Obrazy na stronie
PDF
ePub

nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Quare ergo culpamus Judæos vel Judam, cum dicat Apostolus, quia ipse se tradidit? Sciendum tamen est quia tradidit eum Judas propter avaritiam, Judæi propter invidiam, Deus Pater pro nostra redemptione, Filius ipse se tradidit pro nostra charitate. Sicut in Apocalypsi dicit Joannes : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Aliter ergo cum Judas tradidit, aliter Judæi, aliter Pater, aliter ipse se tradidit.

quæ pars est justitiæ. Et sicut beatus Augustinus di- A Sicut idem apostolus dicit: Tradidit semetipsum pro cit, Dei cultor intelligitur. IN HOC SECULO, id est in præsenti vita, propter illud quod Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quæ pietas ADVENTUM GLORIE ET SALVALORIS NOSTRI JESU CHRISTI exspectat, secura de fide et opere suo; sicut e contra impietas reformidat. BEATAM SPEM dicit cœlestem patriam. Est enim spes exspectatio futurorum bonorum. Spes dicta est, quasi recte gradiendi pes. De qua Apostolus: Spes quæ videtur, non est spes. Contraria est illi desperatio, cui nulla est pœnitendi facultas. Quandiu enim homo peccatum amat, futuram beatitudinem non sperat; sed ille fiducialiter exspectat, qui ejus præceptis in omnibus obtemperat. De qua non potuit amplius sentire, ut eam beatificaret, quam cum ait : EXSPECTANTES bea- B tam spem. Bene beatam spem, quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod præparavit Dominus diligentibus se. Nullus enim narrare potest qualis est illa beatitudo sanctorum; quod Joannes considerans dicebat: Nunc filii Dei sumus, et nondum apparet quod erimus.

C

Et adventum gloriæ MAGNI DEI. Adventum gloriæ dicit diem judicii, quando omnes astabimus ante tribunal Christi. Bene magni Dei, quia magnus veniet, qui primo humilis venit, sicut ipse dicit: Cum sederit rex in solio regni sui, congregabuntur ante eum omnes gentes. Et iterum: Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube, cum potestate magna et majestate De hoc dicit et Petrus: Inveniatur in laudem et gloriam et revelationem Jesu Christi Domini nostri, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Notandum quod in hac brevi Epistola bis Deum nominavit Dominum Jesum; supra ubi ait : Apparuit gratia Salvatoris nostri Dei. Et hic cum dicit: adventum gloriæ magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Jesus proprium nomen est, interpretatur Salvator sive salutaris. Christus vero ab unctione dicitur. Chrisma namque unctio interpretatur. Unctus est ipse specialiter præ omnibus dono Spiritus sancti, sicut dicit propheta Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis. Idcirco autem apostolus bis Deum nominavit, ut plus mulceat audientes. Sicut etiam in Psalmis dicitur: Deus, Deus meus, respice in me. QUI DEDIT SEMETIPSUM PRO NOBIS. Jesus Filius Dei D dedit semetipsum pro nobis, quia pro salute totius generis humani se immolari permisit in ara crucis.

