Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

Salomon dixit: Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum incedit feliciter; leo fortissimus bestiarum a nullius pavebit occursu ; gallus succinctus lumbis ; et aries, nec est rex qui resistat ei. Gallus succinctus lumbos, sanctos significat prædicatores, qui in membris fluxum luxuriæ restringunt. Estote ergo succinti lumbos vestros in veritate, id est castitate muniti ne ab hostibus corruatis.

scelerum malitiam. Quanto enim callidiores sunt ad A circa lumbos suos, ne fluxu seminis pollueretur. Hine suadendam malitiam, tanto majores esse videntur. Ut verbi gratia dicam, mali sunt dæmones qui perpetrantur homicidia, pejores qui fratricidia et parricidia. Sic de adulteris, de incestis, de quibus propheta dicit: Spiritu fornicationis seducti sunt. Hos enim appellat principes et potestates, hos mundi rectores tenebrarum harum, hos nominat SPIRITALIA NEQUITIE [In Cod., constanter nequitia] IN CELESTIBUS. Mundi rectores dæmones appellat, unde et Dominus: Nunc princeps mundi ejicietur foras. Ipse fuit angelus primus, qui propter superbiam cecidit de cœlo. Ipsum improperat dicens : Quomodo cecidisti de cœlo, lucifer, qui oriebaris mane? corruisti, qui vulnerabas gentes? Ipse est angelus tenebrarum, de quo dicit Paulus : Qui cum sit angelus tenebrarum, figurabat se in angelum lucis. Est mundi rector, omnium scilicet amatorum mundi, qui mundum diligunt. Horum enim rector, et sessor pariter, et diabolus est, et omnes peccatores tenebræ aliquoties mutantur, et fiunt lux, sicut dicitur de illis : Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux Domino: quorum rector efficitur Christus, et dicitur de illis : Quicunque spiritu Dei aguntur, ii filii sunt Dei. Contra spiritalia nequitiæ in cœlestibus. Spiritalia enim nequitiæ fuit, qui habitat in cœlestibus. Quanquam amisissent beatitudinem, et perdidissent claritatem, non amiserunt subtilitatem, et ideo dicit in cœlestibus, quia in cælestibus sunt, de quibus in Evangelio Dominus dicit : Volucres cœli comederunt illud. Non dico cœlum æthereum, vel sidereum, sed aereum, quidquid aves cœli volitant. Cœlum hoc, quod inter cœlum et terram est medium, spiritali nequitia plenum esse dicitur. Et ideo spiritalia nequitiæ superare pro cœlestibus, scilicet, dimicare debemus, quia regnum cœlorum vim patitur.

PROPTEREA ACCIPITE ARMATURAM DEI, UT POSSITIS RESISTERE IN DIE MALO, ET IN OMNIBUS PERFECTI STARE. Propterea quia non vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, accipite armaturam Dei, quæ in subsequentibus apostolus Paulus enumeratus est. Ut possitis resistere in die malo. Diem malum dicit præsens tempus, de quo supra dictum est: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Aut diem judicii, de quo propheta ait: Dies illa dies iræ. Ut in die malo resistere possitis, accipite armaturam Dei, id est accingimini vos Dominum Jesum Christum. Ét in omnibus perfecti stare. Scilicet per arma justiciæ a dextris et a sinistris. ESTOTE ERGO SUCCINCTI LUMBOS VESTROS IN VERITATE, ET INDUTI LORICAM JUSTITIÆ. Jam enim incipit exponere quæ sit armatura Dei, quam superius indui jusserat. Et quem alium debuit primum ponere in armatura Dei, quam cingulum? Verbi gratiam dicam, in quis belligerator contra hostem pergens, necesse habet cingulum, ne fluxa vestimenta impedimento fiant, et corruat in conspectu inimici sui ; sic nimirum necesse est, ut lumbi vestri præcincti sint in castitate, de quo in Evangelio Dominum dixisse puto: Sint lumbi vestri præcincti. Hine est enim quod Joannes zonam pelliciam cingebat PATROL. LXXII.

