Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

hoc licenter permittitur, honor patriarcharum om- A mino, et verbo gratiæ ejus, qui potest perficere et dare nium negatur; et fortasse is in errore perit, qui universalis dicitur, et nullus jam episcopus remansisse in statu veritatis invenitur. Oportet ergo ut constanter ac sine præjudicio servetis, sicut accepistis, ecclesias, et nihil sibi in vobis hæc tentatio diabolicæ usurpationis ascribat. State fortes, state securi, scripta quæ universalis nominis falsitate condemnata sunt, nec dare unquam, nec accipere præsumatis. Omnes episcopos curæ vestræ subjectos ab hujus adulationis inquinatione prohibete, ut universa vos Ecclesia patriarchas non solum in bonis operibus, sed etiam in veritatis auctoritate cognoscat. Si qua autem forsitan adversa subsequantur, unanimiter persistentes, etiam moriendo debemus ostendere, quia in damno generalitatis nostrum specialiter aliquid non amamus. Dicamus cum Paulo: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. 1). Audiamus quod primus omnium apostolorum dicit: Si quid patimini propter justitiam, beati eritis (II Pet. I). Mihi enim credite, quia honorem quem pro prædicanda suscepimus veritate, si necessitatis causa exigat, securius pro eadem veritate relinquimus, quam tenemus [Huc usque sancti Gregorii verba interpolata aut corrupta]. Orate, fratres, ut honor ecclesiasticus nostris diebus non evacuetur; nec unquam Romana sedes, quæ (instituente Domino) caput est omnium Ecclesiarum, privilegiis suis usquam careat aut expolietur. Confidimus autem de vobis, charissimi, meliora atque viciniora saluti [Edit. Rom., salutis]: quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia (magistro gentium docente) poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi, et quæ in ipso est, recta fide. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem (Hebr. v, Rom. viii, Hebr. x).

C

Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes, repromissionem percipiamus, quam repromisit his qui legitime certare deproperant. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est veniet, et non tardabit (Habac. 11, sec. LXX). Ecce enim judex ante januam assistit (Jac. v), coronas hilariter promittens his qui pro eo passioni-D bus submittuntur. Quod si quis se subtraxerit, non placebit animæ meæ ; sed cadet de promissione proppter negationem. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem animæ. Propter quod assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo adversus omnes inimicos sanctæ Dei Ecclesiæ et vestros, et induite loricam justitiæ, calceati pedes in præparationem evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissimi ignea extinguere : et galeam salutis accipite, et gladium Spiritus, quod est Verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem radicati et fundati in solatio fratrum pro Christo Jesu Domino nostro (Hebr. x; Ephes. vi).

Sed et nunc, fratres, commendamus vos omnes Do

hæreditatem vobis cum omnibus sanctis. Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi, ut unanimes, uno ore et uno corde honorificemus eum in concordiam et consolationem fratrum, qui potens est confirmare vos secundum evangelium ejus, et juxta revelationem mysterii æternis temporibus taciti (Act. xx; Rom. XV, XVI), quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera. Summopere etiam considerare debetis, quod hi qui fratribus invident, eosque damnare aut perdere cupiunt, per se et sua dogmata destruuntur [per se sua dogmata destruunt]. Dicit enim Dominus: Omne regnum in se divisum non stabit; et omnis scientia et lex adversum se divisa, non stabit (Matth. x11). Ideoque necesse est ut concorditer salubres suscipiatis hortatus [S. Leo, epist. 87], et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini providentissima canonum decreta violari, quatenus et Nicænorum canonum constituta, et quæ a nobis, vel a prædecessoribus nostris sunt provide et salubriter decreta, intemerata permaneant in futuro; et in Apocalypsi Dominus per Joannem loquitur dicens : Nolite timere, ego sum primus et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum (Apoc. 1). Et Habeo claves mortis et inferni. Et paulo post Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei (Apoc. 11). Et idem [Edit. Rom. item] Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. Et iterum: Qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo ei potestatem super gentes, et reget illas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur. Item idem : Ecce sto ad ostium, et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, introibo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et consedi cum Patre meo in throno ejus (Apoc. 11). Vos, fratres, si non vultis cum eo damnari (quia non solum, qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, rei sunt (Rom. 1) hortamini eum, et monete recedere a præfatis illicitis, et memor sit unde exciderit, et agat pœnitentiam, et prima opera faciat. Sin minus, non mea loquar verba, sed ipsa Domini Salvatoris, quæ per prædictum Joannem in jam dicto libro locutus est, replicans, aio: Veniam et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris (Apoc. 11). Ipse enim magis tenet doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, sicut iste docet vos scandalizare sanctam matrem Ecclesiam, et universum cœtum tam sacerdotum, quam religiosorum Christianorum atque fidelium. Unde et in supradicto libro continetur ita (semper enim potius vos verbis Domini Salvatoris ferire et instrui cupio, quam meis, licet et ipsa apostolicæ auctoritatis sint ponderibus plena) Novi opera tua novissima plura prioribus. Sed habeo adversus te pauca [In Edit. Rom. deest

