Obrazy na stronie
PDF
ePub

SANCTI SEDATI, BITERRENSIS EPISCOPI,

HOMILIA DE EPIPHANIA.

num quod mirabiliter præparatur, quod architriclinus melius esse pronuntiat ibidem dicens : Omnis homo primum vinum bonum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu vero servasti vinum bonum usque nunc. Vinum multis locis accepimus divina præcepta et Scripturas sanctas, meracissimum vigorem cœlestis sapientiæ continentes, quibus ad timorem Dei incalescat sensus, et inebrietur affectus.

Proxime, fratres charissimi, redemptionis nostræ A sit vinum quod defecisse dicitur, et quod sit aliud vicelebravimus sacramentum, quo Deus hominem cum infirmitatibus induit. Hodie illud excolimus quo se in homine Deum virtutibus declamavit. Pro eo quod in hac die sive cœlo stellam ortus sui nuntiam præbuit, sive quod in Chanaam Galilææ in convivio nuptiali aquas in vina convertit, sive quod in Jordanis undis aquas ad reparationem humani generis suo baptismo consecravit. In quolibet horum trium salutis nostræ mysteria continentur et gaudia. Nobis enim ex Virgine natus est, quod stella monstravit : nos in melius esse mutandos operis miraculo, et aquarum conversione signavit. Nobis remedia provividit ex baptismo quod in Jordanis alveo aquas dedicavit; et ideo, fratres charissimi, in omni actu nostro stellam fidei præferamus, et in custodia puri- B tatis Christi baptismum celebremus. Quia hæc Christi generatio tuæ fidei confirmatio est. Et quia per universum mundum sacramento baptismi humano generi opus erat, aquis benedictionem dedit, quando in Jordanis alveum, unica, ac singulari pietate descendit. Tibi ergo nascendo, Christus advenit, tibi vivendo militavit, tibi moriendo conflixit,

Quem vides pro te mortuum, propter te intellige baptizatum. Illud, fratres charissimi, quod die tertia nuptiæ factæ sunt, hoc, quod aquam in vinum conversam fuisse, modo cum Evangelium legeretur, audistis. Sex autem hydriæ sunt sex mundi hujus ætates, per quas justi figuram et typum Domini prætulerant. Capiunt metretas binas, vel ternas, quia fidem intra se continent Trinitatis. Sed videamus quid dicit sermo divinus, et ipsa sacri Evangelii tractemus oracula. In Cana Galilææ aquas in vina convertit, et latentem sub homine Deum operum virtute detexit. Et die, inquit, tertia nuptiæ fiebant. Quæ sunt istæ nuptiæ, nisi gaudia salutis humanæ? quare die tertia, nisi quia die tertia resurrexit? Itaque tanquam sponsus procedens de thalamo suo descendit ad terras, Ecclesiæ ex gentibus congregandæ, incarnatione jungendas. Cui quidem et hujus Ecclesiæ, quæ utique sumus nos, et arrhas, et dotem dedit. Arrhas dedit, quando nobis est ex lege promissus. Dotem dedit, quando pro nobis est immolatus.

C

Et alio modo hoc potest accipi, ut arrhas, præsentem gratiam, dotem intelligamus vitam æternam. D Videamus quid agit in Chanaam Galilææ. Hic jam prodant nobis Deum stupenda miracula. Statuuntur hydriæ capientes metretas binas, vel ternas. Implentur hydriæ, mutantur subito aquæ, homines postmodum maturi dum in melius reformantur, velut baptismate vini liquantur quodammodo; deficiente ergo vino, dicit ad Jesum mater ejus (Joan. 11): Vinum non habent. Jam primo loco requiramus quod

