Obrazy na stronie
PDF
ePub

III.

Lectio Epistolæ beati Pauli apostoli ad Romanos (XII, 1): Fratres obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

COMMENTUM LUCULENTII.

demergitur; et ideo necesse est ut unusquisque de bono quod agit non hominibus, sed Deo placere studeat, ne dicatur ei: Recepisti mercedem tuam. Quod qui fecerit, hostia Deo placita effici poterit.

Dixerat Paulus apostolus superius, qualiter omnis Anibus rectæ, quarum finis usque ad profundum inferni observatio mandatorum Dei transisset de Judæis ad gentes. Jam nunc omnes, scilicet gentes, et eos qui de circumcisione ad fidem venerant, hortatur ut fidem quam acceperant inconcussam servarent. Imo vero sicut ante consueverant hostias mortuorum animalium, sic jam inciperent se ipsos hostiam vivam offerre Deo, dicens : OBSECRO VOS PER MISERICORDIAM DEI. Inter rogare et obsecrare hoc interest, quia rogamus de minimis, obsecramus pro maximis. Sed obsecrabat Apostolus Romanos, id est, obnixe roga-, bat, dicens: Obsecro vos per misericordiam Dei. Ac si diceret Per illius misericordiam vos obsecro, qui vos vocavit de tenebris in admirabile lumen suum, et per illam misericordiam vos obsecro, qua reconciliati estis Deo, non per philosophiam, nec per ali- B tionabile vero ad discretionem. Et bene dicit rationa

C

quam mundanam sapientiam, non per potentiam, non per suasoria verba, sed per Dei misericordiam vos obsecro qua regenerati estis in fonte baptismi. Quid vero eos obsecret, aperit cum subjungit : Ur EXHIBEATIS CORPORA VESTRA HOSTIAM VIVENTEM. Mos fuit filiis Israel, et lex præcipiebat, ut offerrent sacrificium Deo, vitulos, arietes, et hircos, agnos, turtures, seu columbas, et cætera quæ in lege præcipiebantur. Sed quod illi carnaliter faciebant in pecudibus, nobis in corporibus nostris specialiter convenit. Etenim corpora nostra, et hostia sunt et viva. Hostia scilicet, quia mortificatur caro; viva, quia vivificatur spiritus secundum ejusdem apostoli præceptum dicentis Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. Vel quia in bonis inhabitat ille qui dicit : Ego sum via, veritas, et vita. Et de quo Apostolus : Habitare Christum per fidem in cordibus vestris: veteres namque offerebant Deo hostias pecudum mortuas, sed nunc jam hostiam vivam offerimus nos metipsos, quando vitia et peccata in nos mortificamus, et virtutes nutrimus; implentes illud quod idem Apostolus ait: Ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore. Vas in sanctificatione et honore possidemus, quando in nobis vitia mactamus, et per bona opera sancti efficimur, Domino dicente: Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Et Psalmista: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Multi videntur vivere, sed mortui sunt. Sicut de vidua scribit Paulus: Vidua in deliciis vivens, D mortua est. Et Psalmista de talibus: Descendant in infernum viventes. Hi tales non offerunt semetipsos vivam hostiam Deo, Sanctam, Deo placentem. Cum dixit sanctam, subjecit: Deo placentem ; quia multi videntur hominibus sancti, sed ante Deum reprobi sunt; de quibus scriptum est: Sunt viæ quæ videntur homi

RATIONABILE OBSEQUIUM VESTRUM. Ad hoc pertinet quia supra dictum est quod offerebant vitulos, arietes, et horum similia. Quod illi faciebant carnaliter, nos modo spiritualiter; quod illi in figura, nos in veritate facere debemus. Quia sicut Apostolus dicit : Omnia in figura contingebant illis. Et ideo rationabile obsequium nos præcipit exhibere Apostolus dicens: Rationabile obsequium vestrum. Inter rationale et rationabile hanc distantiam dicunt esse doctores, ut rationabile pertineat ad rationem et opera bona; ra

bile obsequium vestrum, quia illud quondam obsequium vestrum non erat rationabile. Stultum est enim ut vivo Deo et invisibili mortua cadavera offerantur. Sicut enim mortuum vivo obsequium non præstat, ita nullus immortali et incorporeo Deo vitulos seu arietes digne potest offerre. Er NOLITE CONFORMARI HUIC SECULO, SED REFORMAMINI IN NOVITATE SENSUS VESTRI.