C

D

ET CALCIATI PEDES IN PRÆPARATIONE EVANGELI PACIS. Sicut enim sunt exteriora membra, manus scilicet, oculi, auditus, olfactus, et tactus, sic sunt et interiora. Et nota quia quidem virtutem animæ dixit, pedes esse, quia exteriores pedes nisi calciati fuerint, offendunt in lapidem seu sentem, et expediti iter carpere non possunt. Sic pedes animæ nostræ nisi fuerint calciati ex coriis mortuorum animalium, antiquorum scilicet exemplo patrum muniti, recte absque offendiculo in via mandatorum Dei currere non valent. Recte dicit Evangelii pacis, de quo alibi Scriptura: Quam speciosi pedes evangelizantium bona! Induti loricam justitiæ. Lorica enim ex multis virgulis texitur, sic homo multis virtutibus fultus, interius loricam justitiæ indutus, ab omni zelo inimici erit illæsus. IN OMNIBUS SUMENTES SCUTUM FIDEI. Sicut superius texere cœpimus de armis, sic nunc de scuto aliquid dicendum est. Si quis enim homo cinctus, indutus lorica fuerit, et calciatos habuerit pedes, pergens in inimicum suum, non habens scutum, vulneratus a lanceis seu sagittis, in similitudine cervi corruit; si autem scutum habuerit, jacula inimici huc et illuc projicere valebit. Spiritaliter autem per scutum fidem intelligere possumus, quam miles Christi plenam habere debet : quam qui habuerit, hostem suum, id est diabolum, interimere poterit, in tantum ut in mare mergatur; sicut Dominus dicit : Si habueritis fidem ut granum sinapis, diceretis huic monti transire in mare, obediret vobis. IN QUO POSSITIS OMNIA TELA NEQUISSIMA IGNEA EXSTINGUERE. Tela diaboli ipsius jacula intelligenda sunt, sicut est gastrimargia, ebrietas, comessationes, adulteria, et his similia. Et bene dixit ignea, quoniam igneæ sunt sagittæ diaboli. Hæc enim omnia per charitatem, quæ est pacis foedera possumus exstinguere, et GALEAM SALUTIS assumere. Sicut enim per scutum fidem intelleximus, quid per galeam nisi spem intelligere possumus? Galea enim in capite ponitur, ne ab inimico feriatur. Sic spiritaliter galea nostra, id est spe firma, caput nostrum, quod est principale mentis, munire debemus, ne ab inimico, id est diabolo, feriamur.

ET GLADIUM SPIRITUS, QUOD EST VERBUM DEI. Jam enim dederat cingulum, dederat loricam, dederat calciamentum, dederat scutum, sed necdum dederat gladium. Et quid prodest homini, si totum mundum lucretur? si omni armatura, quæ superius enumeratur, indutus sit, et gladium in manu non teneat? Certe quanquam ejus tela possit vitare, ipsum inimicum non poterit interficere. Et si habuerit gladium, ab ejus jaculis non ferietur, et ipsum interficiet. Sic

27

omnia spiritaliter intelligenda sunt; castitas scilicet, A Hoc Paulus aperit cum dicit: Et gladium spiritus

justitia, charitas, evangelica doctrina, fides, atque spes. Hæc omnia qui habuerit, a cæde inimici tutus manebit; et si gladium habuerit, ipsum prostrare potuerit; illum nimirum gladium, quem Dominus venit mittere in mundum, de quo ipse dicit: Non veni pacem mittere, sed gladium; quem semper sancti in manu tenent, qui plurali numero apud Psalmistam scriptus est: Et gladii ancipites in manibus eorum.

quod est verbum Dei. Sermo enim Dei acutus est; ipse enim est gladius, de quo idem Paulus alibi scribit: Vivus (Cod., unus) est enim sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

XIII.

Lectio Epistolæ beati Pauli apostoli ad Philippenses (1, 6): Fratres, confidimus in Domino Jesu, qui quod cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu, etc.

COMMENTUM LUCULENTII.

fendebat Evangelium Christi, id est doctrinam veritatis, ita et illi firmiter tenendo, et alios admonendo. SOCIOS GAUDII MEI OMNES VOS ESSE. Societas hoc in loco non præsentis temporis intelligenda est, sed futuri, id est vita æterna. De quo gaudio Salvator discipulis ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum; aut certe si de præsenti tempore malum intelligi vult, possumus eo aptari, juxta quod apostolus Jacobus ait, videlicet: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in variis tentationibus incideritis. Consuetudo est sanctorum, ut inter persecutionem plus gaudeant, quam tristentur, scientes scriptum: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.

