Obrazy na stronie
PDF
ePub

ejusdem civitatis, qui quantæ sanctitatis, quantique meriti fuerit, quibus etiam miraculis claruit, Gaudentius beatissimus, ejusdem civitatis etiam episcopus, veraci stylo digessit. Plura de die obitus Philastrii in Notis ad Sermonem Gaudentii de Philastrio, p. 574. Sedit porro Philastrius in sede Brixiana post Faustinum, eique successit Gaudentius, ut perhibent Catalogi omnes antistitum Brixianorum, vocaturque SEPTIMUS Brixiæ episcopus a Ramperto (j); ex qua numeri nota cum tota pendeat ratio recte constituendorum episcoporum Brixiæ, tam præcedentium Philastrio, quam ejus successorum, ideo pro ea constanter retinenda, quamvis sufficiat auctoritas Ram. perti, alia nihilominus tum antiquitatis suffragia,

S. Philastrio § 2, n. 14 (a); at cum nos quoque ini- A late Brixia natale S. Philastrii episcopi et confessoris tia Gaudentii in annum 357, una cum Labbeo, Vossio, aliisque contulerimus (b), profecto expetendum foret, ut certiori aliquo vetustatis testimonio, tum anni quibus sedit Philastrius, tum ejus obitus firmari possent; quod cum non suppetat, nihil temere affirmandum est aut negandum. Initia episcopatus Philastrii confert Labbeus in annum 380 (c), quæ Faynus anno 354 assignat; annus vero 354 apud Joannem Franciscum Florentinium in Indice Chronologico Antistitum Brixianorum (d) ascribitur Faustino Philastrii decessori, cui Faynus in Colo Brixiano (e) triginta et eo amplius annos sedis attribuit. Itaque hoc pacto Philastrii episcopatus juxta Florentinium anno 384 incoeptus, qui juxta Faynum anno 385 finitus, unico tantum anno concluderetur; B tum etiam rationum momenta diligenter expendimus nec Philastrium episcopum anno 381 in concilio Aquileiensi sedentem admitteret, Inversa prorsus, ac male concreta omnia. Locus Philastrii occurrit cap. 106, in quo cum dicat, quadringentos jam plus annos transisse, ex quo venit Dominus, atque completos, fortasse alicui videri possit Philastrii ætatem ultra exitum quarti sæculi esse perducendam. At cum certum sit Philastrium obiisse Ambrosio superstite, qui anno 397 vita cessit; quod quidem ex Gaudentio manifeste constat, hic etenim factus episcopus Serm. de Ordinat. sui Ambrosium præsentem alloquitur (f) : oportet aut locum illum esse corruptum, supplendumque ut Fabricio placuit (g), quadringentos jam plus minus annos; vel Philastrium non admodum exacte, sed per avsnow locutum esse, numerumque completum C Florentinio in Indice Chronologico Antistitum Brixia

pro incompleto posuisse. Recte igitur ab eodem Joan. Alberto Fabricio in Testimoniis de Philastrio, castigatur Thomas Malvenda, perspicuum sphalma Baronii vocans, quod ex prædicto Gaudentii Sermone, Philastrium superstite adhuc Ambrosio obiisse affirmet; cum aliunde etiam notaverit idem Fabricius librum de Hæresibus a Philastrio conscriptum ante Parmeniani mortem, hoc est ante annum 591 (h) : ideoque dici non posse a Philastrio dum eum conscriberet, quadringentos jam plus annos transisse, ex quo venit Dominus, atque completos.

12. De die obitus Philastrii nos dubitare non sinit Gaudentius; ait nempe (i): Quintodecimo kalendarum Augustarum exuit hominem, quo plane die Philastrii memoriam recolunt Martyrologium Roma- D num, Maurolycus, Galesinius, aliique recentiores Martyrologi. Male Nomenclatura Auctorum Cangii Glossario præposita, Philastrii obitum primo Augusti assignat; cum alioqui annum emortualem 387 una cum cæteris statuat. In Martyrologio Alexandri Peregrini die 18 Julii de Philastrio hæc leguntur: Civi(a) Tom. IV, SS. Julii, p. 386.