Secundum illud, quod de Sapientia dictum est : Paravit mensam suam, miscuit vinum suum in cratere. Scripturarum ergo divinarum virtus, si quando alicujus interiora repleverit, dicere poterit cum Propheta (Psalm. LIX): Potasti nos vino compunctionis, et populum tuum inebrians quam pæclarum est! Operante ergo Christo in Cana Galileæ, vinum defecit, et vinum fit, id est, umbræ removentur, et veritas præsentatur. Recedit lex, gratia succedit. Carnalia in spiritualia commutantur. In novum Testamentum observatio vetusta transfunditur; sicut beatus Apostolus dicit (II Cor. ш): Vetera transierunt, et ecce facta sunt nova. Quomodo autem hydriæ illæ impletæ aqua nihil minuunt ex eo quod erant, ita lex non perit per adventum Christi dissoluta, sed proficit. Vino ergo deficiente, vinum aliud ministratur. Bonum quidem est vetus Testamentum, sed sine spiritali intellectu vanescit in littera (II Cor. 11). Novum vero odorem vitæ reddit in gratiam (II Cor. 11). Cum hæc ita sint, Architriclinum ipsum præpositum in domo sponsi, videamus, quem sentire possimus. Et quem alium, nisi beatum Paulum intelligere debemus, qui post legis litteram, acceptum novi Testamenti mysterium suavissimo, vel odore, vel gustu, et spiritalium sensuum flagrantia repletus, et inebriatus exclamat et laudat Tu servasti bonum vinum usque adhuc ? (Joan. n). Videamus tamen quemadmodum ipsum vinum laudat? Nec oculus, inquit, vidit, nec auris audivit, quæ præparavit Deus diligentibus se. Ecce vera, ecce prædicanda miracula, quæ in nobis operatur, quando de pessimis bonos facit, de superbis humiles, de inhonestis castos, de sectatoribus sæculi, amicos Dei.

Quæ potest majora exercere miracula, quam quando hominem vermem et putredinem dignatur in statum angelicum promovere? de terrenis in cœlestibus collocare, et in gratia suæ adoptionis? solemnitatem, quæ de Domini nativitate præcessit, ea fide celebravimus, qua ex homine Deus natus est, hanc vero ea observatione veneramur, qua Deus in homine declaratus est. Illic infirmitatibus absconditur, hic virtutibus revelatur. Hodie enim magos ab Oriente venientes usque locum, gentibus Salvatoris stella

Christum quærentibus, monstratura perduxit. Expe- A aliam viam ad regionem propriam remearent, hæc

titur sub humili tugurio sacra nativitas. Adoratur in pannis, id est, sub tectione corruptionis humanæ involuta majestas revelatur. Innuitur mysterio divinæ misericordiæ magnitudo, in eo quod ad Christum primum Æthiopes, id est, gentes, ingrediuntur.

Α

Interea beata perductam se ad sacra cunabula radio desuper currente, miratur extrema gens, bono publico prima fruitur. Quam stupenda dignatio! Inter amplexus genitricis includitur, qui cœlum terramque complectitur. In sinu matris latet, qui regnum Patris excedit. Per simplex officium spiritale revelatur arcanum. Humanitas cernitur, et divinitas adoratur. Exhibent aurum, thus et myrrham. Plus in mysteriis quam in conscientiis offerentes, in auri munere, regia dignitas, in thuris vapore, divina majestas. In B myrrhæ specie sepelienda demonstratur humanitas. Ac sic Trinitatem oblationis numerus loquitur, unitatem devotio una testatur; ac per hoc, vigili intentione cordis cœlum studeamus aspicere, si ad Christum cupimus pervenire. Dirigat nobis semitas viæ perfectas stella justitiæ. Ei, qui dixit : Non apparebis in conspeetu meo vacuus (Exod. XXIII) offeramus, et nos aurum fidei, pietatis aromata, castitatis holocausta, spiritalem quoque myrrham habeamus in nobis, quæ ita animas nostras condiat, ut illæsas a peccati corruptione custodiat. Mutemus viam, si pervenire optamus ad patriam, ad patriam utique cœlestem. Ac si inter utrumque commercium, ut illius nobis proprietatem usu istius comparemus; ita elaboremus, ut illius ista sit pretium.

Illud autem quod ait Evangelista, magos admonitos esse in somnis, ne redirent ad Herodem, sed per

C

etiam nobis spiritaliter præcipiuntur. Et per aliam viam, id est, per aliam conversationem revertamur ad patriam. Forte aliquis requirit quomodo id fieri possit? Qui hoc scire desiderat, audiat prophetam dicentem: Diverte a malo, fac bonum, inquire pacem, et sequere eam (Psalm. xxx111). Hoc enim ordine per aliam viam reditur ad patriam.

