Obrazy na stronie
PDF
ePub

etiam quædam editiones S. Augustini in Speculò de A interpretati sunt : quæcumque vultis ut faciant vobis Evangelio secundum Lucam.

Luc. cap. x, 51, ante regnum, deest primum, in Vercellen., Veronen., Corbeien., Mm., Gat. et Brixian., et ita in aliis antiquis Bibl. Item in textu Græc. et in S. Augustini Speculo de Evangelio secundum Lucam tom. ш, part. 1, pag. 771.

Luc. cap. xi, 31, desunt verba, et justitiam ejus, in Vercellens., Veronens., Gat., Vindob. et Brixian., et ita in antiquis Corbeien. Bibl. in Græc. etin S. Augustini loco laudato.

Luc. cap. xi, 35, Vercellen., et sint lumbi, etc. Veron., Corbeien., Vindob. et Brixian. sint autem Lumbi, etc. S. Irenæus in lib. IV contra læreses tom. I, pag. 278, sint igitur lumbi, etc.

Luc. cap. xxiv, 32, Omissis verbis illis, loque- B retur in via, et, habet Vercellen., cum adaperiebat nobis Scripturas, Veron., cum aperiret nobis Scripturas, et ita S. Ambros. in lib. de Instit. Virg. cap. 11, pag. 266, et in Enarr. in psal. xxxvш, p. 849.

Luc. cap. XXIV, 46. Desunt verba, et sic oportebat, in Vercellen., Veronen., Gat., et Mm., et ita in S. Iren. lib. in contra Hæreses tom. I, pag. 206. Marc. cap. XIV, 62, in Vercellen. et Brixian. post, virtutis, deest, Dei, et ita in Græco textu, in antiquis Corbeiensibus bibliis, in pluribus mss. divina Bibliothecæ S. Hieronymi et in S. Augustini lib. de Consensu Evangelistarum tom. II, part. 2, pag. 114.

Matth. cap. xx1, 31, Vercellen....... cedunt, supple lacunam ex Brixiano, qui habet, præcedunt, C et ita S. Irenæus in lib. IV conta Hæreses tom. 1, pag. 257, et S. Zeno Veronensis in lib. II tract. 14, de Juda, juxta fidem aliquorum codd. et editionum. Matth. cap. XXVI, 28, Vercellen., effunditur, et ita Græcus textus.

Titulus Evangelii S. Luca, in Vercellen., et Corbeien. Evangelium secundum Lucanum, Veronensis habet, Evangelium, secundum Lucan., Gat. Evangelium cata Lucam, Brixianus Evang. sec. Lucan. In libro quoque Quatuor Evangeliorum, cujus varias lectiones dedit Calmet ad calcem commentarii in Apocalypsim, dicitur Lucanus.

et

Joan. cap. xiv, 19, Vercellens., Veronens., Brixian.,videbitis me, et ita Græcus feopets, videbitis, si verbum illud supponatur in futuro secundo, (quod D) simile habet præsenti, quia ego vivo, çō) vivam, resurgam a morte. Et vos vivetis, non interficient vos inimici nostri.

Luc. cap. xv, 13, Vercellen., vivens, et ita S. Irenæus in lib. IV contra Haresés, tom. 1.p. 280.

Matth. cap. VII, 2, Vercellen., Veronen. et SanGermanėn., judicabitur de vobis, et ita Tertull. pag. 556.

Matth. cap. vi, 12, Vercellen., Veronen. et SanGermanen. addunt, bona, et ita S. Cyprianus p. 424, S. Augustinus de Civitate Dei lib. xiv, cap. 8, p. 356, omittit, bona; subdit tamen, propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt bona; et ita

homines bona, etc., sed in Græco Evangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur, bona.

Joan. cap. 1, 3, Vercellen., Veronen., Corbeien., et Brixian. cum hac interpunctione legunt, et sine illo factum est nihil. Quod factum est, etc., et ita Sanctus Irenæus in lib. III contra Hæreses in aliquibus mss., Tertullian. in lib. adversus Hermogenem, S. Cyprianus in lib. п Testimon. adversus Judæos ad Quirinum cap. 3, pag. 352, S. Hilarius in lib. I de Trinitate, tom. II, pag.7, et lib. 11, pag. 37, et S. Ambrosius in lib. de Fide, tom. 11, pag. 504.

Joann. cap. 1, 26, Vercellens., Veronens., et Brixian., stat, et ita S. Cyprianus in lib. 11 adversus Judæos, cap. 19, pag. 359. S. Ambrosius in libro de Cain et Abel pag. 198, et in epist. 33 prim. class. pag. 921.