(b) Præf. ad Gaudentium, n. 4. (c) Tom. II, p. 211.

(d) Brixiæ, apud Bartholomæum Fontanam, 1614. (e) Pag. 20.

Pag. 334.

(g) Vid. quartam ordine notam ad cap. 106. EDIT. Not. ad capp. 83 et 106.

(i) Pag. 374.

in Præfatione ad Rampertum (4), quam adeas velim; uti et Admonitionem præviam in antiquum Rhythmum de Philastrio, p. 375. Num vero Philastrius Martyris nomine censendus sit, ut placet nupero Gavanti additori (), quemadmodum Numidicus, Euthychius, Sosthenes (m), aliique, quos tormenta olim expertos, constat naturali deinceps morte decessisse cum neutiquam hoc titulo a Martyrologis appelletur, neque sub hoc cultu Brixiana Ecclesia eum honoret, in medio relinquo. Sepultus est autem una cum ejus ligneo lituo, seu baculo pastorali, qui etiamnum in thesauro Ecclesiæ Brixiane asservatur, uti ex Capreolo lib. m Hist. Brix. tradit etiam Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ (n); quæ novissime ex

norum v. cl. Guilielmus Cuperus retulit in Com-
mentarium de S. Philastrio, Brixiæ episcopo § 2,
n. 16 (o), quo in loco Sermo Ramperti de Transla-
tione Philastrii, ex Patavina editione anni 1720 di-
ligenter emendatus et illustratus, denuo vulgatus
est. Locus sepulturæ ad Sanctum Andream, memo-
ratur in duobus codd. mss. Brixianæ Ecclesiæ, quo-
rum excerptum protulimus ad Sermonem Ramperti(p);
cathedralem porro S. Andrea ecclesiam memorat
Malvetius Chron. dist. 3, c. 11, et dist. 4, c. 3,
quo ex loco sacrum Philastrii corpus tum primum
translatum fuisse a Ramperto, Brixiani scriptores
testantur. Verba Florentinii hæc sunt (q): Ejus cor-
pus anno 838 v idus Aprilis, a S. Andreæ antro abs-
truso, ubi quingentos ferme annos latueral, una cum
ejus pedo ligneo, in cathedrale templum hiemale illud,
cui postea superædificata est ecclesia quæ ROTUNDA
vulgo dicitur, translatum est. Alias Philastrii Trans-
lationes enarrat idem Cuperus memorati Commen-
tarii de S. Philastrio § 2, n. 16 (r), quoniam vero
lignei baculi, seu pedi quod una cum Philastrii cor-

(j) Serm. de Transl. Philastrii, p. 391.
(k) Pag. 389.

(4) Tom. II, p. 559, edit. Romanæ 1738.
(m) Martyrol. Rom. 9, Aug., 24 Aug., 28 Nov.
(n) Die 18 Julii.

(0) Tom. IV Julii p. 587.
(p) Not. ad Rampertum p. 388.
(q) Index Chronol. in Philastrio.
(r) Tom. IV Julii, p. 387.

3

pore inventum est, mentio incidit, non alienum puto A ut eam Interpretationem Philastrio tribuerent; quin

hoc loco annotare baculum hunc esse ligneum,
atque in vertice, vel summitate recurvum; ejusque
schema eamdem figuram referre, quam ex Casinensi
cod. delineavit Montfauconius Diarii Italici p. 323.
Baculum pastoralem D. Augustini, una cum ejus
corpore ex Africa in Sardiniam translatum, memo-
rat Baronius an. 504 (a), ex quo apparet hujusmodi
x una cum episcoporum corporibus tumulari
solita; idemque prodit Ughellus in Mediolanensibus
archiepiscopis (b), ubi ex Puricello narrat corpus
Anselmi archiepiscopi, qui vixit ad annum 822, una
cum ejus baculo ligneo, ad latus dextrum, annuloque
ex argento gemmato, et aurato, fuisse inventum.
Diem obitus Philastrii solemnem olim Brixianis civi-
bus fuisse, ostendunt testimonia Gaudentii, ac B
Ramperti, quorum prior (c) quatuordecim jam per
annos solemnitatis hujus cultum se renovasse dicit;
alter vero Brixianos episcopos Philastrii successo-
res (d), diem transitus ejus venerantes, reverenter
honorasse, ab omni terreno opere Brixiensem popu-
lum abstinere jubentes : verum cultus hujusmodi jam-
pridem obsolevit; imo titulus quoque patroni, qui
tum Philastrio, tum Apollonio dudum tribui sole-
bat (e), iisdem ascribi desivit :