Nam quia per superbiam cecidimus in mundum, oportet ut per humilitatem redeamus ad paradisum. Per cupiditatem ad servitium diaboli venimus, per misericordiam ad Christum Dominum redeamus. Per voluptatem, atque luxuriam durissimum jugum diaboli sustinuimus, per charitatem, atque justitiam leve jugum Christi suscipere festinemus. Per vias infidelitatis atque nequitia diabolo infeliciter servientes, ab angelorum societate discessimus, per vias bonitatis ac fidei redire ad principale studeamus. Si hoc ordine vias mortiferas relinquentes, vias vitæ tenere voluerimus, de sinistra translati ad dextram, magorum itinera fideliter ac feliciter possumus imitari. Qui prius solebat res alienas tollere, et nunc suas cœperit misericorditer erogare, non tibi videtur per aliam viam incedere ; qui fuit adulter, et est castus; qui fuit ebriosus, et est sobrius; qui solebat maledicere, et benedicit; qui fuerat invidus, et est benignus: si enim orationibus simul et bonis operibus, Deo auxiliante, contendimus hoc ordine conversionum nostrarum itinera in melius commutare, ad æternam beatitudinem poterimus feliciter pervenire. Quod præstare dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

SERMONES DUO

SANCTO SEDATO BITTERRENSI EPISCOPO TRIBUTI.

(Exstant sub nomine sancti Augustini, Patrol. tom. V, part. 1, col. 1001-1003.)

ANNO DOMINI DXCI.

SANCTUS AREGIUS,

VEL

ARIDIUS,

ABBAS ATTANENSIS.

(Hujus sancti Vitam et testamentum legere est inter opera Gregorio Turonensi attributa, tom. præced., col. 1119 et 1143.)

EODEM TEMPORE.

COGITOSUS.

Canis., Thesaurus monum. tom. I.

NOTITIA, EX BASNAGIO.

Cogitosum hic reponimus, aliorum vestigiis insi- A maticæ leges peccat sæpius ille scriptor, et stylus stentes potius, quam nostræ sententiæ addicti. Quippe multo recentiorem credimus illum scriptorem. Postulat quidem Cogitosus, ut oretur pro se nepote culpabili. Sed se Brigidæ nepotem non dicit, nec rem ipsi gloriosam siluisset. An ex filia, an ex sorore vel fratre nepos dictus est? Sed nulli memorantur Brigidæ vel fratres vel sorores, nec filiam potuit habere quæ virgo permansit. Qua ratione igitur se nepotem appellaverit,nobis æque ac Canisio incertum. Ait præterea Cogitosus virtutes Brigidæ non solum audivisse, sed oculis suis vidisse. Sed hic non agitur demiraculis a Brigida dum viveret patratis. Viderat Cogitosus portenta quædam,in ejus templo operari solita; quod illam jam prius defunctam indicat,probatque non coævum,sed recentiorem fuisse Cogitosum, qui Brigidæ viventis virtutes B a majoribus tantum inaudiverat, non viderat ipse. Describit Cogitosus parietes decoratos pictis tabulis, et imaginibus depictis, quæ posteriora redolent sæcula; non enim ineunte sæculo vi pingebantur imagines in templis Hibernorum. Denique contra Gram

Barbariem sæculi quo vixit indicat. Vita Brigidæ quam descripsit tota miraculis scatet, utpote quæ, secundum ipsum, potenter omnia quæ desiderabat operaretur. Canis non ausus est, ut quidem asserit, comedere depositum beatæ virginis, sed custos patiens lardi divina refrenatus virtute exstitit. Mirare quod illa virgo virum eremiticum convocaverit, ut ecclesiam in episcopali dignitate cum ea gubernaret; et postea sic unctum caput et beatissima puellarum principalis felici comitatu, principalem ecclesiam erexit. Stupendum etiam, virginem saluberrima semina verbi dominici ex more consuetudinis omnibus seminasse. Hæc enim legibus adversantur. Nata dicitur Brigida anno 439. Obiit, secundum Sigebertum, anno 518, vel anno 521, secundum Martinum Polonum, quem sequitur Baronius. Distingui debet ab altera Brigitta, quæ sæculo XIV vixit, et cœlo ascripta fuit a Bonifacio pontifice Romano an. 1391. De illa consuli potest Casimirus Oudin, qui eam anno 530 assignat. suppl. de Scrip. ep. 108.

SANCTE BRIGIDÆ VIRGINIS VITA

A COGITOSO ADORNATA.

Prologus.

Cogisti me, fratres, ut sanctæ et beatæ memoriæ Brigidæ virginis virtutes et opera, more doctorum, memoriæ litterisque tradere aggrediar. Quod opus impositum, et delicatæ materiæ arduum, parvitatis et ignorantiæ meæ et linguæ minime convenit. Sed potens est Deus de minimis magna facere, ut de exiguo oleo et farinæ pugillo domum implevit pauperculæ viduæ (III Reg. xvII; IV Reg. Iv).

