Obrazy na stronie
PDF
ePub

PRIVILEGIUM

MONASTERII SANCTI GERMANI, PARISIENSIS EPISCOPI,

SIVE CHARTA a QUA GERMANUS, PARISIENSIS EPISCOPUS, IMMUNITATES CONCEDIT PARISIENSI

BASILICE SANCTE CRUCIS ET SANCTI VINCENTII.

(Ex Brequigny opere cui titulus ; Diplomata, chartæ, epistolæ et alia monumenta ad res Franciscas pertinentia.)

21 Aug. 566. — Dominis viris apostolicis, sanctis et in Christo fratribus, omnibus episcopis Parisiace urbis cum gratia Dei futuris, et celesti visitatione ditatis, Germanus peccator. Omnibus non habetur incognitum, qualis ac quantus circa monasteria et ecclesias, aut erga Deum timentium virorum fuerit inclite memorie gloriosissimus Childebertus rex, cujus summa benivolentia multis largita est copiosa beneficia, et immunitati nostre stabilitatem perpetuam. Scilicet cogitans quia, qui ista temporalia reservaret metenda, sibi multo majora a Deo illi attribuerentur, si ob ejus... Sic apud Bulliardum) ecclesias et templa fundaret, et egentium inopiam sustentaret, et pro magnis parva offerret, atque pro terrenis celestia adipisceretur. Unde et nobis ob sepulturæ suæ meritum aliqua a se considerare mandavit et considerata cessit. Itaque B inclitus iste princeps Parisius basilicam in honore sanctæ crucis et domni Vincentii vel reliquorum sanctorum in unum membrum construxit, et sibi sepulturam inibi collocavit, ac largitatis suæ copiam per testamenti sui paginam nobis habere decrevit, et habendi meritum loco tanti ordinis constituit. Sed dum pagina testamenti sui et cordis fides sub humana fragilitate temporaliter vigeret, agente in quorumdam calliditate, ne æterna illi tribueretur beatitudo, ac scriptum non sortiretur effectum, simulque abbas et congregatio deputata non perciperent, ac sterilitate victus et vestitus deperirent, monuit me illius

A recordatio, et ob amorem illius terruit me tanta securitas simulque pietatis et caritatis affectus; ille etenim post Deum, dum superesset, fuit nostra immunitas et securitas, pax et recuperatio ac sequestratio omnis a civili negotio. Nos vero in hac re pietati illius consulentes, et cæterorum Regum velle stabiliri conantes, caritatem fraternæ dilectionis vestræ nobiscum volumus concordari, quatinus illius sancti loci honor celeberrimus et memoria jam dicti principis gloriosi eniteat eodem in loco omnibus ejus ævi temporibus, habeatque abbatem ex propria congregatione ipsa ecclesia, qui sub gubernatione regum, per successiones eumdem locum provideat; sitque alienus pontifex omnis Parisiorum ab eodem loco, ut non deinceps aliquam potestatem in omnibus ad ipsum locum pertinentibus habeat; simulque sancimus ut nullus metropolitanus, aut aliquis suffraganeus ejus, causa alicujus ordinationis illuc ingredi præsumat, nisi solummodo ab abbate ejusdem loci vocatus venerit ad sanctitatis misterium celebrandum, aut ad ecclesias consecrandas, aut ad benedictiones clericorum vel monachorum instituendas; quod debitum renuere nullatenus debet. Cæterum quicquid a die præsenti, tam a tempore meo, quam et successorum meorum omnium in sede Parisiorum residentium episcoporum, vel a Deum timentibus principibus ejusdem plebis, in fiscis, villis, agris, in auro vel argento fuerit delegatum vel donatum, ut ad in

