Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sacrum

struum

Dominica 13a post Pentecosten, quae in 14am Augusti inciderat, Sodalimen- tatis Misericordiae Sacrum cantatum in templo nostro fuit, praesentibus Do AbraSodalitatis hamo Ronenbergo et Proconsule et plurimis aliis civibus, qui etiam ad consueMisericor- tum Offertorium ibant, sed intra septa. Sequenti die, in festo Assumptionis Bmae Virginis, valde multi utriusque sexus ad Communionem et Confessionem convenerant etiam adeo periculoso tempore.

diae.

Invisit P.
Obricius

Invisit P. Sigismundus Obricius nostros Cracoviae (quia adhuc domi omnia domum S. erant tuta) 17a huius mensis et de variis cum P. Valentino Rusconio contulit, Barbarae. invisit et alios nostros Czaiewicis apud Dm Wisenbergum ac postea Staniątkos rediit.

Eleaemosyna Au

gusti.

35.

Ds Voini

ferre iu

rentur.

Eleaemosyna per Augustum mensem sicut et per alios sequentes ob absentiam Benefactorum, qui metu pestis Cracovia discesserunt, non adeo poterat esse copiosa. Accepti tamen hoc mense in pecunia fl. 71, nempe ab uxore Di Gregorii Romanowski post eius mortem fl. 20. A quadam Barbara Bednarska ex cellario domus Podchristophor dictae nonnihil argenti, quod 26 fl. venditum erat. Ab aliis fere 25. Res submissae fl. 17 constiterunt.

Circa initium Septembris. cum plurimi ob pestem Cracovia emigrassent, cki Consul nocturni praedones variorum domos invadere et spoliare coeperunt. Ivit his obpraedones viam Ds Woinicki Proconsul et medicinae Doctor, qui perditos istos homines nocturnos captos, alios capitis poena, alios carcere et compedibus punivit omniaque quie punit. Vespilio- tiora reddidit in civitate. Idem vespilionibus duodecim vestes curavit depictas nes 12 pi- ligonibus, pallis, calvariis mortuorum, ut omnes eos noscerent et caverent. lisctas vestes dem severe iniunxit, ut fideliter quolibet die referrent numerum eorum, quos bet, ut a- ubicunque sepelirent. Certa vero illis merces in singulas hebdomadas erat concessa. gnosceNangasachi in Japonia 10a huius mensis celebre martyrium, inter alios Nostri 8 religiosos et saeculares, subierunt octo ex Societate nostra, atrocissimo lenti Martyres ignis supplicio exusti septem et octavus capite trancatus. 1us erat Carolus Spiin Japo- nola, Italus Genuensis, ex progenie Comitum Tassaroliorum. Qui natus anno 1us Caro- 1564 et ingressus Societatem anno 1584, 23a Decembris, Nolae in Provincia lus Spino- Neapolitana, octo et triginta annos in Societate vixit, ex quibus fere triginta tum in missione Cremonensi et in Lusitania, tum in Brasilia et in insula Portoricco, tum potissimum in Japonia, in qua plusquam 20 annis in Japonibus ad Aetas eius Christi fidem adducendis felicissime laboravit ibidemque pro eadem fide Christi tate. horrendam lenti ignis carnificinam incredibili fortitudine subiit. Prodiit vita Vita eius eius a P. Fabio Ambrosio Spinola italice scripta et proceribus gentis Spinolae impressa. dicata, Romae 22a Novembris 1628, et postea a P. Hermanno Hugone latine red

nia.

la Comes

Tassarolius.

in Socie

dita ac Antverpiae 1630 1) impressa, utroque Societatis Jesu sacerdote. Ad eam in omnibus remitto lectorem sicut et ad litteras anni 1622 ex Japonia Romam de hoc negocio missas et praelo vulgatas, imo sicuti in alias linguas, ita in Polonicam nostram translatas ac Posnaniae anno 1625 impressas sub titulo tali: >Widok Statecznosci Japonskiey, przez którą sto osmnascie Zacnych Męczenni

1) Probatur iterum hac citatione anni 1630, nostrum Wielewicium res gestas anni 1622 post annum citatum scripsisse.

ków okrutnemi mękami dla Jezusa Chrystusa Zamordowani przez miecz, ogień y wodę Korony Chwały nieśmiertelni dostąpieli etc..