Tantum ævi longinqua valet mutare vetustas.

13. Præter librum de Hæresibus a Philastrio conscriptum, nonnulla alia eidem tribuuntur, quæ Philastrium auctorem minime agnoscunt; nempe vetus Latina Epistolæ S. Barnabæ Interpretatio, quam Phi- C lastrio ascribit Papebrochius in Actis SS. Junii, tom. II, p. 457, et Papebrochio vade, Fabricius quoque in Præfatione ad Philastrium, quæ Hamburgensi editioni præfixa est, atque editioni huic Brixianæ denuo præponitur. Profitetur autem Papebrochius Interpretationem illam se hoc præsertim nomine magni facere, quod Philastrium auctorem præferat: estque ea (verba sunt Papebrochii) tanto æstimanda pluris, quod in veteri ms. Corbeiense reperiatur, tamquam Latine reddita a S. Philostorgio (lege Philastrio) Brixiensi episcopo. Hausit hoc fortasse Papebrochius a Puccinello in Vita S. Barnabæ lib. 11, pag. 69, sed mira prorsus in eo fuit summorum virorum, tum Papebrochii ipsius, tum Fabricii etiam hallucinatio (f); cum enim in ms. illo Corbeiensi, cujus uter- D que meminit, præter librum Philastrii de Hæresibus, contineretur Latina Epistolæ S. Barnabæ Interpretatio, haberenturque alia etiam nonnulla; putavit uterque, re non satis perspecta, in illo cod. veterem illam Interpretationem sub nomine Philastrii exhiberi. Verum nec Menardo, nec Cotelerio, doctissimis illius epistolæ editoribus umquam venit in mentem,

[blocks in formation]

potius tom. II Bibliotheca PP. pag. 16, ubi Latina illa Interpretatio iterum edita est, pauca hæc præmittuntur, quæ rem omnem in aperto collocant : Cum in Philastrii episcopi Brixiensis volumen ms. e Corbeiensi monasterio incidisset aliquando R. P. Hugo Menardus, ibidem proxime post Epistolam Tertulliani de cibis Judaicis, Barnabæ nomine insignitam Epistolam, una cum Jacobi Apostoli Epistola deprehendit. Itaque in eo cod. plura Opuscula diversorum Auctorum simul collecta exstabant; quorum primum, nempe liber de Hæresibus cum Philastrii nomen præferret, facile eidem Philastrio etiam Latina illa Interpretatio quæ auctoris nomine fortasse carebat, tributa est; verum de hoc infra, cum nobis de Corbeiensi ms. ex instituto loquendum erit (g). Menardus certe qui Corbeiensem cod. contrectavit, atque ex eo Latinam illam Interpretationem desumpsit (nam, eodem Papebrochio narrante (h), Græcum exemplar habuit ex schedis Turriani), ubi in Corbeiensi ms. versionem illam Philastrii nomine vidisset prænotatam, minime hoc silere debuisset. Philastrio item ascribuntur Acta SS. Faustini, et Jovitæ, ex quibus eorum Vitam edidisse profitetur Jacobus Riccius, qui eam typis vulgavit anno 1511, referente Ascanio Martinengo in Proœmio Vitæ eorumdem SS. a se Italice editæ Brixiæ anno 1602, verum an hujusmodi Acta vere Philastrii sint, jure dubitat idem Martinengus; idque innuit etiam Henschenius (i), eo quod a libro de Haresibus stylo ac modo scribendi prorsus differant. Nos Acta ejusmodi Philastrio libenter abjudicamus; sicuti etiam Aphra Passionem, quam Philastrio tribuit Ughellus in Proœmio ad Brixienses episcopos (j); id autem Ughellus acceperat a Galesinio, qui Aphræ historiam a Faustino et Philastrio episcopis Brixiæ conscriptam esse prodit Notat. ad 24 Maii. Si quis porro Philastrio ascriberet Symbolum quod vulgo dicitur Athanasii, cujusque Expositio aliquando Gaudentio etiam nostro tributa fuit, non ille forsitan omnino improbabili duceretur conjectura; occurrunt enim sæpius in Philastrio illius Symboli sententiæ non solum, sed etiam verba ipsa; nam ibi: Est ergo Fides recta, ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Jesus Christus, Deus est ex substantia Patris ante sæcula genitus; Philastrius vero (k): Ergo rectum, et Fidei firmamentum ostenditur, ut et genitum eum cognoscamus de Patre proprie, non tamen in tempore, sed ante omnia sæcula. Notaverat hoc idem cl. etiam Fabricius ad illa Philastrii verba (1): Qualis immensus est Pater, talis est et Filius, talis est et Spiritus sanctus, hæc subdens: Iisdem fere verbis in Symbolo quod vocamus Athanasianum: Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus sanclus.

