Select Orations of Cicero

Przednia okładka
Ginn, 1897 - 629
 

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 162 - Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare; poe'tam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poe'tas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.
Strona 174 - Est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus...
Strona 160 - Qua re quis tandem me reprehendat aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum...
Strona 99 - Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra ? Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet...
Strona 61 - Romani fascis et securis haberet, deligatus in foro virgis caederetur? quid? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat, ne civium quidem Romanorum, qui turn aderant, fletu et gemitu maximo commovebare?
Strona 14 - Ut non omnem frugem neque 10 arborem in omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur. In urbe luxuries creatur : ex luxuria exsistat avaritia necesse est. ex avaritia erumpat audacia: inde omnia scelera ac maleficia gignuntur.
Strona 352 - No wars have ravaged these lands and depopulated these villages! No desolating foreign foe! No domestic broils! No disputed succession! No religious, super-serviceable zeal!

Informacje bibliograficzne