Obrazy na stronie
PDF
ePub

IN FINE SÆCULI VI.

MARIUS,

AVENTICENSIS EPISCOPUS.

(Galland. Biblioth. tom. XII.)

NOTITIA.

Gallicano: quod tamen præstitit eruditissimus Claudius Castellanus (h). Cæterum beati Marii corpus Lausannæ sepultum est in æda sancti Thyrsi, quæ postea sancti Marii nomen accepit. Hæc paucis contrahunt Adrianus Valesius (i) et Cointius (). Latius refert Basnagius (k); qui verbo tenus Chiffletium exscribens, suppresso tamen ejus nomine, bifariam errat, asserens interfuisse Marium concilio Matisconensi iv, ejusque Chronicon ab anno 465 initium ducere.

I. In Æduis nobili genere ortus est Marius, stante A ejus mentionem prætermisisse in suo Martyrologio adhuc Burgundiæ regno, circa annum Christi 532, ut produnt Cointius (a) ac Historiæ litterariæ Gallicæ scriptores eruditi (b), Chiffletium assectati (c). Anno autem circiter 576, ut postmodum ex dicendis compertum fiet, dum ætatis annum ageret quadragesimum quartum, evectus est ad ecclesiam Aventicensem regendam in Helvetiorum tractu sitam: quam quidem sedem episcopalem diu tenuit, donec sub finem sæculi hujus vi, Childeberti Francorum regis permissu, eam Aventico Lausannam transtulit, ut ex Claudio Roberto tradit laudatus Cointius (d). Childebertus enim Burgundiæ regnum in quo Aventicus et Lausanna censebantur, post obitum Guntchramni patrui obtinuit ab anno duntaxat 593, ad annum 596. Verum, si Adrianum Valesium audiamus (e), tertio B quidem anno in Burgundia exacto supremum diem obiit Childebertus anno 595, qui nimirum anno 592 regnum Burgundicum hæreditario jure acquisierat. Sed ut ad Marium revertamur, inter subscriptiones episcoporum qui concilio Matisconensi I interfuere, anno Guntchramni regis 25, æræ Dionysianæ 585 celebrato, adfuisse comperitur Marius episcopus ecclesiæ Aventicæ (f): unde liquet sedem Aventicensem nondum eo anno Lausannam fuisse translatam ; adeoque serius post novem aut decem circiter annos, sub Childeberto scilicet, id contigisse, ut modo innuimus. Porro ex antiquis Lausannensium tabulis perhibet Chiffletius (g) Marium in episcopatu egisse annos xx, ac menses VIII; vixisse autem omnino annos LXIV, obiisse vero pridie Kalendas Januarias, anno videlicet 596. Qua quidem die Sanctorum ordinibus ascriptus traditur, quippe qui morum integritate ac pietate insigni claruerit. Miror equidem Saussayum

(a) Coint., Annal. eccl. Francor., ad ann. 581, § 1, tom. II, pag. 220.

(b) Hist. littér. de la Franc., tom. III, p. 400. Chiffl., præfat. ad Marii Chron., inter Hist. Francor. scriptor., Duchén., tom. I, p. 210. (d) Coint., loc. cit.

(e) Vales., Rer. Franc. lib. xvi, tom. II, pagg. 464

477.

Conc. tom. VI, p. 680, edit. 1 Ven. Labb.

C

II. Episcopi hujus Aventicensis unum Chronicon superest, strictim contextum a tempore quo Prosper desierat. Incipit autem ab anno Christi 453, quo levatus est Avitus imperator in Gallias, usque ad annum 581, quo Mummolus patricius fuga se Avenionem recepit, anno 2 consulatus Tiberii Constantini Augusti, indictione 14. Quod itidem narrat ejusdem ævi scriptor Gregorius Turonensis (1); cujus propterea historiam chronologicis notis satis destitutam, eoque obscuriorem, si quis cum hujusmodi Marii opusculo diligenter contulerit, ex eo enimvero eidem Historiæ Gregorianæ magnam lucem accedere plane intelliget: quæ est sententia sæpius laudati Chiffletii, cui concinit et Cointius (m). Verum de hujusce Chronici pretio ipsum clarissimum editorem disserentem audire præstat : « Desideratus est hactenus, inquit, antiquus scriptor, qui occidenti Romano veteri imperio funus duceret, qui barbarorum illa tempora, provincias Romani juris armis arbitris inter se dividentium illustraret; qui Francorum, Burgundionum, Gothorumque regum veterum exordia, res gestas, obitusque optimis temporum characteribus consignaret. Et nescio quid libaverat auctor