Itaque jussionibus vestris coactus, satis habeo meam non defuisse obedientiam, et ideo pauca de pluribus, a majoribus et peritissimis tradita, sine ulla ambiguitatis caligine, ne inobedientiæ crimen incurram, patefacere censeo. Ex quibus quanta qualisque virgo virtutum bonarum florida, cunctorum oculis innotescat. Non quod memoria, et mediocritas, et rusticus sermo ingenioli mei tanti muneris officium explicare valeret, sed fidei vestræ beatitudo, et orationum vestrarum diuturnitas meretur accipere quod non valet ingenium dictantis.

Hæc ergo egregiis crescens virtutibus, et per famam bonarum rerum ad eam de omnibus provinciis Hiberniæ innumerabiles populi de utroque sexu confluentes, vota sibi voventes, voluntarie suum monasterium, caput pene omnium Hiberniensium Ecclesiarum, et culmen præcellens omnia monasteria Scotorum, cujus

parochia per totam Hibernensem terram diffusa, a mari usque ad mare extensa est, in campestribus campi Liffeim, supra fundamentum fidei firmum construxit, et prudenti dispensatione de animabus eorum regulariter in omnibus procurans, et de Ecclesiis multarum provinciarum sibi adhærentibus sollicitans, et secum revolvens, quod sine summo sacerdote, qui ecclesias consecraret, et ecclesiasticos in eis gradus subrogaret, esse non posset; illustrem virum et solitarium, omnibus moribus ornatum, per quem Deus virtutes operatus est plurimas, convocans eum de eremo et de sua vita solitaria, et ibi sibi obviam pergens, ut Ecclesiam in episcopali dignitate cum ea gubernaret, atque ut nihil de ordine sacerdotali in suis deesset Ecclesiis, accersivit.

Et postea sic unctum caput et principale omnium episcoporum et beatissima puellarum principalis, felici comitatu inter se et gubernaculis omnium virtutum suam erexit principalem ecclesiam, et amborum meritis sua cathedra episcopalis et puellaris, ac si vitis frugifera diffusa undique ramis crescentibus, in tota Hibernensi insula inolevit.

Quam semper Archiepiscopus Hiberniensium episcoporum et abbatissa, quam omnes abbatissæ Scotorum venerantur, felici successione et ritu perpetuo dominantur. Exinde ergo, ut supra dixi, a fratribus coactus, beatæ hujus virginis Brigidæ virtutes tam eas quas ante principatum, quam alias quas in principatu gessit, multo studio brevitatis, licet præpostero ordine virtutum compendiose explicare conabor.

INCIPIT VITA SANCTE BRIGIDE.

Sancta itaque Brigida, quam Deus præscivit, ad A monstrabant sua opera completa, quæsitum est a suam imaginem et prædestinavit, a christianis nobilioribusque parentibus, de bona ac prudentissima Etech prosapia in Scotia orta, patre Dubtocho a, et matre Brocca genita, a sua pueritia bonarum rerum studiis inolevit. Electa enim ex Deo puella moribus sobria, ætatis ac pudicitiæ plena, in meliora semper crescebat.

Et quis sua opera, quæ etiam in hac ætate gessit, plene potest enarrare ? sed hæc pauca de innumerabilibus exempli causa posita demonstrabimus.

Exinde hæc, cum tempus maturum advenit, in opus coaguli, ut de turbato vaccarum lacte butyrum aggregaret, a matre transmissa est; ut sicut aliæ feminæ hoc opus exercere solebant, ipsa quoque æquali munere perageret; ut cum cæteris in tem- B pore placido, vaccarum fructum ac pondus, mensuratumque butyri solitum plenissime in usum redderet. Sed hæc moribus pulcherrima et hospitalis virgo, obandire magis volens Deo quam hominibus, pauperibus et hospitibus lac largitur, et butyrum distribuit. Et cum secundum opportunum advenit tempus, ut omnes redderent fructum vaccarum, ad eam perventum est. Sed cum cooperatrices ejus

a Surius, qui vitam sanctæ Brigidæ paraphrastice dedit, patrem Duplacum, matrem Brotsech vocat. CAN.

