Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XIX.

Ne virgo jurare debeat.

Nunquam jurare, sed semper verum dicere, pari observa studio. Nam sicut carnalibus pro terrore fraudis jurare permissum est, sic prohibita sunt spiritualibus, etiam dum sibi bene conscii sunt, sacramenta. Sit, inquit, sermo vester, Est, est; Non, non ; quod autem plus est, a malo est (Jac. v). Cave itaque jurare in bono, quia de malo est. Et propterea dicitur esse a malo, eo quod jurandi necessitas ex infideli sit conscientia. Ejus autem hominis jurandi extorquetur necessitas, cujus fides manct in dubio. Tu vero, quæ simplicitatem cordis debes ostendere labiis, cur te spontaneo alliges sacramento? Tolle jurandi usum in bono, et non perjurabis in malo. Loquere veritatem ex corde, et aberit juranti necessitas. Legimus enim : Ne assuescas jurationi, quoniam multi casus in illa (Eccl. xxv).

CAPUT XX.

Ne sola virgo cum sola loquatur.

A

B

tare voluisset, non inde ejiceret. Sed quia utile proposito tuo fore prospexit, bene sicut Abraham a Chaldeis, et tanquam Loth te abstraxit a Sodomis. Denique errorem meum ipse fateor, ne communem matrem sæpe allocutum, nosse cupiens si vellet reverti ad patriam ; illa autem, quæ se noverat Dei voluntate causa inde salutis exiisse, sub divina obtestatione dicebat, nec velle se videre, nec unquam visuram illam patriam esse, et cum magnis dicebat fletibus Peregrinatio me Deum fecit agnoscere, peregrina moriar; et ibi sepulcrum habeam, ubi Dei cognitionem accepi. Teste Jesu hoc in ejus experiisse desideriis memor sum, ut etiamsi diu viveret, patriam illam non reviseret. Tu, quæso, cave, soror Florentina, quod mater timuit, et malum quod illa experta fuit, tu prudenter evita. Miserum me doleo, qui ibidem communem fratrem transmisi Fulgentium, cujus pericula jugi formidine pertimesco. Tutior tamen erit, si tu securior et absens pro illo oraveris, Ea inde ætate abstracta es, ut vel si ibidem nata fueris, non memineris. Nulla est recordatio quæ moveat desideriis animam ; et beata es, quæ ignoras quod doleas. Ego tamen expertus loquor, sic perdidisse statum et speciem illam patriam, ut nec liber quisquam in ea supersit, nec terra ipsa solita sit ubertate fecunda, et non sine Dei judicio. Terra enim cui cives erepti sunt, et concessi extraneo, mox ut dignitatem perdidit, caruit et fecunditate. Vide, soror Florentina, quod te pavens morensque conveniam, ne te serpens præripiat a paradiso, et in eam ponat terram quæ spinas et tribulos germinat, de qua rursum si velis manum extendere, et lignum vitæ edendum assumere, non permittatis attingere. Testor enim te cum Propheta, et conscio Jesu Christo admoneo, dicens: Audi, filia, et vide: et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit Rex speciem tuam, et ipse est Dominus Deus tuus (Psalm. XLIV). Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. Ix). Noli ab eo avolare nido, quod invenit turtur, ubi reponat pullos suos (Psalm. LXXXIII). Simplicitatis filia es, quæ turture matre nata es. In eadem una persona complurium necessitudinem uteris officio. Turturem pro matre respice. Turturem pro maDgistra attende, et quæ te Christo quotidie affectibus generat, chariorem qua nata es reputa matrem: ab omni procella, ab omni mundano turbine in ejus te sinibus conde.Sit tibi suave ejus lateri adhærere. Sit tibi dulce ejus gremium jam provectæ, quod erat infanti gratissimum. Postremo charissimam te germanam quæso, ut mei orando memineris, nec junioris fratris Isidori obliviscaris : quem quia sub Dei tuitione, et tribus germanis superstitibus parentes reliquerunt communes, læti, et de ejus nihil formidantes infantia, ad Dominum commearunt. Quem cum ego ut vere filium habeam, nec temporale aliquid ejus charitati præponam, atque in ejus pronus dilectione recumbam tanto eum charius dilige, tantoque Jesum exora pro illo, quanto nosti eum a parentibus terrenis fuisse dile