C

a Privilegium hoc immunitatis primus typis mandari curavit Breulius cum notis suis, in editione Historiæ Aimoini (Aimoini Hist., p. 74 seq., edit. 1603), in quam illud inseruit. Codicem Aimoini manuscriptum quo usus est, nos ipsi vidimus in bibliotheca abbatiæ sancti Germani a Pratis et sæculo XI tribuimus. In eo fit mentio præcepti immunitatis a Childeberto concessi, at ibi transcriptum non est. Chartam sæpius recusam a Gerardo Dubois (Hist. eccles., Paris., lib. 11, cap. 6), Cointio (Annal. eccles., t. II, p. 63), Felibiano (Hist. Paris., t. III, p. 16), et aliis qui de antiquitatibus Parisiorum scripsere, vulgavit tandem Bulliardus (Hist. S. Germani a Pratis. prob., p. 2), ex originali, ut vocat, depromptam, exarato in cortice, et quod ipse Breulius viderat. Magna fuit de sinceritate hujus chartæ controversia, præcipue inter J. Launoium et Rob. Quatermairium *. Hic notabimus: Mabillonium, cui jura Sangermanensis monasterii cordi esse debuerunt, non ausum fuisse veritatis hujus instrumenti se assertorem constituere (Annal. Bened., t. I, p. 137); Cointium (Annal. eccl., D t. II, p. 64 et seq.) pro fictitio apographo habuisse id quod Bulliardo autographum visum est. Falsum autem præcipue arguit Cointius ex subscriptionibus

Episcoporum, quæ fere omnes nulli episcopo sedem suam assignant, ut infra declarabimus. Sic et Gerardus Dubois, qui confictum conjicit apographum post tempora Gregorii papæ VII (Ubi supra, p. 92). Quod si nobis fas sit sententiam nostram aperire de hoc instrumento, apographum censemus non quidem omni ex parte confictum, sed forte in pluribus locis, certe in subscriptionibus quoad sedes episcoporum subscribentium, adulteratum ab imperito falsario, qui chartæ fidem abstulit. Fatebimur plures ex Romanis pontificibus privilegium in ea contentum confirmasse seculis x et x (Gall. christ., 2a edit., t. VII, col. 417). Cum vero, seculo xvn frequenter impetitum, litium infinitarum fons esset perpetuus inter Parisienses antistites et Sangermanenses abbates et monachos, inter utrosque intervenit concordia anno 1668 (Gall. christ., ubi supra), et missa disputatione de sinceritate primigenii documenti, unicuique jura sua in postremum assignata sunt.

* Launoii Inquisitio in chartam immunitatis S. Germani, 1657, Quatermairii Privil. S. Germani propugnatum, 1657, S. Germani jura propugnata, 1668, etc.

tegrum habeat volo, rogo, conjuro. Decrevi etiam A cetius Lugdunensis episcopus in Christi nomine, peper hanc cartulam immunitatis et cessionis, meam basilicam superius memoratam sine gestorum obligatione manere. Et quia id antea consuetudo non fuit, et modo a regibus et principibus mihi est concessum, voluntatem pietatis vestræ in hoc scripto pretermittere nolui, sed in omnibus per vos roborari, et conformari exposco, ut deinceps ratum permaneat. Et si quis unquam fuerit, qui contra hanc deliberationem meam, quam ego pro firmitatis studio cum metropolitani et reliquorum episcoporum consilio ac suasione decrevi conscribere, quoquo tempore venire temptaverit, aut fortassis locum refragandi quesierit, in primis a liminibus sanctarum ecclesiarum ab omnibus episcopis et sacerdotibus Dei,

tente apostolico domno et fratre meo Germano episcopo et domna Ulthrogothe regina, atque domna Chrodesinta ac Chroberga, constitutionem hanc, scilicet a presenti tempore a successoribus domni Germani episcopi perpetuo custodiendam relegi, et manus mee subscriptione corroboravi notato die b. Pretextatus Cabillonensis episcopus, deliberationem superius comprehensam, rogante et presente domno Germano episcopo, gaudenter suscepi relegendam et subscripsi notato die. Felix Aurelianensis episcopus juxta consensum et deliberationem domni Germani in perpetuo mansuram, subscripsi notato die. Eufronius Nivernensis episcopus, rogante domno apostolico Germano episcopo, hanc deliberationem relegi

episcopus, juxta consensum et deliberationem fratris mei Germani episcopi consensi et subscripsi notato die. Donnolus Cenomanensis episcopus, consensi et subscripsi notato die. Caletricus peccator, juxta consensum et deliberationem domni Germani episcopi, consensi et subscripsi notato die. Victurius peccator, juxta deliberationem hanc, Germano presente fratre meo et rogante, consensi et subscripsi notato die. Leodebaudus peccator consensi et subscripsi notato die.