Matth. cap. ix, 2, Vercellen., Veronen., San-Germanen. et Brixian., constans esto, et ita S. Hilarius, et Orosius. S. Cyprianus vero pag. 644, habet bono

animo esto.

Joan. cap. 1, 27, Vercellen., Veronen., et Brixian., venil, et ita S. Ambrosius in lib. v de Fide, cap. 19, pag. 593, et in lib. de Patriarch. Benedic. cap. 4, pag. 519, S. Cyprianus habet, veniens.

Joan. cap. vi, 5, Vercellen., ait Philippo, Veronen., ait Philippus, Brixian. dicit., etc., S. Augustinus in Sermon. 2 de Tenta ione Abrahæ tom. v, part. 1, pag. 65, ait enim Philippo.

Joan. cap. 1, 14, Vercellen., Veronen., Corbeien. et Brixian, gratia et veritate, et ita S. Hilarius in lib. 1 de Trinitate, num. 10, Græcus quoque textus et S. Irenæus in lib. 1 contra Hæreses, tom. 1, pag. 42, habent, veritate.

Joan. cap. 11, 19, Vercellen. solvite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud, Veronen. solvite hoc templum, el in triduo illud suscitabo, Brixian., destruite hoc templum, etc. S. Irenæus in lib. IV contra Hæreses, tom. 1, pag. 300, solvite hoc templum, et in tribus diebus suscitabo illud. S. Cyprianus in lib. de Montibus Sina et Sion adversus Judæos pag. 494, destruite, etc.

Joan. cap. x, v, 56, Vercellen. quoniam blasphemat ; Veronen. et Mm., quia blasphemat. S. Cyprianus habet, quoniam, etc. In uno ms. ejusdem Sancti Cypriani legitur, blasphemat; in altero, blasphemavit.

Joan. cap. x, 38, Vercellen. quoniam in me est Pater, etc. Veronen. et Corbeien., quia in me est Pater, et ego in eo; Brixian. vero, quia in me est Pater, et ego in eum. S. Cyprianus, quoniam in me est Pater, el ego in illo.

Joan. cap. x1, 11, Vercellen., suscito, Veronen., Corbeien. et Brixian., suscitem, Gat., exsuscitem, et ita duo mss. divin. Bibliothec. S. Hieronymi. Nota tamen, quod unus habet, suscitem, expuncta præpositione, ex, secundis curis.

Luc. cap. 1, 70, Vercellen. per os Sunctorum P... h..... rum su..... supple lacunam ex Brixian., per os Sanctorum Prophetarum suorum, Veronen. per os

Sanctorum suorum Prophetarum. Corbeien. per os A sanctorum prophetarum. Tertullianus pag. 187 et 188 per os Prophetarum.

Luc. cap. I, 14, Vercellen. in exc.. sis, supple lacunam ex Gat. et Brixian. qui habent, in excelsis, et ita S. Irenaeus in lib. m contra llæreses, tom. 1, pag. 186, et S. Hieronymus in lib.1 commentariorum in Isaiam cap. 2, tom. iv, pag. 34.

cap. 1, 14, Vercellen. super terram, et ita Luc. unus ms. S. Hieronymi lib. 1 Commentariorum in Isaiam cap. 2.

EPISTOLA

BLANCHINI AD JOSEPH, S. R. I. COMITEM DE THUN
ET HOHESTEIN, EPISCOPUM GURCENSEM.

Josepho S. R. I. comiti de Thunn et Hohestein epi-
copo Gurcensi optimo Joseph Blanchinus Vero- Β
nensis, presbyter congregationis Oratorii Romani
felicitatem.

Solent nonnulli, Præsul sapientissime, interdum quasdam Sanctorum Patrum nimis urgere senten. tias, aiuntque, statim ac Gentibus Evangelii lumen illuxit, et Græci pariter ac Latini, Barbarique ab innuapostolis in Christi doctrina sunt instituti, meras pene Divinarum Scripturarum exortas esse versiones, quarum ductu, ad omnium populorum haustus, salutares aquæ decurrerent eloquiorum Dei. Quamvis autem apostolicæ prædicationis scmina, cœlestibus illis laticibus irrorata, instar grani sinapis, aluerint in unitatem fidei, sapientiæ et scientia mysteriorum ejus, cum primum in Gentibus facta sunt ab illis Dominici agri satoribus, quibus in C

Quod vero pollicitus est illis (Christus Apostolis) se facturum ipsos piscatores hominum; nec id verbis solummodo dixit, sed re ipsa cumulate præstitit ; tantamque eis vim ac potentiam indidit, ut libros conscriberent atque ederent; utque horum librorum lanta essel auctoritas, ut omnium tam Græcorum quam Barbarorum linguis conversi, a cunctis ubique gentibus studiose ediscerentur; et ea quæ in illis continentur, Divina esse crederentur oracula, quantum id valet ad Divinitatem ejus perspicue declarandam. Idem Eusebius in fragmento, a Joanne Grabio Grace et Latine allato in ipsius Notis ad Spicilegium Patrum, sac. II, pag. 252.