Noli assumere unam loquendi familiaritatem, et declinare alias. Sed quo scire uni utile est, sciatur ab omnibus. Audi Dominum quid dicat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; quod in aure auditis, prædicate super tecta (Matth. xvii). Hoc est, si quid vobis in secreto mentis fuerit revelatum, palam dicite: et quod corde concepistis, omnibus manifestate. Si bonum est quod loqueris, cur una tantum et non omnes potius informentur ? Si turpe est, nec cogitare, nec loqui debes, quod alias erubescis scire. C Non jam de bono est, quod singulariter virgo loquitur. Omnis enim qui male agit, ait Dominus, odit lucem (Joan. 1). Unde et ille philosophorum prudentissimus dixit : « Omnia recte facta in luce se amant collocari. » O virgo ideo occulte loqueris, quia non est unde publice glorieris. Sed si aures et oculos humanos fallis, nunquid Dei cognitionem fallere poteris? Pulchre et alius ait : « Quod vis Deum nescire, nec agas, nec cogites. » Sit ergo tibi conscientia innocua, sermo liber a culpa. Respuenda nec audire te, nec cogitare delectet; multo minus loqui, vel agere.

CAPUT XXI.

Ne velit virgo reverti ad sæculum.

Jam ad portum navem orationis dirigimus, et emenso dictorum pelago in littore quiescendi anchoram ponimus, flatu tamen charitatis tuæ iterum in fluctibus verborum revehor. Te quæso, soror Florentina, per beatam quoque Trinitatem unicæ divinitatis obtestor, ut quæ de terra tua et de cognatione tua cum Abraham egressa es, cum uxore Loth non respicias retro (Gen. xIx); ne efficiaris exemplo malo documentum aliarum ad bonum, et ne in te aliæ videant quod in se caveant. Illa vero aliis facta est condimentum sapientiæ, sibi vero simulacrum stultitiæ, sibi enim nocuit malefactum, aliis profuit exemplum contrarium. Ne te unquam reverti ad genitale solum sollicitet cogitatio; ubi si te Deus habi

ctum. Certus sum quod flectat pro nobis aures divi- A corona, et exhortanti Leandro præstabitur venia; et nas tua virginalis oratio. Et si pactum quod cum si perseveraveris usque in finem, salva eris. Amen. Christo pepigisti servaveris, bene agenti tibi debetur

BEATORUM LEANDRI, ISIDORI ET FLORENTINÆ EPITAPHIUM.

Crux hæc alma gerit sanctorum corpora fratrum,
Leandri Isidorique piorum ex ordine vatum.
Tertia Florentina soror devota perennis.
Et posita amborum consors sic digna quiescit.
Isidorus medio disjungit membra duorum.
Hi quales fuerint libris inquirito, lector,
Et cognosce illos bene cuncta fuisse locutos,

Dogmate sanctorum cernens crevisse fideles
Eterno Domino, quos impia jura tenebant.
Utque viros credas sublimes vivere semper
Aspiciens sursum pictos contende videre.
Obiit felicis memoriæ Leander episcopus die III Ka-
lend. Martias, æra DCXLI.

SANCTI LEANDRI, HISPALENSIS EPISCOPI,
HOMILIA IN LAUDEM ECCLESIÆ.

Ob conversionem gentis, post concilium et confirmationem canonum edita.
(Mansi Concil. Collect.)