[blocks in formation]

Alibi quoque Philastrius (a): Est vera persona Patris, A aperte loquitur, ut plura quæ in Symbolo, quod vulet est vera persona Filii, et est vera persona Spiritus. Trium itaque harum personarum una est veritas, majestas, et substantiæ æqualitas, et divinitas; in Symbolo autem: Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti; sed Patris, et Filii, et Spiritus sancti una est divinitas, æqualis gloria, coæterna majestas : quare non alienum videtur, ut aut Philastrius illius Symboli auctor sit, aut Symboli auctorem, quicum que fuerit, a Philastrio non solum dogmata, sed verba etiam ipsa aliquando mutua accepisse :

§ 1. De utilitate et usu libri de læresibus a Philas trio conscripti.

go Athanasio tribuitur, occurrunt, videantur e Phi lastrio desumpta, sicuti mox observavimus (i); notanda autem præcipue quæ habet cap. 93, ubi inter errores recenset hæresim quamdam triformem Deum facientem; et cap. 109, quo Trinitatis scientiam, jamprimum ab origine mundi hominibus nuntiatam fuisse, Scripturarum testimoniis ostendit. De gratia Dei, cujus doctrina ante Augustinum non satis explicata fuerat, luculenter loquitur non uno in loco, nempe cap. 98: Inspiratio itaque non est anima, sed gratia dignitatis de divino Spiritu; et paulo supra: Inspiratio divini Spiritus est quædam gratia et profectio dignitatis; uti et cap. præcedenti: Non est ombiguum quod anima ante facta sit, caro autem postea

talis collata sit gratia, ut sic jam capax homo legis divinæ non impotens a Domino monstraretur.

15. Sed quoniam hoc loco de utilitate et usu Philastriani Operis disserimus, minime prætereunda est hujus libri censura, et laus, quam Bibliothecæ suæ Ecclesiastica (j) consignavit Ludovicus Ellies Dupinius. Censura Dupinii primum versatur in eo, de quo Philastrium nostrum fere omnes accusant, nempe quod plures sibi confinxerit hæreses quæ nuspiam fuerunt (k), prout Nazaræos, Heliognostos, Musoritas, Muscaccaronitas, Troglodytas, Fortunatianos, atque, ut alios præteream, etiam Cybelitas, Cybelis scilicet cultorum imitatores. De Cybelitis qui et Valesii Epiphanio, et Augustino (4), Philastrius ne verbum quidem facit ullum; cæteros vero, quorum plures non hæretici, sed idololatræ potius vocandi erant, Scripturæ commemorant, quarum vestigiis inhæret Philastrius. Nəzaræos agnoscit etiam Epiphanius et Augustinus (m): Troglodytas autem Theodoritus, qui eadem appellatione Eunomianos et Aetianos nuncupatos scribit, eo quod ¿v oixɛians hav Davoúas convenirent, quod pridem annotavit Fabricius (n). Quam male porro Dupinius affirmet neminem præter Philastrium locutum esse de Judaitis, de Passalorinchitis, de Rhetoriis, de Excalceatis, admonuimus in Spicilegio (o); idemque plane constat ex Fabricio in Notis ad has hæreses (p). Prosequitur dein Dupinius Philastrium culpans, quod aliquando inter hæreses ponat sententias aut veras, aut quas

