Obrazy na stronie
PDF
ePub

tandem his ultimis temporibus a Bibliotheca nostra Jagellonica comparata est. Unde licuit nobis hos »Annales Collegii Posnaniensis«, cum iis, quae Wielewicki ipso de instituto narrat, conferre et in notis criticis subiicere. Alios praeterea quatuor codices, qui olim ad Collegium Posnaniense pertinebant, hodie vero in nostra Bibliotheca Jagellonica asservantur, indicavi in nota, quae p. 12 invenitur.

Ea, quae Rempublicam Polonam spectant, narrat Wielewicki, more solito, fuse atque verbose. Itaque in hoc fasciculo omnes invenies maioris momenti eventus, puta: expeditionem Valachicam et cladem nostri exercitus ad Cecoram (1620), bellum Turcicum et celeberrimam victoriam nostrorum ad Chocimum reportatam (1621), seditionem Kozakorum Lissovianorum, confoederationem militum Leopoli factam (1622), conspirationem quorundam regni procerum contra regem Sigismundum (1624); bellum Livonicum cum Gustavo rege Suecorum (1620) feliciter coeptum et iteratis victoriis illustratum, attamen minus felici eventu (1629) finitum; irruptiones Tartarorum feliciter profligatas: comitia generalia, synodos provinciales cleri latini easdemque cleri rutheniet alia plurima, quae enumerare longum sit, secundum ordinem chronologicum diligenter exposita.

Historia tandem urbis nostrae Cracoviae, qualis fuerit regnante Sigismundo III, vix apud alium scriptorem invenietur fusius atque uberius enarrata. Nam diligentissime Wielewicius omnem famem pestemque commemoravit, omnia incendia et inundationes, quae saepius urbem illis vexabant temporibus. Praeterea festivitates ac processiones publicas, funera celebriora et nuptias, rixas et contentiones sive inter cives atque nobilitatem, sive inter ordines singulos Reipublicae atque Capitulum et Societatem Jesu, omnia Wielewicki diligenter et strenue congessit in suas historias, summopere utiles et fecundas, si quis cognoscere velit mores atque indolem civium Cracoviensium procerumque Polonorum, qui sive in aula regia morabantur, sive ob causas publicas saepius in urbem conveniebant. Cum autem auctor noster Diarium suum ad usum Societatis suae privatissimum compilaret, neque oculis profanorum subiiciendum destinaret, sententias suas atque iudicia de primoribus regni, de episcopis et praelatis, de clero et monachis summa cum ingenuitate, absque ulla reticentia vel

II

haesitatione semper expressit. Immo etiam de singulis Societatis Patribus sententiam suam notabat libere atque aperte, quotiescunque eorum inobedientia, loquacitas vel minus cautus procedendi modus perstringenda erant Propterea saepius inveniuntur in nostro manuscripto singulorum nomina et expressiones nimis acerbae, superinducto atramento deletae. Quas correctiones P. Provincialis Gutteter Dobrodziejski fecisse videtur, postquam Wielewicki decessisset e vivis. Sed cum in indice, quem auctor confecit et manuscrcipto suo anteposuit, nomina omnia remanserint intacta, fere semper ea licuit restituere et typis mandare.

Ad historiam quoque litterariam Poloniae, praesertim asceticam et polemicam, multa affert Diarium nostrum scitu digna, praesertim cum libros, qui tunc temporis in lucem prodibant, tam polonos quam latinos, cum suis enumeret titulis scriptoresque, qui vel nomen suum reticuerant, vel alienum sibi usurpaverant, saepissimae latentes inquirat et manifestet.

Facile patet, quanti sit momenti Diarium Wielewicianum ad cognoscendam religionem, pietatem moresque sive laicorum sive cleri ecclesiasticorumque ordinum, qui Cracoviae tunc temporis existebant. Saepissime enim eorum mentio occurrit, praesertim cum quaedam aemulationes et contentiones fere semper inter ordines illos atque Societatem, vel etiam laicos intercederent.

