Obrazy na stronie
PDF
ePub

Missus Czaiewicos P. Stanislaus Krzywokolski cum suo socio 7a istius mensis ibique ad 16am Augusti morabatur, ad viciniora loca identidem ex

currens.

Joannis
Wilski

mors.

Mortuus 20 huius mensis Generosus D. Joannes Wilski in Domo probationis, annos natus quinque supra octoginta, quorum septuaginta cum vitae politiori togae sagoque dedisset, albo sociorum nostrorum inscribi petiit. Quia tamen ob talem aetatem id fieri non potuit, ea ratione (suis bonis in domum Quomodo 70 aetatis probationis transfusis, quae 7 millibus tunc aestimabantur) cum novitiis manebat, ut ad Superiorum arbitrium totum se conformaret et eximia orationis missus submissione, mortificationis publicae aliarumque solidarum virtutum exempla manere in per 15 annos exhibens, maturus coelo vitam finivit.

4

anno per

Novitiatu.

14.

De Talmud
Judaeo-

rum

Lublini impresso Rex significat Episcopo.

Celebris Consultatio Episcopi Cracoviensis Martini Szyskowski cum suis Praelatis et Theologis, inter quos etiam erat unus ex Patribus Dominicanis et alter ex nostris, instituta est circa Talmud Judaeorum 23 huius mensis tali occasione. Impresserant Judaei in hac Dioecesi, nempe Lublini, seu recudi illud curarant, charta et charactere insigni, valde occulte, impensis hanc in rem plusquam 40 millibus florenorum. Rex ista re cognita et libri exemplaria et typum obsignari facit ac Episcopum certiorem facit inquiritque, quomodo ea in re sit procedendum. Consultis nonnullis viris doctis Episcopus, inter quos etiam erant Nostri Patres Lublinenses (nam prope Lublinum tunc morabatur), respondit Regi secundum ea, quae Concilium Tridentinum in Indice librorum prohibitorum de Talmud Judaico decernit. Sed hac responsione non erat contentus Rex ob novum decretum Clementis Octavi contra Talmud factum (de quo et nostri Lublinenses et ipse Episcopus tunc non scivit). Itaque Episcopus Cra- Episcopus primo Lucoviam veniens cum iis, quos supra diximus, conclusit secundum blini, dedecretum Clementis idque totum Regi significavit. Plurima sunt, quae Judaei contra tentarunt. Aiebant enim Talmud se habere Basileense consultat. reformatum nec aliud nisi hoc velle recudere. Nescivisse se de reformatione Concilii Tridentini, Clementis Bullam in solis dominiis Papae valere, non alibi. Cabalam aliam esse speculativam, quae Deum solum contemplatur, aliam practicam, quae variis magicis est referta etc. Et concluSed Episcopus ab ea sententia, quam tulit, nunquam passus est se Judaeos. dimoveri.

inde Cracoviae

dit contra

A 25a istius mensis ad 18am Novembris institutae in hac civitate et per Supplicatotam Dioecesim quadrimestres supplicationes, tam diurnae quam horarum 40, tiones quadrimepro Regni necessitatibus (in quibus disponendis sicut et in aliis antecedentibus stres inP. Friderici Szembek Episcopus utebatur opera). Initium porro Orationum ha- dictae.

Oratio diurna in

Bembus.

