Obrazy na stronie
PDF
ePub

Α

Rhodanus exundavit, ut copias messium denegaret; A gina obiit; propter cujus transitum interfecti sunt et intra Italiam ita fluvii exundaverunt, ut damna duo medici, Nicolaus et Donatus.

[blocks in formation]

Mauricius annis XXI Suevi a Leubegildo rege ob- jungitur; atque persequente Theuderico rege ger

tenti, Gothis subjiciuntur.

Indictione VI.

Gothi Recarido rege intendente, a fide catholica revertuntur.

manum suum Austrasiorum regem Theudebertum, vincentes Franci in Burgundiam moventes Austrasios, ad extremum ipsum occiderunt. Nec mora, victor Theudericus Mettis cum obiisset, Sigoberto fi

Avares adversus Romanos dimicantes, auro magis lio parvulo cum avia sua Brunihilde, regnum male quam ferro pelluntur.

Phocas annos Ix. Iste seditione militari imperator factus, Mauricium Augustum nobiliumque multos. ..... [Leg. interfecit].

Hujus tempore Parisini et Veneti per Orientem vel Egyptum civile bellum faciunt, ac se mutua cæde prosternunt. Prælia quoque Persarum gravissima adversus rempublicam excitantur, a quibus Romani fortiter debellati, plurimas provincias et ipsam Hierosolymam amiserunt.

Heraclius quinto imperii sui dum fungitur anno, Sisebotus Gothorum rex in Spania plurimas Romanæ militiæ urbes, quarto regni sui sibi bellando subjicit; et Judæos sui regni subditos, præter eos qui fuga lapsi sunt ad Francos, ad Christi fidem convertit. Hujus imperatoris temporibus, ad usque imperii sui annum 14, et Chlotacarii gloriosissimi Francorum principis regni sui annum 40, multa reipublicæ partibus, ubique pene a diversis gentibus dispendia illata fuere.

Cusurpatum reliquit ; qui vivente adhuc germano suo, nepotem suum ad petram in albis elidi jussit.

D

Per idem tempus victi filii sui a rege præfato Chlotacario capiuntur; ac præfata regina, prædictorum avia, ab eo capta, diversoque pœnarum genere afflicta, deinde camelo imposita, multis suis spectaculum præbuit: postremo ferocissimo [Forte ferocissimi] colligata pedibus equi tergo, extremum spiritum exhalavit. Cujusque deinceps corpusculum incendentes populi, sepulcrum ignis fuit; ad deinceps judicium paternum sine misericordia in germano et nepote quondam datum, in filiis redundavit ; eosque a quibusdam, ut aiunt, interemptos, monarchiam prænuncupatus rex in tribus regnis obtinuit ; quam feliciter religioseque gubernans, nunc cum prioribus regni sui anno 40 vitam ducit.

Fiunt igitur ab exordio mundi usque in æram præsentem, id est, 14 Heraclii et Chlotacarii regis annum 40, anni VMDCCCXXII.

EODEM TEMPORE.

LUCULENTIUS.

LUCULENTII

IN ALIQUOT NOVI TESTAMENTI PARTES

COMMENTARII

EX CODICIBUS PRISCIS BIBLIOTHECARUM VATICANE ET VALLICELLIANE.

I.

Lectio sancti Evangelii secundum Matthæum (vi, 24); In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: nemo potest duobus dominis servire, et reliqua.

COMMENTUM LUCULENTII.

B

IDEO DICO VOBIS NE SOLLICITI SITIS ANIME VESTRE QUID MANDUCETIS. Cum cibus plus pertineat ad corpus, quam ad animam, quare dicit: Ne solliciti sitis animæ vestræ, quid manducetis? sed animam hoc in loco pro præsenti vita nosse debemus ; sicut et in multis Scripturæ locis, ut est illud David: Viri isti animas suas posuerunt in manibus suis; et anima mea in manibus meis semper. Paulus quoque apostolus: Nec facio animam meam pretiosiorem quam me. Sicut et hic cum dicit: Ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis; ac si dicat: Vitæ vestræ qualiter vivere possitis. Sed quæritur quare dicat: Ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, cum Paulus dicat: Sollicitudine non pigri. Sed ibi sollicitudo spiritualis intelligenda est, in qua pigri esse non debemus, quia ea quæ spiritus sunt, cum aviditate quærere debemus. Ad exteriorem pertinens hominem, labor quidem exercendus est, sollicitudo tollenda. De qua Dominus Judæis, cum eos videret in terrena cupiditate laborare, dixit: Operamini non cibum, qui perit: sed qui permanet in vitam æternam. Et ideo quidem opus exercendum est, sicut Paulus apostolus dixit: Qui non vult operari, nec manducet. Et alibi: Operantes cum silentio manducent. Et hoc est quod ait: Ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis: ac si dicat: Qui majora dedit ; utique et minora præstabit; quia, qui animam et corpus fecit, dabit et subsidium. NONNE ANIMA PLUS EST QUAM ESCA? ET CORPUS PLUS QUAM VESTIMENTUM? Anima plus est quam esca, quia semper manebit; esca vero peribit. Et corpus plus quam vestimentum est, quia quamvis in cinerem redigatur, tamen instar prioris reformabitur. Scriptum est enim Velut amictum mutabis eos, et mutabuntur; vestimentum vero ad nihilum redigitur.

