Obrazy na stronie
PDF
ePub

vallem inter Horeb et Sina ad cujus montis pedes est fons ubi Moyses adaquabat oves, quando vidit rubum ardentem. Qui fons est inclusus infra monasterium, in quo sunt tres abbates scientes linguas, id est Græcam, Latinam, Syram, Egyptiacam c et Bessam. Inde venimus ad speluncam ubi absconditus fuit Elías propheta, quando fugit Jezabel mulierem perfidam. Ante ipsam speluncam surgit fons qui irrigat ipsum montem. Inde ascendimus summum cacumen montis, in quo est oratorium modicum, habens longitudinem sex pedum, similiter et latitudinem, in quo manere nullus præsumit; sed orto jam die ascendunt monachi de supradicto monasterio, et celebrant ibi officium: in quo loco pro devotione multi tondent capillos suos et barbam; nam et ego totondi ibi barbam meam.

quæ Christiani populabant; quæ habebant asellum ▲ fecimus, et lacrymavimus. Tunc introduxeruut nos in qui eis cibaria deferebat, et nutriebant leonem terribilem ad videndum. Cumque appropinquassemus cellulæ, omnia animalia quæ erant nobiscum * a rugitu illius minxerunt, et in terram corruerunt; et dicebatur nobis quod ipsum asellum leo ipse gubernaret in pascuis : quem offerebant nobis pro centum solidis. Sed Pater Antoninus suscipere noluit, sed misit in Jerusalem cito, et adduxit eis ternas tunicas et oleum ad luminaria, et legumina multa. Et ipsæ nobis dixerunt de virtutibus Mariæ, cujus superius mentionem fecimus, quæ ambulaverat in Hierosolyma, sola portans legumina, sportellas plenas et tunicas; quas ei cupiebant auferre; sed nullus eam invenire potuit a attamen de iis quæ secum duxit de eremo nihil reportavit revertens. Cujus afflictionem vel ploratum nulla ratione consolari potuimus; sed tantum sæpius dicebat flens : Væ mihi miseræ cujus causa me dico Christianam?

35. Proficiscentes de Eulatia introivimus eremum milliario xx, in quo est castrum ubi est xenodochium sancti Gregorii, in quo habent transeuntes vel eremitæ refugium vel stipendia. Inde intrantes interiorem eremum, venimus ad locum de quo dicitur in psalmo, Terra fructifera in salsugine (id est, in amaritudine), animalia habitantium in ea. Et ibi vidimus homines rasos, fugientes cum camelis. Nam et in Hierosolyma vidimus homines ex Æthiopia habentes fissas nares et aures, caligulas calceati, et per digitos in pedes annulos missos. Interrogavimus quare sic, et dixerunt: quia Trajanus imperator signum hoc nobis reliquit.

36. Ambulantes per eremum dies vi, camelis nobis aquam portantibus, sextarium mane et sextarium vespere dabatur per hominem quotidie : amarescente aqua in utribus per modum fellis, mittebatur in eam* arenam, et dulcorabatur. Familiæ autem Saracenorum et uxores eorum venientes de eremo..... in via sedentes deposita sarcina, petebant panes a transeuntibus; et veniebant viri earum de interiori parte eremi, adducebantque utres cum aqua frigida, et accipiebant sibi panes, et adducebant restes cum radicibus, quarum odor suavissimus super aromata, et dies festos suos celebrabant. Populus autem qui per majorem eremum ingrediebatur ad explorandum

numero XII* millia DC.

[blocks in formation]

B

C

D

38. Mons vero Sina petrosus est, raro habet terram, et in circuitu ejus cellulæ multæ servorum Dei similiter et in Horeb, et in parte illius montis habent Saraceni idolum * suum marmoreum positum, candidum tanquam nivem. Ibi et permanet sacerdos eorum ipsorum indutus dalmatica et pallio lineo. Quando venit tempus festivitatis eorum, percurrente luna antequam egrediatur a festo ipsorum, incipit marmor illud mutare colorem; et quando cœperunt adorare idolum, fit marmor illud nigrum tanquam pix; completo tempore festivitatis eorum, revertitur iterum in pristinum colorem, unde valde miratus

sum.