Sæculum non ambitus cœli et terræ, quem solem, lunam, stellas, arbores appellant, quibus nullus se conformare potest, sed amatores sæculi dicuntur. Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Cui sæculo, id est amatoribus sæculi, nullus se conformare debet, quia scriptum est: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Sic quicunque se stulto conjunxerit, communicaverit operibus ejus. Cum sancto sanctus eris; quod ille facit qui opera carnis a se repellit, et fructus spiritus operatur. Qui vero fornicationum impudicitia, et immunditiæ servit, conformat se huic sæculo, hoc est amatoribus sæculi. Sed nos potius reformari debemus, non exterius, sed interius, sicut dicit: In novitate sensus vestri, quando deponentes veterem hominem induimus novum. De quo idem Apostolus: Si exterior homo noster corrumpitur, is tamen qui intus est renovatur de die in diem. Et alibi: Renovamini spiritu mentis vestræ. Tunc reformamur in novitate sensus nostri, quando mundamus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Quod qui fecerit, dicitur illi a Deo : Tota pulchra es amica, et macula ulla non est in te.

UT PROBETIS QUE SIT VOLUNTAS DEI BONA ET BENEPLACENS ET PERFECTA. Voluntas Dei quæ sit, nullus approbare potest, nisi fuerit reformatus in mente, et a vetustate vitæ mundatus. Sicut enim probat homo cibum, utrum salsum an insalsum sit, dulce an ama

fracti sunt. Tu autem fide stas. Noli altum [Cod., autem] sapere, sed time. SED SAPERE AD SOBRIETATEM. Sobrietas, ut a majoribus traditur, una est ex quatuor virtutibus principalibus, quæ sunt prudentia, fortitudo, temperantia, atque justitia. Temperantia ipsa est et sobrietas, quæ non solum exterius, propter illud: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, sed interius habenda est. Ergo sapere ad sobrietatem, temperate sapere. Unde et idem dicit: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Et alia Scriptura: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.

rum, calidum an frigidum, ita tribus qualitatibus A rami, ut ego inserar. Bene propter incredulitatem probatur voluntas Dei. Aut enim in cogitatione, locutione, et opere approbamur, aut reprobamur; quia bona est voluntas Dei in cogitatione, beneplacita in locutione, perfecta in operatione. In multis videtur voluntas Dei bona, et beneplacita et perfecta, sed non est bona: qui demoliuntur facies suas, qui eleemosynam, orationem, et omnia quæ faciunt, non propter Dominum, sed propter favores hominum faciunt. Quod Apostolus faciebat qui dicebat: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem. Sed in illis est voluntas Dei bona, et beneplacens et perfecta, quodcunque faciunt. Sicut enim, verbi gratia dicam, granum tritici cadens in terram, surgit in herba, elevatur in calamo, acuitur in spica,

ET UNICUIQUE SICUT DEUS DIVISIT MENSURAM FIDEI.

sic voluntas Dei, ut dixi. Voluntas Dei bona in cogi- B Subauditur, ita sapiat. Et recte dicit, mensura fidei,

tatione, beneplacita est in locutione, perfecta in operatione. Hinc enim scriptum est: Corde enim creditur ad justitiam, ore confitetur ad salutem. Aliter: voluntas Dei bona est in conjugatis, beneplacita in continentibus, perfecta in virginibus; vel bona in spe, bona pleniter in fide, perfecta in charitate. Et ideo admonet apostolus Paulus, ut in omni actu nostro, sive cogitandi, sive loquendi, sive aliquid faciendi, illud semper tota intentione quæramus, quid Deo placitum sit.

