Obrazy na stronie
PDF
ePub

ROMANUS.

Patena et si qua in ea fuerint fragmenta in Calicem immittit.) Postea dicit:

Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum.

Interim porrigit calicem ministro, qui infundit in eo parum vini, quo se purificat, deinde prosequitur :

Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, et Sanguis quem potavi, adhaereat visceribus meis: et praesta, ut in me non remaneat scelerum macula, quem pura et sancta refecerunt sacramenta. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Abluit digitos, extergit et sumit ablutionem; extergit os, et Calicem, quem operit et plicato corporali collocat in altari ut prius. Deinde in cornu epistolae legit Antiphonam, quae dicitur Communio ac convenit cum Officio.

[e. g. in festivitate B. Stephani:

Video coelos apertos et Iesum stantem a dextris virtutis Dei Domine Iesu, accipe spiritum meum et ne statuas Ilis hoc peccatum.]

Iunctis manibus ante pectus

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

GALLICANUS.

MOZARABICUS.

Quid tempore Communionis apud Gallos caneretur incertum. Trecanum vocabatur, et erat quasi signum Catholicae fidei de Trinitatis mysterio.

Chorus cantat Communionem: Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus, Domine, Alleluia, Alleluia, Alleluia.

Facta ablutione defertur Missale Offerentium, et ponitur

in cornu epistolae, liber ex quo recitatur Missae exordium ac peroratio.

ROMANUS.

AMBROSIANUS.

vadit ad medium altaris, et eo

osculato vertit se ad populum et dicit:

Dominus vobiscum.

B. Et cum Spiritu tuo.

Redit ad librum et dicit orationem, quae dicitur Postcommunio, unam vel plures ut postulat ordo officii. Quibus finitis claudit librum et iungens manus ante pectus revertitur ad medium altaris, ubi eo osculato vertit se ad populum, dicens :

Dominus vobiscum.
R. Et cum Spiritu tuo.

Deinde dicit si dicendum est:

Ite, missa est. Tempore paschali additur: Alleluia.

(Si vero non sit dicendum, ut inter Adventum et Quadragesimam etc. dicto Dominus vobiscum, stans versus altare dicit: Benedicamus Domino. In Missis Defunctorum: Requiescant in pace.

In officio Quadragesimali Orationem post Communionem alia excipit oratio super populum, praemissis: Oremus. Humiliate capita vestra Deo. Deinde Dominus vobiscum ut supra.)

Dominus vobiscum.
R. Et cum Spirito tuo.
Sequitur Postcommunio.

Dominus vobiscum. R. Et cum Spiritu tuo. Kyrie eleison, Kyrie eleïson, Kyrie eleison.

In medio altaris se signat dicens: Benedicat et exaudiat nos Deus. R. Amen.

Procedamus in pace.
B. In nomine Christi.
Benedicamus Domino.
B. Deo gratias.

GALLICANUS.

MOZARABICUS.

In libris Gallicanis duae commemorantur orationes post Communionem. Altera dicitur Collectio post Communionem, altera Consummatio Missae vel ad Plebem. Variasse videntur pro diversitate officii.

[e.g. Missale Gothicum in Vigilia Nativitatis Domini has habet collectas:

Post communionem.

Coelesti cibo potuque saginati, omnipotenti Deo laudes et gratias, Fratres carissimi, referamus, poscentes ut nos, quos dignos habuit participatione Corporis et Sanguinis. Domini nostri Iesu Christi unigeniti sui, dignos etiam coelesti remuneratione percenseat. Per ipsum Dominum nostrum Iesum Christum Filium

suum.

Collectio sequitur.

Quod ore sumpsimus, Domine, mentibus capiamus et de

Dein dicit Presbyter ad cornu altaris hanc orationem :

Refecti Christi Corpore et Sanguine pariterque sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus, ut nos eandem resurrectionem et sanctificationem habentes hic et in futuro saeculo gloriam percipiamus. R. Amen.

Dicat Presbyter in medio altaris: Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. B. Amen.

Dominus sit semper vobis

cum.

R. Et cum Spiritu tuo.

Dicat in medio altaris:

Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit accepturus pro pace. B. Deo gratias.

« PoprzedniaDalej »