39. Inter Sina et Horeb est vallis in qua certis temporibus ros de cœlo [cadit], quem manna appellant. Et coagulatur, et fit tanquam granum masticis; et habent inde plena dolia, et dant aliis pro benedictione, et nobis dederunt sextarios quinque ex quo et perdite bibunt, et nobis dederunt bibere. Nam et in ipsis montibus leo et pardus *, capreæ et burdones simul pascunt: et ex eis nullus læditur a leone, propter eremi vastitatem. Et quia jam se complebant dies festi Ismaelitarum, præco exiit ut nullus subsisteret per eremum, per quam ingressi sumus; [sed] alii per Ægyptum, alii per Arabiam reverterentur in civitatem sanctam.

40. De monte Sina usque in Arabiæ civitatem quæ vocatur Abela d, sunt mansiones VII; in Abela autem descendentes naves de India cum diversis aromatibus, visum est nobis per Ægyptum reverti. Et venimus in civitatem in qua pugnavit Moyses cum Amalech, ubi est oratorium, cujus altare positum est super lapides illos quos posuerunt Moyse orante. In loco ipso est civitas munita de lateribus, locus sterilis valde propter aquas. Ibi occurrerunt nobis mulie

pulus, et eo quo hæc composita sunt ævo sub tali nomine non amplius notus, non videntur huc potuisse irrepere per aliquem ipsius auctoris errorem.

d Deberet hæc civitas Abela concipi ad mare Rubrum, haud longe a Meca; sed nec ibi nec alibi in tota Arabia nomen istud apud geographos veteres novosque reperitur bene autem in Madianitide et ad lacuш Genezareth, vel Abila in Coelesyria, unde Abilina Tetrarchia nomen sumpsit.

si non adulteraretur, credo quia ipsam virtutem semper faceret nam liquor ipsius tenet [odorem] continuo per duo millia. Infra civitatem ipsam quæ dicitur Clysma, intus in basilica vidimus loculos ligneos sanctorum eremitarum Patrum XIV.

res cum infantibus, palmas in manibus portantes, et A per Clysma antequam commisceatur cum oleo: nam ampullas cum rafano oleo, [quæ] prostratæ pedibus nostris ungebant plantas nostras et capita nostra, lingua Ægyptiaca psallentes antiphonam : « Benedicti vos a Domino, et benedictus adventus vester, Hosanna in excelsis. » Ipsa est terra Madian, et ipsi habitantes in ea civitate. Dicitur autem quia ex familia Jethro, soceri Moysis, descendunt LVIn a condomæ, militantes in publico cum uxoribus suis, annonam et vestes accipientes ex Ægypto.

41. De quibus locis venimus Magdalo b et Sochot et ad LXX palmas et ad xn fontes ; et applicuimus ibi per duos dies, fatigati per tantum laborem et eremi vastitatem. In quo loco est castellum modicum quod vocatur Surandela, et est infra ipsum castellum ecclesia cum xenodochio propter transeuntes. B Inde venimus ad locum ubi filii Israel transeuntes mare Rubrum castrametati, et ibi similiter castellum cum xenodochio, et in loco quo exierunt de mari est oratorium Eliæ. Et transeuntes venimus in locum ubi intraverunt in mare, ubi est oratorium Moysis. Ibi est civitas parva quæ appellatur Clysma d, ubi de India naves veniunt. In loco ubi transierunt fulgur exit de pelago majori et extenditur in multis millibus, quia accessus et recessus aquæ habetur. Recedente mari apparet omnis submersio Pharaonis, et omnia arma in marmora mutata videntur. Ibi accipimus nuces virides, quæ de India venerunt, quas de paradiso credunt homines esse; et qui ex his gustaverit sanatur.

42. Intus autem in ipso pelago modica est insula, in qua est petra viva, ubi pendent * molles, ut caruei, in modum dactylorum, qui fundunt unguentum quod oleum petrinum vocant, quod pro maxima benedictione tollitur. Vas in quo portatur, si impletum fuerit, et volueris rediterare ad tollendum, jam non eum capit. In quo loco quanticumque ægroti pertingere possunt, sanantur. Quem [liquorem] tollentes pro benedictione, non eum permittunt iterum introire

a Condoma videtur hic scribi pro Familia.

