; præsertim vero quod Fabricius Papebrochio fidens, quo tempore Philastrii editionem parabat, de Corbeiensi ms. certiora scrutari, aut ab co aliquod sibi subsidium petere neglexerit. Interea propositum urgere non destiti, ac Variantes Lectiones ejusdem ms. subinde poscere, interposita iterum Eminentissimi cardinalis Quirini auctoritate; hic vero litteris ad Montfauconium datis, studio meo impense favit, quousque variæ lectiones ipsæ diligenter excerptæ in Italiam mitterentur, quæ cum serius ad nos pervenerint, ac Philastrii editio affecta jam, et propemodum inchoata esset, idcirco post C Notas Fabricii posthumas in appendicem conjecta sunt (a).

editiones obtrudebant præcepta ; nam eo in loco Philastrius de Gentium typo, et Judæorum disserens, præputii quippe, et circumcisionis conveniens ratio indubitanter scripserat, uti recte habet lectio cod. Corbeiensis. Quin adhuc etiam non pauca restant, quibus Corbeiensis codex nihil subsidii attulit, ut est illud cap. 88 (i), nam Manichæi Apocrypha; quem locum Philastrii, corruptum esse notaverat ex Germonio Fabricius quoque (j); et illud cap. 6. (k), quædam tempora Christo Domino nostro esse contraria asserunt, ubi Fabricius pro quædam tempora scribendum putabat quædam testimonia; quod tamen sine auctoritate mss. codd. faciendum non esse statuit. Illud etiam cap. 122 (1), nondum satis eliquatum est, quod fuit quidem post annos in Thessalia in loco interdum modico; quamvis vulgatam lectionem immerito, ut mihi quidem videtur, sollicitavit Fabricius, pro interdum cupiens legi inter Etam et Pindum, si mss. Codices suffragarentur. Obscurum quoque, nisi forte vitiatum et corruptum est illud cap. 152 (m), ut et natura non exsors Christi muneris inveniatur aliena penitus, id est nec Catechumenus ; ubi nec Corbeiensis codex, nec Fabricius, aliquid juvant; uti etiam aliud cap. 150 (n), in Christi præsentia itidem, et cap. 153 (0), et post Fidem Christi paucorum catholicæ fidei gignendo, electio; quibus in locis omnino hæret aqua: ac nisi forte succurrat alter quispiam ms. Codex unde erutus, non facile quivis, licet ingenti felix, et conjectandi peritior, ab hujusmodi

21. Si quis porro scire velit, quid Philastrio emolumenti, lucisve attulerint variantes lectiones cod. Corbeiensis, is Spicilegium nostrum adeat, in quo plura Philastrii loca inveniet, quæ subsidio ms. hujus vel restituta, vel suppleta, vel meliora reddita sunt. Hujusmodi inter alia est illud cap. 47 (b), de quatuor elementis, quæ de Mundo acceperat, ubi sensus imperfectus omnino ac mutilus, a Corbeiensi ms. restitutus, ac suppletus est (c); prout etiam aliud cap. 51 (d), ubi textus Philastrii perperam ex bæresi Catapbrygum pseudoprophetas ingerit, quod mendum auxilio ejusdem cod. est sublatum. Similiter depravatus erat prorsus in editionibus locus ille D se ambagibus expediat. cap 66 (e): Sempiterna similitudo itaque Filii et secundum opera, licet Fabricius nihil de hoc vitio moneret; at Corbeiensis lectio parvo negotio emendat: Sempiterna similitudo itaque Filii est secundum opera,

(a) Habes eas p. 152, una cum epistola D. Joannis Raverdy Monachi Benedictini ad Eminentissimum cardinalem Quirinum missa.-Nos vero has varias lectiones ad paginarum calcem attulimus, ut monitus es, lector, col. 1095. not. b. EDIT.

(b) lloc caput textui restituimus, nota tamen peculiari originem ejus adscititiam signantes. EDIT. (c) Vid. huj. edit. col. 1163. EDIT. (d) Vid. huj. edit. col. 1167. EDIT. Vid. huj. ed. col. 1180. Edit. () Vid. huj. edit. col. 1232. EDIT.

§ IV. De sex capitibus Philastrii nuper in Corbeiensi ms. inventis.

22. Quamvis tam multas, easque egregias emendationes Philastrio exhibuerit Corbeiensis codex,

(g) Vid. huj. edit. col. 1279. EDIT.
(h) Vid. huj. edit. col. 1285. Edit.
(i) Vid. huj. edit. col. 1199. EDIT.
(j) Cod. Apocr. N. T. par. 3, p. 598.
huj. edit. col. 1200, not. Nam Manichæi. EDIT.
(k) Vid. huj. edit. col. 1120. EDIT.
() Vid. huj. edit. col. 1247. EDIT.