tam presentis temporis quam futuri, sit excom- B et subscripsi, notato die. Domicianus Carnotensis municatus, et alienus a pace, et in futuro judicio cum sanctis et amicis Dei, in quorum honore hec conscriptio facta est, meum ac dominorum meorum metropolitanorum seu episcoporum presentium super se adesse sentiat judicium, et sit anathema maranatha. At insuper ut hec cartula firmiorem possit adipisci plenitudinem, comprovincialium dominorum episcoporum et fratrum meorum presbyterorum seu diaconorum conscriptionibus ipsam volui corroborare. Actum Parisius civitate, sub die XII Kalend. septembris, anno 5 Chariberti regis ". Germanus peccator hanc cartulam cessionis et emunitatis a me factam relegi et subscripsi, sub die quo supra. Ni

[blocks in formation]

Amanuensis notarius, sub jussione domni Germani episcopi, hoc privilegium cessionis scripsi et subscripsi.

signatur. Prætextatus enim tunc erat episcopus Rotomagensis, Felix Nannetensis, Eufronius Turonensis, Domitianus Andegavensis; ut arguit Cointius (Ubi supra, p. 67) ex subscriptionibus concilii Turonensis habiti post menses duos et 27 dies a tempore quo data fingitur charta de qua agimus.

SANCTI GERMANI,

PARISIENSIS EPISCOPI,

EXPOSITIO BREVIS

ANTIQUE LITURGIE GALLICANE

Ex ms. Codice sancti Martini Augustodunensis a D. Martene exscripta Thes. anecdot. t. V.

D. MARTENE ADMONITIO.

Post abrogatam apud patres nostros antiquam Ecclesiæ Gallicanæ Liturgiam, quæ ei suffecta est missa Romana, brevi tempore adeo prævaluit, ut paucis post annis omnis illius memoria apud universos pene oblitterata videretur, vixque ipsius nomen apud aliquos audiri contingeret. Quapropter qui nostra ætate de rebus liturgicis tractaverunt scriptores accurati, hanc in se provinciam in primis susceperunt, ut eam jacentem ac pene sepultam in tenebris, ex pulvere suscitarent. Primus nec sine digna laude id tentavit piæ memoriæ cardinalis Bona in libro: Rerum liturgicarum, cap. 12, ubi antiqui ritus Gallicani vestigia

86 ex veteribus scriptoribus ob oculos ponit. Sed hæc pro rei dignitate et magnitudine levia sunt. Multo felicius rem exsecutus est vir multæ eruditionis Josephus Thomasius, qui Romæ tres veteres Codices Liturgiæ Gallicanæ ex bibliotheca reginæ Sueciæ typis mandavit, rursum Parisiis recusos a Mabillonio cum veteri Lectionario Gallicano ab eo in Luxoviensi monasterio reperto, et eruditis observationibus illustrato: qui et ipse quartum Liturgia Gallicanæ Codicem ex bibliotheca Bobiensi publici juris fecit in Musei Italici tomo primo. Verum his omnibus in libris, id unum duntaxat, quod tamen præcipuum est, habemus, ut eas sciamus preces, quas ad altare celebrans sacerdos recitaret, cum lectionibus quas sacri ministri populo pronuntiabant. At quid interim chorus decantaret, quove ordine, nos hactenus latebat. Id quidem auctoritate veterum demonstrare quidam tentaverunt; verum omnino fere incassum. Nam præterquam quod in multis defecerunt, in aliquibus etiam erraverunt.