Α

B

pro voluntate sermo proferri permittatur. Lique
omnino quod conniveant illis qui talia eos loqui
permittunt; quoniam occurreret veritas, si falsitas
et calumnia displiceret vel odium. Desinat igitur
falsitas incessere veritatem; desinat suspicio, quæ
juste repellitur, insidiari; desinat odium et inimi-
citia persequi patres vel fratres; desinat conspira-
tio, quæ
ab omnibus est repudianda, infestare magi-
stros. Horum igitur vitiorum auctores vel patratores,
non sunt in accusatione pontificum recipiendi, sed
penitus repellendi: quoniam jubent canonica decreta
Patrum, ut accusatio vel testimonium eorum qui
odio quoslibet insequuntur, vel qui inimici aut su-
specti habentur, nullo modo recipiantur. Quorum
statuta et nos firmantes, eadem omnibus inviolabi-
liter futuris temporibus tenere censemus. Quidquid
autem per hac causa patres nostri decernendum
duxere dignum, ut condecet, necesse est, cum labe-
factari vel infirmari cœperit, apostolica denuo aucto-
ritate firmari ac renovari, fratribusque dari. Data
Kalendis Martii anno (d) Domini 587, indictione 5.

OBSERVATIO PHILIPPI LABBE, S. J.

Tomo I Bibliothecæ novæ mss. librorum exhibuimus nunquam antehac publicatam episcoporum Antissiodorensium historiam cujus cap. 19 hæc de Aunario, sive Annachario habentur inter cætera : « Exstant quoque epistolæ Pelagii papæ ad eumdem beatissimum pontificem, quarum unam nimia vetustate fuscatam ab authenticis librorum nequaquam pleniter extrahere voluimus (hæc forte est quam supra edidimus ordine quartam [Sup., col. 705]), alteram vero huic operi inserendam dignum duximus.

pauca], quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit A fratribus insidiantur, libere loqui conceditur, aut propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari et manducare de idolothytis. Et dedi illi tempus, ut pænitentiam ageret, et non vult pœnitere a fornicatione sua. Ecce ego mitto eam in lectum, et qui mœchantur cum ea, in tribulationem maximam, nisi pœnitentiam egerint ab operibus suis, et filios ejus interficiam in morte. Et scient omnes Ecclesiæ, quia ego sum scrutans corda et renes, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra (Apoc. 1). Hæc, fratres, valde cavenda sunt, et præcepta Domini, atque sanctæ sedis apostolicæ, quæ vice Domini Salvatoris legatione fungitur, monita fideliter amplectenda et peragenda. De cætero, fratres, super provinciæ causa unde sedem apostolicam dudum consulere voluistis [Hincm. LV, c. 13], videtur nobis sufficienter tractatum a sanctis prædecessoribus nostris. Sed quia denuo nostram mediocritatem de eadem re interrogare dignum duxistis, scitote certam provinciam esse, quæ habet decem vel undecim civitates, et unum regem, et totidem minores potestates sub se, et unum episcopum, aliosque suffragatores decem, vel undecim episcopos judices, ad quorum judicium omnes causæ episcoporum, et reliquorum sacerdotum, ac civitatum causæ referantur, ut ab his omnibus juste consona voce discernantur, nisi ad majorem auctoritatem fuerit ab his qui judicandi sunt appellatum. Unde non oportet ut degradetur, vel dehonoretur unaquæque provincia, sed apud semetipsam habeat judices, sacerdotes, et episcopos singulos videlicet juxta ordines suos. Et quicunque causam habuerit, a suis judicibus judicetur (a), et non ab alienis, id est, a suæ justis judicibus provinciæ, et non ab externis, nisi (ut jam prælibatum est) a judicatis fuerit appellatum. Si vero in qualibet provincia ortæ fuerint quæstiones, et inter ipsius provinciæ episcopos discrepare cœperit ratio, atque inter ipsos dissidentes non conveniat, ad majorem tunc sedem referantur. Et si illæ facile et juste non discernuntur, ubi fuerit synodus regulariter congregata, canonice et juste judicentur. Majores vero et difficiles quæstiones [Innoc. epist. 2], (ut sancta synodus statuit, et beata consuetudo exigit) ad sedem apostolicam semper referantur. Cæterum sanctorum Patrum statuta sequentes, synodali auctoritate omnes qui adversus Patres armantur (b), D struamur : propter quod Dilectionis tuæ desideris ut Patrum invasores et mactatores, infames esse censemus: quoniam ea vulnera, quæ fomentis non sanantur, ferro abscindi vel curari necesse est (c). Unde, fratres, cessent injustæ æmulationes, cessent insidiæ, cessent falsæ criminationes, ne infirmus quisquam, propter quem Christus mortuus est, talibus laceretur insidiis: ne ovis, pretio Christi redempta, lupinis a fratre saucietur morsibus. Merito ergo causa nos respicit [S. Cælest., epist. 1], si talibus favere cœperimus. Corripiantur semper talia, nec illis, qui hæc exercere conantur, aut patribus vel

(a) Hadr. 1, col. 10 et 17, ex Cod. Theod., lib. ix, tit. 1, const. 10 et 16.