43. Et inde venimus per eremum ad speluncam beati Pauli eremitæ, quæ vocatur Siracumba, quia fons ipsum locum irrigat. Exinde pergentes venimus ad cataractas Nili, ubi ascendit aqua ad signum manus hominis facta, et habet gradus xn. Ex utraque parte cataractarum sunt duæ civitates, quas ædificasse dicunt filias Loth, et una earum dicitur Babylonia. Inde venimus per campos Taneos et in Memphis civitatem, et Antinoum, in qua residebat Pharao ex qua f filii Israel exierunt. In ipsis locis sunt horrea Joseph XII * plena.

44. In Memphis fuit templum quod est modo ecclesia, cujus una porta se clausit * ante Dominum nostrum, quando beata Maria cum ipso fugit in Ægyptum ; et adhuc non potest aperiri. Ibi vidimus pallium lineum in quo dicunt illum tempore illo transisse, et idcirco ibi ejus remansisse vestigia quæ imago ibi singulis temporibus adoratur, et nos adoravimus, et propter splendorem non potuimus in eam intendere, quia quantnm in ipsam intendis, immutatur in oculis tuis.

45. Descendentes per Ægyptum, venimus in civitatem Alepig, ad sanctum Mennatum h qui multas virtutes ibi operatur. Inde per stagnum navigantes, C Alexandriam venimus. In ipso stagno vidi multitudinem crocodilorum. Alexandria civitas est pulchra, populus levis, sed amatores peregrinorum, hæreses multæ. Ibi et requiescit Athanasius, ipsius civitatis episcopus, qui contra Arium ipsius civitatis presbyterum hæreticum pro fide Christi certando, multa pericula mortis sustinuit, temporibus Constantii [filii] imperatoris Constantini, Helenæ filii. Ibidem requiescit sanctus Faustus et sanctus Epima

b Hic iterum loca disparatissima conjungere videtur auctor: necdum enim pervenerat ad Elim, sextam stationem Israelitarum, ubi erant LXX palmæ et xi fontes, ut dicitur Exodi xv, cum loquitur de Magdalo et Socoth, urbibus Ægypti, ad quas iidem D Israelitæ constiterunt antequam transirent mare Rubrum.

c Novimus ibi desertum Sur, sed castellum Surandela nescio unde hic scriptor acceperit.

Clysma præsidium Egypti ad mare Rubrum Ptolomæo est hoc circiter loco: quare correxi nomen in ms. Tornac. expressum hic et infra Disma, quod nusquam est.

e Speluncam sancti Pauli ad 28 gradum altitudinis collocat Rosweidus e regione Antinoi: ab hac usque ad Nili cataractas, in Ethiopia sub gradu 22 sitas, opus est itinere leucarum ut minimum cxx ; hic vero scriptor ad Babylonem eas collocat, longe infra Antinoum leucis circiter XL; deinde cætera omnia loca Ægypti quæ nominat sic permiscet, nullo servato situs eorum ordine, ut palam faciat Ægyptum nunquam a se conspectam; sed civitatum nomina in chartam conjecta, prout alibi lecta se memoriæ of

ferebant. Mox enim per campos Taneos venisse se dicit Memphim et Antinoum: atqui jam in Æthiopia aut saltem superiori Ægypto eramus, unde descendenti occurrisset Antinous, tunc Memphis, ac denique in infima Ægypto Tanis.

f Pharaones Ægypti reges Memphi aut Babylone habitabant, longe infra Antinoum, quam Hadrianus imperator ædificavit. Filii autem Israel egressi sunt de ea quæ sibi concessa fuerat terra Gessen, inter Ægyptum et Syriam.

Quo iterum rapimur? Alepiim, antiquis dicta Hierapolis, urbs Syriæ et quidem regia est; hinc vero Alexandriam, Syriæ ejusdem urbem maritimam, iter, sed terrestre est, leucarum circiter xvIII. Hanc vero noster homo confundit cum Alexandria Ægypti, tantum dissita quanta est latitudo totius Syriæ atque Ægypti.