C

Festivitatem hanc omnium esse solemniorem fe- B Dei paradiso, hoc est, extra catholicam Ecclesiam stivitatem, novitas ipsa significat. Quoniam sicut nova est conversio tantarum plebium causa, et nobiliora sunt solito Ecclesiæ gaudia nam multas solemnitates per anni discursum celebrat Ecclesia, in quibus tametsi habet gaudia consueta, nova vero sicut in hac non habet. Aliter enim gaudet de rebus semper possessis, aliter de lucris magnis his nuper inventis. Pro qua re et nos majoribus gaudiis elevamur, quia repente novos Ecclesiam parturisse populos intuemur; et quorum asperitatem quondam gemebamus, de eorum nunc gaudemus credulitate. Ergo materia gaudii nostri tribulationis præteritæ occasio fuit. Gemebamus dum gravaremur, dum exprobaremur; sed gemitus illi id egerunt, ut hi, qui per infidelitatem nobis erant sarcina, fierent nostra per suam conversionem corona. Hoc enim gratulative profert in Psalmis Ecclesia dicens: In tribulatione dilatasti me (Psal. Iv); et Sara dum sæpe a regibus concupiscitur, nec maculam pudicitiæ sentit, et Abraham causa pulchritudinis suæ divitem facit (Genes. xx); ab ipsis enim regibus Abraham ditatur, a quibus Sara concupiscitur. Condigne ergo Ecclesia catholica gentes, quas simul senserit fidei suæ decore, ad sui eas sponsi, hoc est, Christi lucra transducit, et per ea regna suum virum divitem reddit, per quæ se inquietari persenserit; sic enim dum ex initio lacessitur, vel invidentium dentibus mordetur. dum premitur, eruditur; et dum insectatur, dilatatur. Quoniam patientia sua æmulatores suos aut superat aut lucratur. Dicit enim ad eam divinus sermo : Multæ filiæ congregaverunt divitias, tu autem supergressa es universas (Prov. xxx1) .Si non mirum quod hæreses filiæ dicuntur, sed attendendum quod loco spinarum ponuntur : filiæ sunt, eo quod ex semine Christiano generantur; spinæ sunt, eo quod foris a

nutriuntur; et hoc non lectura [conjectura] sensus nostri, sed Scripturæ divinæ auctoritate probatur, dicente Salomone: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. x1). Ergo ne magnum vobis videretur quod hæreses direxit filias, continuo eas numerat [nominat] esse spinas; hæreses, inquam, aut in aliquem angulum mundi, aut in unam gentem inveniuntur versari. Ecclesia vero catholica, sicut per totum mundum tenditur ita, et omnium gentium societate constituitur. Recte ergo hæreses in cavernis, quibus latent, congregant ex parte divitias : Ecclesia autem catholica in speculo [specula] totius mundi locupleta supergreditur universi. Exsulta ergo, et lætare, Ecclesia Dei, gaude, et consurge unum corpus Christi, induere fortitudine, et jubila exsultatione; quoniam tui morores in gaudium sunt mutati, tristitiæ habitum in amictum lætitiæ versum est. Ecce repente oblita sterilitatis et paupertatis tuæ, uno partu populos innumeros genuisti Christo tuo. Nam dispendiis tuis proficis, tuoque damno subcrescis tantus denique est sponsus tuus, cujus imperio regeris, ut dum te patiatur deprædari ad modicum, rursum prædam tuam ad te reducat, et hostes tuos tibi conquirat. Sic autem agricola, sic piscator, dum lucra attendit futura, quæ seminat, et quæ amodo incesserit, non imputat damna. Tu proinde jam ne fleas, ne lugeas, temporaliter quosdam recessisse a te, quos cernis cum magnis lucris rediisse ad te. Exsulta ergo fidei confidentia, et tui capitis merito, D fide esto robusta; dum quæ recolis olim repromissa, nunc cernis fuisse completa. Ait enim in Evangelio ipsa Veritas: Oportebat Christum mori pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Joan. x1). Tu profecto in Psalmis proclamas, odientibus pacem dicens: Mag

nificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in ▲ novissimis diebus præparatus mons domus Domini in unum (Psal. XXXIII); et rursum: In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino (Psalm. ci).