[blocks in formation]

appendicis ad Marcellinum comitem: sed is huc A tos, vel ob res ex quibus constat, vel propter aucto

usque ita deformatus in publicum prodiit, ut cum trium duntaxat Franciæ regum exitus perstrinxerit, Childeberti quidem senioris obitum anno uno; Chramni vero cædem, tum etiam Theodebaldi interitum, biennio antevertat. Plura id genus et diligentius in hoc opusculo adnotata leges. Thesaurum hunc ad hanc usque diem defossum, ac ne quæsitum quidem, forte membranæ vetustissimæ mihi objecerunt, inscriptum Mario episcopo. Quem ut in persequendis Burgundionum rebus accuratiorem vidi, ac nominatim in Vallensis agri ad lacum Lemannum, finitimorumque Agaunensium describendis casibus, expensis rerum omnium, nominis, conditionis, locorum temporumque adjunctis, non dubitavi, quin is ipse esset Marius Aventicensis seu Lausannensis episcopus.» Hactenus vir eruditus.

III. De eodem Chronico verba facientes Historiæ litterariæ Gallicæ auctores, primo advertunt (a) in eo plura scitu digna occurrere, quæ alibi frustra quærantur; deinde illius scriptorem in mundi annis supputandis eam iniisse rationem, cui pressius deinceps inhæsit Gregorius Turonensis: illudque præterea observant, Marium in eam descendisse sententiam, ut existimarit a principio mundi usque ad annum primum consulatus Justini Junioris Augusti, indict. 15, id est, usque ad annum 567 annos excurrisse VMDCCLXVIII. His autem aliisque animadversis, admonent in errorem aliquando fuisse lapsum auctorem.

ris antiquitatem ; qui videlicet Heraclii imperatoris anno 14, Clotarii porro secundi Francorum regis anno 40, hoc est anno Christi 623 aut 624 eam se conscripsisse significat. » Ex hac sane appendice dignum censuit quod exscriberet clarissimus Ruinanartius excerptum de morte Brunichildis reginæ (b), ad illustrandum nimirum Fredegarii Scholastici Chronicon ubi ea de re mentio (c), Historiæ Francorum Gregorii Turonensis subjectum. Notanda vero in primis annorum summa quam ab exordio mundi ad suam usque ætatem contractam ad finem suæ appendicis exhibet hic anonymus auctor, conferendam cum superiore quam ex Mario Aventicensi descripsimus. Sic enim ille: Fiunt igitur, inquit, ab exordio mundi Busque in Heram præsentem, id est, Heraclii 14, et Chlothacarii regis annum 40, anni VMDCCCXXII.

C

V. Erit fortasse cur quispiam miretur prætermissum a Gerardo Joanne Vossio, cætera solertissimo, nostrum chronographum, haud certe imparem, quomodo mihi persuadeo, Prospero, Idacio, Marcellino comiti, Victori Tununensi, Joanni Biclariensi aliisque, de quibus ille verba facit in libris de Historicis Latinis. Neque vero hujusmodi chasına eo in opere complendum curavit Sandius in suis Supplementis Vossianis quod tamen, paucis licet, præstitit Hallervordius (d). Miræum prætereo Caveumque atque Oudinum, qui de nostro scriptore nihil novi, præter ea quæ ex Chiffletio exscripsere, in medium afferunt. Ad editionem nostram quod attinet, eam dili

qui Marii Chronicon ex pervetusto Codice ms. primus in lucem edidit inter Historia Francorum scriptores coætaneos, opera et studio Andreæ du Chéne anno 1636 Lutetiæ Parisiorum evulgatos.