Οὗ καὶ καθ' ὅλης τῆς οἰκουμένης ἐκλάμπει τὸ ὄνομα καὶ ὁ λόγος τὰς τῶν ἀνθρώπων ψυχὰς καταυγάζει, διὰ τῆς αὐτοῦ παραδοθείσης τοῦ εὐαγγελίου γραφῆς παντοία γλώττη ἑλληνικῇ τε καὶ βαρβάρῳ μεταβληθείσης, εἰς ἐξάκουστόν τε πᾶσι τοῖς ἔθνεσιν ἐφ' ἑκάστης ἡμέρας κηρυττομενής.

Loquitur Eusebius hic de Joanne filio Zebedæi, cujus el nomen (ait) per universum orbem celebratur, et doctrina hominum animos collustrat, tradita ipsis Evangelii Scriptura, quæ in omnem linguam, Græcam pariter et Barbaram translata est, et ut omnes Gentes exaudiant, quotidie prædicatur.

S. Joannes Chrysostomus Hom. Lxxx, al. Lxxx in Matthaum, juxta Edit. Montfaucon. Tom. VII, pag. 767, Lit. B.

Οτι δὲ πόρνη γυνὴ ἔλαιον ἐξέχεεν ἐν οἰκίᾳ λεπροῦ τινος, δώδεκα ἀνδρῶν παρόντων, τοῦτο πάντες ᾅδουσε

κατὰ τὴν οἰκουμένην, καὶ χρόνος τοσοῦτος διῆλθε, καὶ ἡ μνήμη τοῦ γενομένου οὐκ ἐμαράνθη· ἀλλὰ καὶ Πέρσαι, καὶ Ἰνδοὶ, καὶ Σκύθαι, καὶ Θράκες, καὶ Σαυρομάται, καὶ τὸ τῶν Μαύρων γένος, καὶ οἱ τὰς Βρετανικὰς νήσους οι κοῦντες, τὸ ἐν Ἰουδαίᾳ γενόμενον λάθρα ἐν οἰκίᾳ παρά γυναικὸς πεπορνευμένης περιφέρουσι.

mandatis erat, ut, euntes in mundum universum prædicarent Evangelium omni creaturæ, jamque sub Neronis imperio divinum Legis præconium ultimas fere mundi regiones pervasisset, ut Paulus ad Romanos (cap. I, v. 8) scribens est gratulatus; innumeras tamen, immo nationum pene universarum vernaculas jam tum exstitisse versiones, mihi persuadere, vix ac ne vix quidem possum. Neque sanctorum Patrum mentem arbitror assecutos omnes scriptores illos, qui, ad præconceptæ opinionis defensionem, nonnulla eorumdem testimonia in medium protulere, quæ nihil faciunt ad rem, vel quæ opus habent aliqua non hyperbolica interpretationc. Volo hic, vir eruditissime, præcipuos afferre locos, in quibus ipsi magnam vim positam putant, sed ta- D S. Joannes Chrysostomus Homilia 11 apud alios I in men qui meo judicio nihil concludunt.

Eusebius Pamphilus in Oratione de Laudibus Constantini, Edit. Mogunt. MDCLXXII, pag. 662, lit.

C. D.

Τὸ δὲ ἐπαγγείλασθαι, καὶ λόγῳ μὲν εἰπεῖν, ἔργῳ δὲ ποιῆσαι αὐτοὺς ἁλιέας ἀνθρώπων καὶ τοσαύτην αὐτοῖς ἀρετήν τε καὶ δύναμιν παρασχεῖν, ὡς καὶ γραφὰς συντάξαι, καὶ βίβλους παραδοῦναι, καὶ πάντας εἰς τοσοῦτο κρατῦναι, ὡς καθ' ὅλης τῆς οἰκουμένης παντοία γλώσση Βαρβάρων τε καὶ Ἑλλήνων μεταβαλλομένας, παρὰ πᾶσι τοῖς ἔθνεσι μελετᾶσθαι, καὶ πιστεύεσθαι θεῖα εἶναι λόγια τὰ ἐν αὐταῖς καταβεβλημένα, ὅσον εἰς ἀπόδειξιν ἐναργῆ τῆς αὐτοῦ θεότητος.