Philippenses sunt Macedones: hos prædicavit apo-B SIONE ET CONFIRMATIONE EVANGELII: quia sicut ille destolus Paulus, qui acceptam fidem firmiter tenuerunt, nec falsos receperunt apostolos, sicut quidam, nec persecutiones malorum hominum timuerunt. Scribit enim epistolam apostolus Paulus, nil causa reprehensionis ostendit, sed exhortationem tantum, ut fidem, quam acceperant, et coeptum opus bonum, usque ad consummationem perducerent, et ut semper proficerent hortatur. In tantum enim perfecti erant, ut suos eos oraret fieri imitatores, et ut semper ad meliora proficerent, dicens : CONFIDIMUS IN DOMNO JESU, QUIA QUI COEPIT IN VOBIS OPUS BONUM, PERFICIET USQUE IN DIEM CHRISTI JESU. Omnis enim mea spes et confidentia de vobis in Domino talis est, ut hoc bonum quod cœpistis, usque ad consummationem perducatis, et doctrinam quam a me accepistis firmam C teneatis. Quia qui capit in vobis opus bonum, perficiet id est aliquis ex vobis bonum opus vovit, scilicet servire se Deo, et hoc usque ad diem mortis perducat. Seu qui cœpit in vobis, id est ipse Dominus qui fidei fundamentum posuit in vobis, ipse dabit perseverantiam boni operis. Diem Christi dupliciter intelligere debemus ; specialiter diem mortis, quando aliquis vir perfectus de hac vita migrat ad Christum. Generaliter diem judicii quando omnes astabimus ante tribunal Christi. SICUT EST MIHI JUSTUM HOC SENTIRE PRO OMNIBUS VOBIS. Ac si dicat: Charitas me compellit ut ipsum de vobis sentiam, ipsum intelligam ; quia charitas omnia credit. Justum est mihi ut taliter de omnibus vobis sentiam, ut qui cœpit opus bonum, perseveret usque in diem mortis. Consuetudo est D enim sanctorum, ut de bonorum actione gaudeant, de malorum doleant, sicut ipse Paulus faciebat qui dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Et alibi: Lugeam plures ex his, qui non egerunt pœnitentiam. Eo QUOD HABEAM VOS IN CORDE ET IN VINCULIS MEIS. Quos enim caro semel copulaverit, quanquam simul non sunt corpore, tamen mente semper juncti sunt. Et quia Philippenses perfecti erant in opere bono, apostolus absens corpore, in arcano pectoris semper eorum memor erat. Et hoc est quod dicit: Eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis. Reddit causam quare, cum dicit: ET IN DEFEN

TESTIS EST MIHI DEUS QUOMODO CUPIAM OMNES VOS IN VISCERIBUS JESU CHRISTI. Est etiam consuetudo sanctorum, ut quando aliquid affirmare volunt, Deum qui est tnspector cordis testem sibi adhibeant, sicut Moyses coram filiis Israel: Testes, inquit, hodie invoco cœlum et terram. Et quia Paulus apostolus multum diligebat Philippenses, Deum sibi adhibuit in testimonium dicens: Testis enim mihi est Deus quomodo cupiam ut Dominus Jesus Christus in vestris habitet visceribus. Ipse, qui per prophetam loquitur, dicens de sanctis: Et inhabitabo in illis et inambulabo. Et idem apostolus alibi: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Vel certe omnes vos in ejus cupio inesse visceribus, ut sic eum omnes vos diligatis, ut nec inter persecutiones ab ejus visceribus separemini. ET HOC ORO UT CHARITAS VESTRA MAGIS ABUNDET. Oro ut Deum toto corde, toto ore, tota mente, totis visceribus diligatis IN SCIENTIA, ET OMNI SENSU. In scientia, dicit seriem Veteris Testamenti; sensu autem, scripturas Novi Testamenti. Aliter: scientia omnes series tam Veteris, quam novi Testamenti. Et sensu, ut quid spiritaliter intelligere valeas, quia scientia sine sensu nihil est ; scientia enim inflat, charitas autem ædificat. UT PROBETIS POTIORA, ET SITIS SINCERI, ET SINE OFFENSIONE IN DIEM CHRISTI. Potiora dicit, id est majora. Scientes sitis ut de visibilibus invisibilia comprehendere valeatis. Sicut enim cum cibo palati crescit ætas corporis, sic cuir cibo spiritali debet crescere et sensus mentis.

Ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi; casto A est fructu boni operis ; de quo fructu idem apostolus

dicit: Fructus spiritus est gaudium, charitas, pax, patientia, et his similia. Quod qui fecerit, fruebit [Ita Cod.] illam in vitam æternam; fructus enim a fruendo dicitur. Quod fructificare nemo poterit, nisi per Jesum Christum qui dicit: Sine me nihil potestis facere. In gloriam et laudem Dei, ut semper glorificetur Deus in nobis ; juxta quod alio loco dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et laudem Dei; scilicet ut semper Deus laudetur, sicut psalmista dicit: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Aliter: in gloria, id est in opere bono fructificantes. Et laudem Dei, in prædicatione. Sit gloria in opere, laus in verbis; ut impleatur in nobis illud quod ait Salvator: Sic luceat lux vestra coram

videlicet corpore, et mundo corde; sicut de universali Ecclesia Apostolus dicit: Aptavivos uni viro virginem castam exhibere Christo. Sinceritas est'enim ubi duo simul concordant, spiritus videlicet, et caro, de quibus Dominus ait : Si duo ex nobis consenserint super terram, de omni re quodcunque petierint, fiet illis a Patre meo, dicit Dominus. Et sine offensa. Sine offensa dicit sine criminali actione. Aut certe sic sitis sinceri, ut in diem Christi nulla rubigo peccatorum in vobis appareat ne cum fatuis virginibus a thalamo regis excludamini. Diem vero Christi, sicut jam diximus, diem mortis, vel diem judicii debemus intelligere, in quo die, qui sine offensa fuerit, a Domino remunerabitur, juxta quod ait Salomon: Date ei fructum manuum suarum, et laudent В hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent eam in portis opera ejus. REPLETI FRUCTU JUSTITIÆ PER Patrem vestrum qui in cœlis est. JESUM CHRISTUM IN GLORIAM

ET LAUDEM DEI; id

XIV.

Lectio Epistolæ beati Pauli apostoli ad Colossenses (1, 9): Fratres, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, etc.

COMMENTUM LUCULENTII.

Audierat enim beatus Paulus apostolus Colossensium fidem ex dilectione quam habebant in Deum, et ut in virtutibus sequentibus se crescerent, orabat dicens: NON CESSAMUS PRO VOBIS ORANTES ET POSTULANTES. Hanc consuetudinem habebant apostoli, et nos tenere debemus, ut invicem oremus, et magistri pro discipulis, et discipuli pro magistris, sicut in alio loco dicit: Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti. Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Et iterum: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi. Ut autem et discipuli pro magistris orare debeant, ipse et alibi dicit: Expedit vobis orare pro nobis. Nam de beato Petro in carcere posito legimus, quia oratio fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. Quod autem non dixit singulariter non cesso, sed pluraliter non cessamus, et de se hoc dicebat, et de aliis qui cum illo erant. Quamvis orare postulare unum sit, hoc interest, quia orare dicimus de levioribus rebus, postulare autem de majoribus et difficilioribus. Orando est, qui stant ne cadant; postulando, ut qui jacent surgant. Orandum est ut justi remunerentur, postulandum ut scelerati justificentur. UT IMPLEAMINI IN AGNITIONE VOLUNTATIS DEI. Primum quærendum est quid sit Deus, juxta psalmistæ vocem, qui ait: Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper; deinde agnitio voluntatis ejus quid velit Deus, sicut idem apostolus ait: Ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et bene placens, et perfecta. De quo [Ita Cod.] qualiter ser