Apud Surium vocatur Machillus sancti Patritii discipulus. Fuerant autem contemporanei Patricio (inquit Sylvester Giraldus Cambrensis in topographia Hiberniæ, distinctione 3, cap. 18; cui capiti hune titulum præfigit: Quod tria corpora Patriti, scilicet, Columbæ, et Brigidæ, apud Ultoniam in Dunnensi civitate, his nostris diebus inventa, sunt translala) sanctus Columba, et sancta Brigida, et apud Ultoniam, in eadem civitate, Dunnensi scilicet, quo dominus Comes Joannes primo in Hiberniam venit, quasi in spelunca triplici, Patritio in medio jacente, aliis duobus hinc inde, Joanne vero de Curci tunc ibidem præsidente, et hoc procurante tres nobiles thesauri, divina revelatione inventi, sunt translati. Unde

versus :

PATROL. LXXII,

C

beata supradicta virgine, ut et ipsa similiter assignaret suum opus. Et ipsa matris timore pavida, cum non haberet quod monstraret, quia totum pauperibus erogavit, crastinum non procurans tempus, et inexstinguibili flamma fidei accensa, ac firma, ad Dominum se convertens oravit. Nec mora, Dominus vocem virginis audiens ac preces, largitate divini Numinis, sicut est adjutor in opportunitatibus, adfuit, et pro sua in se virginis confidentia affluenter butyrum constituit. Mirum in modum et illa hora post orationem virgo sanctissima, nihil de suo opere deesse ostendens, sed super omnes cooperatrices abundasse monstravit complesse suum officium. Et cum plenissime inventum in oculis, omnium tanti muneris miraculum innotuit, et laudantes Dominum, qui hoc fecit, tantam fidei virtutem virginali pectore constitisse admirati sunt.

Ac non multo post, cum eam sui parentes, more humano, viro desponsare vellent, illa cœlitus inspirata, se virginem castam exhibere volens Deo, ad episcopum sanctissimum beatæ memoriæ Macca b perrexit. Qui cœleste intuens desiderium et pudicitiam, et tantæ castitatis amorem in tali virgine,

In burgo Duno, tumulo tumulantur in uno
Brigida, Patritius, atque Columba pius.

Hæc Giraldus, qui, ibidem, cap. 17, hæc : « Obiit autem B. Patritius et in Domino quievit, anno ætatis suæ 120, ab incarnatione Domini 485, ab adventu Hibernensium 1800. » Ubi tamen in margine hæc varia lectio apposita est; « Anno ætatis suæ 123, incarnationis Dominicæ 493, pontificante Felice papa I, imperante Anastasio, principante in Britannia Aurelio Ambrosio, in Hibernia autem Forkero. »

CAN.

Ibidem, cap. 16: Patritius, natione Britannus, vir vita et sanctitate conspicuus, etc., tota jam insula ad fidem Christi conversa, apud Ardmacham sibi sedem elegit, quam etiam quasi metropolim constituit, et proprium totius Hiberniæ primariæ locum. Hæc Girald. Ubi in margine hæc: « Anno quo sanctus

25

vestem ponens tanquam in arbore grandi et firma, in ipsa tenui solari umbra vestis pependit. Et cum ipsius domus habitatores vicini hoc ingenti miraculo fuissent perculsi, hanc incomparabilem dignis laudibus extollebant.

pallium album et vestem candidam super ipsius ve- A transversam et fixam putans, ac desuper complutam nerabile caput imposuit. Quæ coram Deo et episcopo ac altari genua humiliter flectens, et suam virginalem [F. virginitatem] coram Domino Omnipotente offerens, fundamentum ligneum, quo altare fulciebatur, tetigit. Quod lignum in commemoratione pristina virtutis, usque ad præsens tempus viride, ac si non esset excisum, et decorticatum, sed in radicibus fixum viresceret; et usque hodie languores et morbos de hominibus expellit fidelibus.

Nec prætereundum mihi videtur commemorare de illa virtute, quam hæc famosissima famula dicitur ac divino incessanter famulatui tradita, operata est. Nam cum illa aliquando in caldario lardum advenientibus hospitibus coxerat, cani adulanti, ac flagitanti, misericorditer eam tradidit; et cum lardo de caldario tracto, ac postea hospitibus esset divisa, ac si non esset dempta, plenissime reperta est *. Et valde hi qui hoc viderunt, admirantes puellam incomparabilem virtute fidei, merito bonarum virtutum, dignis laudibus divulgaverunt.

Et eadem messores ac operarios convocat in messem suam; et facta illa messorum conventione, nebulosa ac pluvialis dies illa accidit conventionis. Et pluviis largiter ex nubibus effusis, per totam illam in circuitu provinciam, ac rivulis guttarum effluentia per convalles et rimas terrarum currentibus, sola messis sua arida sine pluviarum impedimento et perturbatione perstitit; et cum omnes messores undique ipsius regionis prohibiti pluviali die, sui, sine ulla umbra caliginis pluviæ, illa die tota, ab ortu usque ad occasum, messores, Dei potentia opus exercebant.

