Q. Horatii Flacci: Satiras et epistolas complectens

Przednia okładka
Impensis Kearsley, 1794

Z wnętrza książki

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 158 - Ne pueros coram populo Medea trucidet, Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus, Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcunque ostendis mihi sic , incredulus odi.
Strona 141 - Praecipue cum se numeris commendat et arte : Discit enim citius meminitque libentius illud Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
Strona 131 - Q. HORATII FLACCI EPISTOLARUM LIBER SECUNDUS. EPISTOLA I. QUUM tot sustineas et tanta negotia solus, Res ítalas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes ; in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Strona 152 - Cui lecta potenter erit res, 40 Nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo. Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat; Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Strona 165 - Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis; Concubitu prohibere vago ; dare jura maritis ; Oppida moliri ; leges incidere ligno : Sic honor et nomen divinis vatibus atque 400 Carminibus venit.
Strona 155 - Vultum verba decent ; iratum plena minarum ; Ludentem lasciva ; severum seria dictu. Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum : juvat, aut impellit ad iram, Aut ad humum mœrore gravi deducit et angit; 110 Post eifert animi motus interprete lingua.
Strona 38 - ... et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto, ridiculum acri fortius et melius magnas plerumque secat res.
Strona 132 - ... notaque fatali portenta labore subegit, comperit invidiam supremo fine domari. urit enim fulgore suo, qui praegravat artis infra se positas: extinctus amabitur idem. 15 praesenti tibi maturos largimur honores iurandasque tuum per numen ponimus aras, nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Strona 143 - Tres mihi convivae prope dissentire videntur, Poscentes vario multum diversa palato. Quid dem ? quid non dem ? renuis tu, quod jubet alter ; Quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
Strona 93 - Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam, Rusticus exspectat, dum defluat amnis ; at ille Labitur et labetur in omne volubilis aevum.

Informacje bibliograficzne