:

vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob (Ibid.). Mons enim Christus est, et domus Dei Jacob, una Ecclesia est ejus, ad quam, et gentium concursum, et populorum pronuntiat confluere conventum; de qua rursum in alio loco dicit propheta Surge, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est; et ambulabunt (ait) gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Leva in circuitum oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, et venerunt tibi; et ædificabunt (inquit) filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi (Isai. LX). Qui, ut notesceret quæ ventura essent genti, vel populo, quæ ab unius Ecclesiæ communione recidissent (sic), secutus est: gens enim, et regnum, quod non servierit tibi, peribit (Isai. LV). Alio denique loco similiter ait: Ecce gentem, quam nesciebas vocabis; et gentes, quæ non cognoverunt te, ad te current. Unus enim est Christus Dominus, cujus est una per totum mundum Ecclesia, sancta possessio; ille igitur caput, et ista corpus, de quibus in principio Genesis dicitur: Erunt duo in carne una (Genes. 11); quod apostolus in Christo intelligit et in Ecclesia. Dum ergo ex omnibus gentibus unam vult Christus habere Ecclesiam, quicunque extraneus est ab ea, licet Christi nomine nuncupetur, Christi tamen corporis compage non continetur (Ephes v). C Hæresis enim, quæ respuit catholicæ Ecclesiæ unitatem, eo quod adulterino amore diligat Christum, non uxoris, sed concubinæ obtinet locum. Quoniam revera duos dicit Scriptura esse in carne una; videlicet Christum et ecclesiam, quo locum meretrix nullum invenit tertium. Una est enim (ait Christus) amica mea, una est sponsa mea, una est genitricis suæ filia (Cant. vi). De quo item eadem Ecclesia pronuntiat dicens? Ego dilecto meo; et dilectus meus mihi (Cant. vII). Quærant nunc hæreses, a quo constuprentur vel cujus sint prostibulum facta:quoniam ab immaculato toro recesserunt Christi;a quo quanto pretiosam esse novimus copulam charitatis, tanto Deum hac celebritate laudemus : quod gentes, pro quibus sanguis fusus Unigeniti sui, non passus est extra unum ovile diaboli dentibus devorari. Lugeat igitur veternosus prædo suam prædam amisisse, quia impletum videmus quod propheta vaticinante audivimus (Isai. XLIX) Equidem (inquit) hæc captivitas a forti tollitur [tolletur], et quod ablatum fuerat a robusto, salvatur [salvabitur]; parietem enim discordiæ, quem fabricaverat diabolus, pax Christi destruxit : et domus, quæ divisione in mutuam certabat cædem, uno jam Christo lapide angulari conjungitur. Dicamus ergo omnes Gloria in excelsis Deo, et in terra paz hominibus bonæ voluntatis (Luc. 11). Nullum enim præmium charitati compensatur. Inde omni gaudio præponitur, quia et charitas facta est, quæ omnium

Quam dulcis sit charitas, quam delectabilis unitas non nesciens per prophetica vaticinia, per evangelica oracula, per apostolica documenta, non nisi connexionem gentium prædicas, non nisi unitatem populorum suspiras, non nisi pacis, et charitatis bona disseminas. Lætare ergo in Domino, eo quod non sis fraudata desiderio tuo; nam quos tanto tempore, gemitu teste, et oratione continua concepisti, nunc post glaciem, post hiemem, post duritiam frigoris, post austeritatem nivis, velut jucunditatem agrorum, frugem, et lætos verni flores [Forte, veris, aut temporis verni], vel arridentes vinearum stipitibus palmites, repente in gaudio peperisti, Ergo, fratres, tota B charitate animi exsultemus in Domino, et jubilemus Deo salutari nostro. Hoc de cætero per ea quæ jam sublata sunt, ea quæ adhuc exspectantur implenda vera esse credamus. Quæ enim præfata sunt, Domino dicente Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me [ad me] adducere, ut sit unus grex, et unus pastor (Joan. x), ecce contuemur fuisse completa. Pro qua re non dubitemus totum mundum posse in Christo credere, atque ad unam ecclesiam convenire. Quoniam rursus ipso testificante didicimus in Evangelio: Et prædicabitur (inquit) hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc (inquit) veniet consummatio (Matth. XXIV). Si ergo remansit pars aliqua mundi, vel gens barbara, quam fides non iradiaverit Christi, profecto credituram, atque in unam Ecclesiam esse venturam nullo modo dubitemus, si ea quæ Dominus dixit vera esse putamus. Ergo, fratres, reposita est loco malignitatis bonitas, et errori occurrit veritas: ut quia superbia linguarum diversitate ab unione gentes separaverat, eas rursus gremio germinatis colligeret charitas ; et quemadmodum unus possessor est totius mundi Dominus, ita ut [ita, et] possessionis ejus esset unum cor, et animus unus: Pete a me (ait) et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psalm. 11); propterea et ex uno homine propagatum est omne hominum genus, ut qui ex uno illo procederent unum saperent, unitatem quærerent et diligerent. Ordo ergo naturalis expo-D scit ut qui ex uno homine trahunt originem, mutuam teneant charitatem: nec dissentiant a fidei veritate, qui non disjunguntur naturali propagine. Hæreses vero, et divisiones e fonte manant vitiorum; unde quisquis ad lenitatem venit, ex vitio ad naturam redit: quia sicut naturæ est fieri ex pluribus unitatem [Forte, ad unitatem], sic est vitii, fraternitatis declinare dulcedinem. Erigamur ergo tota mente, in gaudio; ut quia gentes studio decertandi perierant, sibimet in amicitiam Christus unam Ecclesiam procuraret, in qua eas rursus reduceret concordia charitatis. De hac profecto Ecclesia vaticinatur propheta, dicens: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus (Isa. 11); et iterum: Erit (inquit) in