Ecce inter cæteras virtutes ipsius hoc dignum admiratione videtur esse, et admirabile. Advenientibus enim episcopis, et cum ea hospitantibus, cum non haberet unde eos cibaret, adjuta Dei multiplici virtute solito more abundanter, ut sua poscebat necessitas, vaccam unam tribus, contra consuetudinem, in una die vicibus mulsit. Et quod solet de optimis tribus vaccis exprimi, ipsa mirabili eventu de una sua expressit vacca.

B

Et hoc silentio opus non est prætereundum. Cum enim hæc sancta Brigida in agro juxta gregem ovium pascendum cura pastorali esset sollicita, aliquis nequam adolescens callide subripiens, et ipsius largitatem in pauperibus comprobans, et mutato septem ab ea verveces in una die detulit, et in secreto abscondit. Et cum grex ad vesperum ad caulam esset dirigendus ex more, duabus vel tribus vicibus diligentissime adnumeratus, sine damno mirum in modum totus integro repertus est numero. Et admiranteş hi, qui conscii facti erant, virtutem Dei manifeste factam per virginem, septem quos absconderunt verveces ad suum remiserunt gregem, et ille gregis numerus nec plus nec minus, sed ut ante integer repertus est b.

His et aliis innumeralibus virtutibus famosissima DEI famula in ore omnium non immerito, sed dignis laudibus excelsissima visa est.

Mirabili quoque eventu ab hac venerabili Brigida leprosi cervisiam petentes, cum non haberet illa, videns aquam ad balnea paratam, cum virtute fidei benedicens, in optimam convertit cervisiam, et abundanter sitientibus exhausit. Ille enim, qui in Cana Galilææ aquam convertit in vinum, per hujus quoC que beatissimæ feminæ fidem aquam mutavit in cervisiam. . . .

Et secundum quod omnia possibilia sunt credentibus sine ulla possibilitate quotidie innumera miracula operabatur.

Quadam enim die, cum quidam sal petens veniret, sicut cæteri pauperes, et egeni et innumerabiles venire solebant, pro suis necessitatibus, ipsa beatissima Brigida in illa hora sal factum de lapide, quem benedixit, in opus poscentis sufficienter largita est. Et sic ab ea sal portans lætus propriam domum rediit.

Et hoc potentissimum opus divinum ejusdem jungendum esse mihi videtur inter cætera, quo Salvatoris instar imitatrix, divini nominis excelsissimam

Ecce et hanc virtutem beatitudini vestræ intimare censeo, in quam mens pura virginalis, et manus cooperatrix in unum convenire apparent. Nam hæc D operata est virtutem. cum suas ope pastorali pasceret oves in campestri, loco herboso, largitate nimia pluviarum profusa, humidis vestibus domum rediit. Et cum umbra solaris per foramina domum intrinsecus intraret, illam umbram obtusa oculorum acie, arborem fuisse Augustinus doctor mortuus est, scilicet 418, missus est Patritius in Hiberniam, venit vero eo 432. Sancta Brigida nata 439. Obiit Patritius 493, anno ætatis suæ 120. Hæc in quodam vetusto libro Chromelliæ inveni. » Hæc ibi in margine. CAN.

a Hujus miraculi mentio in Rom. Martyrolog. 1. Febr. N B.

b Silvester Giraldus in topographia Hiberniæ, distinct. 2, cap. 36, hæc: « Sunt et hic (intellige apud Kyldariam Lageniæ quam gloriosa Brigida reddit

Nam secundum exemplum Domini et hæc oculos cæci nati aperuit. Sua enim nomina et opera membris Dominus largitus est suis, quia de se ipso cum loqueretur: Ego sum lux mundi (Joan. vin), nihilominus suis dicit apostolis: Vos estis lux mundi, illustrem, ut inquit cap. 34) campestria pulcherrima, quæ Brigidæ pascua vocantur; in quæ nullus aratrum ausus est mittere, de quibus pro miraculo ducitur, quod licet provinciæ totius animalia solo tenus vesperi herbam corroserint, mane facto, non minus herbositas apparebit. Tanquam de pascuis illis dictum fuerit:

Et quantum longis carpunt armenta diebus,
Exigua tantum gelidus ros nocte reponit.

* Phrasis mendosa, Cæterum quam imperfecto stylo tota Vita scripta sit, facile patebit legenti. EDIT,

« PoprzedniaDalej »