DICO ENIM PER GRATIAM, QUE DATA EST MIHI OMNIBUS QUI SUNT INTER VOS, NON PLUS SAPERE QUAM OPORTET SAPERE. More solito Apostolus per gratiam sibi datam loquitur, non in suasoriis humanæ sapientiæ verbis, non per philosophiam, nec inanem jactantiam, sed per gratiam sibi datam loquitur. Est enim multa differentia per gratiam loquentis et per humanam jactantiam. Multi enim eluculento sermone et composito loquuntur rhetorice, sed auditores suos non ædificant; neminem enim ad compunctionem possunt incitare, quia quod verbis dicunt, operibus destruunt. Hi tales non loquuntur per gratiam, quæ data est Paulo. Et e regione sunt alii, qui non magna eloquentia, sed simpliciter tantum et incomposite loquuntur, attamen auditores suos et multos infidelium converterunt potius bonum operando. Et hoc est loqui per gratiam, quæ data est Paulo. Omnibus qui sunt inter vos, scilicet presbyteris, diaconibus, et omnibus qui sunt in ecclesia. Sed quid est quod dicit, non plus sapere quam oportet sapere ? cum nullus pleniter omnia possit scire, quia nec oculus vidit, пес auris audivit, quanta et qualia præparavit Deus diligentibus se. Et iterum : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Et hic dicit: omnes schismatici,omnes superbi,qui male de Deo sentiunt; omnes, qui ea docent quæ nec Dominus nec apostoli docuerunt, hi omnes plus sapiunt quam oportet sapere. Potest in adversos superbos Romanos, qui se extollebant adversus olivam, quibus idem dicit: Noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portans, sed radix te. Dicit ergo: Fracti sunt

C

[ocr errors]

quia quanto quis fidem habet, tantum accipit donum sancti Spiritus. Non quantum vult quis accipit, nec unus omnia, sed inter omnes: Alii enim datur per Spiritum sermo sapientiæ,alii sermo scientiæ, secundum eumdem Spiritum. Dividens singulis prout vult. El iterum: Unicuique datur in manifestatione spiritus ad utilitatem, juxta propriam scilicet capacitatem,quantum humana fragilitas capere potest. Huic simile est : Habentes donationes secundum gratiam quæ data est vobis, differentes. SICUT ENIM IN UNO CORPORE MULTA MEMBRA HABEMUS, OMNIA AUTEM MEMBRA NON EUMDEM ACTUM HABENT, ITA MULTI UNUM CORPUS SUMUS IN CHRISTO. Physice loquitur apostolus Paulus, disputans de membris hominum. Quis enim dubitare potest quod multa sunt membra in corpore, sed non unum actum habent? Quia nec manus loquitur, nec os operatur, nec audiunt nares, nec odorantur aures; sed oculi vident, aures audiunt, os loquitur, nares odorantur manus operantur, pedes discurrunt; tamen unum est corpus, et omnia membra se indigent. Non enim possunt manus dicere auribus: Non estis mihi necessariæ [Cod., necessarii]; nec aures manibus: Opera vestra non indigemus. Sed si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, dicente Apostolo: Vos estis corpus Christi, et membra de membris vestris. Sed neque omnia membra eumdem actum habent, quia alius est in Ecclesia oculus videndo; alius os qui recte prædicat; alius manus bonum operando, tamen non potest alius alio [Ita Cod.] dicere: Non te indigeo, quia omnes nos indigemus; sicut prædicator quilibet non potest dicere subjectis: Non vos indigeo, quia necesse habet sumptus accipere ut valeat implere officium sibi commissum. Dicit enim apostolus Paulus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? SINGULI AUTEM ALTER ALTERIUS MEMBRA, id est, ego tibi sum oculus, ille mihi pes, tu mihi manus: sic invicem onera nostra portamus, unum corpus sumus, et alter alterius membra, implentes illud: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Et hoc in Christo Jesu, quia in ipso nobis, et per ipsum omnis tolerantia datur, et dilectio, ut alterutrum sufferre possimus.

IV.

Lectio Epistolæ beati Pauli apostoli ad Romanos (XII, 6): Fratres, habentes donationem secundum gratiam, quæ data est vobis, differentes.

COMMENTUM LUCULENTII.

Inter docere et exhortari hoc interest: major est qui docet quam qui exhortatur; docere non potest nisi sit doctus, quia qui non fuerit discipulus veritatis, erit magister erroris. Exhortari vero omnes possumus dante Deo, qui bonum operatur, et cæteros ad peragendum hortatur. Hinc Apostolus dicit ad Titum: Hæc loquere et exhortare. Et Dominus in Evangelio: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.