36.

2us P. Sebastianus Chimura, patria Japonius, primus e Japoniis sacerdo- 2us P. Sebastianus tio initiatus, nepos illius, quem primum in Japone S. Franciscus Xaverius saluChimura. taribus Baptismi aquis expiavit. Hic Pater, manibus ante pectus in crucem decussatis oculisque in coelum sublatis, tanta inter ignes pace ac laetitia patiebatur, acsi sensum funditus perdidisset, cum tamen (uti certis est tabulis testatum) tres horas vivus steterit in ardente rogo. Hic triginta annos in Societate vivens, ante 20 annos sacerdos primus ex Japoniis factus, mira linguae Japonicae facundia, cum maximis virtutibus coniuncta, ad fidem Christi innumeros attrahebat. 3us erat Antonius Fudila, 4s Petrus Zampo, 5s Michael Japon, 6 Thomas Ahazgin, 7us Ludovicus Kawarai, 8s Joannes Hahok. Hi omnes non erant sacerdotes et tres postremi erant Japonii igneque lento consumpti sunt, excepto Joanne Hahok. Quia enim pro 25 Martyribus, inter quos etiam nostri connumerantur, sive errore aliquo, sive aliquam ob causam. 24 tantum stipites terrae infixae erant, ad quos igne lento excruciandi alligarentur, ideo deficiente 25 stipite Joannes Hahok praedictus capite truncatus est.

Venit ite

Obricius

et evocat

Venit P. Sigismundus Obricius, 13a huius mensis, Staniątkis et in camrum Stapos Cracovienses evocato P. Valentino Rusconio, varia cum illo contulit et non- niatkis P. nulla alimenta pro domo reliquit. Dum ex campis redit P. Rusconius, intelligit ancillam Virginis Sophiae Benefactricis nostrae, expulsam domo ad campos, eo quod infecta esset, ab alia ancilla Reginae Szkrzypkowae, sub eodem tecto habitantis1). Hinc virgo Sophia in magnas angustias redacta, ab eleaemosyna hebdomadaria, quam dare consueverat, abstinere debuit per aliquot menses.

ad cam

pum P.

Rusconium. Virgo Sophia in augustiis. slaus Ko

P. Stani

num. Albertus

P. Stanislaus Kosmatka, in domo Probationis manens, cum ante aliquot dies quorundam infectorum confessiones minus caute excepisset, infectus ab iis, 15a istius mensis, extinctus est. Vespilliones publici in coemeterio S. Stephani corpus eius terrae mandarunt in fornice subterraneo sacerdotum externorum. smatka Inus ex nostra familia, Albertus Hansknecht, illa ipsa die iverat ad S. Stepha- peste moritur apud num, ob bovem mactandum, sed mortuo P. Kosmatka ibidem mansit; nobis S. Stephaenim non erat tutum eum acceptare tali rerum statu et ipse videns nostrum periculum petiit, ut ibidem maneret persolutumque illi erat debitum stipendium. HansAnte tres dies cum P. Kosmatka iam infecto (quod tamen non adverterat) P. Martinus Kossowski familiariter colloquebatur et illi assidebat, sicque Deus mirabiliter domum hanc custodivit, dum P. Kossowski et ipse pestem non attraxit et alios, postquam domum rediisset, non infecit. Eadem praeterea die, Chwinotymae in Japonia, non multum a Firando, igne exusti pro fide nostri duo: P. Camillus Constantius Italus et Augustinus Onda, de quibus vide litteras Japonicas Anni 1622, quarum fecimus mentionem.

