Obrazy na stronie
PDF
ePub

Editionum Collegii historici Acad. lit. Crac. Nr. 58.

SCRIPTORES
RERUM POLONICARUM

Tomus decimus septimus.

Continet:

Historici diarii domus professae Societatis Jesu Cracoviensi

annos decem 1620 — 1629.

FASCICULUS IV.

[graphic][merged small]
[ocr errors]

Wydawnictwa Komisyi hist. Akad. Umiej. w Krakowie Nr. 58.

Ks. Jana Wielewickiego T. J.

DZIENNIK

spraw domu zakonnego 00. Jezuitów i św. Barbary w Krakowie

od r. 1620 do r. 1629 (włącznie).

TOM IV.

Wydanie Akademii Umiejętności w Krakowie z rękopisu ś. p. Stefana Muczkowskiego.

[graphic][subsumed]

KRAKÓW. CZCIONKAMI DRUKARNI C. K. UNIWERSYTETU JAGIELLOŃSKIEGO

pod zarządem Józefa Filipowskiego.

1899.

PROEMIUM EDITORIS.

Ecce quartus iam fasciculus in lucem prodit Diarii historici a Joanne Wielewicki S. J. conscripti, decem annos complectens 1620 — 1629, codicis vero manuscripti paginas 210 (fol. 565 – 774).

Primus olim fasciculus, quem a. 1881 doctissimus Josephus Szujski edendum curaverat, codicis pag. 190 exhibuit, annos autem unum et viginti (1579 — 1599); fasciculus vero secundus et tertius, quos annis 1886 et 1889 promulgavimus, paginas 191 — 564 continent, annos vero viginti (1600 — 1619) 1). Ex quo concludi licet, reliqua 649 folia manuscripti Wielewiciani, quae historiam ultimorum decem annorum (1630 – 1639) enarrant, vix aut ne vix quidem uno fasciculo colligenda fore.

Quod ad formam Diarii nostri argumentumque spectat ipsiusque Joannis Wielewicki vitam atque artem scribendi, utpote qui historias has usque ad ultimum vitae suae annum 1639 continuaret, iam in prolegomenis tertii fasciculi uberius disputatum est.

1) Scriptores Rerum Polonicarum, Tomus VII, editionum Collegii historici Academiae litterarum Cracoviensis nr. 19. Cracoviae a. 1881, continet Diarii Wielew. annos 21, ab a. 1579 – 1599.

Scriptores Rer. Polonicar. Tomus X., editionum Collegii histor. Acad. litter. crac. nr. 32. Crac. a. 1886, continet Diarii Wielew. annos 9, ab a. 1600—1608.

Scriptores Rer. Polonicar. Tomus XIV, editionum Collegii histor. Acad. litterar. Crac. nr. 43. Crac. a. 1889, continet Diarii Wielew. annos 11, ab a. 1609 – 1619.

Historiam decem annorum, quam nunc publici iuris fecimus, scribebat Wielewicki eo tempore, quo secunda vice Praepositi munus in Domo Professa ad S. Barbaram agebat, Cracoviam d. 10 septembris 1629 Posnania reversus, ibique commoratus usque ad a. 1633, quod facile probari potest.

Narrans enim Beatum Joannem Berchmanum S. J. a. 1621 d. 13 julii diem obiisse supremum, commemorat vitam quandam ipsius Antverpiae anno 1630 editam. Idemque enumerans Sacerdotes S. J., qui in Japonia die 10 augusti 1622 martyrium pro Christo passi sunt, laudat vitam Caroli Spinolae, Antverpiae 1630 editam. Res vero gestas anni 1625 'non fuisse conscriptas nisi anno 1633, patet ex verbis, quae leguntur : » anno 1633 videbimus«.

Jam vero annis 1620 — 1622 prima vice Wielewicki munus Praepositi Domus Professae ad S. Barbaram exercebat hancque ob causam saepius ipsi sui mentio facienda erat in hoc fasciculo. Deinde vero anno 1622 in Congregatione provinciali Procurator Provinciae electus, die 12 junii Romam se contulit cum P. Matthaeo Zberowski, quem socium itineris habebat assignatum. Iter Romanum aggressus est die 5 sequentis mensis, quo tempore pestis grassabatur Cracoviae, P. Sigismundo Obricio interim vices eius explente. Qui tamen peste abreptus est, antequam Wielewicki mense januario sequentis anni (1623) Roma rediret, quam ob rem P. Matthaeus Bembus munus Praepositi Domus ad s. Barbaram per sequentes tres annos suscepit, Wielewicki autem Socium P. Provincialis Georgii Tyszkiewicz et Consultorem Provinciae agebat, donec a. 1625 Posnaniam mitteretur. Ibi Rectoris Collegii munere fungens, usque ad a. 1629 remansit.

De fontibus, quibus Wielewicki in conscribendis annalibus suis usus est, iam in proemio tertii fasciculi plura commemoravimus, hic nova quaedam subiungimus. Citantur igitur in fasciculo hoc quarto nonnulli alii fontes manuscripti, quorum prius mentionem non fecerat, nempe quatuor historiae Collegiorum: Calissiensis, Lublinensis, Posnaniensis et Varsaviensis, omnes, proh dolor! naufragio isto, quod Societas anno 1773 passa est, destructae vel saltem submersae, excepta una historia Collegii Posnaniensis, quae interitui feliciter erepta,

« PoprzedniaDalej »