Donum non ex nostro, sed ex donantis pendet ▲ tuas æternitates. QUI EXHORTATUR IN EXHORTANDO. arbitrio. Sed donationes quæ donantur, quas in sequentibus Apostolus enumeratus est, superius pertinent ubi dixerat: In uno corpore multa membra habemus ; et recte donationes vocantur, quia desuper dantur Omne enim datum optimum et omne donum perfectum de sursum est. Et illud Pauli : Quid enim habes quod non accepisti, et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ? Et recte dicit: SECUNDUM GRATIAM QUE DATA EST VOBIS, DIFFERENTES; quia quantum gratia sancti Spiritus tribuit, tantum quis accepit, sicut superius dixerat: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Non enim quilibet hoc aut illud quod vult accipit, sed gratia sancti Spiritus illi largiri dignatur. Et bene differentes, quia differt una donatio ab alia. Ego enim habeo quod alius non habet, B bet facere, non cum irrugata facie. Hilarem enim et tu habes quod ego careo, et ille alius habet quod nec ego nec tu habemus. Sic differt una ab alia donatione. Alii datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ. Nullus omnia habet nisi ipse solus, super quem septiformis Spiritus requievit, cui non ad mensuram dat Deus Spiritum. Cæterum fideles inter omnes habent omnia.

SIVE PROPHETIA SECUNDUM RATIONEM FIDEI. Jam incipit enumerare donationes quæ sint, primo loco ponens prophetiam. Prophetia dicitur quæ non in præsenti videtur, sed in futuro protendit. Et bene dixit, secundum rationem fidei, quia fides illam promeruit. Nam lex vel prophetia secundum fidem datur, quia quantum quis habet fidem, tantum accipit a Domino, Christo dicente: Sicut credidisti, fiat tibi. Et Si bene habueritis fidem ut granum sinapis, diceretis huic monti: Tollere et mittere in mari, obediret vobis. El in Veleri Testamento legimus quosdam per fidem Deo placuisse; sicut Abraham, de quo scriptum est: Credidit Abraham Deo, et putatum est illi ad justitiam. Sed magis in Novo: SIVE MINISTERIUM [Cod., mysterium]; IN MINISTRANDO. De ministris Ecclesiæ dicit, scilicet diaconibus, subdiaconibus, et cæteris ordinibus, quæ qui accipit, fideliter et sollicite exercere debet, propter illud: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus suus super familiam suam? Et si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus. SIVE QUI DOCET IN DOCTRINA. De doctoribus Ecclesiæ dicit, qui ministerium prædicationis acceperunt fideles servi, et non abscondunt quod acceperunt. Scriptum est enim: Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? Et Daniel dicit: Docti fulgebunt ut splendor firmamenti; et qui ad justitiam crudiunt plurimos, sicut stellæ in perpe

C

D

QUI TRIBUIT IN SIMPLICITATE. De eleemosynariis dicit, qui egentibus necessaria præbent. Propter illud: Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Quod qui facit, cum simplicitate de

datorem diligit Deus; et si hilarem diligit, tristem sine dubio odit. Et alibi : In omni dato hilarem fue vultum tuum. Vel cum simplicitate facit, ne laudem captetur ab hominibus. Et propter illud: Cum facis elemosynam, nesciat sinistra tua. QUI PR.EEST IN SOLLICITUDINE. De his dicit, qui præsunt in Ecclesia, qui locum magisterii accipiunt, admonet ut solliciti sint supra gregem sibi commissum, ne aliquis propter ejus inertiam pereat, et dicatur ei: Sanguinem ejus de manu tua requiram. Quos idem admonet dicens: Attendite vobis et universo gregi. Et iterum: Pascite qui in vobis est gregem Dei. QUI MISERETUR, IN HILARITATE facere debet, juxta præfatam rationem. Vel qui nescienti litteras imbuit, cum hilaritate facere debet, sicut dictum est: In omni dato hilarem fac vultum tuum. DILECTIO SINE SIMULATIONE. Fingere reproborum est, qui timent ne puniantur; diligere, filiorum, et ideo nulla finctio debet esse in Christiano. Multi videntur diligere foris, interius machinantur malum: quorum typum Joab tenuit, qui tenens manu sua mentum Amasæ, defixit gladium in ventrem ejus. De talibus scriptum est: Simulator ore decipit amicum suum. Et Psalmista : Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Et iterum: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. Sed viri Christiani dilectione, sicut dixi, non simulata debent esse, sed cum exhibitione operis, propter illud: Qui viderit fratrem suum ncessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?