Maximam tamen quarti fasciculi partem occupant rixae ac contentiones inter Universitatem studii Cracoviensis et Jesuitas, qui invita Academia scholas publicas studiumque generale in eadem urbe instituere conabantur. Unde gravissimae turbae atque tumultus iique sanguinosi oriebantur, maxime postquam Patres Societatis in Collegio ad S. Petrum scholas pro externis instituerunt. Nam iuvenes illas frequentantes plurimis gravissimisque afficiebantur iniuriis a studiosis Academiae, ita ut praesidium in arce collocatum saepius ad sedandas rixas vim et arma cogeretur adhibere. Cum tamen scholaris quisque tunc temporis suum portaret gladium, haud facile poterant milites praesidii sub imperio Capitanei Cracoviensis petulantiam iuventutis cohibere acciditque, ut die 13 junii 1625 Bartholomaeus Przepiorka (Ptaszyński), qui studiis in Academia Cracoviensi

vacabat duxque erat tumultuantium, globo traiectus diem obiret supremum. Cuius funus ab Academicis maximo cum apparatu deductum non parva causa fuit in Societatem odii concitandi et augendi, maxime quum eodem tempore numerosissimi libri contra Societatem, contumeliis referti, a professoribus Academiae ederentur ad invidiam in Jesuitas conflandam. Qui libri pasquini, quamvis ab episcopis damnati et nonnunquam publice a carnifice combusti, nihilominus avide a multis legebantur. Semper enim id, quod vetitum est, a malevolis pro bono et vero habetur. Quo factum est, ut lites atque contentiones inter Societatem et Academiam Cracoviensem Societati plura damna et incommoda, nullum fere usum fructumque afferrent.

Neque deerant inter proceres Polonorum atque nobilitatem adversarii Societatis eiusque scholarum acerbissimi, quos inter ipse princeps numerandus, regis Sigismundi filius Vladislaus (postea rex huius nominis IV), qui teste ipso Wielewicki, a pueritia contra Societatem ab instructore suo Ladislawski aversione imbutus, magis etiam concitabatur contra eorum scholas Cracovienses a Stanislao Lubomirski, pincerna regio, et a Georgio duce Zbaraski, castellano Cracoviensi, utroque Societati infensissimo. Inter nobiles vero erat Societati inimicissimus Joannes Zborowski, ensifer regni, qui in comitiis regni ordinem equestrem contra Jesuitas concitabat vehementissime. Neque deerant inter praelatos adversarii, praesertim Officialis Cracoviensis Joannes Zerzyński, omnesque fere religiosi Cracovienses hostiliter de Jesuitis sentiebant.

Quo factum est, ut ipse rex Sigismundus, Societati amicissimus, omnesque summi protectores, de bono eventu scholarum dubitare coepissent, tot tantisque deterriti difficultatibus.

Inter Patres Societatis etiam erant multi iique praecipui, immo ipse Pater Generalis, qui rem bene perspectam habentes, non dubitabant a scholis Cracoviae aperiendis abstinendum esse. Erant ergo diversae sententiae, seu divisio linguarum in hoc negotio«, ut ipse Wielewicki testatur (p. 293). Contrarium scholis Cracoviensibus fuisse quoque ipsum Wielewicki, facile probari potest ex iis, quae nonnunquam aperte declarat.

Inter omnes constat Societatem iam anno 1598 voluisse ape

X

rire studium generale Posnaniae in aedibus a palatino Calissiensi Potulicki comparatis, episcopo Posnaniensi et aliis proceribus Maioris Poloniae deside antibus: »ut sicut Minor Polonia, ita et Maior suam habeat Academiam «< teste Wielewicki. Quod inceptum rex Sigismundus a. 1614 privilegio confirmavit suo. Sed inde ab hoc tempore animum mutavit Societas et Cracoviam Posnaniae praeferendam existimavit. Cum autem Wielewicki ex Maiori Polonia oriundus, Posnaniae et puerilem et iuvenilem exegisset aetatem, etiam Rectoris Collegii Posnaniensis munere functus esset, bene perspectum habere potuit, in hac urbe nulla fere obstacula Academiae erigendae neque aemulationem Academiae Cracoviensis magnopere timendam fore in regione longiqua. Quamquam enim Academia Cracoviensis antiquo gaudebat privilegio, quod exclusivum dici potest, ut scilicet ubique in regno Poloniae posset suas scholas erigere, nihilominus res erat difficillima, si ageretur de provincia magnopere a Cracovia distante, ita ut Societas facile evitare aemulationem iuventutemque totius Maioris Poloniae et Prussiae Regalis numerosissimam ad suas attrahere scholas potuisset.