Illud autem emolumenti ex sequenti Expositione antiquæ Gallicanæ Liturgia accidit, ut integrum illius ordinem, quidve in choro cantaretur, penitus resciamus.

Nam primo Liturgia incipiebat ab antiphona, quam cum versu psalmi et gloria Trinitatis chorus præcinebat.

2. Antiphonam sequebatur præfatio, seu admonitio ad populum, quam sacerdos prælegebat ad hortandam plebem, ut ad quam convenerat solemnitatem debita cum veneratione celebraret. Non me latet quosdam inter antiphonam et præfationem constituere hymnum angelicum a choro decantandum. Verum id absque ullo auctoritatis fundamento. Nam duo ex Gregorio Turonensi loca, quæ ad id probandum proferunt, nihil prorsus evincunt, sed hymnum illum in quibusdam aliis supplicationibus publicis decantatum fuisse demonstrant. Imo in Liturgia Gallicana, quam ex Codice Bobiensi vulgavit Mabillonius, hymnus Gloria in excelsis Deo pro gratiarum actionibus post missam privatim recitandus constituitur. Itaque antiphonam sequebatur præfatio seu prælectio, unde in nostra sequenti expositione dicitur Antiphona ad prælegendo, id est ante præfationem quam per modum exhortationis prælegebat sacerdos.

3. Post præfationem diaconus alta voce silentium indicebat, cujus ritus meminit Gregorius Turonensis lib. vi Hist. Franc. cap. 8, his verbis : « Unde factum est, ut quadam die dominica postquam diaconus silentium populis, ut missæ auscultarentur, indixit, » etc. Quo loco missæ pro orationes sumi non dubito. 4. Indicto silentio, sacerdos populum salutabat, ac populi responsioni collectam subjiciebat a cunctis flexis genibus devote audiendam, ut probant sancti Cæsarii quidam sermones.

5. Post collectam chorus cantabat trisagium, et quidem græce et latine, quod sequebatur canticum Zachariæ Benedictus Dominus Deus Israel. Hoc tamen canticum in Quadragesima cum aliis lætitiæ hymnis supprimebatur.

6. Sequebatur lectio ex prophetis et ex apostolo. Nam præter Evangelii lectionem, duas, unam ex veteri, alteram ex Novo Testamento, lectiones cantabant, quem ritum videre est apud Gregorium Turonensem lib. 1 de Miraculis sancti Martini cap. 5, ubi hæc habet : « Factum est ut illa Dominica, prophetica lectione jam lecta, ante altarium staret, qui lectionem beati Pauli proferret. » In sanctorum festivitatibus sive martyrum, sive confessorum acta eorum etiam publice legebantur, ut auditis eorum virtutibus populi ad similia perpetranda accenderentur. Ita Gregorius Turonensis, lib. 1 de Gloria martyrum cap 86, lectam fuisse sancti Polycarpi passionem narrat.

7. Lectionibus pronunciatis, chorus hymnum trium puerorum decantabat, et quidem, ut reor, per modum responsorii, quem sane hymnum a Gregorio Turonensi, Historia Francorum lib. vII, cap. 3, psalmum responsorium dici conjicio. Nam quælibet ex Scripturis cantica psalmorum nomine donare consueverant veteres. Porro ad hunc ritum spectare existimo canonem 13 concilii Toletani iv, « Ut per omnes Hispaniæ Ecclesias vel Galliæ in omnium missarum solemnitate decantetur hymnus trium puerorum in pulpito. »>

8. Dum diaconus ad analogium Evangelium cantaturus procederet, chorus interim trisagium præcinebat, quod quantato Evangelio iterum repetebat.

9. Post Evangelium, episcopus verbum e suggestu habebat ad populum; aut si per infirmam valetudinem id sibi non liceret, vel forte tardioris esset linguæ, homilias proprias aut ab aliis compositas, maxime sanctorum Patrum, pronuntiari a sacerdotibus aut diaconis jubebat.