(m) Vid. huj. edit. col. 1293. FDIT.
(n) Vid. huj. edit. col. 1290. EDIT.
(0) Vid. huj. edit. col. 1293, EDIT.

[ocr errors]

duplici Deo, et sententia diaboli; cap. 114 (nobis 116) quod est de Adæ et Evæ cæcitate, in ms. n. LXXXVII, occurrit in eodem ms. n. LXXXVII, alia hæresis circa tunicas pelliceas, quas Dominus fecit primis parentibus post prævaricationem; et cap. 136 (nobis 139), in quo agitur de quatuor animalibus in Prophetis, notaturque in ms. n. cv, n. cix, ejusdem Corbeiensis ms. habetur hæresis de die Epiphaniorum, quæ omnia in editis desunt. Sic in editis post cap. 146 (nobis 150), in ms. cxix, quod est de uxoribus Salomonis, succedit cap. 147 (nobis 152), de spiramine quod Adam accepit; at in ms. interseritur n. cxx hæresis de cultris lapideis et circumcisione Judæorum; prout etiam cap. 148 (nobis 153), ubi in editis ponitur hæresis de funiculo mensorio in Zacharia Propheta, quæ in ms. habetur n. cxxn, idem ms. codex sub n. CXXIII subjicit aliam hæresim de avibus Eliæ ministrantibus; quibus supplementis defectus sex capitum Philastriani Operis penitus restituitur,ac proinde beneficio Corbeiensis codicis, Philastrium hactenus mancum et imperfectum, integrum ac perfectum habemus.

major adhuc utilitas ex eo nihilominus percepta est, ▲ LXXXIV, subditur ibidem, sub n. LXXXVI, hæresis de quod Philastrium hactenus imperfectum, et mutilum, perfectum atque integrum nobis dedit. Cum enim Philastrius, Augustino teste, in centum quinquaginta sex capita Opus suum distinxisset, ex iis centum dumtaxat et quinquaginta in editionibus apparebant. Locus Augustini patet in epistola ad Quodvultdeum ejus catalogo de Hæresibus præmissa (a) : Philastrius quidam Brixiensis episcopus, quem cum S. Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum, nec illas hæreses prætermittens quæ in populo Judæo fuerunt ante adventum Domini, easque XXVIII commemoravil; et post Domini adventum cxxvi. Ex utroque igitur numero conficiuntur centum quinquaginta sex hæreses seu centum quinquaginta sex capita, ex quibus Philastrius librum de Hæresibus con- B cinnaverat ; quod quidem confirmatur etiam ex eo quod Catalogus eorum qui ante adventum Christi hæreseos arguuntur, a Philastrio initio Operis collocatus, ac desinens in Herodianis, viginti octo capitibus, seu hæresibus constet, ut etiam Augustinus affirmat; reliquæ vero hæreses tum post Christi adventum, tum etiam que sub Apostolis exstiterunt, numerentur in editis centum dumtaxat et viginti duæ, cum tamen Augustino dicantur centum viginti octo, qui profecto numerus reponitur ab eodem Augustino etiam cap. 41 libri seu catalogi quem de Hæresibus conscripsit. Augustino consentiunt posteriores qui Philastriani Operis meminerunt auctor Appendicis ad Ildefonsum de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 3, qui ait: Philastrius Brixiensis episcopus edidit librum C de Hæresibus, singulas quasque demonstrans sive quæ in populo Judæorum ante Incarnationem Christi fuerunt, quas viginti oclo enumerat : sive quæ post Domini Salvatoris adventum adversus catholicam fidem exortæ sunt, quas centum viginti octo esse describit; itemque Joannes Trithemius de Scriptoribus Eccles. cap. 84, ubi de Philastrio loquens Fertur, inquit, beato Augustino testante, ejus insigne Opus quod scripsit de centum quinquaginta sex hæresibus. Cl. Fabricius in Testimoniis de Philastrio, ubi Augustini locum protulit, ex quo numerus hæreseon quæ a Philastrio recensentur, colligitur, desiderari sex capita animadvertens, conjecit ea postremo Operis Philastriani loco deesse: Credibile est capita postrema libri Philastrii, in quo nullum clausulæ vestigium, interci- D Instit. cap. 14 et 25, Gaudentius noster, aliique.

disse. At parum feliciter clarissimo viro cessit conjectura sua, nam in Corbeiensi ms., a quo defectus istorum sex capitum egregie suppletur, eadem capita variis in locis, diversisque sub numeris collocantur. Enim vero post cap. 106 edit. Hamburgensis, ut etiam nostræ, quod in ms. notatur n. LXXVn, ubi ponitur hæresis de annis Christi, et tempore dubitans; sequitur in eodem ms., repetito eodem numero LXXVI!, alia heresis de fine mundi, et consummatione sæculi, quæ in editis deest; deinde post cap. 112 (nobis 113), in quo est hæresis de septem planetis, notaturque in ms. n.

