Obrazy na stronie
PDF
ePub

PREFACE.
Commemo-

Redemption.

Deinde dicunt orationem Eucharisticam, Episcopum praeeuntem sequendo. Gratias agimus tibi, Domine, per dilectum Filium tuum Jesum II. Christum, quem in ultimis diebus misisti nobis Salvatorem et Redemptorem, nuncium consilii tui. Iste (est) verbum quod ration of the ex te est, per quod omnia fecisti voluntate tua. Et misisti eum de caelo in uterum Virginis. Caro factus est, et gestatus fuit in ventre ejus: Et Filius tuus manifestatus fuit a Spiritu Sancto, ut impleret voluntatem tuam, et populum tibi efficeret expandendo manus suas passus est ut afflictos liberaret, qui confidunt in te. Qui traditus est voluntate sua ad passionem, ut mortem dissolveret, vincula Satanae rumperet, et conculcaret infernum, et sanctos educeret, et statuta conderet, et resurrectionem patefaceret. Accipiens ergo panem gratias egit, et dixit, Accipite, comedite, Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur. THe InstiEt similiter calicem quoque, et dixit: Hic est sanguis meus qui pro vobis effunditur: cum facitis hoc, in commemorationem mei id facietis.

TUTION.

THE OBLA

TION.

THE INVO

Recordantes igitur mortis ejus et resurrectionis ejus, offerimus III. tibi hunc panem et calicem, gratias agentes tibi quod nos reddidisti dignos ut stemus coram te et sacerdotio tibi fungamur. Suppliciter oramus te ut mittas Spiritum tuum Sanctum IV. super oblationes hujus Ecclesiae. Pariterque largiaris omnibus, CATION. qui sumunt de iis Sanctitatem, ut repleantur Spiritu Sancto; et ad confirmationem fidei in veritate, ut te celebrant et laudent in Filio tuo Jesu Christo, in quo tibi sit laus et potentia in sancta Ecclesia, et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen1.

Populus dicit.

Sicut erat, est, et erit in generationes generationum et in saecula saeculorum. Amen.

1 Here is inserted in the text:

De oblatione olei.

Qui oleum offert tempore Eucharistiae, ut et panem et vinum, gratias agit eodem modo. Quamvis autem üsdem verbis non fuerit usus, pro facultate sua propria etiam, aliis verbis gratias agat, dicens :—

Sanctificans oleum hoc, (gratiam) tribue illis qui unguntur et accipiunt (panem et vinum), sicuti unxisti Sacerdotes et Prophetas. Similiter et illos et unumquemque, qui gustat (illud), corrobora: et santifica illos qui accipiunt illud.

Episcopus (ait).

V. a

for the Con

gregation.

Iterum supplicamus Tavтокрáторt Domino omnipotenti, Patri Intercession Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, ut concedat nobis in benedictione accipere hoc sanctum sacramentum, utque neminem ex nobis reum faciat, sed omnes dignos reddat qui sumunt et accipiunt sanctum sacramentum corporis et sanguinis Christi παντοκράτορος Domini Dei nostri.

b

VI.

Prayer of
Humble
Access.

Sancta
Sanctis.

Confession of
Faith.

Diaconus dicit. Orate.

Domine omnipotens! Dum accipimus hoc sanctum mysterium, robur nobis tribue, neque quemquam ex nobis reum age, sed omnibus benedic in Christo; in quo tibi cum illo et cum Spiritu Sancto sit laus et potentia nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Diaconus dicit. Vos qui statis, demittite capita vestra.

Domine aeterne, gnarus occultorum! declinaverunt tibi capita sua populus tuus, et tibi subjecerunt duritiem cordis et carnis. Respice de parata habitatione tua, et benedic illos et illas. Inclina illis aures tuas et exaudi preces eorum. Corrobora eos virtute dextrae tuae, et protege eos a passione mala. Custos eorum esto, tam corporis quam animae. Auge et illis et nobis fidem et timorem. Per unicum Filium tuum, in quo tibi cum illo et cum Spiritu Sancto sit laus et potentia in perpetuum et in saecula saeculorum. Amen.

Diaconus ait. Respiciamus, etc.

Episcopus. Sancta1 sanctis.

Populus respondet. Unus Pater sanctus; unus Filius sanctus; unus est Spiritus Sanctus.

Episcopus dicit. Dominus vobiscum omnibus.