44. Librum de Hæresibus a Philastrio conscriptum ante Parmeniani mortem, hoc est ante annum 391; B plasmata; et sic postea inspiratione infusa Dei, spirirecte observavit Fabricius, quod nos quoque supra annotavimus (b); sed post annum 380 fuisse exaratum (quod Fabricius non monuit) illud indicat, nempe a Philastros (c), inter hæreticos recenseri Abstinentes, Priscillianistas scilicet quos hoc nomine a Philastrio perstringi perspicuuin est (d), quorumque hæresis circa annum 380 emergere cœpit (e). Hujus Libri utilitatem atque usum, quamvis nihil omnino aliud commendaret, hoc certe ostenderet, quod Augustinus ipse in suo de Hæresibus libello, plura a Philastrio decerpserit, ejus nomine minime dissimulato, ut cuilibet compertum esset, per quem profecerit; ea autem re non satis ab aliquibus, ut debuit, perpensa, visus est immerito Augustinus Philastrio nostro parum tribuere. Porro quæ ab C ipso Augustinus desumpsit, ea prostant in hujus opusculo de Hæresibus a cap. 58 illic enim postquam hæreses ab Epiphanio commemoratas recensuit, sic ait: Nunc addo quas Philaster posuit, nec posuit Epiphanius. Itaque nisi Philastrii liber de Hæresibus exstaret, plane Seleuci et Hermiæ hæreses de Deo corporeo, de Mundi materia, de creatione animarum, aliasque similes ignoraremus, quas totidem ferme verbis a Philastrio Augustinus exscripsit; prout ignoraremus Proclianitas, Patricianos, Ascitas, Aquarios, aliosque complures, quos a Philastrio acceptos in numerum redegit Augustinus. Animæ immortalitatem pluribus in locis confirmat Philastrius, eamque a Carpocrate quoque (f) et Valentino (g) agnitam et assertam prodit; quin etiam Sa- D saltem in utramque partem disputari posse certum maritanos, animam immortalem habere hominem non sentientes (h), redarguit, atque inter hæreticos connumerat. De Trinitatis mysterio perspicue adeo et

[blocks in formation]

est (4), ut puta Millenarios (r), futuram elementorum per ignem consummationem negantes (s), Pauli Epistolam ad Hebræos Lucæ aut Barnabæ tribuentes (t),

[blocks in formation]

1077

P. GALEARDI PRÆFATIO.

atque alia hujusmodi; verum dandum est aliquid A inferos, quomodo impiis Dei hostibus nihil profue

rit (j); aliaque non pauca, quæ Philastriani Operis
momentum, usumque satis abunde ostendunt. Py-
thagoreorum et Platonicorum dogmata, hæreticis
compluribus errorum fontes aperuisse, nemo melius
Philastrio indicavit; apud quem Valentinus audit
Pythagoricus magis quam Christianus (k), Passalo-
rinchitæ vero,
Pythagoricam vanitatem potius quam
Prophetarum cœlestem vitam, et sapientiam sequi di-
cuntur (1). Seleuci, et Hermia, ubi de horum erroribus
loquitur, Paradisum visibilem ex Platone haustum
expresse notat Philastrius (m); ac plura demum apud
ipsum hic illic occurrunt, quibus secretiores Eccle-
siastica antiquitatis recessus studiosis patefiunt;
ut proinde non immerito cl. Fabricius, minime