Quod autem meretrix oleum effuderit in domo leprosi, duodecim viris præsentibus, id per orbem cantant omnes, ac post tantum temporis rei gestæ memoria non minuitur : sed Persa, Indi, Scythæ, Thraces, Sauromathæ, Mauri, qui Britannicas insulas incolunt, quod in Judæa in domo quadam, nec palam a meretrice factum est prædicant.

S. Joannem Evangelistam, juxta edit. Montfaucon,
Tom. viii, pag. 10, lit. Β.

*Αρ' οὐκ εἰκότως πάντα ἐσβέσθη ἐκεῖνα, καὶ ἠφανίσθη τέλεον ; εἰκότως, καὶ κατὰ λόγον· ἀλλ' οὐ τὰ τοῦ ἰδιώτου καὶ ἀγραμμάτου οὕως· ἀλλὰ καὶ Σύροι, καὶ Ἰνδοί, καὶ Πέρσαι, καὶ Αἰθίοπες, καὶ μύρια ἕτερα ἔθνη, εἰς τὴν αὐ τῶν μεταβαλόντες γλῶτταν τὰ παρὰ τούτου δόγματα εἰσαχθέντα, ἔμαθον ἄνθρωποι βάρβαροι φιλοσοφείν.

Postquam locutus fuit idem Sanctus Joannes Chrysostomus de Pythagoricis et Platonicis disciplinis, hæc subdit: Annon jure illa exstincta penitus deletaque sunt? Certe jure ac merito, ut ratio postulabat. A non sic illa, quæ ad rudem illum et illitteratum perti

nent : verum Syri, Ægyptii, Indi, Persa, Ethiopes, Α φέντος τοῦ εὐαγγελίου ἐν τοῖς γράμμασι τῶν ἑβδομήκον. innumeratæque aliæ Gentes, dogmata ab illo inducta in linguam suam transferentes, barbari licet essent, philosophari didicerunt.

Sanctus Hieronymus in Commentar. in psalmum LXXXVI: Dominus narrabit in Scripturis populorum : in Scripturis Sanctis. Quæ scriptura populis omnibus legitur, hoc est, ut omnes intelligant.

Idem Præf. in quatuor Evangelia ad Damasum : Prætermitto (inquit) eos codices, quos a Luciano, et Hesychio nuncupatos paucorum hominum asserit perversa contentio, quibus utique nec in toto Veteri Instrumento post LXX interpretes emendare quid licuit, nec in Novo profuit emendasse : cum multarum Gentium linguis Scriptura ante translata, doceat, folsa esse, quæ addita sunt.

Sanctus Augustinus lib. u de Doctrina Christiana, cap. 5, ait: Ex quo factum est, ut etiam Scriptura Divina, qua tantis morbis humanarum voluntatum subvenitur, ab una lingua profecta, qua opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per varias interpretum linguas longe lateque innotesceret Gentibus ad salutem. B. Theodoretus Sermone v de Natura Hominis pag. 555, Lit. C. D., Lut. Paris. MDCXLII. Τίνες τῆς Στοϊκῆς αἱρέσεως προστατεύουσι, τίνες τοῦ Σταγειρίτου τὴν διδασκαλίαν κρατύνουσι, τίνες κατὰ τοὺς Πλάτωνος πολιτεύονται νόμους, τίνες τὴν ὑπ' ἐκείνου ξυγγραφεῖσαν πολιτείαν ἠσπάσαντο; ἀλλὰ τούτων μέν τῶν δογμάτων οὐδένα διδάσκαλον ἡμῖν ἐπιδεῖξαι δυνήσεσθε· ἡμεῖς δὲ, τῶν ἀποστολικῶν καὶ προφητικῶν δογμάτων τὸ κράτος ἐναργῶς ἐπιδείκνυμεν· πᾶσα γὰρ ἡ ὑφήλιος τῶνδε τῶν λόγων ἀνάπλεως· καὶ ἡ Ἑβραίων φωνὴ οὐ μόνον εἰς τὴν Ἑλλήνων μετεβλήθη, ἀλλὰ καὶ εἰς τὴν Ρωμαίων καὶ Αἰγυπτίων καὶ Περσῶν καὶ Ἰνδῶν καὶ ̓Αρ μενίων καὶ Σκυθῶν καὶ Σαυροματῶν, καὶ συλλήβδην εἰπεῖν, εἰς πάσας τὰς γλώττας, αἷς ἅπαντα τὰ ἔθνη κεχρημένα

διατελεῖ.