Populus respondet. Et cum Spiritu tuo.

1 Ludolphus has here sanctuarium sanctis, and marks a hiatus: but it is obviously the regular exclamation before the Communion. Perhaps there is some confusion in the Ethiopic translation from the Greek 7à ayia. Ludolphus had before him only a transcript made for him from the MS. which is in the Vatican. He himself complains that the transcriber had done his work mendosissime et corruptissime.'

Deinde attollunt hymnum laudis, et intrat populus remedium animae suae, quo peccatum remittitur, accipiens.

Oratio postquam tradidit Eucharistiam.

VII. COMMUNION,

VIII. POST-COMMUNION.

Domine Tavτóκρаrop! Pater Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi; gratias agimus tibi quod concessisti nobis ut accipere- a Thanksgivmus de sancto tuo mysterio. Ne sit nobis in reatum neque in ing. damnationem, sed ad renovationem animae, corporis et animi. Per unicum Filium tuum, in quo tibi cum illo et cum Spiritu Sancto sit laus et potentia in perpetuum et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Populus dicit. Amen.

Presbyter dicit. Dominus sit cum omnibus vobis.

Benediction.

Impositio manuum postquam acceperunt Sacramentum. Domine aeterne, qui omnia regis! Pater Domini et Salva-b toris nostri Jesu Christi, Benedic servis tuis et ancillis tuis. Protege et adjuva et sospita eos virtute angelorum tuorum. Custodi et corrobora eos in timore tuo per majestatem tuam. Exorna eos, ut quae tua sunt cogitent; et largire iis ut quae tua sunt credant, et ut quae tua sunt velint. Concordiam sine peccato et ira gratificare illis. Per unicum Filium tuum, in quo ... etc.

Populus respondet. Amen.

Episcopus dicit. Dominus vobiscum omnibus.

Populus. Et cum Spiritu tuo.
Diaconus dicit. Abite in pace.
Et post haec absoluta est Eucharistia.

LITURGIA

PATRUM APOSTOLORUM

SIVE

CANON UNIVERSALIS AETHIOPUM.

(E RENALD. LITT. ORIENT. COLL. TOM. I. PP. 472-495.)

Private preparation of the Priest.

Responsorium antequam Liturgia incipiat.

ALLELUIA. Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam exaudisti verba oris mei.

In conspectu Angelorum psallam tibi, adorabo ad templum

sanctum tuum.

Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exultatione exultabunt.

Asperges me hyssopo et mundabor: lavabis me et super nivem dealbabor.

Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me et ab alienis parce servo tuo.

Panem coeli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo. Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine.

Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus, hostiam vociferationis.

Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians, quam praeclarus est. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Domine, salva, Domine prosperare.

Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini. Amen.

Salve sancta Ecclesia, cincta pariete variegato gemmis et topazio. Tu es arca auri puri, in qua est manna absconditum, panis qui descendit de coelo et dat vitam universo mundo.

Ante omnia Sacerdos dicit Orationes sequentes, pro Ecclesia et pro altari.

For the

Altar.

Domine Deus noster, tu es solus sanctus, et qui dedisti omni-_a bus sanctitatem, virtute tua invisibili. Rogamus et deprecamur Church and te, Deus, ut mittas Spiritum tuum sanctum super hanc Ecclesiam, et super hoc altare, et super omnia ejus instrumenta. Sanctifica ea, ut perficiatur super ea mysterium tuum gloriosum. Et nunc benedic, sanctifica et munda nos ab omnibus sordibus et maculis carnalibus: etiam non remaneat deinceps quidquam immundae apostasiae: sed fac nobis hanc Ecclesiam et hoc altare vas electum et pretiosum, velut argentum purgatum et mundum: praesta etiam ut perficiatur super ea Eucharistiae oblatio, Pater, Fili, et Spiritus sancte, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

For himself.

Oratio antequam ornetur allare, et collocentur in eo vasa sancta. Domine Deus, qui novisti corda omnium, sanctus qui in b sanctis requiescis, qui solus potes dare remissionem peccatorum. Tu scis, Domine, me esse indignum ministerio isto sancto tuo: neque mihi talis confidentia est ut accedam, et aperiam faciem. meam coram gratia tua sancta. Tu igitur per multitudinem misericordiae tuae parce mihi peccatori, et nequam: da mihi ut inveniam misericordiam in hac hora: et mitte mihi virtutem

« PoprzedniaDalej »