Quidam duos homines volunt intelligere Christum, A tuus, ibi est et cor tuum. et diabolum, quorum societas esse non potest. Quæ enim societas luci ad tenebras ? quæ conjunctio Christi ad Belial? vel quæ pars fideli cum infidele? subauditur nulla. Sed qui sint duo domini deinceps aperit cum subjungit: NON POTESTIS DEO SERVIRE, ET MAMMONE. Non enim dixit: qui divitias habent, Domnino servire non posse; sed qui divitiis serviunt. Multi enim habentes divitias non distribuunt eas ut domini, sed custodiunt ut servi. De qualibus dicit Apostolus: Thesaurizat sibi iram in die iræ, et revelationis in judiciis Dei. Et e regione, multi habent divitias, et distribuunt ut domini, non custodiunt ut servi, sicut Abraham, Isaac, Jacob, Job, cæterique qui suis divitiis bene præesse noverunt, eas fideliter distribuendo. AUT ENIM UNUM ODIO HABEBIT, ET ALTERUM DILIGET, id est Deum; AUT UNUM SUSTINEBIT, ET ALTERUM CONTEMNET; non dixit odio habet, sed contemnet, non ideo timet. Nullus enim tam demens est ut dicat, se Deum odio habere, sed Deus illum odit, qui præcepta illius contemnit, dicente propheta: Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Sicut enim ex uno fonte dulce et amarum, utrumque simul emanare non potest, ita nullus pariter duobus dominis, Deo scilicet et divitiis, servire potest. Non potestis Deo servire et mammonæ. Mammon Syrum est, quod Latine divitiæ nuncupatur. Nemo potest Deo pariter, et divitiis servire, quia qui Deo toto corde servierit, servus divitiarum esse non poterit. Omne quodcunque plus diligit homo, hoc est avarus, aurum Deum habet, et vorantium Deus venter est. Quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Et quid dicam ? quodcunque amplius diligit homo quam Deum, utique illi est Deus, et ideo nemo potest Deo servire et mammonæ ; quia qui avaritiæ studuerit, Deo servire non poterit: ubi enim est thesaurus

C

RESPICITE VOLATILIA CŒLI QUONIAM NON SERUNT,

auri et argenti. Sed in omni multitudine divitiarum, et varietate vestium non est coopertus, sicut unum existis, subauditur liliis agri. Non enim sericum, nec regum purpura, nec pictura textricum potest floribus comparari. Quid enim ita rubet ut rosa? quid ita candet ut lilium? violæ vero purpura, nullo superari murice, oculorum magis quam sermonum judicium est. Fecit enim Salomon vasa aurea in domo Domini, velut ad dignitatem regiam. Sed et ferculum fecit Salomon de lignis Sethim, columnasque fecit argenteas, ascensum purpureum, reclinatorium aureum medio claritate constravit propter filias Jerusalem. Ferculum enim sanctam significat Ecclesiam, columnæ vero sanctos doctores, sicut de quibusdam eorum dictum est: Jacobus et Cephas, et Johannes, qui videbantur columnæ esse. Ascensus purpureus sanctos significat confessores, reclinatorium aureum, divinam sapientiam. De qua alibi: Thesaurus desiderabilis, requiescit more sapientis. Filiæ Jerusalem significant animas sanctas. Quamvis enim sic decoratus fuisset Salomon, tamen nunquam potuit sic candidum habere vestimentum ut est lilium, nec purpureum sicut viola, nec coccineum sicut rosa. Spiritualiter per lilium significatur virginitas, per violas confessores, per rosas martyres. Salomon namque virginitatem non habuit, sed etiam cor ejus depravatum est per mulieres.