rum sumptum a templo S. Barbarae, in quo et praedicta 25a Oratio diurna pertemplo S. agebatur sicuti et singulis Feriis quintis; haec enim dies nobis obtigerat et Barbarae. quadraginta horarum suplicatio saepius transacta, ut suis temporibus videre erit. Redit RoRediit Roma P. Matthaeus Bembus 29a huius mensis cum P. Abrahamo ma P. Ronenberg et Mathia Wawrowicz, quo ante annum fere Procurator Provinciae missus fuerat, certasque ob causas redditum in hoc usque tempus distulerat. Attulit P. Bembus templo S. Barbarae duplices eiusdem S. Virginis ac Martyris 15. reliquias Roma et Neapoli. Et quidem Domus Professa Neapolitana, conscio AdAdfert secum Reli- modum Rndo P. Nostro, pro parte brachii S. Catharinae Virginis ac Martyris, ex quias S. Domo S. Barbarae Cracoviensi superiori anno transmissa, per commutationem Barbarae partem brachii S. Barbarae remisit imprimis Romam. Ubi R. P. Noster Lanciex Domo Professa cio Nicolao, Romae tunc manenti et inter alia hoc etiam negocium promoventi, Neapoli- in manus praedictas reliquias dedit. Quas postea P. Bembus secum Cracoviam tana. devexit. Idem factum de parte maxillae eiusdem Sanctae, quam ad instantiam ex urbe Pis Szembek Friderici per Cardinales Torres et Ludovisium (quae ad templum Romana Cancellariae Romanae S. Laurenti in Damaso cum parte cranii eiusdem Sanctae in argenteo antiquo reliquiario, instar capitis fabrefacto, intacta et fere ignota servabantur) Summus Pontifex concesserat, magnis difficultatibus superatis per praedictos Cardinales. Ea etiam pars P. Lancicio in manus fuit tradita et CraVaria ad coviam per P. Bembum advecta. Plurima eodem anno scripta graeca et latina, S. Barba- ex variis Provinciis maximo labore collecta, ad hanc Sanctam pertinentia P. ram pertinentia col- Szembek transmissa accepit, quae suo tempore lucem videbunt.

Et aliam

A Pontifice concessam.

ligit P.

ad tria

Circa idem tempus Cracoviae in honorem Immaculatae Conceptionis B me Szembek. Virginis cum reliquis vestium eiusdem Deiparae et Sacris ossibus Regni PatroSolennis Processio norum ex templo Cathedrali ad templa D. Virginis in foro, S. Francisci et SS. Cathedrale Apostolorum Petri et Pauli (eo quod in iis essent altaria ad honorem praedictae templa. Conceptionis erecta) solennis instituta processio cum universo clero ac ingenti Cum Reli- hominum concursu, ob graves Regni necessitates. Et quidem cum die antecequiis. dente in templo Cathedrali, nempe 28a huius, solenni ritu praedictae reliquiae ad Summum altare fuissent expositae, unus noster circa solis occasum ob excitandam sequentis diei devotionem ibidem concionatus est. Dum etiam sequenti die ad templum SS. Apostolorum Petri et Pauli praedictae reliquiae portarentur, obviam nostri linteati, candidas faces gestantes, prodierunt et in theatro ad id sub tholo excitato collocarunt.

Oratio 40 horarum

in nostro templo.

Conclusit mensem hunc Oratio 40 horarum in templo S. Barbarae 30a et 31a huius peracta, quo die simul Festum S. Patris magna devotione transactum. Duo hoc mense concessit privilegia Episcopus Cracoviensis Domui Orphanellarum. Primum, ut in sacello domestico earum asservari possit SSma EuchaDuo privi- ristia, cum illa conditione, ut quotidie Officium de Immaculata Conceptione legia data Bmae Virginis, quod olim in usu B. Alphonsus Rodriguez habuit, sive cantando Orphanellis irrita. sive recitando coram eodem SSmo Sacramento absolverent. Sed in hoc privilum De legio quia error commissus erat, nam asservationem talem SSmae Eucharistiae tione Eu- Episcopus sine Pontifice Maximo concedere non potest, quod non adverterat charistiae. bonus Episcopus, parum utilitatis fuit; brevi enim post mortem Episcopi, quae in fine Aprilis anni sequentis, ut videbimus, contigit, haec facultas sublata fuit.

asserva

i6.