UT NOS REDIMERET AB OMNI INIQUITATE. Redemit nos ab omni iniquitate, fundendo pro nobis sanguinem suum; eodem dicente: Empti enim estis pretio magno. Et propheta dicit: Gratis venundati estis. Ab omni iniquitate. In baptismo, ubi originalia et actualia peccata dimittuntur; sive, sicut dictum est, fundendo sanguinem suum pro nobis, juxta præfatum testimonium : Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Quod dicit Joannes Fecit nos Deo nostro regnum, sacerdotes Deo et Patri, hoc et hic dicit Apostolus. POPULUM ACCEPTABILEM, id est placitum vel perfectum, ut Deo sit acceptus, et qui ante diaboli, nunc Dei est populus, dicentes cum Psalmista : Nos autem populus ejus et oves pascuæ ejus. SECTATOREM BONORUM OPERUM, id est, virtutum. Sicut idem dicit: Ut in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in jejuniis, et charitate non ficta, per arma justitiæ a dextris et a sinistris. Ergo sectatores debemus esse bonorum operum, ut in bonis operibus crescamus. In illis videlicet quæ Apostolus enumerat dicens: Fructus Spiritus est. Hæc loquere et exhortare. Loquere verbis, hoc est prædica; exhortare exemplis; quod dicis, fac prius. Tunc enim erit apta locutio, si quod prædicat magister, prius operatus fuerit, sicut de Domino scriptum est: Quia cœpit Jesus facere et docere. Sed e diverso nonnulli majora dicunt, minora facere nolunt, sicut Scribæ et Pharisæi, de quibus scriptum est : Alligant onera gravia et imponunt in humeros hominum, digito autem sua volunt [Ita Cod.] ea movere. Et quia noverat beatus Paulus apostolus scriptum : Qui solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cœlorum; ideo exhortari curavit discipulum, ut quæ docebat verbis, operibus impleret prius.

XVII.

Lectio Epistolæ beati Pauli apostoli ad Hebræos (1, 1) : Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, etc.

COMMENTUM LUCULENTII.

Hebræi ab Heber sumpserunt nomen, qui fuit septimus ab Adam. Hebræus interpretatur transiens, Hebræi transeuntes, quam gentem Deus multum dilexit, in tantum ut dicat: Israel primogenitus meus; et sanctus Israel Domino, primitiæ frugum

ejus. Legimus in libro Geneseos quod congregati filii Noæ post aquas diluvii in terra Senaar cœperunt ædificare turrem, de qua dixerunt, quod cacumen illius pertingeret usque ad cœlum, et si iterum inundasset diluvium non perirent, sicut dudum illi

qui ante eos exstiterant. Non reminiscentes quod A in adventu Filii Dei spiritualiter fuisse adimpleta. De

dixerat Deus ad Noe: Ponam arcum meum in nubibus cæli, et recordabor fœderis mei, ut non perdam aquis diluvii omnem carnem. Creverant enim nimis, et simul habitare non poterant: antequam dividerentur in regiones vel terras, voluerunt sibi acquirere nomen sempiternale. Habueruntque lateres pro saxis et bitumum [Ita Cod.] pro camento, et cœperunt ædificare cujus operis auctor exstitit Nemphrot. Videns vero Deus eorum irrevocabile propositum, ait Venite ascendamus et confundamus ibi linguam eorum. Sicque factum est ut qui unam loquebantur, dividerentur in septuaginta duo. Lingua vero, qua omnes loquebantur antea, non remansit nisi solummodo in domo Heber.

De cujus domo longo post tempore natus est Abra- B ham, quem Deus multum dilexit. Dedit ei circumcisionem signaculum fidei, et reputatum est ei ad justitiam insuper promissum est ei quod in semine ejus benedicentur omnes gentes, his verbis dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod exponens Apostolus: Non dicit, inquit, et seminibus quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo qui est Christus. Dedit ei Isaac filium suum in senectute, quem die octavo circumcidit in typum nostri Salvatoris et Isaac Jacob, et Jacob duodecim patriarchas, qui ducti fame descenderunt in Egyptum, ubi multiplicati nimis afflicti sunt vehementer. Sed in manu valida liberati, in signis et portentis de Egypto educti, transierunt mare Rubrum, per qua-C draginta annos manna aliti sunt, non sunt attrita vestimenta eorum. Deus dedit illis legem, templum, aram, mensam, panes propositionis, velum interius, victimas, holocausta, sacrificia. Insuper promisit et Filium suum de eadem stirpe nasciturum. Qui veniens adimplevit quæ Pater promiserat, quia de eorum stirpe secundum carnem natus est, sicut testatur Paulus: Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum. Quem videntes. non sicut debuerant receperunt, sed ejicientes extra vineam occiderunt. Non de omnibus dico, quia ex eis processit radix sancta et massa, hoc est sancti apostoli et primi credentes, sed quam plures in cæcitate remanserunt; de quibus scriptum est: Cæci- D tas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus erit. Hi vero qui in infidelitate remanserunt, eos qui ad fidem veniebant eorum substantiam diripiebant, sed ipsi patienter substinebant. Quos collaudat apostolus Paulus: Nam et vincti compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Eorum curam gerens per singulos annos collectam faciebat dicens fratribus Recordamini fratrum [Cod., fratribus] qui sunt in Jerusalem; mittebatque eis.