(a) Tom. VI Opp. col. 6.

23. Quoniam vero de iis quæ in sex istis Philastrianis capitibus proponuntur, pauca admodum, vel nihil omnino delibavimus in Spicilegio nostro, quod variantibus lectionibus Corbeiensis ms. subjicitur; non erit puto inopportunum nonnulla hic annotare, quæ tum ipsis capitibus majorem lucem affundant, tum etiam Philastrii sensum, de iis quæ tunc for. tasse magis obtinebant sententiis, aperiant et patefaciant. Igitur in ms. Corbeiensi, n. LXXVII, ponitur heresis de fine mundi et consummatione sæculi, qua nonnulli autumabant temporum definitionem a Deo Christo Salvatore fuisse statutam. At Philastrius rejiciens sententiam istam, quæ certum annorum numerum consummationis, et non plus, non minus futurum opinabatur, ait quod prophetæ undique nuntiaverint circa 500 annum fieri consummationem sæculi, et sic Dominum de cœlis iterum advenire. Hæc autem Philastrii sententia eo principio nitebatur, quod primis Ecclesiæ sæculis omnibus fere Patribus erat commune; mundum scilicet sex millibus annorum a creatione consummandum esse, de quo Epistola Barnabæ nomine inscripta cap. 15, Irenæus adversus hæreses lib. v cap. 28, Lactantius lib. và Divin.

Cum autem ex supputatione quæ communiter tunc obtinebat, a Mundi creatione ad Christum elapsi putarentur quinque mille et amplius anni, hinc fiebat ut consummatio sæculi, et Christi iterum de cœlis adventus, non longo temporis intervallo crederentur distare. Quin etiam Hippolytus martyr, testibus Photio cod. 202 et Syncello p. 315, existimavit Christum natum ineunte anno 5501 a mundo condito; judicium vero futurum 500 annis post Christi ortum, quod fere convenit cum Philastrii sententia. Fuerunt qui numerum 500 annorum, quo mundi consumma·

tio, et Christi iterum de cœlis adventus futurus sta- A iñupiais ò mais, seductus fuit a cupiditatibus puer; tucbatur, post sextum millenarium completum reponerent, et sic anno a creatione mundi sexto et millesimo, quingentos hos annos adderent; ut docet Cotelerius ad Epistolam Barnabæ p. 44, utrum vero Philastrius fuerit in priori, an in posteriori hac sententia non satis liquet. Videndi porro Augustinus lib. xvi de Civ. cap. 53, Cotelerius ad Epistolam Barnabæ p. 44, ubi alium etiam Philastrii locum expendit, qui cap. 106 ait falli eos qui putant a primo Christi adventu ad secundum, id est ad consummationem sæculi, trecentos sexaginta quinque annos, nec plus, nec minus, debere numerari; Clemens item Alexandrinus edit. Potteri p. 407, in notis collectaneis ad lib. 1 Strom. cap. 21, et Feuardentius ad Irenæum lib. v cap. 28, edit. Massueti p. 199, ut in- B næum lib. v, cap. 26, p. 324; itemque dissert. 3,

itemque Theophilus Antiochenus lib. 11 ad Autolycum p. 314, in Orthodox, dicens, quod ideo Adam ligno scientia vesci nequiverit, quia et vos й, adhuc infans, seu puer erat. Ad id quod sequitur de sententia et judicio diaboli, quo videtur insinuare Philastrius, diabolo post lapsum pœnitentiæ locum superfuisse; fortasse collineat trita illa veterum non paucis sententia, diabolum nondum damnationis suæ accepisse sententiam, neque sempiternis cruciatibus addictum, sed in extremo judicio id eum esse passurum; dicit enim Philastrius: Diabolus cum durior ad pœnitentiam pervidetur, majorem futuri judicii a Christo Domino servitutem (fortasse legendum severitatem) exspectat; de quo videndus Massuetus ad Ire

quæ est de Irenæi doctrina art. 9, n. 108, 109; Feuardentius Annot. ad Irenæum edit. Massucti p. 11 et 198, uti etiam Petavius tom. III Dogmat. Theolog. 1. 1, de Angelis, c. 8 et 1. m, c. 4.