10. Deinde diaconus super audientes et catechumenos preces constitutas effundebat, de quibus ritibus satis egimus in libro 1 de antiquis Ecclesiæ ritibus.

11. Ejectis catechumenis, diaconus silentium indicebat; tum corpus Domini in turri conservatum ex præcedenti sacrificio deferebat ad altare, ut constat tum ex hac nostra expositione, tum ex Gregorii Turonensis libro de Gloria martyrum, cap. 85. Romani non in turri, sed in capsa illud deferebant, idque in nonnullis etiam Gallicanis Ecclesiis observabatur. Porro ex hoc ritu lucem aliquam afferre possumus canoni 17 concilii Arausicani 1, ad quem omnes fere eruditi hactenus cæcutiunt : « Cum capsa et calix offerendus est et admixtione Eucharistiæ consecrandus,» ut scilicet capsa dominicum corpus continens

afferatur ad altare, cum facienda est in missa oblatio calicis cum admixtione seu præsentia Eucharistiæ consecrandi.

12. Allata ad altare Eucharistia, fiebat panis et vini consecrandi oblatio, atque interim chorus canebat Sonum, id est antiphonam quæ nostro offertorio respondebat, aut quid simile. Forte Sonus aliud nihil erat quam quod Expositio nostra mox Laudes appellat. Laus autem in Missali Mozarabum constat ex Alleluia et uno versiculo, sed in Gallicana Liturgia ter repetitum fuisse Alleluia ad-significanda tria tempora, ante legem, sub lege, et sub gratia, docet nostra Expositio, idque forsan cum triplici versiculo.

13. Facta oblatione, sacra recitabantur diptycha, hoc est nomina episcoporum et aliorum scripta in tabella altari superposita. Hujusmodi tabellam eburneam vidi in Ecclesia Bituricensi, in qua archiepiscoporum nomina continentur, sed hodie nullus illius usus superest apud Biturigas.

14. Recitatis diptychis, sacerdos Collectionem post nomina dicebat, postea pacis osculum fideles sibi invicem impertiebant; tum sacerdos recitabat Collectionem ad pacem, quam sequebantur contestatio (ita præfationem illi appellabant) et canon qui brevissimus erat.

15. Post consecrationem sacerdos recitabat orationem Post secreta, quæ verba demonstrant consecrationis verba secreto ac sub silentio a sacerdote fuisse prolata. Post ea fiebat confractio et commixtio Corporis Christi. Atque interim chorus antiphonam concinebat, eaque finita, sacerdos collectam ante orationem Dominicam recitabat, orationem Dominicam sequebatur altera collecta a sacerdote pronuntiata.

16. Ante communionem, benedictio populo impertiebatur, et quidem tribus orationibus ab episcopo, unica eaque brevi a simplici sacerdote, hoc modo: Pax, fides, et charitas, et communicatio corporis et sanguinis Domini sit semper vobiscum.

17. Dum fiebat communio, aut ea peracta, chorus psallebat Trecanum. Quid autem esset Trecanum non satis capio. Triplicem cantum vocis et etymologia significare videtur. In regula autem Aureliani præscribitur, ut psallendo omnes communicent. Erit forte qui Trecanum interpretetur symbolum apostolorum sanctæ Trinitatis fidem explicans, quod in Missali quidem Mozarabum post consecrationem ante communionem dicendum præscribitur, in Gallicana vero Liturgia post communionem recitaretur.

18. Tandem sacerdos dicebat orationem Post Eucharistiam, quam sequebatur alia collecta.

Hæ sunt fere omnes antiquæ Gallicanæ Liturgiæ partes, quas hic breviter ob oculos ponere et illustrare libuit ad promptiorem sequentis operis intelligentiam; in cujus parte seu epistola secunda multa alia notatu dignissima occurrunt, ea maxime quæ de Quadragesima et de traditione symboli competentibus narrat, in quibus ritus hactenus ignoti expenduntur.