IV. Præsulis nostri Aventicensis Chronico subjici-genter exegimus ad unam Petri Francisci Chiffletii, tur appendix, de qua hæc Chiffletius: « Quod spectat ad Marii appendicem quam ex iisdem antiquis membranis excerpsimus, contractior illa quidem est quam optandum esset, nec certum auctoris nomen præfert. Suum tamen pretium habebit apud erudi

(a) Hist. litter. de la Franc., loc. cit. pag. 401. (6) Ruinart., in append. ad Gregor. Turon., pag. 1351. (c) Fredeg., Chron. cap. 42, p. 523, edit. Gre

gor Turon.

(d) Hallerv., Spicil. de Hist. Latin., pag. 759, edit. Fabric.

MARII

AVENTICENSIS EPISCOPI

CHRONICON.

Usque hic Prosper : quæ sequuntur Marius episcopus. D Consule supra scripto levatus est Avitus imperator in Gallias et ingressus est Theodoricus rex Gothorum Arelato cum fratribus suis in pace.

JOANNE ET VARANA.

His consulibus dejectus est Avitus imperator a Majoriano et Ricimere Placentia, et factus est episcopus in civitate.

Eo anno Burgundiones partem Galliæ occupaverunt, terrasque cum Gallis senatoribus diviserunt.

CONSTANTINO ET RUFO, MAJORIANO ET LEONE, RECIMERE ET PATRICIO,

MAGNO ET APOLLONARE [Ex fastis APOLLO

NIO].

His consulibus Majorianus imperator profectus est ad Hispanias.

Eo anno captæ sunt naves a Vandalis ad Elecem ; juxta Carthagine Spartaria.

SEVERINO ET DAGALAIFO.

His consulibus dejectus est Majorianus de imperio A cos et Burgundiones, Godegeselo hoc dolose contra in civitate Bertona a Ricimere Patricio, et interfectus est super Ira fluvio; et levatus est Severus imperator Ravenna.

[blocks in formation]

fratrem suum Gundobagaudum machinante. In eo prælio Godegeselus cum suis, adversus fratrem suum cum Francis dimicavit : et fugatum fratrem suum Gundobagaudum, regnum ipsius paulisper obtinuit, et Gundobagaudus Avenione latebram dedit.

Eo anno Gundobagaudus resumptis viribus Viennam cum exercitu circumdedit, captaque civitate fratrem suum interfecit; pluresque seniores ac Burgundiones qui cum ipso senserant, multis exquisitisque tormentis morte damnavit; regnumque quod perdiderat, cum eo quod Godegeselus habuerat, receptum, usque in diem mortis suæ feliciter gubernavit.

ABIENO ET POMPEIO,

ABIENO JUNIORE ET PROBO,
VOLUSIANO,

CETHEGO,

SAVINIANO ET THEUDORO,

MESSALA ET ARIOBINDA,

VENANTIO ET CELERE,

P. C. VENANTII,

IMPORTUNO.

Hoc consule Mammo dux Gothorum partem Galliæ deprædavit. BOETIO,

FELICE ET SECUNDINO,
PAULLO ET MUSCIANO,

CLEMENTINO ET PROBO,

SENATORE,

FLORENTIO ET ANTHEMIO.

His consulibus monasterium Acauno a rege Sigismundo constructum est.

PETRO.

Hoc consule rex Gundobagaudus obiit, et levatus est filius ejus Sigismundus rex. ANASTASIO ET AGAPETO,

MAGNO,

JUSTINO ET EUTECIO,

RUSTICIO ET VITALIANO,

JUSTINIANO ET VALERIO,

SYMMACHO ET BOETIQ.

His consulibus Segericus filius Sigismundi regis, jussu patris sui injuste occisus est.

Maximo, indictione 1.

Hoc consule Sigismundus rex Burgundionum a Burgundionibus Francis traditus est, et in Francia in habitu monachali perductus; ibique cum uxore et filiis in puteo est projectus.

Justino 1 et Opilione, ind. 11.

His consulibus Godemarus frater Sigismundi, rex Burgundionum, ordinatus est.