Philastrii ingenio, qui peculiari quodam studio erga Catholicæ veritatis amorem ferebatur, atque ubicumque aliquod erroris vestigium sibi videbatur deprehendere, in illud vehementius stylum convertebat; ut taceam Millenarios, seu Chiliastas, a Patribus non semel inter hæreticos connumerari; Mundum incorruptibilem credere, omnino errorem esse, ut Scripturarum testimonia a Philastrio prolata evincunt; Epistolam autem ad Hebræos verum esse, ac genuinum Pauli fetum, a recentioribus Criticis magno conatu astrui (a). Quod subdit Dupinius, plura et gravia a Philastrio in hoc libro errata commissa esse (b), quamvis probe norim, parcius hæc viris talibus objicienda, uti parcius profecto ac modestius idipsum Philastrio objecit Fabricius, ubicum- B se pœnitere, horas quasdam recensendo, atque que eum errare deprehendit; ego tamen non præfracte negaverim, non pauca Philastrio excidisse, in quibus major diligentia ac sedulitas ab eo desiderari possit, nisi religionis, ac pietatis studium, solertiæ, curæque defectum aliquatenus excusaret. Dupinius interea Philastrii censor, dum eum acriori stylo sugillat, turpiter ipse labitur Philastrium reprehendens, quod Samaritanos deduxerit a Samario rege filio Chanaan (c), cum Philastrius non Samarium regem dixerit filium Chauaan, sed, Samaritani a Samario rege nuncupati sunt; deinde: Alii autem aiunt a filio Chanaan, qui Samarius vocabatur (d), Samaritanos esse appellatos, uti notavimus etiam in Spicilegio. Fallitur quoque Dupinius Philastrio succensens, quod eos damnet, qui Ecclesiastici libro C Lamquam canonico utebantur (e), non enim damnat Philastrius eos qui hoc libro ut canonico utebantur, sed qui utebantur tamquam libro Salomonis, ut explicat recte Fabricius in suis ad Philastrium Notis (f).

16. Porro quamvis non admodum benigne de Philastrio sensisse videatur Dupinius, nonnulla nihilominus peculiari observatione digna apud eum inveniri animadvertit (g), quorum nos quoque pauca quadam paulo supra, ad utilitatem Libri indicandam, pro specimine delibavimus (h). Bujusmodi sunt animæ immortalitas a Philastrio, ut diximus, pluribus in locis asserta; Trinitatis mysterium dilucide ac perspicue explicatum; generatio Verbi sempiterna clare et enucleate tradita (i); Christi descensus ad D

(a) Videsis Notas Fabricii ad cap. 89.

(b) Il fait plusieurs fautes grossières dans ce petit

traité.

(c) Il dit que les Samaritains viennent d'un roi ap. pelé Samarius, fils de Chanan; quelle bévue!

(d) Philastr. cap. 7: Samaritani a Samariorege ita nuncupati sunt. Alii autem aiunt a filio Chanaan qui hoc nomine Samarius vocabatur, a quo Samaritani sunt. appellati; quare Dupinio reponi potest: quelle bévue! (e) Il condamne ceux qui admettent l'Ecclésiatique comme un livre canonique.

() Vid. ad cap. 56 not. Librum unum Sapientiæ.
EDIT.

(g) Il y anéanmoins quelques endroits remarquables.
(h) Num. 14.

(i) Cap. 127.