Verum ad antiquorum rituum cognitionem, quam ex sequenti opere accipimus, illud accedit, et quidem longe majoris momenti, quod duo præcipua Ecclesiæ catholicæ dogmata de Eucharistia in ea clare omnino asseruntur. Transsubstantiationem dico, et realem Christi sub speciebus panis et vini præsentiam : quæ duo præsertim impugnant hodie heterodoxi. Primum clare enuntiatur his verbis: Panis vero in corpore et vinum transformatur in sanguine, dicente Domino de corpore suo: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Alterum cum ait : Antiquitus sanctis Patribus fuit, ut dum sacerdos oblationem frangeret videbatur quasi angelus Dei membra fulgentis pueri cultro concidere, et sanguinem ejus in calicem excipiendo colligere, ut veracius diceret verbum dicente domino, carnem ejus esse cibum et sanguinem esse potum.

Reliquum est ut de auctore hujus operis et de tempore quo scriptum sit breviter inquiramus. De auctore, cum nomen ejus non præferat vetus Codex sancti Martini Augustodunensis, ex quo illud descripsimus, nihil certo definire possumus; conjecturas tantum damus. Initio hæc leguntur: Germanus episcopus Parisius scripsit de missa. Igitur aut Germani fetum hic esse existimamus, aut prolixioris ejus operis epitomen, ab aliquo ejus discipulo conscriptam et forte in Æduensi sancti Symphoriani cœnobio, ubi ille vitam monasticam profitebatur, priusquam ad infulas ecclesiæ Parisiensis eveheretur.

De tempore quo scripta fuerit sequens missæ Gallicanæ Expositio, duo mihi certo constare videntur, primum post assumptum ad sedem Parisiensem Germanum; alterum ante abrogatam in Gallicanis Ecclesiis antiquam patrum nostrorum Liturgiam, quæ statim post inductam ejus loco missam Romanam non comparuit scriptam fuisse : id autem factum a Carolo Magno, hortante Adriano papa, vulgo docent qui de his rebus accuratius scripserunt, hoc est sub finem sæculi vin. Verum ut ad Germani episcopi tempora hanc scriptionem referam, illud facit, quod post lectas sanctorum Patrum homilias, declarat preces a diacono super catechumenos factas ante eorum et infidelium de ecclesia ejectionem, qui ritus vix Germani tempora attigit. Quapropter saltem medio sæculo vi opus sequens scriptum fuisse existimamus, cujus vel inconditus scribendi modus et barbara voces antiquitatem demonstrant; unde et religio nobis fuit quidquam in eis corrigere.

EXPOSITIO BREVIS

ANTIQUÆ LITURGIÆ GALLICANÆ

IN DUAS EPISTOLAS DIGESTA.

EPISTOLA PRIMA,

QUOMODO SOLEMNIS ORDO ECCLESLE AGITUR, QUIBUSVE INSTRUCTIONIBUS CANON ECCLESIASTICUS DECORATUR.

Germanus episcopus Parisius scripsit de missa: A Christi Hebræis litteris edidit. Servate ergo honorem -Prima igitur ac summa omnium carismatum missa canetur, in commemoratione mortis Domini, quia mors Christi facta est vita mundi, ut offerendo proficerit in salute viventium et requiem defunctorum. DE PRÆLEGERE.

Antiphona ad prælegendo canetur, in specie patriarcharum illorum qui ante diluvium, adventum Christi mysticis vocibus tonuerunt, sicut Enoc septimus ab Adam, qui translatus est a Deo, prophetavit dicens: Ecce venit Dominus in sanctis mirabilibus suis facere judicium (Judæ, 14), et reliqua. Quod testimonium Judas apostolus frater Jacobo, in Epistola sua commemorat. Sicut enim prophetantibus venit manus Domini super arcam, ut in damnatis daret reliquias terræ; ita psallentibus clericis procedit sacerdos in specie Christi de sacrario tanquam de cœlo in arca Domini, quæ est Ecclesia ut tam monendum quam exhortandum nutriat in plebe bona opera, et extinguat mala.

a

DE SILENTIO.