Scribens etiam Epistolam misit eis, in qua voluit ostendere, omnia quæ tunc ad litteram gerebantur, sabbatum scilicet, circumcisionem, neomeniam, et cætera quæ lex præcipiebat, omnia typica fuisse, et

qua Epistola multi Latinorum dicunt, quod non sit apostoli Pauli, eo quod nomen ipsius in capite prætitulatum non sit, sed Barnabæ juxta Tertullianum, vel Lucæ, aut Clementis, aut alicujus ex discipulis apostolorum. Quibus respondendum est, quia si apostoli. Pauli non est, pro eo quod nomen ipsius in capite prætitulatum non est, ergo nec alicujus illorum erit, quia nullus eorum habetur in capite. Sed omnino scire debemus ipsius esse hanc Epistolam. Quod vero nomen suum in capite prætitulare noluit, ob varias causas egit. Prima causa exstitit, quia noverat ibi Deum et magistrum suum fundamentum posuisse. Ideo non fuit ausus fundamentum ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Secunda causa fuit, quia non acceperat in eis officium prædicationis, sed in gentibus, dicente Spiritu sancto: Segregate mihi Paulum et Barnabam, in opus quo assumpsi eos. Quia unusquisque suam provinciam ad prædicandum acceperat, unde ipse ait: Qui operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Tertia causa fuit quia exosum eum habebant Judæi, co quod evacuaret omnem ritum legis. Quidam enim ad fidem venientes, filios suos baptizare pariter et circumcidere volebant, quod Paulus funditus prohibuit dicens: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit, in Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed fides quæ prædilectionem operatur. Quod si nomen suum prætitulasset in ea, forsitan non eam reciperent, quia quilibet homo eum quem odio habet, non solum epistolam ejus non recipit, sed etiam nomen illius audire non vult. Quarta causa humilitatis exstitit, sciens eorum superbiam et suam humilitatem, nomen suum noluit ante ponere. Hujus rei causa etiam beatus Joannes, in capite Epistolæ suæ non protulit. Dicunt etiam eam ideo non esse Pauli, quia cæteras Epistolas non sic rhetorico sermone composuit, et ex Veteri Novoque Testamento fulcivit, quomodo ista composita est quæ ad Hebræos legitur. Quibus respondendum est, quia cæteras Epistolas in peregrina scripsit. lingua, hanc vero in propria, cæteras in Græca, hanc in Hebræa. Nec mirum si eloquentior, quæ in propria lingua scripta est, quam quæ in Græca. Dignum enim sic erat ut ea quam in propria lingua scribebat plus luculento sermone componeret, et Veteri Novoque Testamento fulciret. Cujus sensum et ordinem tenens evangelista Lucas post excessum apostoli Pauli Græco sermone composuit. Sed jam nunc ipsam apostolicam Epistolam tractemus quæ ita exordium habet.

MULTIFARIE MULTISQUE MODIS OLIM DEUS LOQUENS PATRIRUS IN PROPHETIS. Quod dicit multifarie, ostendit quoddam vaticinium fuisse ex Filio Dei. Phari Græce, Latine loqui dicitur. Multifarie dicit, multis locutionibus. Multis enim modis locutus est Dominus anterioribus Patribus, qui fuerunt in Veteri Testamento aliquoties per visiones, aliquoties per simi