illustrando Philastrii libello impendisse, variaque
ex illo didicisse, ingenue profiteatur (n). Vanita-
tem et inanem Philosophorum sententiam de
Pythagorica, seu Platonica metempsychosi, probe
irridet Philastrius (0); prout etiam eorum Sidayua
de. Mundis infinitis (p); quod postremum notatum
est etiam Dupinio; ex quibus Philastrii locis, hujus-
modi errores etiamnum quorumdam mentibus insi-
dentes, Philastrianis telis facile conficias. Scriptu-
rarum Canonis tevia diserte exprimit cap. 88,
quo in loco apposite observavit Fabricius (q), in
earum recensione omitti a Philastrio Apocalypsin,
et Epistolam ad Hebræos, quæ tamen utraque scripta
amplecti se idem Philastrius alibi testatur. Eodem
cap. 88 recte ait, Valentinianos Apocrypha Prophe-
tarum, et Apostolorum, id est Actus, separatos haben·
tes, Canonicas Scripturas contemnere; quod certe de
Valentini discipulis intelligendum, non de ipso Va-
lentino, quem nihil Canoni addidisse, vel detraxisse,
sed tantum pravis expositionibus Scripturas ad sen-
sum suum accommodasse, ex Tertulliano probavit
Massuetus (r). Laudat præterea Dupinius præcla-
rum Philastrii effatum (s), quo docet, debere nos
primum nostra currere voluntate, deinde non cum
præsumptione et jactantia, quasi nostra virtute et
justitia condigna, non Christi mereamur salvari cle-
mentia; prout etiam illud quod subjicit, reprehen-
dens si quis dixerit: Possum esse martyr, possum esse
apostolus, et non dicit: Si Christus voluerit, quod ab
eo incrementum id muneris et gratiæ confertur. Com-
(1) Cap. 125. Videndus item Fabricius cod. Apocr.
N. T. p. 1005.

(k Cap. 58.

(1) Cap. 76.

(m) Cap. 55. Augustinus porro de hær. cap. 59, contra id quod ait Philastrius, de Seleucianis loquens Negant etiam visibilem paradisum ; Philaştrius vero Paradisum visibilem affirmant.

(n) Præf. ad Philastr.

(0) Cap. 124.

(P) Cap. 113.

(q) Vid. ad cap. 38 not. Statutum est ab apostolis. EDIT.

(r) Dissert. 1, in Iren., u. 9.

(s) Cap. 128.

mendat item Philastrii librum a brevitate præsertim, A piodoti ab Asclepiodoto, qui discipulus erat Theodoti

cum ex adverso prolixissimum vocet Augustinus (a): Philaster Brixianus episcopus in prolixissimo libro, quem de Hæresibus condidit: hoc autem Augustini accipiendum esse Fabricius annotat (b) non ob magnitudinem voluminis, sed ob prolixum hæresium quas commemorat numerum Epiphanio longe majorem.

coriarii (1), isque docebat hominem tantummodo Christum esse (m). Saccophori species quædam Manichæorum, sic dicti quasi saccum ferentes; de his mentio est in Codice Theodosiano (n); Tillemontius vero (o) Baronium notat, quod eos ad an. 383 (p) perperam putaverit eosdem esse cum Messalianis, quos Augustinus c. 57 non Messalianos dicit, sed Psallianos. Helvidiani ab Helvidio Auxentii discipulo, contra quem Hieronymus librum scripsit, omittuntur ab Epiphanio, Philastrio, et Augustino; quamquam, fortasse iidem sint, quos Antidicomaritas Epiphanius vocat,(q) Antidicomarianitas vero Augustinus (r). Macrianum memorat Eusebius (s), qui ex catholico, hoc est rationali, archisynagogus magorum