Nimirum P. Wielewicki non consentiebat cum illis, qui scholam publicam academicam, omnibas difficultatibus spretis atque postpositis, instituere Cracoviae conabantur. Quod ipse aperte significat. Cum enim P. Szembek a. 1628 P. Generali S. J. rationes contra scholas Cracoviae aperiendas explicuisset, Wielewicki haec animadvertit: itaque in hac re, quam ipse (Szembek) cum aliquot nostris cum tanto fervore et rumore promovere non dubitavit, tandem advertit multas difficultates, quas utinam pridem cum suis asseclis advertisset (p. 293).

Maximum tamen scholarum Cracoviensium promotorem P. Lancicium (Łęczycki) fuisse, demonstrat ipsiusque nimium fervorem notat atque vituperat Wielewicki, ita ut acerbior expressio cuiusdam »>inordinatae<< Lancicii compassionis cum apostata Joanne Bylina, in manuscripto nostro alio atramento deleta sit (p. 190). Notat quoque Lancicium inconsulte« cum Stanislao Lubomirski de scholis egisse, addens sententiam suam: »ita etiam pii homines in fervore non raro excedunt (p. 192). Lancicio quoque attribuit Wielewicki, quod

--

scholis humanioribus pro externis dedisset initium Cracoviae (a. 1625), inconsulto episcopo Cracoviensi, cum tamen polliciti fuissent PP. Societatis, se theologiam et philosophiam pro suis tantum lecturos. Et sane verba sunt Wielewicki quamdiu nostri suos tantum docebant, tantas contra se tempestates non experiebantur. Verum quidem est P. Nicolaum Lancicium ideo scholis humanioribus dedisse initium, ut nos in possessione docendi tam superiora quam inferiora studia inhibitio, quam adversarii procurabant, inveniret: longe tamen consultius fuisset, si ab ista acceleratione abstinuissemus. Unde et tunc temporis et postea multis annis moleste. ferebant nostri istam P. Lancicii accelerationem, quae et asserebatur facta insciis Superioribus ideoque divinam benedictionem non merebatur (p. 195-196).

Fuisse re quidem vera P. Lancicium fere unicum scholarum Cracoviensium promotorem, patet ex eo, quod narrat Wielewicki inferius ad a. 1628. Lancicius profectus est Romam 27 aprilis 1625, ad promovendam causam scholarum contra protestationes Academiae fecitque hoc sine permissione P. Generalis S. J., qui propterea P. Provinciali et Consultoribus Provinciae, inter quos tunc temporis etiam noster Wielewicki erat, assignavit poenitentiam. »Certum tamen omnes putabant, causam contra Academicos nunquam nos obtenturos, si non P. Lancicius praesens Romae manens et omni possibili humana diligentia per 6 annos circa illam laborans, illi attendisset. Nam Rdi. P. Procuratoris diligentia, ob senium et ob tot Provinciarum negotia, nunquam suffecisset.« (p. 197).

Porro omni possibili diligentiae humanae«, quam non sine irrisione quadam laudat Wielewicki, non deerat vis pecuniae, quam Lancicius collegerat. Quum enim a. 1628 die 16 februarii apoplexia correptus esset Andreas Solecius, coadiutor temporalis seu frater S. J. in Collegio ad s. Petrum, apud eum »non mediocris pecunia inventa est, quam ipsi P. Lancicius, discedens Romam, occulte conservandam et ad se certis modis mittendam commiserat. »Ideo hac subita morte ingentes tricae in Societate sunt ortae. Nam ubinam a fratre Solecio pecunia fuisset conservata nullus sciebat et ea, quae restabat, quum occulte et inscio Vice-Rectore Collegii s. Petri, P. Joanne

« PoprzedniaDalej »