Silentium autem diaconus pro duobus rebus annunciat, scilicet ut tacens populus melius audiat verbum Dei, et sileat cor nostrum ab omni cogitatione sordida, quo melius recipiatur verbum Dei.

Sacerdos ideo datur populo, ut dum ille benedicit plebe dicens: Dominus sit semper vobiscum, ab omnibus benedicatur dicentibus: Et cum spiritu tuo: ut tanto magis ille dignus sit populo benedicere, quantum, favente Deo, de ore totius populi recipit benedictionem.

DE AIUS b.

Aius vero ante prophetia pro hoc cantatur in Græca lingua, quia prædicatio Novi Testamenti in mundo per Græca lingua processit, excepto Matheo apostolo, qui primus in Judea Evangelium

a Id est monendo et exhortando.

b Aius pro Agios hic poni nemo non videt, intelligiturque de trisagio seu brevi oratione quam chorus post benedictionem ante prophetiam decantabat, qualem forte legimus in missa Mozarabum in hunc modum, Agios, Agios, Agios, Domine Deus rex æterné, tibi laudes et gratias. Aut similem illi quam in Parasceve concinit Ecclesia Agios o Theos, Agios Ischyros, Agios Athanatos eleison imas.

Ita sacro Parasceves die Ecclesia Græce et Latine decantat Agios o Theos, Agios Ischyros, Agios

B

C

linguæ, quæ prima Evangelium Christi vel suo senio recipit, vel suis litteris docuit primum canticum. Incipiente præsule Ecclesiæ Aius psallet dicens Latino cum Græco, ut ostendat junctum Testamentum Vetus et Novum. Dictum Amen ex Hebræo instar tituli quod in trinitate linguarum instigante Deo Pilatus posuit super crucem confitens quamvis ignarus Jesus Nazarenus, id est Sanctum et Regem. Tres autem parvoli qui ore uno sequentes Khyrie Eleison Hebræa scilicet Græca et Latina, vel trium temporum sæculi, ante legem scilicet sub lege et sub gratia. DE PROPHETIA.

Canticum autem Zachariæ pontificis in honorem sancti Johannis Baptista cantatur, pro eo quod primordium salutis in baptismi sacramenta consistit, quod in ministerium Johannis Deo donante suscipit et deficiente umbra veteris, et oriente nova Evangelii claritate Johannes medius est prophetarum novissimus et evangelistarum primus ante faciem veræ Lucis radians lucerna fulsit: ideo prophetia quam pater ejus ipso nascente cecinit, alternis vocibus ecclesia psallet.

DE PROPHETA ET APOSTOLO.

Lectio vero prophetica suum tenet ordinem, veteris videlicet testamenti corripiens mala et adnuncians futura, ut intelligamus ipsum Deum esse, qui in prophetia tonuit, quam qui et in Apostolo docuit, et in Evangelico splendore refulsit.

DE APOSTOLO.

Quod enim propheta clamat futurum, apostolus docet factum. Actus autem apostolorum vel Apocalypsis Johannis pro novitate gaudii Paschalis leguntur, servantes ordinem temporum sicut historia Testamenti Veteris in Quinquagesimo, vel gesta sanctorum confessorum ac martyrum in solemnitati

Athanatos eleyson imas. Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis miserere nobis.

d Canticum illud ipsum est quod refertur Lucæ capite 1, quodque Ecclesia quotidie in matutinis Laudibus frequentare solet, scilicet Benedictus Dominus Deus Israel, etc.

Acta sanctorum martyrum et confessorum in Liturgia Gallicana olim recitata fuisse demonstravimus in lib. I de Antiquis Ecclesiæ ritibus cap. 4, art. 4, quem ritum Ecclesia Romana non recipiebat.

« PoprzedniaDalej »