Jam faciam, quod vultis: eris tu, qui modo miles,
Mercator: tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis difcedite partibus. Eia,
Quid statis? Nolint: atqui licet effe beatis.
Quid caufæ eft, merito quin illis Jupiter ambas
Iratus buccas inflet; neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut præbeat aurem?
Præterea, ne fic, ut qui jocularia, ridens
Percurram; (quanquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima:
Sed tamen amoto quæramus seria ludo)
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautæque, per omne
Audaces mare qui currunt, hâc mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum fibi fint congesta cibaria: sic ut
Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris
Ore trahit, quodcunque poteft, atque addit acervo,
Quem ftruit; haud ignara ac non incauta futuri:
Quæ, fimul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quæsitis, sapiens; cum te neque fervidus æftus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum;
Nil obstet tibi, dum ne fit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defoffà timidum deponere terrâ ?
Quod, fi comminuas, vilem redigatur ad affem.