NEQUE CONGREGANT IN HORREA, ET PATER VESTER COELES-A Insuper, et quod non petisti, dabo tibi, divitias sæculi, TIS PASCIT ILLA. Dederat comparationem de majore ad minorem; de anima ad corpus, et de minore ad majorem, de esca ad animam; nunc iterum de minore ad majorem dat comparationem, de volucribus ad hominem cum dicit: Respicite volatilia cœli. Quidam volatilia coli angelos intelligere voluit, propter illud: Volavit, inquit propheta, ad me unus de seraphin, qui non laborant. Ideo quidem visione Dei perfruuntur, dicente Petro apostolo: In quem desiderant angeli prospicere. Sed nequaquam ita intelligendum est, ut homo malus sit apud Deum quam angeli. Sed melius est ut intelligamus volatilia coli, aves quæ per hunc aerem discurrunt, unde et aves cœli vocantur: non laborant neque metunt, sed rostro, et unguibus pascuntur. Si inquit volatilia coli, quorum anima B cum corpore moritur, Deus sic pascit, quanto magis vos qui ad imaginem Dei facti estis illis? Ratio enim hæc non ad numerositatem, sed ad comparationem intelligenda est. Si ad numerum intelligas, plus sunt volatilia cœli quam homines; sed ad quantitatem, et comparationem est intelligendum quod dicit: NONNE VOS MAGIS PLURES ESTIS ILLIS? id est meliores et chariores estis, et plus valetis; illa enim si læsa fuerit anima, corpus interibit. Homo moritur corpore, anima ad cœlestia tendit. Deus enim omnipotens non homines propter aves, sed aves propter homines fecit, et propter homines venit in mundum, non propter aves, quos et caro pretio emit, sicut scriptum est: Empti enim estis pretio magno. QUIS AUTEM

VESTRUM COGITANS POTEST ADJICERE AD STATURAM SUAM CUBITUM UNUM? Nullus enim ad staturam suam cubitum unum adjicere valet; imo nec unum capillum capitis album facere aut nigrum. Danda erat comparatio de vestimento ad corpus, sicut et de anima data erat. Quod dicit istiusmodi est : illi relinquite curam qui fecit staturam; qui enim corpus qua voluit mensura constituit, scilicet quam longum, quam breve esset, utique quod minus est dabit, scilicet indumentum et tegumentum. Qui enim majora contulit, nec non utriusque et minora præstabit.

SI AUTEM FENUM AGRI QUOD HODIE EST, ET CRAS IN CLIBANUM MITTITUR, DEUS SIC VESTIT. Hic aperte daC tur intelligi quia superius omne genus herbarum comprehendere voluit cum dicit: Si autem fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur. Hodie pro præsenti tempore posuit, cras pro futuro; ut est illud Jacob: CRAS EXAUDIET ME JUSTITIA MEA. Et Samuel dixit ad Saul: Cras tu, et filii tui, mecum eritis. QUANTO MAGIS VOS MINIME FIDEI? Reprehenditur fides apostolorum, vel Judæorum, qui modicam habent fidem. NOLITE ERGO SOLLICITI ESSE DICENTES: Quid MANDUCABIMUS, AUT QUID BIBEMUS, AUT QUO OPERIEMUR? De esca, et vestimento superius sollicitudinem tulerat, de potu reticuerat. Recapitulando subdit: Nolite solliciti esse dicentes : Quid manducabimus aut quid bibemus? aut quo operiemur? subauditur exquisitas epulas; aut quid bibemus, quot genera potionum; aut quo operiemur, vestimenta scilicet pretiosa. HEC OMNIA GENTES INQUIRUNT. Hæc, quæ superius dicta sunt, scilicet manducare, bibere, vestimenta pretiosa indui, omnia ista, et his similia, gentes quæsierunt, quæ erant sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, ignorantes Dominum. SCIT ENIM PATER VESTER COELESTIS, QUIA HIS OMNIBUS INDIGETIS. Nonnulli fuerunt qui dicerent. Si Deus omne quod nobis necessarium est scit, quid indigemus ei petere ? scit enim ille omnia; attamen petendus est et rogandus. Dicit enim ipse : Petite et accipietis, quærite et invenietis. Laboribus etiam manuum nostrarum vivere debemus; quia primo homini dictum est: In sudore vultus tui vesceris pane tuo. QUÆRITE AUTEM PRIMUM REGNUM DEI ET JUSTITIAM