2um De

Alterum privilegium erat, ut duos Sacerdotes, unum pro concionibus suo tempore habendis, pro Confessionibus excipiendis alterum, habere possent et uterque illorum loci ordinario immediate subiectus esset. Quia tamen fundatio sufficiens pro his Sacerdotibus tunc non erat, nec facile futura putabatur, ideo Sacerdotimulti de duratione et executione huius privilegii dubitabant.

duobus

bus.

syna Julii.

Eleaemosyna Mensis Julii in pecunia erat fl. 44. A R D. Bobola fl. 18. EleaemoA Do Rab fl. 13. A reliquis fere 12. lam frumenti metretae 5, bos unus, vas butyri, casei, carnes, vinum, pisces et alia minutiora fl. 75 sunt aestimata.

Lublinen

norum

Quales turbas 5a Augusti fuerint nostri Lublinenses perpessi Turbae a Patribus Dominicanis, dum in processione ad honorem Immacula- sium PP. tae Conceptionis Bmae Virginis (cuius Imaginem praecipui ex Tribu- Dominicanali Regio deferebant) ob impetrandam ex Sveco victoriam instituta nolebant loco cedere, nec cesissent nisi a Praelatis, qui aderant, iis iniunctum fuisset, et quam multi tunc ab iis contra nostros dicta fuerint et acta, videnda Lublinensis Collegii historia.

cum no

stris.

nem ex

Societate et dimittitur.

Evocatus Posnania Stanislaus Stamirowski, qui a multis mensibus dimis- Stanislaus Stamirowsionem a Societate urgebat et non pauca se comisisse fatebatur, ob quae in Soski urget cietate detineri non potuit, ex ordinatione R. P. Pompilii Lambertengi Visitato- dimissioris a P. Joanne Liesiowski, qui tunc Praepositum Domus S. Barbarae agebat, 16 istius mensis Cracoviae e Societate est dimissus. Passim coram variis affirmabat, se votum castitatis servare non posse et vitam scecularem in matrimonio se acturum, sed eodem fere quo erat dimissus anno sacros ordines suscepit et Canonicus Leopoliensis factus erat concionibusque faciendis, ad quas bonum talentum habebat, vacabat brevique post admitti iterum ad Societatem petebat, sed non obtinuit. Ita homines tentati ordinarie aliud loquuntur, aliud praestant, licet eos statim facti poeniteat.

Vanum praetextum habuit.

debacha

Iterum Biskupski Bernardinus Concionator 18a istius mensis, dum in aede 17. Biskupski SSmae Trinitatis, durante S. Hyacinthi octava concionatus, de nigro colore disBernardicursum faciens, nostros perstringebat, sed ea re sibi magis quam nostris obfuit. nusiterum Venit R. P. Lambertengus Visitator Cracoviam 20a huius mensis pluri- contra nos maque cum R. P. Provinciali ac Provinciae Consultoribus contulit et varias Superiorum mutationes, acceptis ab Admodum R. P. Nostro patentibus, promul- Venit R. P. Visitagavit. Inter ceteros P. Jacobum Pawlowski, ut Rectorem ageret Collegii Posnaniensis, Posnaniam 25a huius misit equis domus S. Barbarae, ut iisdem P. Joannes Wielewicki Posnania ad Praeposituram S. Barbarae veniret, quod sequenti

mense factum est.

Sodales Congregationis SSmae Virginis Assumptae cum suo, qui iis praeerat, Patre in uno iuvene ad pietatem inducendo variis modis laborabant irrito conatu. Iuvenis enim, ut molestis hortatoribus careret et vitia, quibus assueverat, licentius patraret, Cracovia discessit, sed brevi post, non sine propinati veneni suspicione, in morbum et in delirium incidit, in eoque post triduum hoc mense vivere desiit.

tur.

tor.

Varias mutationes Superiorum facit. Quidam obstinatus

a Deo pu

nitur.

Eleaemosyna Au

gusti.

Varios hospites toto hoc mense, ex variis Collegiis Cracoviam transeuntes, singulis fere diebus habebamus apud S. Barbaram.