litudines, aliquoties per modos. Per visiones, ut est A dor gloriæ, hoc est Deus de Deo, lumen de lumine, illud: Ego quoque visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Locutus est per similitudines, sicut multis locis inveniri dicitur. Sic Ezechiel cum ait: Et tu, fili hominis, perfode tibi parietem manu. Per verba, sicut Isaiæ prophetæ : Verbum Domini quod factum est ad Isaiam prophetam. Per revelationem, sicut Danieli. Per se ipsum, sicut Abrahæ Exi de terra tua. Et Moysi: Loquebatur Moyses cum Deo facie ad faciem. Et hoc est quod dicit: Multifarie et multis modis. Olim, dicit ante, in Veteri Testamento scilicet. Novissime, dicit novissimo tempore, diebus incarnationis Domini. De quibus diebus idem Paulus dicit: Nos sumus, in quos fines sæculorum devenerunt. Et Joannes Filioli, novissima hora est. Et iterum Paulus: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Cum vero dicit: NOVISSIMIS DIEBUS ISTIS, LOCUTUS EST NOBIS IN FILIO; ac si dicat: quid mirum si patribus misit prophetas, et per eos cis locutus est, qui nobis per Filium est locutus? Illis prophetas destinavit, nobis Filium suum misit, et per eum loqui nobis dignatus est. De quo Matthæus dicit: Erat docens eos sicut potestatem habens, non sicut Scribarum et Pharisæorum. Ipse qui quondam per patriarchas et prophetas loquebatur, per semetipsum loqui dignatus est.

B

omnipotens de omnipotente, Filius de Patre, qui dicit: Ego sum lux. Et de quo Joannes: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. ET FIGURA SUBSTANTIÆ EJUS. Cum audis figuram, noli scandalizari; figuram enim vel characterem hoc in loco non pro similitudine, sed pro veritate intelligere debes, qualiter si videris imaginem pictam in pariete et dicas: Ecce homo, ecce manus, ecce pedes. Sed aliter est imago, aliter tu; illa per similitudinem, tu per veritatem. PORTANSQUE OMNIA VERBO VIRTUTIS SUE. Verbum et veritas Christus est, de quo Paulus: Christus Dei virtus et Dei sapientia. Et de quo Joannes : In principio erat verbum. Dicit autem Apostolus de Filio Dei, quod portans omnia, destruit Arianorum vesaniam, qui dicunt, quod Pater præcipit dicens: Fiat lux et Filius obedierit; quia ostendit, quod suo verbo cuncta perfecit,portans, inquit, omnia, id est gubernans. Continet namque cadentia, et ad nihilum tendentia. Sicut enim absque ullo labore cuncta creavit ex nihilo, juxta quod scriptum est: Qui manet in æternum, cuncta creavit simul; sic omnia regit et continet et portal absque labore. In ipso enim vivimus, movemur et sumus, et omnia in ipso constant, sicut idem apostolus alibi ait. Neque enim aliquid subsistere poterat, nisi per se omnia contineret. Et hoc est quod ipse Filius dicit Judæis Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Tam [Cod., non] enim missus est gubernare mundum quam creare. Quando enim creatus est C mundus, ex nihilo facta sunt omnia ut essent. In gubernatione vero agitur ut ea quæ sunt ad nihilum non redigantur nec pereant.