Sanctus Menas martyr, qui colitur 11 Novembris, Egyptius quidem patria fuit, sed Cothyæi in Phrygia passus. Alius vero hujus nomtnis martyr, Alexandria in Ægypto decollatus, cum sociis Hermogene et Eugrapho, corporibus mari mersis, allatus est Byzantium, ibique celeberrimum cultum habet 10 Decembris.

chus, et sanctus Antonius vel sanctus Maurus a et alia tates, hoc est, Arissam, Aristolam, Piphaniam, vemulta sanctorum corpora.

nimus in civitatem splendidissimam Apamiam, in qua est omnis nobilitas Syrorum.

47. Inde exeuntes venimus Antiochiam majorem, in qua requiescit sanctus Babylas episcopus et tres parvuli, et sancta Justina, et Julianus, et fratres Machabæi, hoc est septem sepulcra; et super uniuscujusque sepulcrum scriptæ sunt passiones eorum. Exinde descendimus Mesopotamiam, in civitatem Chalcidam. Inde venimus Carram, ubi natus fuit Abraham. Et inde venimus in civitatem Barbarissum, ubi requiescit sanctus Bacchus d frater sancti Sergii. Inde venimus in civitatem Suram per quam mediam descendit Euphrates, qui ibidem per pontem transitur. In ipsa civitate passi sunt sanctus Bacchus et

46. Iterum venimus Hierosolymam, ubi ego ægrotus per multum tempus jacui, usque dum vidi per visionem sanctum Antonium et beatam Euphemiam, qui me pariter sanaverunt. Egressi de Hierosolyma venimus Joppen, ubi jacet sancta Thabita, quæ dicitur Dorcas. Deinde Cæsaream Philippi b, quæ Turris Stratonis, quæ et Cæsarea Palestinæ vocatur, in qua requiescit sanctus Pamphilus, et sanctus Procopius, et sanctus Cornelius, ex cujus lecto benedictionem tulimus. Inde per Galilæam ascendimus, et venimus Damascum, ubi est monasterium ubi sanctus Paulus conversus est, in vico qui vocatur Rectus, ubi multæ virtutes fiunt. Deinde Heliopolim; et inde venimus Emissam, ubi est caput sancti Joannis Ba- B sanctus Sergius, qui requiescit in civitate Tyro. ptistæ in dolio vitreo et nos ibidem ipsum vidimus et adoravimus. Et inde transeuntes per civia Quomodo supra per loca, ita nunc per corpora sanctorum evagatur auctor. Sanctus Faustus, diaconus sancti Dionysii episcopi Alexandrini, vere huc spectat et colitur 19 Novembris, passus sub Diocle-Ignosce, lector, quod post auctorem adeo gravem, tiano. Sanctus Epimachus, passus quidem Alexandriæ etiam est, sed corpus Romam translatum, uti 10 Maii diximus, in medio relinquentes veteremne an novam Romam, id est Constantinopolim, oporteat intelligere. Sancti Antonii corpus sub Justiniano repertum translatumque Alexandriam, sub Heraclio allatum est Constantinopolim, atque inde in Viennensem Galliæ dioecesim sæculo x sub Lothario II. Pro sancto Mauro, Egyptiis ignoto, legendus forsitan sanctus Macarius Alexandrinus sancto Antonio

sub disjunctione junctus utpote ejusdem professio-C

nis cum eo.

b Medio ævo, cum jam Cæsarea Philippi diceretur Paneas, et extra Palæstinam non alia quam Cæsarea Cappadocia nosceretur, confusam fuisse nomenclaturam hujus urbis, patet etiam ex Joanne Phoca, qui hanc ipsam Palæstinæ Cæsaream cognominavit Philippi.

c Videntur hæc nomina sic restitui posse, ut pro Arissa, Larissa; pro Aristola, Arethusa; pro Piphania, Epiphania, legantur, civitates Syriæ, sicut et Emesa inter Heliopolim et Apameam. Ita tamen hæc loca vicina inter se sunt, ut recto itinere non occurrant, sed grandi utrinque excursu opus sit.