Quinam hodie secta Stoicæ præsident, quinam Stagiritæ doctrinam tuentur, ubi sunt qui ad leges Platonis civitates gubernent, qui conscriptam ab eo reipublica formam amplexi sint? At nullam profecto dogmatum istorum doctorem nobis ostendere poteritis. Nos autem vobis APOSTOLICÆ PROpheticæque doctrinæ vim et robur manifeste ostendimus. Universa enim, quæ sub sole est terra his sermonibus referta est. Et Hebraica lingua, (xai nipaiav pavn), non in Græcorum modo linguam versa est, sed etiam in Romanorum, et Ægyptiorum, Persarumque, et Indorum, et Armenorum, et Scytharum ac Sarmatorum, atque ut semel dicam, in linguas omnes, quibus ad hanc diem Nationes utun

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

τα δύο γλωσσῶν, καὶ ἐθνῶν, ἀδύνατόν ἐστι ραδιουργίαν, ἢ μείωσιν, ἡ προσθήκην ὑπομεῖναι, αὐτῶ. Κὰν γὰρ μιᾶς, ἢ καὶ δευτέρας γλώττης ἐπεχείρησε τις νοθεῦσαι τὰ βιβλία, ἠλέγχετο εὐθὺς ὑπὸ τῶν ἄλλων ἑβδομήκοντα γλωσσῶν ἡ ῥαδιουργία αὕτη.

Igitur fides Christianorum est incuriosa, in simplicitute, et rectitudine cordis totam Divinam Scripturam recipere consueta, maxime vero doctrinam a Patribus traditam. Dicta enim Evangelica et apostolica scimus universim depravari non posse........ eo quod Evangelium septuaginta duarum linguarum et Gentium litteris consignatum sit. Quare fieri nequit, ut vel detractione, vel additione a sceleratis corrumpatur. Nam licet quis unius vel alterius linguæ libros falsare conaretur; imB probitas tamen ista detegeretur, et redargueretur ab aliis septuaginta linguis.

C

D

Venerabilis Beda lib. Hist. Anglorum, cap. 1: Britannia in præsenti juxta numerum librorum, quibus Lex Divina scripta est, quinque Gentium linguis unam eamdemque summæ veritatis, ac veræ sublimitatis scientiam scrutatur, et confitetur: Anglorum videlicet, Britonum, Scotorum, Pictonum et Latinorum, quæ meditatione Scripturarum cæteris omnibus est facta communis. Nullo i artificio (conversam scilicet fuisse Sacram Scripturam) ex Bedæ verbis citatis me colligere posse fateor, inquit Henricus Warthon pag. 466 Auctarii de Sacris Script. vernaculis.

En, præsul doctissime, præcipua testimonia, quæ perperam intellecta, vel nimium vexata, a nonnullis neotericis afferuntur, ad asserendam illam versionum numerositatem in Gentibus, quæ nec suffragio nititur antiquorum, nec manuscriptorum codicum inspectione. Quoniam vero triplicis generis sunt dicta Patrum, quæ recitavi, ad primum revoco cum Cl. Patre Le Long bina ex S. Joanne Chrysostomo, tertium ex Theodoreto, quartum ex Venerabili Beda, quæ ne versionis quidem popularis mentionem ullam faciunt. Ad secundum, alia duo ex S. Hieronymo, et tertium ex Augustino. Multas quidem inde versiones nonnulli colligunt. Esto illis temporibus exstiterint plurimæ sive Græcæ, sive Latina, tum etiam Syriaca, etc. verum multo minore numero, quam quot ex his locis volunt inferri. Ad postremum denique testimonia desumpta ex Eusebio Cæsarcensi, et Anastasio Sinaita : sed non inde conficitur, quod velle videntur illi scriptores, quodque ratio credere non sinit, nullam fingi posse nationem Christianis imbutam doctrinis, in cujus idioma textus sacer non fuerit translatus. Auctor præfationis Bibliorum Polyglottorum Parisiensium, autumat exstitisse vel a temporibus S. Hieronymi Arabicam aliquam versionem librorum quorumdam Sacræ Scripturæ, in primis libri Job. Scribit enim: Hinc maximam mutuatur commendationem, quod sancli Hieronymi sæculo quidam e Sacris Litteris hac lingua ( Arabica ) scripti reperirentur, quorum auxilio librum Job in septingentis ferme, et octingentis versibus, ut ex præfixa huic libro præfatione manifestum est, restituit. En S. Hieronymi 4

verba: Hæc autem (nostra ) translatio nullum de ve- A tissimus Le Long cap. 2 Bibl. Sacræ pag. 137) hujusteribus sequitur interpretem; sed ex ipso Hebraico, Arabicoque, et interdum Syro, nunc verba, nunc sensus, nunc simul utrumque resonabit. Sed scite Waltonus prolegom. 14, § 17: Non loquitur, inquit, hic Sanctus illo loco de versione aliqua Arabica, licet ejus verba primo aspectu tale quid innuere videntur : loquitur enim, ut verba ejus penitius intuenti liquet, de translatione sua Latina, quam ex Hebræo traduxerat, et hoc tantum innuit, in libro Job Hebraico vocabula multa Arabica occurrere.