17. Licet autem in hæresibus enumerandis fere se diligentiorem præstiterit Philastrius, ita ut nonnumquam eamdem hæresim pluries commemoraverit, ut ait Dupinius (c); quasdam tamen etiam prætermisit recensitas ab Epiphanio, quas propterea in catalogo suo ponit Augustinus; ut Archonticos, Severianos, Elcesæitas, et Samsæos, Bardesanitas, Valesios, Angelicos, Apostolicos, Origenianos, Hierachitas, An- B Ægypti factus, ac Valeriani imperatoris ad impietathropomorphitas, Appollinaristas, Antidicomarianitas, Psallianos, Martyrianos, et Satanianos, quos postremo loco ex desumptis ab Epiphanio collocat Augustinus (d). Atque hæ quidem sunt hæreses ab Epiphanio recensitæ, et a Philastrio omissæ, quas in catalogum suum Augustinus redegit. Contra vero idem Augustinus inter hæreses quas a Philastrio accepit, Priscillianistas memorat (e), cum tamen Priscillianorum nomen in Philastrii libro non legatur, ut notavit Fabricius in Testimoniis de Philastrio, ubi Augustini de eodem Philastrio testimonium reciLat; sed eos Philastrius cap. 84, sub nomine Abstinentium, perstringat, ut ibidem Fabricius animadvertit (f). Passalorinchitas item recenset Augustinus c. 63 inter hæreses quas Philaster posuit, nec posuit C Epiphanius; verum Passalorinchitas Epiphanius ponit, ut notatum Fabricio ad Philastrium cap. 76 (g), uti et Colluthianos, quos Augustinus habet c. 65 tamquam a Philastrio, non ab Epiphanio memoratos (h). Plures etiam hæreses Augustinus omisit, quas nec Epiphanius, nec Philastrius recensuerunt; inter eas Masbothæi a Masbothæo sic appellati, qui fuit unus de septem primis hæreticis quos numerat Eusebius (1), prout etiam Gorthæi a Gorthæo quodam (j), quamquam Gorthenos ponat etiam Epiphanius (k), qui tamen prætermittuntur ab Augustino. Ascle

[blocks in formation]

tem omnem ductor, et magister, neque providentiam universa moderantem intellexit, nec animo reputavit judicium illius qui ante omnia, et in omnibus, et super omnia est, Dei. Exocionitas Arianos nominat non semel Chronicum Alexandrinum (t) qui Athanasio, aliisque scriptoribus etiam Exucontii appellati, quod Filium Dei, quem Patri consubstantialem, et coæternum negabant, ¿1⁄2 oùx övtov, seu ex nihilo creatum affirmarent, de quibus præclara nonnulla notavit Ittigius (u). Bonosi hæresis a Bonoso quodam episcopo (utrum Sardicensi, ut eum facit Marius Mercator, an vero Naissi, ut judicat Holstenius (v), non satis compertum) in eo versabatur, quod Bonosiani non solum Christi Deitatem negabant, sed plures etiam liberos e Maria genitos fuisse credebant ; ut ex Bonosi causa acta in synodo Capuana A. C. 389 satis liquet (x). Atque hac de hæresibus ab Epiphanio, Philastrio, et Augustino omissis; quoniam vero longiorem de his sermonem facere non est hujus loci, hæc modo dicta sufficiant (y): scilicet nos alio avocat institutum nostrum, ut nempe varia de Philastrio acatholicorum judicia in medium proferamus, et expenda

mus.

§ II. Judicia έrepodožav de Philastrio enarrantur, et expenduntur.

18. Prodeunt primum Centuriatores Magdebur

(9) Hær. 78.

(r) Cap. 56.

(s) Lib. vii, cap. 10. Consule Valesii notas ad hunc Eusebii locum.

(1) Pag. 704, edit. Raderi, et alibi.

(u) Observ. Miscell. vi, pag. 239, Lipsia 1700. (v) Ittig. Observ. Miscell. Ix, pag. 244.

(x) Ibid., pag. 246 Videsis Tillemont., tom. x, p. 236, 754.

(y) Plura dabunt cupientibus Euthymius in Panoplia tom. XIX Bibl. PP., p. 6, ex versione Petri Francisci Zini Lunatensis archipresbyteri ; et Nicete Choniata Acominati Panoplia dogmatica, cujus integram o ex ms. cod. bombycino bibliothecæ cl. viri Stephani Baluzii protulit eruditissimus Montfauconius Palæographiæ Græcæ 1. iv, c. 9, p. 327. Vide etiam, si lubet, Thomæ Ittigii Dissertationem de Hæresiarchis ævi Apostolici; Lipsia 1690, uti et Hartmannum Tract. de rebus gestis sub Apostolis, et Arnoldum Ilistoria hæresium, quos laudat idem Ittigius Observ. Miscell. ix, pag. 241.

« PoprzedniaDalej »