QUEM CONSTITUIT HÆREDEM UNIVERSORUM. Hæredilas ab hero, id est a Deo dicta est, quod ea libera potestate donetur. Constituit Pater Filium hæredem universorum, id est totius mundi cum dicit: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Unde et idem Filius dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo. Resurgens ergo a mortuis datam sibi asserit potestatem; sicut idem Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Et iterum: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Ergo non jam portio Domini tantum Jacob, et sors ejus tantummodo Israel, sed omnes gentes et nationes, toto orbe diffusas, in hæreditatem sanguinis Christi amplectimur. Ut in nomine Jesu omne genu flectatur; in id quod homo constitutus est a Patre, et omnia ei subjecta sunt ab eo; in id quod æqualis Patri, idem Filius dicit: Omnia mea tua sunt, et tua mea. PER QUEM FECIT SECULA. Subauditur per filium. Utitur hoc apud hæreticos qui dicebant: Si est Christus, erat tempus quando non erat, D sed in hoc eos destruit cum dicit: Per quem fecit et sæcula. Quod enim dicit, et quem constituit hæredem universorum, ad humanitatem pertinet. Quod vero addidit, per quem fecit et sæcula, ad divinitatem. Per Filium enim fecit Deus Pater sæcula, sicut habes scriptum: In principio fecit Deus cœlum et terram. Ostendit eum ante omnia sæcula fuisse cum Patre, et cum eo omnia condidisse. Unde et Joannes : Omnia per ipsum fucta sunt. Et ipse in Sapientia loquitur: Dominus possedit me in initio viarum suarum. Sicut cnim neminem judicat Pater, sed omnia dicit judicare per Filium, quem judicem genuit, sic etiam dicitur operari per Filium, quem constat opificem genuisse. QUI CUM SIT SPLENDOR GLORLE. Ipse est enim splen

PURGATIONEM PECCATORUM FACIENS. Postquam enim apostolus ostendit, quia omnia gubernaret et contineret Filius quæ fecit, voluit etiam manifestare ejus curam, ejus misericordiam, quam erga nos exhibuit, dicens: Purgationem peccatorum faciens. Fecit enim purgationem peccatorum, quando pendens in cruce, aperto latere ejus manavit sanguis et aqua pro redemptione nostra, dicente apostolo: Empti enim estis pretio magno. Et illud: Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. De hac purgatione peccatorum per Petrum dicitur : Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. Facit quotidie purgationem peccatorum per baptismum; de quo dicitur Quotquot credidistis, Christum induistis. Facit etiam purgationem peccatorum, cum fidelibus suis corpus et sanguinem suum dat comedendum ipse qui dicit: Ego sum panis vivus qui de cœlo descendi: et: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et iterum nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sunguinem, non habebitis vitam in vobis. Et : Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in ipso. Iturus namque ad passionem discipulis ait: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur in remissionem · peccatorum. Sicut enim ignis liquefacit ceram, et sicut flamma comburit stipulam, sie minora peccata per participationem corporis et sanguinis Christi...

XVIII.

Lectio Epistolæ I beati Petri apostoli (v, 6): Charissimi, humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos [Cod., nos] extollat in tempore visitationis, etc.

COMMENTUM LUCULENTII.

B

humani, qui ab initio mundi semper sanctos persequi non destitit, atque caulas fidelium dispergere nititur. Leo namque dicitur diabolus, non propter fortitudinem, sed propter sævitiam; quia non solum occulte insidiatur, verum etiam aperte sævit. Occulte insidiatur, quia nonnunquam per nefarias cogitationes suadet aliquem, per gastrimargiam, per ebrietatem, per avaritiam, supplantat iracundia, vel luxuria inquinat: aliquem vero ut leo sævit, aperte persequitur hominem, sicut hic dicit Petrus apostolus: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quærens quem devoret. Diabolus enim circuit unumquemque nostrum, prospiciens sibi aditum per quem irrumpere possit, atque decipere, in qua parte ad peccandum videt esse procliviorem in ea amplius inardescit. Scilicet aut per dexteram; tentans enim hominem in majora vitia, si decipere non prævalet, minora infert, et de bono quod videt superbiam ingerit, ut sic per dexteram partem ingrediatur. Quia, ut dixi ab initio, ex quo primus homo justus Abel a Can fratre suo per invidiam est interemptus, usque ad ultimum sanctum, qui in finem nasciturus est, diabolus persequi non cessat. CUI RESISTITE FORTES IN FIDE. Imitamini ergo Christum, qui diabolum tentatorem in deserto vicit. Et nota, quia cum dicit resistite, addidit in fide, quia nulla virtus sic poterit diabolum prostrare quomodo fides perfecta, de qua Dominus Si haberetis fidem ut granum sinapis diceretis huic monti, transire, obediret vobis.