virtutem obtinet principatum. Superest autem ut A stis, Deum precibus adeamus; ut regnum,
unanimiter unum omnes regnum effecti, tam pro
stabilitate regni terreni, quam felicitate regni cœle-

et gens,

quæ Christum glorificavit in terris, glorificetur ab illo non solum in terris, sed etiam in cælis. Amen.

AUCTORES INCERTI ANNI.

ANTONINUS PLACENTINUS.

ANTONINI PLACENTINI

ITINERARIUM.

(Bolland. Maii tom. II.)

PROLOGUS.

Tornacense ms. titulum hunc præfert : De locis sanctis quæ perambulavit beatus Antoninus martyr. Bibliothecæ autem Vaticanæ Codex sub numero 636, cui titulus Bedæ et aliorum, opusculum idem sic inscribit : Relatio Beati Antonini martyris. De hoc, inquit Pater Daniel a Virgine Maria in Vinea Carmeli num. 1331, Molanus in Martyrologio ad diem 13 Novembris, Placentiæ Revelatio sancti Antonini martyris. Sed addiderat notulam, ut significaret festum hoc esse minus principale istius sancti, nec in Usuardo repertum, sed aliunde acceptum. Principale autem festum tam apud antiquos, quam in Romano hodierno notatur die 30 Septembris; ubi Baronius lectorem remittit ad Petrum de Natalibus lib. vi, cap. 133. Cur huc non remisit nos Pater Daniel? Legissemus ibi quod «< Sanctus Antoninus martyr... de Placentinis finibus egressus, per orientales provincias pertransivit, et multa miracula fecit, demum ab infidelibus tentus, et capite cœsus glorioso martyrio coronatus est? « Sed ista legentes, etiam legissemus, quod iste « sanctus Antoninus fuit ex sacra legione Thebæorum, et socius beati Mauritii martyris. » Hoc autem indicare lectori, erat evertere totam auctoritatem ejus scripti, cui summa fides postulabatur. Fieri enim non poterat, ut idem sub Diocletiano ac Maximiano imperatoribus militasset, duce sancto Mauritio, cujus martyrium anno 297 ascribit Baronius; et ea omnia reperisset in Terra Sancta, quæ hic narrantur, quæque non nisi sub Constantino Magno cœperunt innotescere; ut de Justiniano nihil dicam, cujus hic mentio fit aliquoties, et cujus imperium cœpit anno 527. Ego ut neminem hic accuso, sic nec puto mihi sequendum exemplum tale; et Leonis Allatii judicium laudo, qui Vaticanæ Bibliothecæ monumenta omnia notissima habens, alia quidem inde excerpsit Symmictis suis adjungenda; sed Itinerarium S. Antonini martyris nomen præferens, luce publica indignum censuit. Sic autem censuit, non tantum quia tempori non suo ascriptum, sed quia ipsum inveniebat, præ aliis similis argumenti Latinis scriptis, refertum fabellis plane anilibus, quas nobis satis erit asterisco *notare, ut animum advertat lector. Iis porro, qui paulo notiorem habent locorum situm, quique alias legerunt itineraria sacra atque profana, considerandum relinquo, utrum in hac relatione inveniri possit verisimilis ratio itineris alicujus ; ubi nihil ordinatum digestumque, ex more eorum qui prudenter et certo ductu peregrinantur; sed confusa omnia, velut si per somnium res agatur in mente, non autem corporeo motu super terram. Antonini Placentini Itinerarium simpliciter vocavi, ut neque errorem evidentem secutus videar, si scripsero Martyrem ; neque prorsus a jam nota appellatione recedam, si omisso nomine Antonini vocavero Anonymi Itinerarium; respectu auctoris nomen suum non exprimentis. Nunc ipsum lege, et adnotationes sub textu appositas. Ut vero etiam discernere valeas ea loca, quæ hinc excerpta nobis objiciuntur, tanquam luculenta prætensæ antiquitatis documenta, placuit illa Italico charactere repræsentare.