viamus Deo, quod facere non possumus, nisi ejus voluntatem faciamus. IN OMNI SAPIENTIA, ET INTELLECTU SPIRITALI. Omnis sapientia, et intellectus, et C operatio, scilicet quia impossibile est sine fide placere Deo; sic et fides sine operibus mortua est. Omnis sapientia est non solum historiam Veteris Testamenti scire, sed etiam spiritalem intelligentiam cognoscere. UT AMBULETIS DIGNE DEO, PER OMNIA PLACENTES. Ambulare dicit, non solum corpore, sed mente; ambulare de virtute in virtutem. Digne ambulat, qui recte vivit, et alios per bonum exemplum attrahit, juxta illud: Qui audit, dicat: Veni. Deo per omnia placet qui hoc adimplet quod subditur : IN OMNI OPERE BONO FRUCTIFICANTES, ET CRESCENTES IN SCIENTIA DEI. Non dixit in uno, sed in omni; non dicit constantes ad tempus, sed fructificantes et crescentes in scientia Dei, id est de omnibus bonis illi sciamus gratias referre, juxta illud: Gratia Dei sum; et: Non nobis, Domine, D non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Quoniam ipsius est nobis perficere in OMNI VIRTUTE. Omnis virtus est Dei donum, qui omnia præstare potest. Omnis virtus est et mentis et corporis. Confirmati a quo? nisi a Domino. Unde et alibi ait: Qui et confirmavit vos usque in finem sine crimine. SECUNDUM POTENTIAM CLARITATIS EJUS, id est secundum ejus virtutem, dicente Psalmista: Fortitudinem meam ad te custodiam. Hinc Dominus ait: Sine me nihil potestis; Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. IN OMNI PATIENTIA, id est cum proximis et subjectis atque extraneis, et persequentibus nos. Er LONGANIMITATE, ut semper simus patientes ut in prosperis, ita in adversis. CUM GAUDIO. Scilicet ut in tribulationibus semper gaudeatis, monente Jacobo

apostolo: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum A estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos in variis tentationibus incideritis. Vel per passiones et tribulationes futurum gaudium cum Christo percipiatis, secundum ipsius promissum dicentis: Beati

fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in cœlo.

XV.

Lectio Epistolæ beati Pauli apostoli ad Colossenses (11, 12): Fratres, induite vos, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiæ, etc.

COMMENTUM LUCULENTII.

B

Colossenses sunt sicut Laodicenses Asiani. His, accepto verbo veritatis, firmiter steterunt in fide, nec falsos receperunt apostolos. In tantum perfecti [Cod., persecuti] erant, ut apostolo non indigerent, nisi exhortatione tantum. Hortatur eos Apostolus et admonet qualiter Christum induant, dicens: FRATRES, INDUITE VOS, SICUT ELECTI DEI, VISCERA MISERICORDIE. Nota quia aliis discipulis dicit: Quotquot credidistis, Christum induistis; hic vero Colossensibus dicit: Induite vos, sicut electi Dei. Ac si dicat: Induite vos Jesum Christum. Et bene dicit, sicut electi Dei SANCTI, quia a Deo electi erant, sicut Dominus discipulis dicens : Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Et Apostolus: Quos præscivit, hos et vocavit. Bene sancti, quia et ipse sanctus est qui dicit: Sancti estote, quia ego sanctus sum. Viscera misericordiæ dicit viscera pietatis, quia in tantum vos dilexit, ut non pretium aliud pro vobis daret, sed proprium sanguinem funderet. De quo olim propheta prædixerat : Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. BENIGNITATEM. Jam incipit exponere quid aut qualiter indui se debeant cum dicit benignitatem. Bene dicit benignitatem; hoc est benevolentiam, hoc est ut sitis benevoli ad omnes, ita diligentes ut vosmetipos. HUMILITATEM. Post benignitatem sequitur humilitas. Humilitas magna est virtus, quæ homines angelos fecit. De hac namque dicitur : Qui sine humilitate virtutem congregat, quasi qui in ventum pulverem portat, et quasi qui merces congregavit, misit eas in sacculum pertusum. Et Dominus dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. MODESTIAM. Modestia ipsa est et temperantia, una ex quatuor virtutibus principalibus. Modestus D enim, id est temperatus, debet esse quilibet vir perfectus, non solum in cibo et potu propter illud: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, verum etiam in cogitatione, et locutione, et operatione, et in omni actu. PATIENTIAM. Patiens debet esse vir perfectus, monente Apostolo. Pacem sectamini, et sanctimoniam. Et Dominus dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et alia Scriptura dicit: Sapientia viri per patientiam dignoscitur. SUPPORTANTES INVICEM. Ipsum est quod alibi dicit: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Lex Christi dilectio est, quam tunc implemus, si invicem nos sufferimus. Et Dominus dicit: In hoc cognoscent omnes quia mei estis disci