d Bacchus et Sergius, fide non sanguine fratres, sub Maximiano in Armenia passi, coluntur 7 Octobris. Ex his Bachus secundum Latina acla apud Mombritium, Barbarysi capite plexus dicitur: hæc autem videtur esse Arabissus, sub metropoli Melitena,

48. Inde tanta alia vidimus loca, in miraculis posita, reversi post nos per multa castella, per plateas, Georgium perpetuo appellat pro Sergio. Sed hunc errorem libenter excusavero, propter utriusque nominis inter se facillime commutabilis affinitatem.

pium, elegantem, qualis est Joannes Phocas, voluerim te fatigare inconcinna hac Placentini scriptoris balbutie, nullo stylo, nullo ordine; nulla verisimilitudinis cura conjungentis vera falsis, affinia disparatis.

Oportuit ntrumque integre legendum exhibere, ut si cui fuerit hactenus suspectus Phocas, quia a me laudatus ; non suspectus Antoninus, quia sibi favens; is nunc collato inter se utroque, non mihi sed oculis suis atque judicio credat. Credet certe, cui tam vacuus a præjudiciis erit animus, ut de Antonino dubitare possit. Potuit R. P. Fr. Jeseph Ignatius a sancto Antonio, Carmelita discalceatus Gallobelga, ex illustrissima familia Toparcharum de Rebec oriundus, laudatusque in præfat. ad tom. XII Spicilegii Acheriani, velut longe eruditissimus et antiquarum rerum peritissimus: qui ante hos novem annos istud quafecunque Itinerarium sua manu transcriptum Tornaco misit, quærens quid tandem de auctore sentirem, qui ipsius judicio neque posset fuisse tam antiquus, quam præfert sancti Antonini martyris Placentini titulus; neque videretur esse tam novus, quam suggerebat tertia quartave a principio linea, ubi legebatur: Antoninus in quibus locis per regnum conatus est ire, intelligendo regnum Neapolitanum, per quod ab urbe Placentina usque ad extremam Italiam iter alioqui erat ituro in Orientem. Regnum enim, aiebat, hoc sensu sumitur pro magna Græcia, seu reliqua post Romam Italia; et sic primum appellari cœpit sæculo XII; necesse est autem uno ut minimum sæculo citius scriptum Itinerarium fuisse,

haud longe a Comana Cappadocia ; nec ita longe, Dum nulla mentio uspiam fiat Latinorum qui in Syria interjecto Tauro monte, in provincia Euphratesia est Sergiopolis, a sancti Sergii cultu et corpore nomen adepta.

Hic vero adductus quidem est in castellum Surorum, quo nomine Sura ad Euphratem intelligitur, inter Chalcidem et Carram, sed denique martyrium consummavit in Castello Chuzaphata, quod ab eo deinde creditur nomen Sergiopolis recepisse. Itaque hæc quidem omnia male consuta sunt, ex male intellectis sanctorum istorum Actis: indicant autem magnam ignorantiam auctoris, qui ex Carra Mesopotamiæ in Arabissum Armeniæ descendens, spatio leucarum circiter c, rursum ab Arabisso revolat Suram, pari omnino intervallo : nam Carra et Sura satis vicinæ urbes sunt. Deinde nescio quid infert de Tyro Phoeniciæ urbe, tantumdem distante ab urbe Sura occidentem versus, quantum ab eadem Sura distat Arabissus ad septentrionem. Ms. Tornacense, cujus solius integrum ecgraphum habeo, sanctum

eo tempore essent, vel antea aliquando fuissent, nulla etiam alicujus in Carmelo monasterii.