CONSIDERATE LILIA AGRI QUOMODO CRESCUNT, NON LABORANT, NEQUE NENT. Hoc loco non specialiter lilium, sed omnes herbas intelligamus, quæ hieme arefactæ videntur, æstate diversis floribus adornan-D tur. Agrum mundum istum intelligamus; de quo Dominus in Evangelio: Ager enim est mundus. Non laborant in filando, nec in texendo, nec telam ordiendo, sed Dei providentia crescunt. DICO AUTEM VOBIS, QUONIAM NEC SALOMON IN OMNI GLORIA SUA COOPERTUS EST SICUT UNUM EX ISTIS. Quid est quod, tot regibus prætermissis, qui ante Salomonem, vel post eum fuerunt, omnibus ipsum prætulit? nempe propter sapientiam, vel divitias, eo quod omnibus sapientior, vel ditior fuerit, dicente sibi Deo: Quia non petisti tibi divitias auri et argenti, nec dies multos, neque animas inimicorum tuorum; sed sapientiam ad discernendum bonum et malum, ecce dedi tibisapientiam ald discernendum bonum et malum, ecce deditibi sapientiam ut sis sapiens super omnes qui fuerunt ante te.

EJUS, ET HEC OMNIA ADJICIENTUR VOBIS. Regnum Dei A remunerari mereamur. Et omnia hæc adjicientur multis modis accipitur, sed hic aut Filii Dei, aut Scriptura sacra intelligitur regnum Dei, quod utrumque quærere debemus. Filii Dei, sicut dicit propheta: Quærite Dominum, et confirmamini, quærite faciem ejus semper. Vel Scriptura sacra, quam legendo et perscrutando, invenire possumus, qualiter justitiam et præcepta ejus custodiamus, vel qualiter ab ipso

vobis; scilicet superius dicta adjicientur vobis. Non dabuntur dixit, sed adjicientur; quia quidquid in præsenti accipimus, vile est ad comparationem supernorum præmiorum; et ideo prius illa quæ majora sunt petenda sunt, scilicet regnum Dei, et justitia ejus, ut ista quæ necessaria sunt corpori adjiciantur, insuper et majora dentur.

II.

Lectio sancti Evangelii secundum Joannem (I, 29): In illo tempore vidit Joannes Jesum a Nazareth venientem ad se, et dicit ei: Ecce Agnus Dei, etc.

[blocks in formation]

habebitis vitam in vobis. Et iterum: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo.

Recte beatus Joannes agnum appellat Jesum B carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non Dei Filium; agnus enim quia innocens. Iste est agnus de quo multo ante dixerat Isaias: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperuit os suum. De quo agno Joannes in Apocalypsi: Agnus qui occisus est a vobis a constitutione mundi; quia agnus occisus est in Abel, offertus [Ita Cod.] in Isaac, immolatus in Egypto; quia ipse in mundum veniens adimplevit in veritate quidquid ante de eo per figuras dictum vel gestum fuerat, cum vesperascente mundo pro nobis in ara crucis est immolatns, Apostolo dicente: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. ECCE AGNUS DEI. Ecce particula adverbium est ostendentis: quia enim beatus Joannes oculo videbat, digito ostendebat, recte dicebat: Ecce Agnus Dei. Dicti C sunt et apostoli agni, Domino dicente: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Bene agni, quia innocentes, quia simplices; veri enim agni instar [Cod., vero agno inserat], de quo superius diximus. Agnus erat et Joannes, quia et ipse innocens quantum Christus. Omnes enim cum peccato nascimur, dicente propheta: In iniquitatibus conceptus sum. Solus ille sine peccato venit, solus macula peccati caruit. Venit enim in similitudine carnis peccati, tamen sine peccato. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Carnem assumpsit de Adam, рессаtum non assumpsit. Et ideo quia non assumpsit de nostra massa peccatum, ipse est qui tollit peccatum nostrum. Sed dicit aliquis, quid nobis prodest ille Agnus Dei? Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Tulit peccatum mundi, quia signa et miracula faciens, cæcos illuminavit, mortuos suscitavit. Insuper cui volebat potentialiter dicebat: Dimittuntur tibi peccata tua. Tulit etiam peccata mundi, cum pendens in cruce, aperto latere emanavit sanguis et aqua. Hinc de eo Petrus dicit: Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. Tollit quotidie peccata mundi per participationem corporis et sanguinis sui. Ferunt enim quia sicut stipulam consumit ignis, sic minora peccata per participationem corporis et sanguinis ejus. Ipse enim dicit: Nisi manducaveritis