terpretes tum veteres, tum recentiores, transmittam, qui ad cap. xXXIV Matthæi vers. 36 et 1 Thessal. cap. v, vers. 1, late in hoc argumento exspatiati sunt. 24. Ad numerum LXXXVI in ms. Corbeiensi additur bæresis de duplici Deo, quam tribuit Philastrius ibi Manichæis, Gnosticis, Nicolaitis et aliis perditis, qui in hunc errorem consentiunt, dicentes quod aller quidem bonus Deus est, aller autem malus. Alibi etiam Philastrius de hoc errore Manichæos arguit, nempe cap. 61, ad quem locum nonnulla adjecimus in Spicilegio; hujus autem erroris origo ascribitur ab eodem Pbilastrio cap. 44 et 45, Cerdoni et Marcioni Cerdonis discipulo; quos de hoc errore redarguit tum Epiphanius tom. 1, p. 300, 303, ubi Marcionem non duo tantum principia, sed tria constituisse anim- C Valentiniani, ut constat ex Tertulliano advers. Va

25. Quæ de pelliceis tunicis primorum parentum tradit Philastrius n. LXXXVIII codicis Corbeiensis, ea tendunt ad refellendam illorum hæresim, qui hominem jàm choicum, ut ait Irenæus (c), id est ex materia concretum, non tamen ab hac arida terra, sed ab invisibili substantia formam accepisse putabant; deinde carnalem superficiem ac sensibilem corporis formam tunc induisse, cum in Genesi legitur, quod Dominus pelliceas tunicas primis parentibus fecit (Gen. III, 21). Hoc autem nomine arguebantur potissimum

lentinianos cap. 24: Interim carnalem superficiem postea aiunt (Valentiniani) choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui. Et cap. 7 de Resurrect. carnis: Neque enim, ut quidam volunt, illæ pelliciæ tunicæ, quas Adam et Eva paradisum exuti induerunt, ipsæ erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiæ suæ traducem in femina jam carne, recognoverit : Hoc nunc os ex ossibus meis; et caro ex carne mea (Gen. 11, 23), et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo opinor supplenda, si Adam adhuc limus. Quas pellicias tunicas vocavit Tertullianus, dermatinam tunicam dixit Irenæus, hunc Valentinianorum errorem recensens (d): Post deinde circumdatam dicunt ei dermati

advertit, quod notatum etiam Grabio ad Irenæum, 1. m, c. 43, edit. Massueti p. 144; tum ante Epiphanium Irenæus, ipse l. 1, c. 27, eumdem errorem refutans, I. III, c. 9 et 43, immo fere toto 1. III, uti observat Feuardentius ad lib. 1 Irenæi c. 29, edit. Massueti p. 77, ac toto lib. IV, prout advertit Massuetus dissert. 3, in Irenæum, n. 55, p. cxxx. Quod subdit Philastrius : Non itaque invidens Deus repulit patrem nostrum de paradiso, sed magis eidem consulens in parvo peccanti non pepercit (a), ne parcendo ad majora etiam crimen alia (lege ad majora etiam crimina), inveniret eum prodeunte ætate ampliore (supple processisse) posteaque criminali judicio reum factum amplius condemnaret, simile est ei quod habet cap. 129, de Cain peccato, ubi dicit eum correptum D nam tunicam : hanc autem sensibilem carnem esse vo

a Domino, ut si fructus bonorum operum de cætero eum sequeretur, remissionem tanti sceleris esset sine dubio accepturus. Verba porro illa prodeunte œlate ampliore, indicare videntur, Philastrium in ea fuisse sententia, quæ asserit primos parentes in adulta ætate haud creatos; hanc autem tradit Irenæus 1. 11, c. 22, n. 4, cui licet non multos patrocinaturos fore pronuntiet Massuetus ad hunc Irenæi locum (b), eam tamen expresse docet Clemens Alexandrinus Protrept. cap. 11, ubi de Adam ait : πupnyɛto

(a) Similiter de Adam loquitur Irenæus 1. m, c. 23, n. 6, p. 222, edit. Massueti.

(b) Pag. 219.)

lunt. Sixtus Senensis lib. v Biblioth. sanctæ, annot.
53, refert errorem hunc a Methodio ascriptum fuisse
Origeni; quasi is existimaret rem admodum ridicu-
lam esse, quod Deus decoriatis mortuis animantibus
pelles pararet, et pelliceas tunicas consueret, ac si esset
coriarius, vel pellium sulor. A quo tamen errore Ori-
genem purgat Senensis eadem annot. 53 subdens :
Suspicor hunc locum fuisse corruptum ab æmulis Ori-
genis; is enim in hac re mentem suam catholice aperit
homilia 6 in Leviticum, ubi sic scribit: Fecit Deus tu-

(c) Lib. 1, c. 5, n. 5, p. 27.
(d) Lib. 1, c. 5, n. 5.

« PoprzedniaDalej »