puli, si dilectionem habueritis in invicem. ET DONANTES VOBISMETIPSIS. Id est alterutrum dimittentes. SI QUIS ADVERSUS ALIQUEM HABET QUERELAM. Id est si tu in ali

quo fratrem, aut frater te læsit, invicem dimittere debetis, id est donare, propter illud: Dimittite, et dimittetur vobis ; date, et dabitur vobis ; quod qui fecerit, fiducialiter audet dicere in oratione Dominica : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

SUPER OMNIA AUTEM HEC, CHARITATEM HABENTES, QUOD EST VINCULUM PERFECTIONIS. Huic simile est illud apostoli Petri: Estote prudentes, et vigilate in orationibus; ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes. Charitas aliquoties inter cæteras virtutes prima ponitur ab apostolo propter dignitatem, vel mansuetudinem, eo quod major sit cæteris virtutibus. Ubi vero ultimo loco ponitur, non propter exiguitatem vel diminutionem, quod C minor sit, sed propter fundamentum vel solidamentum ponitur, sicut pro Ephesiis orat dicens: In charitate radicuti et fundati; ipsa est enim radix omnium virtutum, sine qua virtutes cæteræ vitia reputantur. Sicut enim, verbi gratia dicam, aliquis homo manipulum faciens ex virgulis agrestibus, necesse est ut cum una ex illis et cæteras constringat, ne hue illucque dispergantur; sic necesse est ut quicunque cœteras virtutes habere desiderat, habeat vinculum perfectionis, charitatem, quia ut dixi cæteræ virtutes sine charitate nihil sunt. Hinc alibi dicit apostolus: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem non habeam, factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens. ET PAX CHRISTI EXSULTET IN CORDIBUS VESTRIS. Pax nostra Christus est, dicente Apostolo: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Et iterum: Pax Dei quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras. Exsultat enim in cordibus sanctorum, cum eos exsultare facit. De qua exsultatione propheta dicit: Exsultabunt sancti in gloria. Huic simile est quod alibi: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda clamantem: Abba Pater, et: Ipse Spiritus testimonium reddet spiritui nostro, quod sumus filii Dei.

IN QUO ET VOCATI ESTIS, id est in Christo, qui vos vocavit de tenebris in admirabile lumen suum. Unum corpus dicit sanctam Ecclesiam, quanquam in partes divisa sit, membris fidelium tamen collecta unum est corpus. Vos estis corpus Christi, dicit Apostolus, et

in omni sapientia, in littera et intellectu spirituali, in allegoria ut hoc quod legit spiritualiter disserere valeat. DOCENTES ET COMMONENTES. Docentes alios, commonentes vosmetipsos. Id ipsum est quod aliis discipulis dicit: Qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando. Quod ibi dicit, qui docet in doctrina, hoc et hic dicit docentes. Et quod ibi, qui exhortatur, hoc et hic commonentes VOSMETIPSOS. Unde et ad Titum Hæc loquere et exhortare. Sed in quo se commonere deberent, evidenter aperuit cum subjunxit: IN PSALMIS ET HYMNIS. Psalmus pertinet ad corpus, hymnus ad mentem, canticum ad fortitudinem...

membra de membris, et : Sicut in uno corpore multa ▲ respuit Vetus, non est doctus omni sapientia. Aliter : membra habemus. ET GRATI ESTOTE. Id est gratiosi, acceptabiles ad omnes. Sicut idem de se dicit: Sicut et ego per omnia omnibus placeo. VERBUM CHRISTI, id est doctrina Christi, et Evangelium Christi, Habitet IN VOBIS ABUNDANTER, ut hoc quod intelligitis opere compleatis. Abundanter enim in quolibet, cum recte intelligit, et opere implet; superabundanter, cum aliis erogat. Propter illud quod Dominus dicit : Quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituit Dominus super familiam suam? Et iterum: Omnis scriba doctus in regno cœlorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. IN OMNI SAPIENTIA, id est in Veteri et in Novo Testamento. Qui enim recipit Novum Testamentum, et

XVI.

