Obrazy na stronie
PDF
ePub

τῷ μὲν λόγῳ λυθῆναι, συγχωρηθῆναι δὲ αὐτοῖς τῷ ὅρκῳ καὶ ΧΧΙΙ. e τῷ ἰδίῳ ἀναθέματι κατὰ τὴν σὴν ἀγαθότητα. Ναί, Δέσποτα Κύριε, εἰσάκουσον τῆς δεήσεώς μου ὑπὲρ τῶν δούλων σου, καὶ πάριδε ὡς ἀμνησίκακος τὰ ἐπταισμένα αὐτῶν ἅπαντα συγχώ ρησον αὐτοῖς πᾶν πλημμέλημα ἑκούσιόν τε καὶ ἀκούσιον· ἀπάλλαξον αὐτοὺς τῆς αἰωνίου κολάσεως· σὺ γὰρ εἶ ὁ ἐντειλάμενος

18.

ἡμῖν λέγων ὅτι Οσα ἂν δήσητε ἐπὶ τῆς γῆς, ἔσται δεδεμένα ἐν Matt. xviii. τοῖς οὐρανοῖς· καὶ ὅσα ἂν λύσητε ἐπὶ τῆς γῆς, ἔσται λελυμένα ἐν τοῖς οὐρανοῖς· ὅτι σὺ εἶ ὁ Θεὸς ἡμῶν, Θεὸς τοῦ ἐλεεῖν καὶ σώζειν καὶ ἀφιέναι ἁμαρτίας δυνάμενος, καὶ πρέπει σοι ἡ δόξα σὺν τῷ ἀνάρχῳ Πατρὶ καὶ τῷ ζωοποιῷ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων.

Αμήν.

LITURGIA SANCTI JACOBI

SYRORUM.

(E RENALD. LITT. ORIENT. COLL. TOM. II. PP. 1–11, 29–42.)

Preparation

of the Priest.

i. a

b

PRIMO Sacerdos quotidiana veste deposita, postquam abluerit manus, dicit: Aufer a me Domine vestimenta sordida quibus induit me satanas, et indue me vestibus electis, dignis ministerio tuo, gloria tua, et honore tuo praeclaro: Pater, Fili et Spiritus sancte, nunc et semper et in saecula saeculorum, Amen.

Et postquam aliquamdiu oraverit, inclinans se coram altari dicit: Praesta, Domine Deus, ut aspersis cordibus nostris, et mundatis ab omni conscientia mala impurisque cogitationibus, mereamur ingredi in sanctum sanctorum tuum excelsum et sublime, praeclare et pure stemus coram altari tuo sancto, et offeramus tibi sacerdotio fungentes sacrificia pura et excellentia in vera fide: Pater, Fili, etc.

c Et dicit: Deus, obsecro te ut dignum me efficias accedendi ad altare tuum sanctum absque vitio, et absque macula. Ego enim sum servus peccator qui peccavi et commisi peccata et crimina coram te, neque dignus sum accedendi ad altare tuum purum, aut ad mysteria tua sancta. Verum rogo te et deprecor bonitatem et clementiam tuam, miserator, misericors, et hominum amator: aspice me oculis misericordiae et benignitatis, efficeque ut acceptus coram te consistam hac hora et omni tempore. Emitte super me gratiam Spiritus tui sancti: munda me a peccatis meis: hanc oblationem sanctifica, et per eam praesta remissionem peccatorum et criminum abstersionem, illis pro

quibus offertur, mihi et patri meo, et quibuscumque communio i. c
mecum intercedit, tam vivis quam defunctis fidelibus. Praesta
illis memoriam bonam in regno tuo coelesti, cum justis et
sanctis tuis, qui per bona opera sua tibi placuerunt, et per
intercessionem Dominae matris luminis, sancti Joannis Baptistae
et omnium sanctorum, Amen.

Tum dicit:

Miserere mei, Deus.

Et conversus ad populum veniam petit et dicit:
Orate pro me propter Dominum.

Ingressus autem ad altare dicit:

Preparation of the Altar. ii. a

Introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem ps. xliii. 4.

meam.

Et prostratus coram altari dicit:

In domum tuam ingressus sum, procidique coram throno tuo, Rex coelestis: remitte mihi omnia quae in te peccavi.

Et inclinat se: et osculando altare benedictionem captat a dextra, a sinistra et in medio, dicens:

Alliga, Domine, festivitates catenis, usque ad cornua altaris.
Imponens incensum dicit:

Ps. cxviii. 27.

Ad gloriam et honorem sanctae et laudandae Trinitatis haec b thura manibus meis peccatricibus imponuntur. Oremus omnes, misericordiamque et gratiam a Domino postulemus.

Diaconus caput discooperit, et accendit cereum in latere dextro altaris, dicens:
Alleluia. In lumine tuo videmus lumen.

Accendit alterum in latere sinistro, dicens:

Alme et sancte, qui habitas in habitaculis lucis, remove a nobis passiones malas et cogitationes odibiles, et praesta ut cum puritate cordis operemur opera justitiae. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Alleluia, etc.