Martyr sæculo vi; sub cujus nomine incerta fide fertur, Itinerarium de locis Terræ Sanctæ quæ perambulavit, præmissum a Papebrochio Actis Sanctorum, tomo II Maii, Antuerpiæ 1680, in-fol., atque editum primum a Claudio Menardo. Andegavi sive Juliomagi 1640, in-4°.

(Ex ms. Codice Tornacensi.)

1. Procedente beato Antonino martyre una cum ▲ 3. Et inde venimus in partes Syriæ [et civitatem collegis suis, ex eo quod civitatem Placentiam egres

[ocr errors]

a

sus est, in quibus locis peregrinatus est, ire vestigia Christi sequentes, et miracula sanctorum prophetarum pervidere cœperunt. Ita exeuntibus nobis de Constantinopoli pervenimus Cyprum b in civitatem Constantiam, in qua requiescit sanctus Epiphanius: civitas pulchra, deliciosa, ornata palmis dactylorum. Deinde venimus partibus Syriæ, in insulam Santaricus ad Tyrum. Tunc venimus Tholomaidam civitatem: millia sex in castra Samaritanorum & milliario a Sugamia sub monte Carmelo. Super ipsa castra milliario semis, monasterium Elisæi prophetæ, ubi occurrit mulier, cujus filium suscitavit, in monte Carmelo. Ibique est petra modica rotunda*: quando exagitatur sonat, quia solida est. Talis autem petræ illius B [Supple virtus], ut si suspensa fuerit mulieri vel alicui animali, jactum nunquam faciet et a civitate VI aut VII millia personat.

:

e

2. De Tholomaida maritima venimus in fines Galilææ, in civitatem quæ vocatur Neocæsareaf: in qua adoravimus amulam et canistellum sanctæ Mariæ in quo loco erat cathedra ubi sedebat quando ad eam angelus veniebat. Deinde millia tria venimus in Cana, ubi Dominus fuit ad nuptias et accubuimus in ipso accubitu, ubi ego indignus parentum meorum nomina scripsi. Ex quibus hydriæ duæ ibi sunt. Implevi aqua unam*, et protuli ex ea vinum : et in humero plenam levavi, et obtuli ad altare, et ipso in fonte lavavimus pro benedictione.

a

Ms. Tornacense, collega suo; sed patet ex contextu num. 7 plures a scriptore induci socios itineris, ideo Ms. Vaticanum sequi hic malui.

Scivitne hic scriptor Constantinopolim et Cyprum pari intervallo distare ab Italia et in Syriam quidem recta ituris præternavigandam Cyprum ; Constantinoplim vero illis non magis necessariam esse quam Bruxellæ sint ei qui Antuerpiæ moratur, ut Gandavo Brugas perveniat?

c Nullam ad Tyrum insulam norunt geographi, ac ne alibi quidem, quæ vocetur Santericus vel simili aliquo nomine.

d Castra Samaritanorum æque ignotæ appellationis sunt. Sunam autem, hic Sugamia, unde mulier Sunamitis x milliaria horaria ut minimum distat Ptolemaide, nec modice abest a monte Carmelo, saltem ea parte qua prophetæ creduntur habitasse.