modi auctori, qui ducentis et amplius annis post Chrysostomi obitum res ab ipso gestas absque ullo veterum monumento descripsit, fides est habenda ? › Quoniam vero alii volunt, Biblia Veteris et Novi Testamenti ex Græco idiomate in Armenum a Moyse Grammatico, Davide philosopho, et Mampræo Armenis circa tempora Arcadii imperatoris fuisse translata, audiamus sententiæ hujus auctores, quos idem Le Long allegat: Hac eadem tempestate (scilicet Arcadii imperatoris ) floruit etiam in Armenia celeber quidam Heremita, dictus Mesrobus, vir plane eruditissimus, et ingenio perspicax, qui cum Armenurum, tum Iberarum quoque litterarum characteres accuratissime primus expressit, ac posteris singulare hoc beneficium,

rant, dereliquit. Is igitur, et Isaac Armenorum Patriarcha plures in Armenia erudierunt discipulos; quos et Athenas ad Græcam linguam, aliasque facultates adipiscendas miserunt. Inter eos autem maxime omnium profecerunt tres, videlicet MOYSES cognominatus Grammaticus, DAVID philosophus, et MAMPREUS, qui postea plerosque libros, ac præsertim Bibliorum Veteris et Novi Testamenti ex Græco idiomate in Armenum transferendo, suam ipsorum linguam mirum in modum locupletarunt. Hæc ex historico Carmine Niersesis Ghel de regibus Armeniæ num. 490, apud Clementem Galanum, part. histor. Conciliationis Eccl. Armenæ cum Romana, cap. 7, n. 12.

Ethiopicam quoque Bibliorum versionem (ab hodierna diversam ), temporibus apostolorum adornatam fuisse plerique scriptores asseruerunt. Eos inter Petrus Victor Cajetanus, Paradig. de lingua Ethiopica, pag. 160, ubi ait: Primum quidem de illius an- B quo tot transactis sæculis corum majores expertes fuetiquitate non est quod dubitemus; quando, jam inde usque a Christi temporibus, et apostolorum, erat sacer prophetiarum contextus isto idiomate Ethiopico in manibus Eunuchi illius regiæ Candacis conscriptus. Ad hoc vero stabiliendum, Victor Palma auctoritatem mille et quingentorum annorum, postquam hæc gesta finguntur, in medium affert : quod quanti valeat, æqui bonique lectoris judicium esto. Adeantur Jo. Millius in Proleg. pag. 121, et Renaudotius cap. 11, de perpetuo Ecclesiæ consensu, etc. pag. 92. Armena pariter Bibliorum versio jactatur concinnata sub Ecclesiæ nascentis exordio, ex Græca, vel ex Syra interpretatione. lllud neutiquam est prætereundum (ait Jo. Millius pag. 152 Proleg. in Novum Test. Græcum), quod nos per litteras monuit, in Ar- C menica, cæteraque omni litteratura orientali longe versatissimus Ludovicus Pickius doctor Sorbonicus: Versio, inquit, Armenica est antiquissima, et ex genio suo ita éλnviçet, ut de verbo ad verbum Græca referat; unde ex ipsa jus est restituendi originale Græcum, unde profluxit. Sed res nota est (inquit Gregorius Scholiastes Syrus apud Waltonum, proleg. 15, § 15) quod, etiam si codices ex Græco transtulerint Armeni, tamen cum Syriaco postea contulerunt suum exemplar, et illud singulis in locis concordare fecerunt.

Sive autem ex Græco, sive ex Syriaco exemplari ipsa profluxerit, procul dubio non est tantæ antiquitatis, ut aliqui putant. Sixtus Senensis lib. vi Bibliothecæ Sancta annotat. 152, scribit, S. Joannem Chrysostomum Novum Testamentum, et Psalmos Davi- D dicos in linguam Armenicam transtulisse. Et tamen e veteribus id refert nemo, ante Georgium Alexandriæ Patriarcham (qui claruit an. 620), in Vita ejusdem sanctissimi doctoris. Chrysostomus, cum in Cucusum Armeniæ oppidum exsularet (inquit laudatus Georgius) invenit, largiente Deo, quosdam ex iis Græce scientes; quos Novum Testamentum, et Psalterium in vernaculam ipsorum linguam convertere effecit, ut notitiam Sacræ Scripturæ obtinerent. Porro scriptor iste, juxta Photium, præter historiæ fidem narrasse quædam visus est. Et constat ex Palladii dialogo de vita Chrysostomi, Georgium sua, ut plurimum, fabulis intertextis, descripsisse. Quænam igitur (inquit doc.