a

Sed quæri potest cur Dei Filius ad baptismum venire voluit, cum non haberet peccatum, quod illi necesse fuisset expiare? Certe quia futuri erant in Ecclesia catechumeni excellentiores genere, qui dedignantur venire ad baptismum, dicentes apud semetipsos: Hoc sum accepturus quod habet ille? ego melior sum illo et illo fidele; ut horum superbiam frangeret, venire dignatus est ad baptismum servi, quasi alloquens superbientem dicat: Quid te extollis? quid te extendis? quanta potestate est gratia tua? quanta excellentia? Nunquid major potes esse quam me [Ita Cod.]? Si ego veni ad baptismum servi, ut dedignaris venire ad baptismum Domini? Vel certe baptizari voluit, ut omnibus aquis sanctificationem daret et purificationem. Sive etiam ut Veteri Testamento finem daret, et novum inchoaret. Ipse enim tandiu sub lege fuit, quandiu baptizatus legi Veteris Testamenti finem, et gratiæ sancti Evangelii initium daret. Baptizari voluit, ut omnem humilitatem doceret. Unde, sicut alii dicunt evangelistæ, cum veniret ad Joannem ut baptizaretur ab eo, ait illi Joannes: Tu ad me venis baptizari? ego a te debeo baptizari. Et Dominus ei: Sine modo impleatur omnis justitia. Quid est impleatur omnis justitia, nisi impleatur omnis humilitas? Ac si dicat: Mori veni, baptizari non veni. Mori habeo pro D hominibus, baptizari non habeo pro hominibus. Et certe suscipere debuit baptismum a bono servo, qui passionem suscepit a malis servis. HIC EST DE QUO DIXIT POST ME VENIT VIR, QUI ANTE ME FACTUS EST. Ubi hoc dixerat Joannes de Domino? ubi interrogatus a sacerdotibus et levitis negavit se esse Christum, Eliam, atque prophetam. Adhuc illis percunctantibus: Quid ergo baptizas? si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta; respondit et ait: Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Hoc ipsum recapitulat dicens : Post me venit vir qui ante me factus est. Virum recte

Ita Codd. : modo commentum; modo homilia; modo expositio.

appellat, de ipso enim propheta dicit: Ecce vir, Aquærite illum. Et Dominus dicit discipulis : Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.

Oriens nomen ejus. Post me venit, qui postmodum natus est. Præcessit enim beatus Joannes Dei Filium in conceptione, in nativitate, in passione. Qui ante me factus est, id est prælatus est nihil, QUIA PRIOR ME FRAT prior me erat quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat apud Deum, et Deus erat verbum. Prior Joanni, prior et Mariæ, ipse enim fecit Mariam, et ipse natus est per Mariam. Prior etenim et omni creaturæ, sicut ipse dicit in Sapientia: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Et : Ante luciferum genui te. ET EGO NESCIEBAM EUM; SED UT MANIFESTETUR IN ISRAEL, PROPTEREA VENI EGO IN MUNDUM, IN AQUA BAPTIZANS. Ut manifestaretur in Israel

dicit, id est ipsi populo Israel. Propterea missus est Joannes in aqua baptizans, ut manifestaret Dei Filium populo Israel, quia occultus veniebat, ut vix a paucis vel a nullo cognosci potuisset. Unde ipse Joannes alibi ait: Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stat quem vos nescitis. Aqua tantummodo baptizabat, peccata dimittere non poterat, sicut et modo sacerdotes in Ecclesia faciunt. Corpora tingunt aqua, cæterum [Cod., cætera] peccata nullus dimittere potest, nisi solus Deus.