Nescio an jactus nomine aborsum intelligat : modicam concipi oportet, quæ suspendatur mulieri vel animali sed causa portentosi sonitus reddi, quia solida est, tam est incongruum, quam si dicatur facile gestari, quia gravis: nam ut sonum reddat petra, cavam esse convenit, non solidam.

f Neocæsarea Galilææ nulla est, sed in extrema Syriæ parte ad radices Tauri montis una, a finibus Galilææ plus quam c milliaribus distans, sed nec Cæsaream Philippi, ad Jordanem sitam in Galilæa, cogitare hic congrue possumus; distat enim a Ptolemaide triplo longius quam Cana, ad quam tamen ducere hic supponitur.

8 Colitur sanctus Leontius celeberrimus martyr, Tripoli in Syria passus 18 Junii. Hinc facile est nomen urbis, quod exciderat, supplere; non item fa

C

Tripolim], ubi requiescit sanctus Leontius ; quæ quidem civitas tempore Justiniani imperatoris subversa est a terræmotuh cum aliis civitatibus. Venimus inde Vibilumi, quæ et ipsa civitas cum hominibus subversa est; post in civitatem Tani, quæ et ipsa subversa est. Deinde venimus in civitatem splendidissimam Berytho, in qua nuper fuit studium litterarum i, quæ civitas subversa fuit, dicente nobis episcopo civitatis, quia cognitæ fuerunt personæ exceptis peregrinis, quæ ibi perierant. Ipsa civitas posita est sub montana Libani.

4. A Berytho venimus Sidonem, quæ ex parte ruit; et ipsa adhæret Libano. Homines in ea pessimi. Illic currit fluvius Asclepius : et fons, unde surgit, stat. De Sidone venimus Sareptam : quæ civitas modica et valde Christiana est : in qua est cœnaculum illud quod factum fuerat Eliæ, et lectus ubi recubuit, et alveus marmoreus ubi vidua illa fermentavit : in quo loco multa offeruntur et multæ virtutes fiunt. Exeuntes de Sarepta venimus in civitatem Tyrum. A Tyro usque ad Sareptam continue millia vII. Tyrus civitas homines habet potentes, vita pessima, tanta luxuria, quod dici non potest; gynæ cea publica, holosericum, et diversa genera telarum.

5. At vero de Tyro venimus in civitatem Nazareth, in qua sunt multæ virtutes. Ibi et pendet tomus in quo Dominus A B C habuit impositum : in qua est synagoga posita, et trabs ubi cum aliis se

[ocr errors]

cile divinare quid scriptorem moverit, ut a Cana Galilææ, unde porro versus mare Galilææ et loca Christi prædicatione ac miraculis illustria ascendere mos ferebat peregrinorum, vel ad Nazareth ac montem Thabor deflectere; non, inquam, apparet quid eum moverit ut a Cana flectat narrationem in Boream milliaribus plus quam xxx, ad perlustrandam Phenicia maritimam, a Tripoli usque Tyrum, quo primum appulerat.

h Terræmotus horrendi anno Justiniani 27, Christi 553 meminit Baronius, additque ex Agathia, non solam Constantinopolim fœde concussam, sed et regiones Orientis et civitates solo æquatas, ut inter alias Berythum in Phoenicia.

i Biblum intelligo, media inter Tripolim et Berythum via; sed Tanim nullam novi extra Ægyptum, nec reperio quidquam quod huc flectam in tota veteri geographia.

Di

Cum studium litterarum legis pro academia, agnoscis phrasim, credo, vix antiquiorem xisæculo. k Nec Asclepium fluvium antiquitas novit : inter Sidonem autem et Tyrum Eleutherus decurrit, ex Libano defluens.

1 Licet Placentinus sit scriptor, qui proinde posset milliara numerare æstimatione Italica, ut tria æquivaleant uni leucæ horariæ, apparet tamen ex toto contextuleum numerare milliaria horaria, sicut etiam faciunt alii rerum in Terra Sancta gestarum scriptores.

m Quid ergo de Christo Nazarethani quærebant (Joan VII): Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?

« PoprzedniaDalej »