:

Rem aliter narrat Vita B. Mesropæ scriptor, qui in titulo ejusdem Vitæ vocatur CORIUN. Legitur circa initium Mesropam apud se statuisse viginti duos libros Veteris Testamenti transferre in Armenicum sermonem, cui discipuli sui Joannes, et Joseph in eo auxilium dabant.... Illis temporibus regnabat Theodosius junior. Narrat postea, quod cogitaverint ambo beati, Isaac Armenorum patriarcha, et Mesropa, suæ narrationis scripturam extendere, et augere interpretationes et scripta, secundum efficientiam Dei; propterea miserunt duos ex discipulis in urbem Edesiæ Eznac, et Joseph, ut ex Syrorum lingua Sanctas Scripluras interpretantes in linguam Armenicam, litteras commendarent suæ regioni : illi autem euntes, perfecerunt jussa, etc. Hæc exscripta sunt ex codice Armeuo bibliothecæ regiæ, qui Sanctologium inscribitur, juxta versionem Oskan Vartabied, i. e. episcopi Armeni, anno 1669, factam.

Eadem pene refert Moses Chorenensis, lib. II, cap. 53, pag. 430, Hist. Armene, Amstelodami anno 1695, editæ ex versione Schroteri: Miesropus, disposito Armeno alphabeto juxta illubricitatem syllabarum, quæ est in Græco, ulterius manum admovit ad interpretationem, consulto initium faciens a Proverbiis, complevit illos, et viginti duos revelatos libros, et Novum Testamentum, transfundere in Haicanum (i. e. veterem Armenum) sermonem ipse, et discipuli ejus Joannes Ekelensis, et Josephus Balnensis. His omnino accensendus est (pergit. Schroterus) ipse Moses Chorenensis Miesropi quoque discipulus nulli secun

dus, qui citato loco, modestia ergo, nomen suum ▲ allegabant Augustinum, qui lib. 11 de Doctrina Chris

reticuit; sed ad Isaacum Bagratidem scribens,
se excusat (ibidem cap. 65, p. 446), quod prolixiorem
Haicanæ gentis historiam ei exhibere non potuerit;
quia senex, et valetudinarius, et minime otiosus ab in-
terpretationibus, et sanctioribus verbis. Id quod ineunte
sæculo v, mortuo Chrysostomo, circa annum 410,
evenit. flanc sententiam confirmat Theodoretus, qui
versionem Armenam, suo tempore adornatam asse-
ruit; utpote qui anno Christi 423 ordinatus est epi-
scopus, et proinde versio illa adhuc superstes attigit
nunc ætatem 1300 annorum: ita Schroterus. Nullus
est sane Theodoreti locus, si hæc dicuntur de iis,
quæ scripsit sermone 5, pag. 555, Curationis Græca-
rum affectionum, ubi agatur de Sacræ Scripturæ ver-
sionibus, sed de dogmatibus christianæ religio- B

nis.

Punica item jactatur versio, jam usu recepta temporibus S. Augustini apud nonnullas Africæ nationes: ejusque antiquitatem plurimi satis assertam volunt ex quodam ejusdem S. Hipponensis episcopi loco circa finem expositionis in psalmum cxviu, ubi ait: Omnes octonos versus in Hebraicis codicibus ab ea, quæ illis proponitur, littera incipere, ab eis, qui illas noverunt literas, nobis indicatum est, quod nostri vel Latine, vel Punice, quos ABECEDARIOS vocant, psalmos facere consueverunt. Verum ibi non loquitur S. Doctor de Psalmis Davidicis, sed de Canticis, seu Cantilenis Abecedariis. Psalmum ejusmodi contra DonaListas a se conscriptum memorat ipse Sanctus lib. u Retract. cap. 20. Præterea, si tempore illius versio C Punica Afris usitata fuisset, mentionem ejus facere ille non intermisisset; cum in libris de Doctrina Christiana ex professo doceat, quæ præsidia sibi comparare debeat, qui Sacrarum Litterarum intelligentiam consequi velit. Ia Gretserus lib. Defensionis Controvers. Bellarmini, cap. 15, p. 814.