Eo anno contra Chlodomerem regem Francorum Viseroncia præliavit; ibique interfectus est Chlodo

meres.

Eo anno interfectus est Boetius patricius in territorio Mediolanense.

Probo juniore et Philoxeno, ind. ш.

His consulibus occisus est Symmachus patricius A Eo anno Baduila rex Gothorum Roma capta depo

Ravennæ.

Olybrio, ind. IV.

Hoc consule defunctus est Theudoricus rex Gothorum in urbe Ravenna, et levatus est rex Atala

ricus nepos.

Matario, ind. v.

Justiniano II, ind. vi.

Decio juniore, ind. vi.

Lampadio et Oreste, ind. VIII.

Item P. C. Lampadii et Orestis, ind. IX.

Item P. C. Lampadii et Orestis, ind. x.

His consulibus Hypatius patricius, seditione populi imperator levatus, et jussu Justiniani Augusti interfectus est, et cum eo Pompeius, et pene triginta millia hominum in circo gladio necati sunt. Justiniano Augusto II, ind. XI. Paullino juniore, ind. XII.

[ocr errors]

Hoc consule reges Francorum Childebertus, Chlotarius et Theudebertus Burgundiam obtinuerunt; et fugato Godomaro rége, regnum ipsius diviserunt.

Eo anno Africa Romano imperio post nonaginta et duos annos per Belesarium patricium reducitur; et Gelimer rex Vandalorum captivus Constantinopoli exhibetur, et Justiniano Augusto cum uxoribus et thesauris a supra scripto patricio præsentatur. Belesario, ind. xiii.

Hoc consule, eo anno quo consulatum dedit, Siciliam ingressus, eam imperio Romano restituit.

P. C. Belesarii, ind. XIV.
Item P. C. Belesarii, ind. xv.
Joanne, ind. I.

Hoc consule Mediolanus a Gothis et Burgundionibus effracta est; ibique senatores et sacerdotes cum reliquis populis, etiam in ipsa sacrosancta loca interfecti sunt; ita ut sanguine eorum ipsa altaria cruentata sint.

Appione, ind. II.

Hoc consule Theudebertus rex Francorum Italiam ingressus, Liguriam Emiliamque devastavit; ejusque exercitus loci infirmitate gravatus valde contribulatus est.

Justino, ind. III.

Hoc consule Persi Antiochiam vastaverunt, universamque Syriam, depopulantes.

Eo anno Belesarius patricius Wittegis regem Gothorum, de Ravenna captivum abductum, Constantinopoli cum uxore et thesauris, Justino Augusto præsentavit.

Basilio, ind. IV,

P. C. Basilii anno 1, ind. v.
P. C. Basilii anno 11, ind. VI.
P: C. Basilii anno III, ind. vII.
P. C. Basilii anno IV, ind. VIII.
P. C. Basilii anno v, ind. IX.

P. C. Basilii anno vi, ind. x.

a

Hoc anno Vigilius papa Romanus Constantinopoli

properavit.

a

B

C

pulavit, dejectisque muris partem civitatis incendit. Eo anno resumptis viribus Belesarius dux Romam ad Romanum dominium revocavit.

P. C. Basilii anno VII, ind. XI.

Eo anno Theudebertus rex magnus Francorum obiit; et sedit in regno ejus Theudebaldus filius ipsius.

Eo anno Lanthacarius dux Francorum in bello
Romano transfossus obiit.

P. C. Basilii anno VIII, ind. XII.
P. C. Basilii anno 1x, ind. XIII.

P. C. Basilii anno x, ind. XIV.
P. C. Basilii anno x1, ind. xv.
P. C. Basilii anno XII, ind. II.

Hoc anno Baduila rex Gothorum ab exercitu reipublicæ per Narsetem chartulharium eunuchum interficitur; et Teja accepit regnum ejus.

P. C. Basilii anno XIII, ind. II.

Hoc anno Teja rex Gothorum a supra scripto Narse interficitur.

P. C. Basilii anno xiv, ind. II.

Hoc anno Theudobaldus rex Francorum obiit, et obtinuit regnum ejus Chlothacarius, patruus patris ejus.