Sacerdos tollit velum quo mysteria operiuntur, ponitque mantile abstersorium et cochlear in latere dextro, et velum majus in latere sinistro, coram disco. Tum sumit Diaconus panem Eucharisticum, et offert Sacerdoti: qui panem cruce signat, et dicit hanc Orationem:

Ps. xxxvi. 9.

с

Deus magne et mirabilis usque in aeternum, qui suscepisti d sacrificia, vota, primitias et decimas servorum tuorum fidelium : suscipe, Domine, oblationes servorum tuorum, quas separaverunt et intulerunt, propter amorem tuum, et nomen tuum sanctum: conserva et benedic eos omnibus benedictionibus spiritualibus;

ii. d laetifica eos bonis indeficientibus, et spe promissorum eorum, quae sanctis tuis facta sunt. Effunde benedictiones tuas in omnia quae ad eos pertinent: concede sanitatem et continentiam corporibus eorum, puritatem et sanctitatem animabus eorum, et da requiem animabus defunctorum ex ipsis, in habitaculis tuis beatis, in aeternum : atque pro rebus istis temporalibus da illis vitam et regnum. Amen.

[blocks in formation]

g

h

Panem quantum opus est multiplicat, incensat, reponitque in altari, dicens : Tanquam agnus ad occisionem ductus est, et velut ovis coram tondente se obmutuit, nec aperuit os suum affligenti se. Et postquam panem Eucharisticum1 intulerit ad altare, accipiens eum utraque manu dicit:

Deus, qui sacrificium Abel in campo suscepisti, Noe in arca, Abrahae in montis cacumine, Davidis in area Doran Jebusaei, Eliae in monte Carmelo, et minuta viduae in Gazophylacio: tu, Domine, suscipe has oblationes quae tibi offeruntur manibus meis, infirmi et peccatoris: et per illas praesta memoriam bonam vivis et mortuis pro quibus offeruntur, benedicque habitationem eorum qui illas offerunt. Amen.

Deponit oblatam in disco, et dicit:

Paratum sedi tuae fecisti sanctuarium tuum, Domine: confirma illud, Domine, manibus tuis. Dominus regnabit in saecula saeculorum.

Incensat velum minus, tegit illo discum, et dicit:

Dominus regnavit, decorem induit: Pater, Filius et Spiritus Ps. xciii. 1. sanctus, Amen.

k

Ps. cxvi. 13,

14.

1

Accipit calicem et dicit:

Calicem salutis accipiam, nomen Domini invocabo, et vota mea Domino reddam.

Fundit vinum in calicem et dicit:

Etiam hoc vinum quod est typus sanguinis, qui fluxit nobis ex latere Filii tui dilecti Jesu Christi Domini nostri, fundo in calicem hunc, calicem salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, Amen.

1 Although not clear from the above rubrics, there is sufficient evidence that this was accompanied in the Syrian, as well as in the Coptic and Ethiopic, Church with a ritual corresponding to the Great Entrance of the Greeks. (See Renaudot's notes in loc.)

Admiscet vino paululum aquae et dicit:

Hanc etiam aquam, quae typus est aquae illius, quae fluxit ii. m nobis e latere Filii tui dilecti Domini nostri Jesu Christi, misceo

in calice hoc, calice salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, Amen.

Incensat velum minus, tegit illo calicem, tum dicit :

Incense.

Ps. xciii. 2.

Induit Dominus fortitudinem et roboratus est: et firmavit n orbem terrae, ut non commoveatur: Pater, Filius et Spiritus sanctus, Amen.

Incensat velum majus, et tegit eo discum et calicem, tum dicit :

Operti sunt coeli fulgore gloriosi illius, et laude ejus repleta o

est omnis terra.

Conversus ad populum veniam petit, dicens:

Orate pro me.

Vertitur: incensum adolet circa altare et circumstantes. Dum adolet incensum:

Venite, laudemus Dominum, canamus Deo salvatori nostro, Ps. xcv. 1-6. praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in canticis glorificemus eum: etc. usque ad. Venite, procidamus et adoremus eum, et benedicamus eum, qui fecit nos, Alleluia, Alleluia, Alleluia.

Postea omnes dicunt, Sacerdote praeeunte :

Incensa pura, quae tibi obtulerunt filii Ecclesiae fidelis per p manus Sacerdotum ad placandam divinitatem tuam, suscipe per gratiam benignitatis tuae. Miserere poenitentium; et sicut suscepta fuit oblatio Abrahae in montis vertice, et suavis tibi fuit odor thuris Aaron Sacerdotis, ita gratus tibi sit odor incensorum nostrorum, et illo placatus esto, Deus multae misericordiae.

Sacerdos dicit, Populo subsequente:

Kyrie eleison, Kyrie eleison, Sanctus es Deus, Sanctus es fortis, Sanctus es o immortalis, miserere nobis.

Pater noster, qui es in coelis, etc.

Catechu

Sacerdos. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto: super nos Missa autem infirmos et peccatores misericordia et gratia effundantur in utroque saeculo, nunc, etc.

menorum.

I.

Diaconus. Pro tranquillitate et pace totius mundi in Christum a credentium, a finibus usque ad fines orbis: pro infirmis et

Initial

Prayers.

« PoprzedniaDalej »