Explosis ergo tot omnium linguis nunquam enatis versionibus tempore apostolorum, videamus, præsul doctissime, an in eumdem impingant lapidem, qui Ecclesiæ nascentis exordio innumeras putant Latinas exstitisse utriusque Foederis translationes, usui faturas Ecclesiæ Gentium in imperio Romano dominaturæ. Quamvis autem, ut inquit Plinius lib. II, sect. vi, Italia, numine deum elata, sparsa congregaret imperia, ritusque molliret; et tot populorum discordius, D ferasque linguas, sermonis commercio contraheret; mihi Lamen pro certo est, non adeo ingentem fuisse Saerarum Scripturarum Latine versarum, quæ Ecclesiis inserviebant, numerositatem. Fuere nonnulli, qui, ut de conferenda edendaque antiqua Latina Itala Vindobonensis codicis translatione omnis tuus conatus irritus crederetur, quasdam SS. Hieronymi, et Augustini protulere sententias, ex quibus de multis privatis codicibus, tui similibus, conjectura fieri posset: aiebanique, doctorem Maximum in Præf. in IV Evangelia scribere ad Damasum Papam, si Latinis exemplaribus fides est adhibenda, respondeant quibus? Lot enim sunt exemplaria pene, quot codices. Sanctum pariter

tiana cap. 11, Latinorum interpretum in finitam varietatem memorat. Et paulo infra, num. 16, inquit: Qui Scripturas ex Hebræa lingua in Græcam verterunt, numerari possunt; Latini autem interpretes nullo modo. Ut enim cuique primis fidei temporibus in manus venit codex Græcus, et aliquantulum facultatis sibi utriusque, linguæ habere videbatur, ausus est interpretari. Varias quidem olum fuisse Latinas Sacrorum Bibliorum interpretationes ego quoque aio, atque defendo in epistola ad doctissimum virum Antonium Franciscum Gorium. Vehementius tamen non sunt urgenda allata SS. Hieronymi et Augustini testimonia, neque existimandum, varios, qui tunc temporis exstabant Sacræ Scripturæ codices, fuisse omnes a variis diversisque interpretibus exaratos. Diversitas illa, de qua PP. locuti sunt, orta videtur, ut piurimum, ex antiquariis, librariisque, qui inter describendum unam eamdemque versionem, suo singuli arbitratu quædam addere, aut detrahere, vel mutare sunt ausi. Si quando enim ignotum verbum, aut obscura locutio codicum latinorum exscriptoribus occurrebat, ipsi Græcum in Novo Fredere adibant exemplar, quamvis utramque linguam parum callerent, nec idoneum haberent ingenium. A textibus originalibus diligenter collatis haurienda, ac repetenda erat genuina vitiatæ locutionis, verbique obscuri sententia, ut Patres docuere. Audiatur Divus Augustinus, qui in lib. I de Doctrina Christiana, cap. 11, has Latinis hominibus regulas tradit: Contra ignota signa propria magnum remedium est, inquit, linguarum cognitio. Et Latinæ quidem linguæ homines, quos nunc instruendos suscepimus, duabus aliis ad Scripturarum Divinarum cognitionem, opus habent, Hebræa scilicet, et Græca, ut ad exemplaria præcedentia recurratur, si quam dubitationem attulerit Latinorum interpretum infinita varietas.... propter diversitates namque, ut dictum est, interpretum, illarum linguarum est cognitio necessaria. Et cap. 14 ejusdem libri, ait: Namque aut ignotum verbum facit hærere lectorem, aut ignota locutio. Quæ, si ex alienis linguis veniunt, aut quærenda sunt ab earum linguarum hominibus, aut eædem linguæ, si et otium est, et ingenium, ediscendæ, aut plurium interpretum consulenda collatio est, etc. Plurimum hic quoque juvat interpretum numerositas, collatis codicibus inspecta, atque discussa. Item, ubi supra, cap. 13: Sed quoniam, et quæ sit ipsa sententia, quam plures interpretes pro sua quisque facultate, atque judicio conantur eloqui, non apparet, nisi in ea lingua inspiciatur, quam interpreꞌantur, et plerumque a sensu auctoris devius aberrat interpres, si non sit doctissimus; aut linguarum illarum, ex quibus in Latinam Scriptura pervenit, petenda cognitio est; aut habendæ interpretationes eorum, qui se verbis nimis obstrinxerunt; non quia sufficiunt, sed ut ex eis veritas, vel error detegatur aliorum, qui non magis verba, quam sententias interpretando sequi maluerunt. Itaque recurrendum erat ad textum primigentum, quando interpretationes (seu exemplaria) inter se dissidebant: sed fuc

« PoprzedniaDalej »