ODIENTES MALUM, ADHERENTES BONO. Odientes malum, id est diabolum, de quo Dominus dicit in Evangelio: Malus homo superseminavit zizaniam in medio tritici, et abiit, et venit malus, et rapuit. Adhærentes bono, id est Christo, dicentes cum Psal

mista: Mihi autem adhærere Deo bonum est. Aliter : Adetur, non est spes, sed quæ non videtur. In omnibus

C

odit malum, id est vitia et peccata. Adhærentes bono, virtutibus spiritualibus, quas enumerat Paulus dicens: Fructus est spiritus, charitas, gaudium, pax, patientia, et cætera his similia. Non edim sufficit odire malum, nisi e contrario adhæreatur bono. De quo Psalmista dicit: Declina a malo et fac bonum. Ante certe malum odire debemus hominem, scilicet non naturam ejus, sed vitium. Sicut ille faciebat qui dicebat Iniquos odio habui. Adhærere bono propter illud: Cum sancto sanctus eris. CHARITATE FRATERNITATIS INVICEM DILIGENTES. Ibi est enim vera fraternitas, ubi est vera charitas, et ideo invicem diligere debemus, dicente Domino: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Sciendum est enim quia fratres B uterini in tantum se diligunt, ut unus pro alio morti se tradat. Et si illi tantum se diligunt, quanto magis spirituales se debent diligere! Omnes enim redempti in Christo fratres sumus, Domino dicente: Omnes enim vos fratres estis. De qua fraternitate sanctus David dicit: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum HONORE INVICEM PRÆVENIENTES, id est antevenientes. Omnes enim nos invicem diligere debemus et honore prævenire, propter illud: Cum vocatus fueris ad nuptias, non discumbas in proximo loco. Dicit et alibi idem : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Non enim debes exspectare ut quis te prius diligat, sed tu potius eum debes prævenire diligendo, quia si te alius prior diligat, jam non tam magnam habes mercedem. Si enim diligis eos qui te diligunt, quam mercedem habebis ? nonne ethnici hoc faciunt ? SOLLICITUDINE NON PIGRI. Superius dixerat, qui præest in sollicitudine; et hic, sollicitudine non pigri. Superius admonuerat, hic omnes hortatur. Sed quid est quod dicit: Sollicitudine non pigri, cum Dominus dicat: Nolite solliciti esse ? Et ipse alibi: Nihil solliciti sitis. In his enim quæ Dei sunt, quæ animæ necessaria sunt, non pigri, non solliciti esse debemus, scilicet in jejuniis, in vigiliis, et oratione, et his similibus. Cæterum de transitoriis et caducis solliciti esse non debemus. SPIRITU FERVENTES; id est calentes, propter illud : Utinam frigidus esses aut calidus! sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. D In tepidis enim nauseatur Dominus, in frigidis injuriam patitur, in ferventibus inhabitat. Judas enim quia tepidus erat, evomuit eum Deus. Sicut enim succensæ ollæ non appropinquant muscæ, tepidæ vero superinsedunt (Ita cod.), sic qui ferventes sunt in illo igne, de quo Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? illis appropinquare non audent maligni spiritus, tepidum vero illudunt. Et ideo in bono opere non tepidi, sed ferventes esse debemus. DOMINO SERVIENTES, id est ejus præceptis obedientes. SPE GAUDENTES. Spe gaudet qui non respicit ea quæ videt, sed futurum exspectat gaudium. Spes enim quæ viIta etiam Cicero pro Archia Class, AA, t. II,

enim quæ patimur propter spem gaudere debemus, monente Jacob apostolo: Omne gaudium existimate vos, fratres mei, cum in variis tentationibus incideritis. Spe gaudentes, IN TRIBULATIONE PATIENTES. De gaudio enim spei tolerat tribulationes, scilicet multo majora esse quæ pro illis promissa sunt præmia. Et ideo in omnibus tribulationibus gaudere debemus, propter illud: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Et iterum: Si quid patimini propter justitiam, beati.