Anniversaria sacra pro Virgine Barbara Langowna, nostra maxima Benefactrice, ante annum mortua, 16a huius mensis. Cantatum Sacrum extraordinarie a P. Valentino Rusconio. Sacerdotes externi decem ad altare S. Ignatii, quilibet in propriis paramentis, Sacra fecerunt, licet unus ex iis Sacro peracto

1) Receptam esse.

knecht ad S. Stepha

num relinquitur. Martyrium duo

rum no

strorum in Japonia.

37.

Anniversaria Sa

cra pro Virgine

Barbara eadem die mortuus fuerit. Undique tunc domus S. Barbarae peste infectis cinLanga. cta fuit, nam et in schola parochiali et in domo Confraternitatis Misericordiae et in domo sacerdotum et in macello multi erant infecti ideoque eo diligentius Dno Deo sese commendabant, quo evidentiora instabant pericula.

Eleaemosyna in

Excellentissimus D. Andreas Petricovius Juris Doctor post mortuam conlibris Di iugem afflictissimus (quam P. Valentinus Rusconius Poenitentiae et Eucharistiae Petricovii. Sacramentis ad extremum vitae muniverat quaeque 28 huius ex hac vita decessit) ob Deum placandum per eleaemosynam, donavit domui S. Barbarae libros Mors et ad non compactos, plurimos, qui fl. 500is sunt aestimati. Ultima Septembris Dm Giecam prae- gorium Klansznik Proconsulem, in extremis positum, P. Valentinus Rusconius paratio Di Klan- adiit. Confessionem cius excepit et ut sacrosanctum Viaticum ac Extremam sznik. Unctionem perciperet, persuasit. Sicque optime dispositus sequenti die, in ortu solis, ex hac vita decessit.

Eleaemosyna Septembris.

Accepimus eleaemosynae pecuniariae per mensem Septembrem fl. 75. A Virginae Sophia fl. 13, Ab Episcopo Cracoviensi fl. 24. A Suffraganeo Cracoviensi fl. 10. A variis aliis fl. 29. In rebus comestibilibus accepimus: a virgine Dorothea Rosianka porcum, a Do Borzykowski anseres 16 et alios 16 a P. Obricio, cum porcellis et aviculis. A Do Olbrycht vinum et aromata et ab aliis alia minutiora, quae omnia aestimata sunt fl. 28. Res postea vendendae: A Do Petricovio Juris utriusque Doctore libri fl. 500is constantes et Virginis Dorotheae Piskorzewska vestes nonnullae.

38. Inciderat in nonam Octobris menstruum Sacrum Sodalitatis Misericordiae, Pestis coe- sed tantum lectum erat, non cantatum ob cantores dispersos post extinctum pepit in doste discantistam Siemek, quod 6a huius mensis acciderat. Legebatur ergo tanmo Nostri Cantoris. tum Sacrum de SSma Trinitate et concio habita. Eadem die D Sigismundus Ds Alans Alans, Pro-Consul civitatis, ipse solus, nemine externo admisso, submissis antea nobiscum omnibus necessariis, nobiscum in refectorio cibum sumere voluit pro sua concibum sumit. solatione et ut illi felicem impetraremus sui Proconsulatus administrationem, quam aggrediebatur. Non cogitabat hac de re P. Rusconius, sed dissimulandum illi erat, quia nihil adhuc certi de alicuius nostri domestici periculo sciebat. Martinus Ecce vero tibi, finito prandio, post discessum Proconsulis Martinus Okręglicki Okręglicki noster frigida febri acutissima corripitur, quam pestilentialem fuisse exitus dopeste infecuit et post eam statim virium prostrationem experitur. Separato statim a caeteris nostris et assignatis duobus, qui eius curam gererent, uno nostro Charissimo Matthaeo Dębinski externo, altero Thoma Bonkowski, plurima remedia illi Moritur. adhibita, sed sine fructu. Apparente enim apostemate in femoris dextero, 14 istius mensis, munitus prius Eucharistiae et Poenitentiae Sacramentis, ante meridiem peste extinguitur et subsequentis noctis hora 5a in templo nostro prope scamna feminarum sepelitur, non in communi nostrorum sepulchro. Erat is Eius Pa- Minor Polonus, nobilibus parentibus natus, annos aetatis habuit 62, ex quibus tria. 29 in Societate consumpsit, nam maturus iam, nempe 33m annum agens, SocieMunia in tati nomen dederat. Ad omnia coadiutorum munera erat idoneus, unde EmptoSocietate. ris, Infirmarii, Janitoris officio multis in locis perfunctus est, sed potissimum