Eo anno Chramnus filius Chlothacarii regis, sollicitante Childeberto patruo suo, ad ipsum latebram dedit.

Eo anno Saxonibus rebellantibus, Chlothacarius rex cum gravi exercitu contra ipsos dimicavit; ubi multitudo Francorum et Saxonum ceciderunt; Chlotharius tamen rex victor abscessit.

Eo tempore Buccelenus dux Francorum in bello Romano cum omni exercitu suo interiit.

P. C. Basilii anno xv, ind. IV.

Eo anno iterum rebellantibus Saxonibus Chlotarius rex pugnam dedit; ibique maxima pars Saxonum cecidit.

Eo anno Franci totam Thoringiam, pro eo quod cum Saxonibus conjuraverat, vastaverunt.

Ipsis diebus Chramnus collecto exercitu regionem patris sui devastat.

Eo anno exercitus Francorum reipublicæ Romanæ exercitum vastavit, atque effugatum devastavit, cum Dillis et divitiis multis abductis.

Eo anno exercitus reipublicæ resumptis viribus partem Italiæ, quam Theudebertus rex adquisierat, occupavit.

P. C. Basilii anno XVI, ind. v.

P. C. Basilii anno XVII, ind. vi.

Hoc anno Childebertus rex Francorum transiit, et obtinuit regnum ejus Chlotarius rex, frater ejus. P. C. Basilii anno XVIII, ind. VII.

P. C. Basilii anno XIX, ind. VIII.

Hoc anno, serenitate cœli, inter stellas splendidas obscurata est luna xvi, ut vix conspici posset.

Eo anno Chramnus post sacramenta quæ patri dederat, ad Britannos petiit: et moliens regnum patris

Sic edit. mendose. Rescribe Justiniano. Atque ita legit Pagius ad annum 540, § 11.

invadere, adversus ipsum cum Britannis movere ausus est, multaque loca graviter deprædavit. Ad cujus insaniam reprimendam pater cum exercitu properavit; et interfecto comite Britannorum, Chramnum vivum cepit, incensumque cum uxore et filiis, totius regionis incidit excidium.

P. C. Basilii anno xx, ind. Ix.

Hoc anno Chlothacarius rex mortuus est; et diviserunt regnum ejus filii ipsius, id est, Charibertus, Guntecramnus, Hilpericus et Sigibertus.

P. C. Basilii anno xx1, ind. x.

P. C. Basilii anno xxII, ind. XI.

Hoc anno mons validus Tauretunensis, in territorio Vallensi, ita subito ruit, ut castrum cui vicinus erat, et vicos cum omnibus ibidem habitantibus oppressisset; et lacum in longitudine LX millium, et B latitudine xx millium, ita totum movit, ut egressus utraque ripa vicos antiquissimos cum hominibus et pecoribus vastasset; etiam multa sacrosancta loca cum eis servientibus demolisset, et pontem Genavacum, molinas et homines per vim dejecit; et Genava civitate egressus plures homines interfecit.

P. C. Basilii anno XXIII, ind. XII.
P. C. Basilii anno XXIV, ind. XIII.

Hoc anno monachi Agaunenses iracundiæ spiritu incitati, noctis tempore episcopum suum Agricolam cum clero, et cives qui cum ipso erant, occidere nitentes, domum ecclesiæ effregerunt : et dum episcopum suum clerici vel cives defensare conati sunt, graviter ab ipsis monachis vulnerati sunt.

Eo anno transiit Magnacarius dux Francorum.
P. C. Basilii anno xxv, ind. XIV.

Hoc anno sigum apparuit in cœlo per dies LXX. Eo anno mortuus est Justinianus Augustus, et suscepit Justinus nepos ipsius imperium.

Eo anno hiems valentissima fuit, ut quinque aut eo amplius mensibus propter nivis magnitudinem terra videri non posset: ipsaque asperitas multa animalia necavit.

Eo anno Sindewala Erolus tyrannidem assumpsit, et a Narseo patricio interfectus est.

Anno primo consulatus Justini junioris Aug., ind. xv. A principio mundi usque ad hunc consulem fiunt anni VMDCCLXVIII.