Lectio Epistolæ beati Pauli apostoli ad Titum (1, 11): Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, etc.

COMMENTUM LUCULENTII.

Titus interpretatur quærens bonum sive luctatus. Secutus est Paulum apostolum et pastor ecclesiæ sive magister ab eodem constitutus est, cum dicit : Hujus rei gratia reliqui te Cretæ ut quæ desunt corrigas et constituas episcopos per civitates, sicut ego tibi disposui. Omnis qui bonum quærit, id est Dominum ac vitam æternam, Epistolam hanc ad se noscat conscriptam, per quam erudiatur. Dupliciter intelligi potest quod dicit. APPARUIT GRATIA SALVATORIS; hoc est vel ipse Salvator, de quo Joannes : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Qui apparuit ad hoc ut in se credentibus daret bravium vitæ æternæ, quod [Cod., quem] nullus valet consequi, nisi gratuita Dei misericordia. Aut certe gratia sancti Evangelii, quæ per universum claruit mundum, Domino præcipiente discipulis : Ite in mundum universum; prædicate Evangelium omni creaturæ. De qua gratia dicit propheta: Exæquavit gratiam in gratiam. Et Joannes: De plenitudine ejus omnes accepimus gratiam pro gratia. OMNIBUS HOMINIBUS, sive Judæis, sive omnibus nationibus quæ in eum crediderunt. Ad hoc illis apparuit, ut, relicta creatura, adorent Creatorem. ERUDIENS NOS. Id est, docens nos. Eruditus enim dicitur doctus, imbutus atque instructus. Sicut e contra, ineruditus dicitur brutus, ideo quod carere videtur sensu vel prudentia. Erudire dicitur, quasi a rure sublevare. Erudire nos voluit, qui ligna et lapides colebamus, se cognoscere fecit. Sicut ad Jerusalem peccatricem per Jeremiam prophetam dieitur : Erudire, Jerusalem, nec recedat anima a te. Et bene post decalogum doctrinæ, quid senex? quid anus? quid virgines? quid adolescentes? quid ad extremum servos admonere debuisset? omnes in unum comprehendit dicens: Apparuit enim gratia Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos; quia nulla est apud illum differentia, Judæi et Græ

ci, Barbari et Scythæ, servi et domini, circumcisi et præputia habentis, masculi et feminæ, sed omnes in Christo unum sumus. Non est enim personarum acceptor, qui omnes vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Omnes enim ad regnum suum vocat; omnes post offensam Patri nostro sumus reconciliandi, non per merita nostra, sed per gratiam Salvatoris, id est Filii. Quæ gratia patris, aut gratia Filii? qua redempti sumus, cui dicitur per prophetam Pro nihilo salvabis nos.

CUT ABNEGANTES IMPIETATEM. Impietatem, idololatriam, vel infidelitatem dicit ipsa est impietas quam Zacharias propheta vidit sedere super massam plumbeam, in foramine amphora. SECULARIA DESIDERIA dicit actus carnales, quos Apostolus exponit Manifesta sunt opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus. Et adjungit virtutes cum dicit: Fructus Spiritus est gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas. Ita hoc in loco omnia vitia comprehendit cum ait : Declina a malo. Perstringit et virtutem cum ait : Et fac bonum. SOBRIE. Sobrietas, ut a majoribus traditur, una est ex quatuor virtutibus principalibus. Quatuor virtutes principales, prudentia, fortitudo, temperantia, justitia. Sobrietas ipsa est temperantia; est enim temperantia in cibo et potu, propter illud quod Dominus ait: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Sed in cogitatione quoque et locutione et operatione, in omni actu nostro temperati esse debemus, quia omne quod nimis est, sive de sursum sit, sive de deorsum, in vitium reputabitur. ET JUSTE, id est fideliter. Justus ex fide vivit. Unde et Joannes: Omnis qui facit justitiam, ex Deo est. Cujus participes sunt, pudicitia, castilas, et horum similia. ET PIE VIVAMUS, hoc est religiose. Ne enim immoderata sit justitia, pietas comitanda est,

D

« PoprzedniaDalej »