Obrazy na stronie
PDF
ePub

descriptas servare vices operumque colores cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor? cur nescire pudens prave quam discere malo? versibus exponi tragicis res comica non volt: indignatur item privatis ac prope socco dignis carminibus narrari cena Thyestae. singula quaeque locum teneant sortita decenter. interdum tamen et vocem comoedia tollit, iratusque Chremes tumido delitigat ore;

90

et tragicus plerumque dolet sermone pedestri Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque proicit ampullas et sesquipedalia verba,

95

si curat cor spectantis tetigisse querella.

100

non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto et, quocumque volent, animum auditoris agunto. ut ridentibus adrident, ita flentibus adsunt humani voltus: si vis me flere, dolendum est primum ipsi tibi: tunc tua me infortunia laedent, Telephe vel Peleu: male si mandata loqueris, aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum voltum verba decent, iratum plena minarum, ludentem lasciva, severum seria dictu.

format enim natura prius nos intus ad omnem fortunarum habitum, iuvat aut impellit ad iram, aut ad humum maerore gravi deducit et angit; post effert animi motus interprete lingua. si dicentis erunt fortunis absona dicta, Romani tollent equites peditesque cachinnum. intererit multum, divusne loquatur an heros, maturusne senex an adhuc florente iuventa fervidus, et matrona potens an sedula nutrix, mercatorne vagus cultorne virentis agelli Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.

aut famam sequere aut sibi convenientia finge. scriptor honoratum si forte reponis Achillem, impiger, iracundus, inexorabilis, acer

105

110

115

120

iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
siquid inexpertum scaenae committis et audes
personam formare novam, servetur ad imum,
qualis ab incepto processerit, et sibi constet.

difficile est proprie communia dicere; tuque

rectius Iliacum carmen deducis in actus,

quam si proferres ignota indictaque primus.

publica materies privati iuris erit, si

125

130

non circa vilem patulumque moraberis orbem,
nec verbo verbum curabis reddere fidus
interpres, nec desilies imitator in artum,
unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex.
nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim :
,,fortunam Priami cantabo et nobile bellum".
quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.
quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:

135

140

,,dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbes".

non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim. 145 nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo; semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit et, quae desperat tractata nitescere posse, relinquit, atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.

tu, quid ego et populus mecum desideret, audi.

si plosoris eges aulaea manentis et usque sessuri, donec cantor „vos plaudite" dicat, aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, mobilibusque decor naturis dandus et annis.

150

155

reddere qui voces iam scit puer et pede certo signat humum, gestit paribus conludere et iram colligit ac ponit temere et mutatur in horas. inberbis iuvenis, tandem custode remoto,

160

gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper,

utilium tardus provisor, prodigus aeris,

sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. conversis studiis aetas animusque virilis

165

quaerit opes et amicitias, inservit honori, commisisse cavet quod mox mutare laboret.

multa senem circumveniunt incommoda, vel quod
quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti,
vel quod res omnis timide gelideque ministrat,
dilator, spe longus, iners avidusque futuri,
difficilis, querulus, laudator temporis acti
se puero, castigator censorque minorum.
multa ferunt anni venientes commoda secum,
multa recedentes adimunt. ne forte seniles
mandentur iuveni partes pueroque viriles:
semper in adiunctis aevoque morabimur aptis.

170

175

180

aut agitur res in scaenis aut acta refertur. segnius inritant animos demissa per aurem quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator: non tamen intus digna geri promes in scaenam, multaque tolles ex oculis, quae mox narret facundia praesens. ne pueros coram populo Medea trucidet, aut humana palam coquat exta nefarius Atreus, aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem. quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.

neve minor neu sit quinto productior actu fabula, quae posci volt et spectanda reponi. nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit; nec quarta loqui persona laboret.

actoris partis chorus officiumque virile.

185

190

defendat, neu quid medios intercinat actus,
quod non proposito conducat et haereat apte.
ille bonis faveatque et consilietur amice
et regat iratos et amet pacare timentis;
ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
iustitiam legesque et apertis otia portis;
ille tegat commissa deosque precetur et oret,
ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.

tibia non, ut nunc, orichalco vincta tubaeque
aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
adspirare et adesse choris erat utilis atque
nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
quo sane populus numerabilis, utpote parvus,

195

200

205

et frugi castusque verecundusque coibat.

postquam coepit agros extendere victor et urbes latior amplecti murus, vinoque diurno

placari Genius festis impune diebus,

210

accessit numerisque modisque licentia maior.

indoctus quid enim saperet liberque laborum rusticus urbano confusus, turpis honesto?

sic priscae motumque et luxuriem addidit arti tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;

215

sic etiam fidibus voces crevere severis,

et tulit eloquium insolitum facundia praeceps, utiliumque sagax rerum et divina futuri

sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, 220 mox etiam agrestis Satyros nudavit et asper incolumi gravitate iocum temptavit eo, quod inlecebris erat et grata novitate morandus spectator functusque sacris et potus et exlex.

verum ita risores, ita commendare dicacis conveniet Satyros, ita vertere seria ludo, ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros, regali conspectus in auro nuper et ostro, migret in obscuras humili sermone tabernas,

225

aut, dum vitat humum, nubes et inania captet. 230 effutire levis indigna tragoedia versus,

ut festis matrona moveri iussa diebus,

intererit Satyris paulum pudibunda protervis.

non ego inornata et dominantia nomina solum
verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo,
nec sic enitar tragico differre colori,

ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax
Pythias emuncto lucrata Simone talentum,
an custos famulusque dei Silenus alumni.
ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
speret idem, sudet multum frustraque laboret
ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,
tantum de medio sumptis accedit honoris.

silvis deducti caveant me iudice Fauni,
ne velut innati triviis ac paene forenses
aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam,
aut inmunda crepent ignominiosaque dicta:
offenduntur enim, quibus est equus et pater et res,
nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,
aequis accipiunt animis donantve corona.

235

240

245

250

syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus, pes citus; unde etiam trimetris adcrescere iussit nomen iambeis, cum senos redderet ictus, primus ad extremum similis sibi: non ita pridem, tardior ut paulo graviorque veniret ad auris, spondeos stabilis in iura paterna recepit

255

commodus et patiens, non ut de sede secunda cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni

in scaenam missos cum magno pondere versus
aut operae celeris nimium curaque carentis
aut ignoratae premit artis crimine turpi.

260

non quivis videt inmodulata poemata iudex, et data Romanis venia est indigna poetis. idcircone vager scribamque licenter? an omnis

265

« PoprzedniaDalej »