ctus.

variis Patribus in missionibus versantibus per aliquot annos assignabatur. Tempore etiam belli Moschovitici in Moschoviam cum uno Patre nostro iverat. Coadiu

tor temporalis formatus anno 1606 in Novembri. Singularis in eo morum gra- Virtutes. vitas et in oratione assiduitas elucebat. Undenam pestem hausisset, nihil quidem hucusque haberi potuit, probabile tamen est eum, dum cum aliquo Patre ad infectos mitteretur, inde contraxisse. Illi, qui eius curam gerebant, sicuti antea, ita et post mortem eius erant separati ab aliis et vestes mutarant, prioribus, quas habebant, exustis.

39.

Unionis
Collegii

sis cum

Academia

conditio

nes.

Prodiit Viennae 21a istius mensis decretum Caesaris Ferdinandi II de unione Collegii Viennensis Societatis Jesu cum Academia Viennensi, cuius illae sunt conditiones: 1 Ut Universitatis privilegia et Viennenimmunitates et iurisdictio etiam post unionem intacta maneant. 2 Ut in Iuridica et Medica facultate nihil immutetur, imo eius Professoribus salaria augeantur. 3a Ut Patres Societatis secundum suum institutum Studia humaniora Philosophiam ac Theologiam profiteantur, non exclusis tamen aliis Academiae Professoribus, quorum electio confirmatioque in antiqua debet manere forma, licet Societas suos Professores eligere et constituere debeat. 4a Disciplina et correctio Studiosorum, qui Societatis Patrum lectiones audient, erit penes Societatem (exceptis causis criminalibus) sicut et directio Seminariorum. 5 Collegium Societatis omnimodo ad Universitatem transferri debet ibidemque translatum in perpetuum maneat. 6a Societati Collegium Archiducale, Bursae aedificia ad universitatem spectantia, sicut et schola Provincialium (exceptis tamen Iuristarum et Medicorum gymnasiis) tradantur, ita tamen ut ad auditorium Theologorum etiam aliis Theologiae Professoribus liber pateat accessus suo tempore. 7 Fundationes, redditus ac stipendia Bursarum et ius conferendi active et passive in antiquo statu permaneat. 8 Patres Societatis ex aedibus, quae illis tradentur, debent Collegium cum scholis et templo accomodare ac instaurare. 9 Omnes promotiones et gradus debent in Universitate fieri in locis consuetis et solitis. 10 Prae- De Cancellario, positus Viennensis apud S. Stephanum erit semper, uti hactenus erat, Decanis, Cancellarius Universitatis. Singulae Facultates suum, cum authoritate ordinaria, peculiarem habebunt Decanum, sic tamen, ut Decanus Artisticae facultatis a Societate constituatur. Decani Theologicae facultatis constitutio in antiquis sit terminis. Rectoris Academiae autho- Rectoriritas in omnibus permaneat. Is eligi debet primo Semestri ex Doctoribus Theologiae, qui vel Rector Societatis sit vel alius quispiam extra Societatem. Secundo Semestri Doctor Iuris, tertio Doctor Medicinae, quarto demum, cum rectoratus Artificam facultatem contiget,

bus Universitatis

Viennen

sis.

certis Aca

eadem de

Gradus in erit tunc is Academiae Rector, quem Societas Rectorem Collegii hademiis ac- buerit constitutum. Additum insuper, ut ad gradus litterarios promoti quisiti in in Pragensi, Graecensi, Olomucensi et aliis Academiis, ab ipso Impebent acce- ratore vel eius antecessoribus fundatis, vel tum ab illo vel tum a sucptari. cessorribus fundandis, ita acceptentur, ac si in hac Universitate essent promoti.

cia in Societate.