Anno II cons. Justini jun. Aug., ind. 1.

Hoc anno Narses ex præposito et patricio, post tantos prostratos tyrannos, id est Baduilam et Tejam reges Gothorum, et Buccelenum ducem Francorum, nec non et Sindewalem Erolum; Mediolanum vel reliquas civitates quas Gothi destruxerant, laudabiliter reparatas, de ipsa Italia a supra scripto Augusto remotus est.

Anno III cons. Justini jun. Aug., ind. II.

Hoc anno Alboenus rex Langobardorum cum omni exercitu relinquens atque incedens Pannoniam, suam patriam, cum mulieribus, vel omni populo suo, ut fera Italiam occupavit: ibique alii morbo, alii fame, nonnulli gladio interempti sunt. Eo anno etiam in finitima loca Galliarum ingredi præsumpserunt, ubi

multitudo captivorum gentis ipsius venundata est. Anno IV cons. Justini jun. Aug., ind. III.

Hoc anno morbus validus, cum profluvio ventris et variola, Italiam Galliamque valde afflixit, et animalia bubula per loca supra scripta maxime interierunt.

Eo anno mortuus est Celsus patricius.
Anno v cons. Justini jun. Aug., ind. IV.

Hoc anno infanda infirmitas atque glandula, cujus nomen est pustula, in supra dictis regionibus innumerabilem populum devastavit.

Anno vi cons. Justini jun. Aug., ind. v.

Hoc anno Albuenus rex Langobardorum a suis, id est, Hilmegis cum reliquis, consentiente uxore sua, interfectus est; et supra scriptus Hilmegis, cum ante dicta uxore ipsius quam sibi in matrimonium sociaverat, et omni thesauro, tam quod de Pannonia exhi buerat, quam quod de Italia congregaverat, cum parte exercitus, Ravennæ reipublicæ se tradidit. Anno vii cons. Justini jun. Aug., ind. vi.

Hoc anno dux Langobardorum, nomine Cleb, genti ipsius rex ordinatus est, et plures seniores et mediocres ab ipso interfecti sunt.

Eo anno Væfarius dux Francorum obiit, et ordinatus est Theodofridus in locum ejus dux.

Anno VIII cons. Justini jun. Aug., ind. vn. Hoc anno Clebus rex Langobardorum a puero suo interfectus est.

Eo anno iterum Langobardi in Valle ingressi sunt, et Clusas obtinuerunt, et in monasterio sanctorum

C Acaunensium diebus multis habitaverunt; et postea

D

in Baccis pugnam contra exercitum Francorum com-
miserunt, ubi pene ad integrum interfecti sunt, pauci
fuga liberati. Sed et Mauri et aliæ gentes, qui in
Provincia eorum ingredi præsumpserunt, ab ipsis
Francis devicti sunt.

Anno Ix cons. Justini jun. Aug., ind. vIII.
Anno x cons. Justini jun. Aug., ind. IX.

Hoc anno Sigibertus rex Francorum, bellum contra fratrem suum Hilpericum movet; et cum eum jam inclusum haberet, et de ejus interfectione cogitaret, ab hominibus Chilperici per fraudem interfectus est: et suscepit regnum ejus Childebertus filius ipsius. Anno XI cons. Justini jun. Aug., ind. x.

Eo anno mortui sunt regii atque egregii adolescentes, Chlotacarius et Chlodomeris, filii Gunthegramni regis.

Anno XII cons. Justini jun. Aug., ind. x1.

Hoc anno Meroveus filius Hilperici regis occisus est.

Anno XIII cons. Justini jun. Aug., ind. XII.

Hoc anno duo Germani, Salonius et Sagittarius, episcopi a synodo quæ Cabalonno collecta est, pro diversis criminibus ab episcopatus honore dejecti sunt.

Eo anno mortuus est Justinus Augustus, et successit Tiberius in loco ejus.

Anno 1 cons. Tiberii Constantini Augusti, ind. XIII.
Eo anno, mense Octobre, ita in Vallensi territorio

« PoprzedniaDalej »