Respondi ego, idemqne nunc censeo, decimi vel undecimi sæculi scriptum istud videri, tum ex styli barbarie, tum ex aliis adjunctis; sed pseudepigraphum idque non tantum quia se Antonini martyris socium facit, et illum qui miles fuit transformat in presbyterum vel monachum Patrem Antoninum appellando cap. 34; sed maxime quia se dicit socium itineris, quod non potuit nisi somnians fecisse : quo fit ut taceat de celebrioribus quæ in Terra Sancta antiquitus fuerunt, et tunc adhuc erant, monasteriis, puta Sabæ, Charitonis, Euthymii, Gerasimi, Theodosii, Calamonis, Chozebes; de aliis vero non nisi incerta quædam et sæpe fabulosa percurrens, nihil nos docere possit circa statum monasticum in Oriente, pro illo quo vixit et scripsit sæculo, quantumcunque dilato.

vicos, villas, vel civitates. Fatigati ex tam longo iti- A fecit, vel quæ ante tempus incarnationis suæ olim

nere cœpimus iter carpere transeuntes mare, et veuimus in Italiam, adjuvante Domino Jesu Christo, pro cujus amore ab hoc loco egressi pervidere ivimus tanta ejus mirabilia quæ ipse inter homines habitans

per patriarchas et prophetas suos fecerat; viventes, ovantes, venimus Placentiam civitatem nostram, positam super fluvium qui dicitur [Padus] infra jam dictam Italiam.

FLORIANUS,

ABBAS ROMANI MONASTERII.

FLORIANI, ROMANI MONASTERII ABBATIS,
EPISTOLA AD SANCTUM NICETIUM.

Domino suo Nicetio papæ, Florianus ex monasterio Romano [Al., Remano].

B

Benedicitur una Trinitas, Deus noster, qui vos pontificalibus meritis pontificali locavit in vertice, ut non beatitatem dignitas, sed beatitudo præcederet dignitatem. Nec immerito: cum ab ineunte pueritia dominicis militaveris in castris, ut illuc tutius et validius discretis, quibus jaculis intelligibilis ille prosternitur Amalech, scilicet quando et ipse victor es nomine. Sic enim estis Deo præsule in statutis cœnobialibus eruditi, ut per mare sæculi sine sæcularibus fluctibus inoffenso vestigio transiretis, et triumphalem hymnum cum Moyse merito concinentes: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est ; equum et ascensorem projecit in mare. Sic individuus comes Eliæ, ut nequaquam deserens altiora, quo C humilitate conscenderas, unde cum apostolis in montem glorificatum aspiceres Dominum Salvatorem. Quia igitur tantæ sanctimoniæ vestræ prærogativæ suffultat, quæso ut pro me, qui impetrastis oretis. Quoniam Deus præscius futurorum, qui fecit quæ ventura sunt, sciens me sanctorum solatio indigere vivorum, ut bonus Dominus præparavit auxilia.

Vide ergo quantis adjutoribus uteris, cum pro me cœperis obsecrare sanctæ memoriæ dominum Ennodium pontificem Ticinensis Ecclesiæ, qui generosi sanguinis nobilitatem humilitate prævexit ad gloriam, ut in cœlestis patriæ senatu fieret et ibi senator, cujus incomparabilem doctrinæ facundiam non solum testatur Occidens, sed et Oriens instructa miratur. Nestorii fulmen, Eutychis exstinctor, gloriosam dominam meam inviolabilemque Mariam Christotocon et Theotocon, apostolica auctoritate perdocuit. Ipse ergo meus est pater ex lavacro, quem credo apud æternum Patrem per Filium intervenire