Accepimus per hunc mensem eleaemosynae in pecunia fl. 126, seu potius magna ex parte id, quod ante datum erat, vendidimus, nempe pro siligine vendita fl. 40, pro vino vendito fl. 69, pro sale item vendito fl. 12. A Rmo Do Suffraganeo fl. 20. Reliqui ab aliis. Iam tritici metretae 6, ceparum duo coreti, carnes et nonnulla minutiora fl. 34 constiterunt, quae submissa sunt.

Dae Agne- Dnae Agnetis Skopkownae antiquae Benefactricis fl. depositos 300s accetis deposi- pimus mutuos 2a Septembris, ipsa libenter consentiente.

tum mu

tuo acce

ptum. Albertus

Karasie

cum eo

capitur

Et in car cerem fu

Mirabilis casus Alberti Karasiewicz 3a huius mensis Cracoviae contigit, quem hic breviter perstringemus. Erat hic Albertus ante biennium Calissii ob varios defectus, sed potissimum ob defectum candoris e Societate dimissus towicz, e So- toque biennio per Poloniam et Lituaniam discurrebat, iterum admissionem pecietate di- tens a Poloniae et Lituaniae Provincialibus, sed nihil obtinuit. Venit ergo Camissus, lissium ibique duabus septimanis ita delitescit, ut nullus nostrum de eo quidFuratur quam sciret. Tum noctu per murum Collegium ingreditur, Procuratoris Collegii argentum in Colle- bene sibi notum ingreditur cubiculum et ex eo depositi argenti orbes 10 scugio Calis- tellasque 12 furatur ac, ad iter iam ante bene dispositus, fugit et Cracoviam siensi. venit. Judaei, quibus scutellas vendebat, ex stemmatibus insculptis facile de18. Cracoviae prehenderant, rem esse alienam et eum data opera occupantes, Vice-Capitaneo significant omnia, a quo immissi satellites statim captum ad arcem deducunt. Dum eum Vice-Capitaneus examinat et ille omnia negat seque nobilem Hermanowski simulat ac in Vice-Capitaneum varias minas effundit, adferuntur ex eius hospitio variae res cum aliquo argento, unde manifesti furti est convictus proindeque carceri, furibus communi, addicitur. Hoc statu advertens miser omnia esse prodita, quae ille occulta volebat, metuens, ne questionibus subiiceretur, fatetur palam, se argenteas patinas et orbes ex Collegio Calissiensi Societatis nostrae sustulisse. Significat haec (nostris) Vice-Capitaneus (is erat D. Komorowski). qui etiam iam de deposito Calissii sublato cognoverant et de eo Cracoviae invento P. Jacobus Calissiensibus scripserant. Venit ergo P. Jacobus Golemowski Calissiensis ColGolemow- legii Rector, argentum sublatum repetens, sed Vice-Capitaneus volebat prius, ut Calissien- instigatorem contra furem sisteremus. Nostro instante, ad Vice-Capitaneum persis tinere, ut assignet instigatorem et fure ultro fatente et re sublata manifesta, Repetit respondebat, tunc se tantum debere dare instigatorem, dum constat de iis, quiablatum bus res est sublata, quod in praedicto casu locum non habet. Et sic post multa argentum, utrinque acta et dicta, a 15a huius mensis, qua venerat Cracoviam P. GoleSed res ad mowski, ad 19am manens, hic sine argento redire debuit et non nisi post 5 5 menses menses huic negocio finis impositus, nempe 23a Januarii, ut suo loco patebit. differtur. Karasiewicz toto hoc tempore in turri furum manente ac modicam sustentationem a Procuratore Provinciae (quae tamen postea Provinciae est soluta) accipiente.

rum

con

iicitur.

ski Rector

19.

P. Gaspar
Druzbicki

Expleto triennio sui Provincialatus P. Henricus Pichertus accepit Successorem P. Gasparum Druzbicki 6a istius mensis, cui P. Lambertengus Visitacialis. tor patentes litteras ab Admodum Rdo P. Nostro in manus dedit.

fit Provin

Judaeus quidam Lewkowicz nostrorum opera 9a huius mensis baptisatus Baptismus est et nomen Michaelis illi impositum.