:

ORATIONI INSTANTES. Necessaria est valde oratio, quia ut tribulatio possit tolerari, precibus est insistendum. Præstat enim vobis auxilium in adversis oratio assidua. Et ideo præcipit orationi insistere. Et Dominus in Evangelio: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato. Et Petrus: Vigilate itaque orantes, omni tempore. NECESSITATIBUS SANCTORUM COMMUNICANTES. Dupliciter intelligi potest, scilicet ut sancti tribulantur, sic cum illis contribulemur, propter illud: Si fuerimus socii passionum, simul et resurrectionis erimus. Et illud: Scientes eamdem passionem ei, quæ in mundo est, veræ fraternitati fieri. Vel certe ad fidem venientes, infideles eorum substantiam diripiebant, quos idem Apostolus laudat: Nam et vincti compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Hortabat a cæteros Apostolus Recordamini fratrum [Cod., fratribus] qui erant in Jerusalem. Sicut tunc, ita et nunc, necessitatibus sanctorum communicandum; hoc est in cibo, et potu, et vestimento, et in omnibus quæ indiget frater. Qui enim habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ? HOSPITALITATEM SECTANTES. Magna virtus est hospitalitas. Per hanc quidam placuerunt Deo, angelis hospitio receptis; sicut Abraham vel Loth, qui propter hospitalitatem de Sodoma liberari meruerunt. Legimus enim quod non solum venientes suscipiebat, sed trahebat; unde et angelos in suo hospitio suscipere meruit. Hic datur intelligi, quia hospites non solum invitandi, verum etiam trahendi sunt. Inter suscipere hospitem et hospitalitatem sectari, multa distantia est. Multi hospites ad se venientes suscipiunt, sed non est hoc hospitalitatem sectari. Sed qui circumeunt vicos et plateas, invitos trahentes hospites ad domum suam, isti sunt sectatores hospitalitatis. Habemus enim scriptum quod duo discipuli Domini eum ad hospitium cogentes, in fractione panis cognoscere meruerunt, quem per totum spatium itineris non cognoverant. Scriptum est enim: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed et factores legis justificabuntur. Hinc Dominus in fine dicet: Hospes fui, et suscepistis me.

BENEDICITE PERSEQUENTIBUS VOS, BENEDICITE ET NOLITE MALEDICERE. Ipsum est quod et Dominus dicit : Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Hoc enim et ipse prior fecit, quando in cruce pro crucipag. 248.

figentibus se rogavit Patrem, dicens : Pater, ignosce A talibus flendum est, quia scriptum est: Beati qui lu

illis, non enim sciunt quid faciunt. Sicut et nos ini-
micis nostris bonum potius quam malum reddere de-
bemus, propter illud quod monet Petrus : Non red-
dentes malum pro malo, nec maledictum pro male-
dicto, sed e contrario benedicentes. Multi sunt qui
non maledicunt, sed e regione benedicunt. Isti im-
plent apostoli Pauli præceptum : GAUDERE CUM GAU-
DENTIBUS, FLERE CUM FLENTIBUS. Evidenter percun-
ctandum est cum quibus gaudendum, cum quibus
sit flendum. Non est gaudendum cum his qui gaudent
in acquisitione rerum temporalium, in copia auri et
argenti, et in venustate mulierum, in procreatione
filiorum, qui lætantur cum male fecerint, et exsul-
tant in rebus pessimis. Cum his talibus non est gau-
dendum, quia de his scriptum est : Væ vobis qui ride- B
tis nunc ! quia lugebitis et flebitis. Sed cum illis est
gaudendum qui gaudent pro spe vitæ æternæ, qui-
bus dicit Dominus: Gaudete, quia nomina vestra
scripta sunt in cœlo. Vel cum eis qui in persecutioni-
bus positi gaudent, tenentes apostoli Jacobi præcep-
tum qui dicit: Omne gaudium existimate vos, fratres
mei, cum in variis tentationibus incideritis. Talibus Do-
minus dicit: Iterum videbo vos, et gaudebit cor ves-
trum. Flendum quoque non cum illis est qui dolent
in amissione rerum, in morte parentum, sed cum
illis flere debemus, qui propria peccata deplorant,
conversi ad fidem, quod nequiter egerunt deflentes,
sicut ille facicbat qui dicebat: Ego enim sum mini-
mus apostolorum, qui non sum dignus vocari aposto-
lus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Cum his