Humiliatio enim ultima intelligitur; nam unusquis- A Diabolus enim adversarius atque hostis est generis que se humiliare debet jejunando, orando, obediendo, patienter adversa tolerando, propter illud quod scriptum est: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Ilumiliari nos præcipit apostolus Petrus dicens: HUMILIAMINI SUB POTENTI MANU DEI. Humilitas enim multiformis est gratia. Humiles non oportet esse propter illud quod Dominus ait Discite a me quia mitis, sum, et humilis corde. Et alibi: Super quem requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos? Sub potenti manu Dei. Manus enim Dei aliquoties intelligitur Filius, aliquoties protectio divina; Filius intelligitur manus, ut est illud propheticum: Emitte manum tuam de alto. Protectio divina, ut est illud: Facta est super me manus Domini. Sed in hoc loco protectio divina intelligitur, teste psalmista: Protexisti me, Deus, a conventu malignantium. Sub cujus manu nos humiliari debemus, scilicet sub divina protectione, ut nos exaltare dignetur in die visitationis. ET IN TEMPORE VISITATIONIS; hoc est in die judicii quando omnes humiles exaltari merebuntur, et superbi humiliari, sicut jam superius dictum est : Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et omnes reprobi una cum capite suo projicientur in infernum. OMNEM SOLLICITUDINEM VESTRAM PROJICIENTES IN EUM, QUONIAM IPSI CURA EST DE VOBIS. Simile est illud quod ait Psalmista: Jacta cogitatum tuum in Domino. Et Dominus in Evangelio: Nolite solliciti esse dicentes : Quid manducabimus,aut quid bibemus? scit enim Pater vester quid vobis opus est. Ideo omnem sollicitudinem nostram in eum projicere debemus, a quo omne bonum largiri credimus. Et quidquid perfectum, quidquid bonum est quod agit homo, ab ipso accipit, teste Jacobo qui dicit : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est. Et alibi scriptum: Quis speravit in Domino et confusus est?

C

SOBRII ESTOTE. Sobrietas enim non solum corporis, ed et animæ intelligenda est. Sicut enim sobrius debet esse homo exterior, parcus videlicet a cibo et potu, propter illud quod Dominus dicit: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate; ita home interior in vigiliis, jejuniis, et orationibus, et cæteris bonis operibus. ET VIGILATE juste. Vigilare nos oportet propter illud quod scriptum est: Et vi-D glite juste, et nolite peccare. Et Dominus in Evanglio: Vigilate ne fat fuga vestra hieme, vel sabbato. Et iterum: Hoc autem scitote quia si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique. Sed hoc in loco propter quid nos oportet vigilare, insequenter ostenditur, QUIA ADVERSARIUS VESTER DIABOLUS TANQUAM LEO RUGIENS CIRCUIT QUÆRENS QUEM DEVORET.

:

SCIENTES EAMDEM PASSIONEM EI QUE IN MUNDO EST, VESTRE FRATERNITATIS FIERI. Eamdem passionem dicit in mundo, scilicet quam universa patitur Ecclesia. Nullus enim fidelis in mundo est, qui bravium vitæ æternæ percipere cupiat, ut sine passione ad portum pervenire possit, juxta quod scriptum est: Multæ tribulationes justorum, ct de his omnibus liberavit eos. Et ideo, si fuerimus socii passionis, simul et resurrectionis erimus. Et alibi: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Et Paulus apostolus: Foris pugne, intus timores. Attamen non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. DEUS AUTEM OMNIS GRATIÆ, QUI VOCAVIT NOS IN ÆTERNAM SUAM GRATIAM IN CHRISTO JESU MODICUM PASSOs. Vocavit enim nos Deus in æternam suam gloriam primo de tenebris in admirabile lumen suum, quia quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribns. Tamen præsentis temporis gloria non est æterna, quia nonnunquam deficit, de qua dicit Joannes: Filioli, nunc filii Dei sumus, et nondum apparet quid erimus. ¡lla est æterna, quæ perinanet

cum Deo, in qua ibunt sancti de virtute in virtutem. ▲ sunt ad comparationem futuræ beatitudinis. Sic enim