ET TESTIMONIUM PERHIBUIT JOANNES, QUIA VIDI SPIRITUM DESCENDENTEM. Alius evangelista dicit, quia baptizatus Dominus confestim ascendit ab aqua, et ecce aperti sunt ei cæli, et vidit Spiritum quasi columbam descendentem, et marsit super eum. Aperiuntur cœli baptizato Domino, et descendit Spiritus sanctus super eum, ut nobis daretur intelligi quia omnis homo antequam veniat, ad baptismum aditum regni colestis clausum habet propter originale peccatum, sed in baptismo egreditur spiritus malus, et incipit habitare Spiritus sanctus, dicente Apostolo: Scitis quia templum Dei estis vos, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Habes hoc in loco totam Trinitatem comprehensam. Pater auditur in voce, Filius in nomine, Spiritus sanctus demonstratur in columba. Sed quid est Spiritus sanctus, non jam alterius avis similitudine demonstrari voluit, nisi a columba. Certe quia columba simplex est animal, atque a malitiæ fæce alienum. Ut ostendat quia nullus nisi simplex fuerit effectus, Spiritum sanctum accipere potest. Quidam enim in corvi specie Spiritum sanctum accipere voluerunt, sicut fuit Simon magus, qui sanctis apostolis pecuniam obtulit dicens: Date mihi hanc potestatem, ut cuique manus imposuero, accipiat Spiritum sanctum. Emere volebat, quod charius venundaret, et ideo audivit a Petro: Pecunia tua tecum sit in perditione, quia existimasti donum Dei pecuniis possideri. Non erit tibi pars, neque sors in sermone isto. Ergo qui Spiritum sanctum accipere desiderat, in columba, id est in simplicitate, illum quærere debet. Propter illud quod scriptum est: In simplicitate cordis

B

ET EGO NESCIEBAM EUM. Quid est quod dicit nesciebam eum? cum jam tot et tanta testimonia perhibuerat; jam enim digito ostenderat eum, jam dixerat ecce Agnus Dei. Si enim nesciebat eum, quomodo ad se venienti ut baptizaretur dicebat: Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari. Sed intelligendum est quia aliquid in eo non noverat, et aliquid noverat. Noverat Dominum, noverat Dei Filium, sed nondum noverat potestatem baptizandi sibi Dominum retenturum, et in neminem servorum translaturum. Hoc noverat et hoc didicit per columbam. Si enim daret alicui potestatem, forsitan aliqui eligerent sibi sanctiores viros a quibus baptizarentur. Sed sive bonus, sive malus baptizet in ministerio in potestate; hic enim qui baptizat, sive adulter, sive castus, sive ebriosus baptizet, hic est qui baptizat. Sive columba, sive milvus baptizet, hic est qui baptizat. Petrus baptizet, Paulus baptizet, Judas baptizet, hic est qui baptizat, qui peccata dimittit, qui Spiritum sanctum tribuit, qui discipulis suis dicit: Joannes baptizavit aqua, vos autem baptizemini Spiritu sancto. Hoc nesciebat de Domino beatus Joannes, et hoc didicit per columbam. SED QUI ME MISIT BAPTIZARE IN AQUA, IPSE MIHI DIXIT: SUPER QUEM VIDERIS SPIRITUM DESCENDENTEM ET MANENTEM SUPER EUM, HIC EST QUI BAPTIZAT IN SPIRITU SANCTO ET IGNE. Et testimonium perhibuit Joannes dicens: QUIA HIC EST FILIUS DEI. Vidit C beatus Joannes cœlos apertos super Dominum, vidit Spiritum sanctum descendentem in columba. Audivit vocem Patris dicentem: Hic est Filius meus dilectus. Et ideo dicebat: EGO VIDI, ET TESTIMONIUM PERHIBUI, quia hic est Filius Dei. Sed notandum est, quod dicit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum. Sic enim descendit Spiritus sanctus super Dominum baptizatum, ut nunquam ab eo discederet. Nullum enim fecit peccatum, pro quo ab eo discedere debuisset. Sed non diceret manentem super eum, nisi a sanctis aliquoties discederet, aut per malas cogitationes, aut per mala opera. Scriptum est enim : Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum. Et iterum : Perversæ enim cogitationes separant a Deo; non est enim homo super terram qui faciat bonum,et non peccet. Sicut apostolus dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Et iterum: In multis offendimus omnes. Cæterum super Dominum baptizatum venit, ut ab eo nunquam discederet. Et ideo in solo Filio sibi complacuit Pater, sicut dicit: Tu es Filius meus dilectus, in te complacuit. Et propheta: Juravit Dominus et non pœnitebit eum. De mortalibus vero scriptum est Dominum dixisse: pœnitet enim me fecisse hominem super terram.

D

PATROL. LXXII.

26

« PoprzedniaDalej »