Judaei. Venit Posnania P. Joannes Wielewicki (ubi antea Rectorem agebat) 10a P. Joannes istius mensis eodemque die officium Praepositi est aggressus et sequenti die Pa- Wielewitentes litteras, Roma 30 Junii datas, P. Lambertengus in manus ei dedit, qua Praeposietiam die P. Liesiowski ad Collegium S. Petri abiit eiusque Rectorem agere coepit.

P. Pompilius Lambertengus Cracovia Brestam 13a huius mensis discessit, ut inde in Lituaniam abiret et sequenti post die P. Henricus Pichertus Sendomiriam sese contulit, ut penes infirmam Abbatissam') Benefactricem nostram maneret, quod etiam fecit ad mortem eius, quae 12a Novembris contigit.

cki fit

tus S. Barbarae. P. Liesiowski Rector S. Petri Collegii. P. Pichertus penes infirmam

sam Sendomirien

Venit novus Provincialis R. P. Gaspar Druzbicki ex Collegio S. Petri ad nostram S. Barbarae domum, 15a huius mensis, quatuorque diebus hic moratus est. Dimissus Joannes Rożycki ex Societate 16 istius mensis, qui Posnania Abbatishuc evocatus erat et qui talia se ultro fassus erat patrasse, qualia in Societate tolerari non possunt. Quarto post die idem factum cum Paulo Desnonio (qui se postea Paulum Barikam vocavit) et qui apud P. Visitatorem importunas de se dimittendo instantias fecerat, nonnullaque eidem retulerat, ob quae non debuit in Societate detineri.

sem ad mortem manet.

20.

Prodiit in lucem vita maximae Nostrae Benefactricis et Collegii Leopoli- P. Susliga ensis Fundatricis Elisabethae de Lezenice Sieniawska 21a istius mensis edita edit in lucem vitam lingua vernacula per P. Laurentium Susligam et impressa Cracoviae ac dicata Dae Sieeius filiae Sophiae Sieniawska Abbatissae Sendomiriensi. niawska.

Redditum depositum R. D. Georgio Szabrinski 1000 fl. 25a huius mensis, Depositum R. D Szaquod initio eiusdem mensis deposuerat. Reddita etiam ante duos dies erat combriński remunicatio meritorum Societatis Mfcae Annae Komorowska. Da Catharina Furstituitur. mankowicowa 500s fl. nobis pro eleaemosyna submisit 29a huius mensis, quo Da Furmankowitempore in magnis eramus negociis. cowa 500 florenos nobis dat. Oratio 40 horarum

Ultima huius mensis et sequentis mensis 1a Oratio 40 horarum in templo S. Barbarae peracta pro Regni necessitatibus.

Eleaemosyna pecuniaria mensis huius, praeter illam quam dedit Da Furmankowicowa, erat fl. 144 Ex Wielicka fl. 36. Ab Episcopo Camenecensi 2) fl. 20. Pro piscibus fl. 20. A Da Furmankowicowa fl. 20. A Rmo Do Suffraganco fl. 10. Reliqui ab aliis. Carnes, panes, vinum, crematum, casei, nuces fl. 23 constiterunt.

in nostro templo.

Eleaemosyna Septembris.

Quia vero per Octobrem et Novembrem impresserunt Academici Informatio Cracovienses Venetiis contra nos Informationem iuris et facti, in qua

Academi

corum Ve

pressa

et plurima contra nos mendatia et refutationem decisionum et omnia, netiis imquae ad laudem suae Academiae spectant, congerere non dubitarunt, ideo iam impressam hic reponimus.

Apposuimus porro huic Reformationi (sic) tam foliorum, quam

1) Sophia Sieniawska.

2) Nowodworski Adamus.

Wielewicki IV.

42

« PoprzedniaDalej »