Et hoc in Christo Jesu, quia per Filium sumus redempti, et per ipsum remunerati. Deus Pater per Filium suum nos redemit, per quem et vocavit, quem pro redemptione generis humani incarnari [Cod., incoronari] constituit. Modicum passos. Bene dicit, modicum passos, quia passiones hujus temporis modicæ

ait Dominus: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animum autem non possunt occidere. IPSE PERFICIET, scilicet Deus, qui vocavit nos in æternam suam gloriam, perficiet corpore, CONFIRMABIT animo, SOLIDABIT spiritu perficiet in perseverantia boni operis, confirmabit præmio, solidabit bravio vitæ æternæ.

EODEM TEMPORE.

JOANNES,

ARELATENSIS EPISCOPUS.

JOANNIS, ARELATENSIS EPISCOPI,

EPISTOLA AD VIRGINES MONASTERII SANCTÆ MARIÆ.

Sanctis ac venerandis in Christo sororibus, ipsis B itaque, postulantes sanctam charitatem vestram, ut quibus sanctæ memoriæ prædecessor noster Aurelianus episcopus monasterium sanctæ Mariæ intra muros Arelatensis urbis constituit, præcepta vivendi sancivit, Joannes, gratia Domini ac Dei nostri Jesu Christi, episcopus.

Cum plenissime series regulæ vobis constitutæ victus et vestitus qualitatem et quantitatem vestræ sanctitatis contineat, nihilque indignum in ea, quod ad emendationem formulæ ejus pertineat, inveniatur; tamen pro charitate et cura ejusdem, quam Dominus Ecclesiæ suæ commendavit, admonemus, ut cum quanta possumus industria vigilemus, ne aliquam occasionem antiquo hosti subripiendi sanctum gregem relinquamus; nobisque futuro judicio censura pro torporis negligentia justissime inferatur ; aliqua vestræ sanctitati addicimus, per quæ, ut nobis videtur, liberis gressibus, nullisque præpedientibus occasionibus inter [forte iter] cœlestis Jerusalem, Christo Domino præviante, incedere valeatis. Præcipimus

C

in ipsis temporibus, quibus jejunandi et reficiendi vobis statuta præcepta sunt, nulla sit vobis cum viris aut mulieribus religiosis aut laicis, quamvis quibuslibet propinquis aut extraneis, potandi licentia. Sed et tantum ipsis, quibus præfati sumus, pro charitatis officio, sicut concedat vestram sanctitatem, pociolos offerre præcipimus. Vos tamen in eorum præsentia in omnibus abstinete; ne si licentius cum eis indulta occasione potatæ fueritis, in resolutione potandi aut cor vestrum contraria cogitatio subripiat, aut jocus indecens per oculos et aures, et verba aut cachinnos prorumpat. Sed sicut diximus, ab hujusmodi licentia in omnibus abstinentes, et per gradus singulos regulæ constitutæ ambulantes, vitæ præsentis cursum feliciter gradiamini; et vitæ æternæ mansiones permissione Domini nostri Jesu Christi ingredi festinetis. Quod ipse præstare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto unus Deus permanet a sæculis, per sæcula, in sæcula sæculorum.

EODEM TEMPORE.

JOANNES,

BICLARENSIS ABBAS.
(Galland. Biblioth. t. XII.)

NOTITIA.

I. Joannes, Gothis oriundus, Scalabi in Lusitaniæ provincia ortum duxit. De eo hæc Isidorus Hispalensis (a): « Hic cum esset adolescens, Constanti(a) Isid. Hisp., lib de Vir. illustr., cap. 31.

nopolim perrexit, ibique Græca et Latina eruditione nutritus, post decem et septem annos in Hispania reversus est eodem tempore quo, incitante rege Leu

« PoprzedniaDalej »