40. Martinum Okręglicki secutus est Michael Samarzewo, 24a huius mensis Michael peste extinctus, sub tempus coenae. Natus is erat in Maiori Polonia. Ingressus SamarzeSocietatem 18a aetatis anno in eaque vixit annos 29. Janitoris, Dispensatoris, wo peste moritur. Emptoris, Vestiarii et Sartoris munia obivit, sed plurimis annis Sacristianus in Eius offivariis locis erat. Factus Coadiutor formatus temporalis anno 1595 2a Augusti. Ab aliquo illorum, qui serviebant Martino Okręglicki infecto, putatur et ipse infectus. Efficacissima, quae putabantur contra pestem medicamenta, sunt illi data, quibus sex fere diebus eius vita prolongata videbatur, nam 17a huius coeperat male valere. Vicit tandem pestilens vis morbi et praedicta, dum illi coena adferebatur, ad Coenam vitae aeternae transivit munitus consuetis Poenitentiae Eius se- Eucharistiaeque Sacramentis. Sepultus circa medium templi, ubi antea crux lignea pultura stabat, eum enim locum suae sepulturae, si voluntas Superiorum accederet, sibi sub cruce. designaverat. Inter varias virtutes elucebat in eo externa ac interna modestia, Sacristia- ob quam et nostris et externis valde gratus erat. Post duas horas eiusdem nonus Bmae ctis R. D. Simon Gierlakowski, Sacristianus templi parochialis Beatissimae VirVirginis similiter pe- ginis, secutus est ad alteram vitam Michaelem nostrum Sacristianum Sacristiaste mori- nus. Sumebat per tempus pestis a nobis victum, quem postea solvere debuit, nam ex civitate eam sumere ob pestem non audebat iamque debebat pro eo nobis fere 30 fl. Absque dubio satisfecisset abunde, si supervixisset. Quamquam a multis annis varias eleaemosynas nobis submittens, ut ex Rationibus constat, etiamsi non compensasset, dignus erat, ut ei tali tempore praedictam beneûcentiam exhiberemus.

tur.

In novitia

Thomas Nykowic, Coadiutor Novitius in domo S. Stephani, coquum agens tu Thomas domesticum, peste 26a istius mensis moritur, de quo in historia S. Stephani Nykowic moritur. plura videnda.

Eleaemo

bris.

41.

Festo SS.
Omnium

Pecuniaria eleaemosyna mensis Octobris erat florenorum 28. A Do Joansyna Octo- ne Wissemberg fl. 20. A variis aliis fl. 8 Res perceptae sunt fl. 26, nempe a P. Kanocki procurante apud Dm Borzykowski, butyrum, casei, farina. A Monialibus Staniątkoviensibus crematum, et alia ab aliis minutiora. Miserat etiam Ds Bobrownicki panes pro pauperibus, qui omnes ad portam sunt distributi. In die Sanctorum omnium, sicut in vigilia eiusdem festi, ingens apud nos fuit multimagnus tudo pro Confessione et Communione, in utraque permixti sani infectis. Quamconcursus, vis enim nostri graviter et in concionibus et in confessionibus obiurgarent eos, qui scientes se infectos, ingererent se non infectis, non poterant tamen id impedire, maxime cum nostrum tantum templum, inter omnia fere Religiosorum templa clausa, apertum esset et in eo nostri Confessiones exciperent.

Hac ipsa die in Japonia 4 nostri Martyrio affecti. 1us P. Petrus Paulus

« PoprzedniaDalej »