C

gent, quoniam ipsi consolabuntur. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum gaudii, convivii exultantis [Cod., cibi tantis].

IDIPSUM INVICEM SENTIENTES. Hæc sententia in superficie obscurior videtur cæteris ; attamen idipsum invicem sentire debemus, quod variare non licet, scilicet quod sentis de Patre, hoc de Filio, hoc de Spiritu sancto. Sicut habes in psalmo: In pace in idipsum, obdormiam et requiescam. Potest aliter intelligi, quod dicit idipsum, scilicet ut unanimes una voluntate simus, sicut de primitiva Ecclesia in Actibus apostolorum : Erat illis cor unum et anima una. Ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Vel certe de tribulationibus

intelligi potest in compatiendo cæteris, sicut supra : Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus : si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: et si fuerimus socii passionis, simul et consolationis erimus. NON ALTA SAPIENTES, SED HUMILIA RESPICIENTES. Quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam. Et alibi scriptum est: quia radix omnium malorum es superbia. Et Psalmista: Alta a longe agnoscit, id est superbiam. Et ideo juxta apostoli Petri præceptum, humiliari nos debemus in conspectu Dei. Dominus enim sic ait: Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea? Et Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Superbia de angelis dæmones fecit humilitas vero de hominibus angelos.

༥.

Lectio Epistolæ beati Pauli apostoli ad Romanos (XII, 16): Fratres, nolite esse prudentes apud vosmetipsos.

COMMENTUM LUCULENTII.

Superiori capitulo dixerat: Non alta sapientes, id est superba. Subdit: NOLITE ESSE PRUDENTES APUD VOSMETIPSOS. Duas novimus prudentias, Dei et diaboli, carnis et spiritus. De prudentia Dei idem ipse dicit: Estote prudentes sicut serpentes. De prudentia carnis idem apostolus dicit: Prudentia carnis mors est; et Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes ! Et notandum quia non dixit tantum, nolite esse prudentes; sed cum omni additamento, apud vosmetipsos. Apud semetipsum prudens est ille qui ulcisci se vult de inimico suo, qui maledicenti se remaledicit, percutientem se percutit. Hic talis apud semetipsum prudens est. Nos prudentiam animæ tenere debemus, ut possimus resistere malo; prudentiam carnis nequaquam, ut nos ulciscamur. NULLI MALUM PRO MALO REDDENTES. Nullus nostrum malum pro malo reddere debemus [debet], sed potius pro malo bonum: propter illud: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Qui malum pro malo red

dit, filius est Adæ ; qui bonum pro bono, filius est hominis; qui malum pro bono, filius est diaboli: sicut Judæi quibus Dominus multa bona opera ostendit pro quibus occiderunt eum. Et ideo filii diaboli appellati sunt, Domino eis dicente: Vos ex patre diaboli a estis. D Qui vero reddidit bonum pro malo, filius est Dei, qui pro Judæis crucifigentibus oravit dicens : Pater, ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt. PROVIDENTES BONA NON TANTUM CORAM DEO, SED ETIAM CORAM OMNIBUS HOMINIBUS. Id est facientes bona, ostendentes bonum, operantes bonum, non ut ab hominibus laudes captemini, propter illud: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; sed propter intentionem vitæ æternæ, vel ut cæteris bonum exemplum ostendamus, Domino dicente Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. Et illud Apostoli: Conversationem vestrum inter gentes habentes bonam, ut in eo quod de

a De patre diaboli videndus est Photius in Amphilochianis,

« PoprzedniaDalej »