pro filio. Sed et coronæ vestræ socium beatæ memoriæ dominum Cæsarium Arelatensem episcopum, qui vixit inter barbaros pius, inter bella pacatus, pater orphanorum, pastor egentium, qui tanti census effusione nil perdidit, catholice regulam disciplinæ dictis factisque demonstrans. Ipse igitur mihi Latinis elementis imposuit alphabetum, sed et hunc pro famulo discipuloque suo impetrare confido. Addo tertium, imparem quidem dignitate, sed meritis coæqualem sanctæ memoriæ Theodatum abbatem meum, et archimandritam, sæculi hujus inimicum, cui crucifixus est mundus, templum vere dignissimum Trinitatis, plenum reverentiæ Christianitatis, ex placida bonitate mitissimum, jejuniis castigatum, orationibus refectum, puritate mundissimum, qui mihi sacras exposuit Scripturas, et flores teneræ lanuginis ipse suscepit; qui pro filio et discipulo, successoreque suo, licet indigno, non ambigo quod laus [Forte, lætus] exoret. Vincunt ergo, Domine mi, tanti justi orationem peccatorum. Igitur quia conversatio vestra in cœlis est, sicut dicit Apostolus: Vestra autem conversatio in cælis est, orate cum his, et rogate illum meum sacratissimum confessorem Ambrosium, quatenus me ut peculiarem famulum tueatur, ut proprium civem foveat, ut familiarem alumnum eruat: qui apud Dominum Jesum quod oraverit exorabit. Quocirca salutationis obsequium famulanter insinuans, precor ut pro beatissimo viro, domino meo Datio episcopo fratre vestro, semper oretis. Æquum est enim ut pro eo, quem monasterii septa sacrarunt D successorem, etiam confessorum successor egregius beatorum, exorare non desinas. Et hoc si dignum ducitis supplicamus ut Beatitudinis vestræ sospitati parvitatem nostram faciatis, sicut petimus, successorem [Forte, certiorem].

ANONYMUS.

ANONYMI

AD EUSEBIANUM CHRONICON APPENDIX.

(Hæc appendix inter opera Eusebii Pamphili opportuniorem locum obtinebit.)

SÆCULI SEXTI SUPPLEMENTUM.

SYNTAGMA

Decretorum, præceptionum ac editorum præcipuorum quibus sive imperatores, sive reges sese rebus ecclesiasticis ingesserunt.

I.

JUSTINIANUS IMPERATOR

NOTITIA EX CAVE.

Fl. Justinianus, gente Illyricus, Sabbatii et Bigli- A quente anno synodus Constantinopolitana itidem fenizæ filius, Tauresii, hodie Achriduntis in Dardania natus est anno 483. Avunculum habuit Justinum Augustum, a quo in Castello Bederiano summa cura educatus est, et in filium adoptatus. Nondum imperator Theodoram ortu Cypriam uxorem duxit, feminam insolentem et Eutychianæ hæresi perdite addictam. Anno 519, a Justino imperatore magister militum factus est, et in Orientem cum exercitu missus, rem contra Persas bene gessit. Anno 521, consulatum obiit; mox patricius, deinde nobilissimus ; ac tandem anno 527, Kalendis Aprilibus, Augustus renuntiatus, cum avunculo regnare cœpit ; quo defuncto Kalendis Augusti ejusdem anni, imperium deinceps solus tenuit. Anno 528, edictum promulgavit, quo Nestorianos et Eutychianos, tanquam hæreticos pœnis civilibus multandos decrevit, eodem post quinquennium renovato. Anno 541, Origenem ipse edicto damnavit, et habita mox sub Menna synodo Constantinopoli, illum cum sectatoribus anathemate percutiendum cnravit. Anno 545, edita constitutione, tria Capitula damnavit, quod et exeunte se

B

cit. Anno 553, concilium oecumenicum Constantinopoli habendum indixit: in quo a Patribus, ut tria Capitula damnarentur postulavit et obtinuit (Evagr. 1. Iv, c. 39). Anno 563, fatiscentibus cum corpore animi viribus, ab hæreticis quibusdam delusus, edictum condidit, quo Christi corpus pari modo ante ac post resurrectionem corruptionis et naturalium affectionum expers fuisse docuit ; utque sententiæ suæ omnes episcopi subscriberent, mandavit. Episcopos Orientales ad Anastasii Antiocheni sententiam provocantes gravissime afflixit; ipsum vero Anastasium et Eutychium patriarcham Constantinopolitanum constanter reluctantes sedibus suis exturbavit, et in exsilium deportari jussit. Hujusmodi deliriis intentus, rebus humanis exemptus est anno 565, die 14 Novembris, dierum, gloriæ, et triumphorum satur. Non deerant olim, nec desunt hodie, qui in sacratissimum principem, non minus doctrina, pietate, quam potentia et rerum gestarum gloria clarum, tota calumniarum et conviciorum plaustra exonerant. Nemo vero unquam iniquiori censura, et inverecundia

« PoprzedniaDalej »