(b) Proclus, episcopus Constantinopolitanus, epist.

C

Plura ab eodem Aunario sanctissime instituta circa rogationes, litanias, vigiliasque deinde recitat; tum de synodo, quam postea integram repræsentabimus hæc subjicit: Denique congregavit venerabilem synodum in urbe Antissiodorensi, ubi plurima pertractans de salute populi sibi commissi, necessaria quæque et valde utilia in 44 capitulis perstrinxit, etc.

EPISTOLA VII.

EXEMPLAR LITTERARUM PELAGII PAPÆ URBIS ROMÆ AD
AUNARIUM ANTISSIODORENSEM EPISCOPUM.

Dilectissimo fratri Aunario Pelagius.

Quantum Deo placitos sedis apostolicæ veneratione vos redditis, tanto commodatior illi, cujus sedes est, fit vestræ fiducia charitatis; nec aliter unam solamque Dei confitemur Ecclesiam, nisi omnes ad petram super quam fundata est fides catholica con

successit effectus, et celeritas facilis; quia eorum sanctuaria quæruntur, a quibus principibus sumpsit prædicatio veritatis exordium. Quod vero in vestris regionibus abundare indicatis ecclesias novas, gratulanter suscipimus, tamen si scienter expetere studium propheticæ vocis amplecteris, quærite faciem ejus semper. Quantum namque humanis intellectibus incarnationis Domini nostri veritas aperitur, tanto amplius et honoratur et colitur. Sicut autem vos cupitis Deo nostris orationibus commendari, vos etiam nostris necessitatibus et angustiis, quibus inad Domnum Ant.

(c) Concil. Rom. vi, sub Symmacho.

(d) In Edit. Rom. deest anni ascriptio, et recte.

cessabiliter oneramur, intercessionis continuum Ascientes se ad episcopatum nec ætate, nec scientia, ferte solatium orantes, et quibuscunque valetis viribus id agentes, quatenus sicut prædicationi sedis apostolicæ consonatis, ita ejus paci vestra impetratio congaudeat et quieti. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Datum pridie Kalend. Novembrium, imperante domino Mauricio Tiberio imper. Augusto, anno 5, indictione 5.

DECRETA PELAGII.

EX GRATIANO QUE SECUNDO TRIBUUNTUR.

VIII.

Pelagius papa Antoninæ patriciæ, et Deciæ. De præsentium portitore, quod defensor factus non est, nulla vobis animi molestia sit, quia vere satis amarissimum habeo de isto proposito ad illud [Al., aliud] officium homines deduci, in quo nullo modo quæ a monachis Deo promissa sunt valeant adimpleri. Omnimoda enim est illius habitus et istius officii diversitas. Illic enim quies, oratio, labor manuum ; at hic causarum cognitio, conventiones, actus, publica litigia, et quæcunque vel ecclesiastica instituta, vel supplicantium necessitas possit. Faciat autem Deus ut tales sint hi qui vel a nobis in isto habitu nutriuntur, vel in monasteriis crescunt, ut provecta ætate et vita probata non ad litigiorum officia, sed ad sacerdotium valeant promoveri.

IX.

Pelagius papa Florentino episcopo. Qui post mortem, etc.

Fraternitatis tuæ relatione suscepta, ejus latorem secundas quidem nuptias, expertum non fuisse didicimus; castitatem tamen eum [Al., cum] priori non servasse, conjugio designasti. Et quamvis multa sint quæ in hujusmodi casibus observari canonice jubeat sublimitatis Al., subtilitatis] auctoritas, tamen quia defectus nostrorum temporum, quibus non solum merita, sed corpora ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur in omnibus manere censuram, et ætas istius, de quo agitur, futuræ incontinentiæ suspicionem auferre dignoscitur; ut ad diaconatum possit provehi, temporum, ut dictum est, condescendentes defectui concessisse nos noveris. Et infra. Miscenam [Al., Micinam] vero ancillam ejus, de qua post transitum uxoris filios habere confessus est, jubemus, ut tua dispositione cuiquam monasterio continentium professura tradatur.

X.

Pelagius papa clero Catinensi. Qui in episcopum eligitur, etc.

Talia quidem jamdudum ad fratrem et coepiscopum nostrum Eucarpum de visitatione Carmensis Ecclesiæ scripta direximus, ut in eis judicium nostrum potuissetis agnoscere. Verumtamen, quia quosdam ibi non sana intentione, sed pravis studiis dissensiones suscitare, vestra etiam relatione cognovimus, qui

a Emendatus est hic locus ex Anselmo et Polycarpo. PATROL. LXXII.

B

C

D

nec vitæ meritis posse perduci, ad hoc tantummodo inquietare Ecclesiam volunt, ut sibi de his, quæ ex ipsa præsumpta sunt, impunitatem futurus promittat episcopus, et fiat rapinæ securitas, episcopatus ambitio; hoc etiam vos duximus commonendos, ut decretum in Elpidium diaconum factum, et subscriptum ab omnibus, quos vestra relatio designavit, ad nos cum prædicti visitatoris epistola, et cum eodem diacono maturetis, Deo propitiante, perducere. Et post pauca. Cum igitur huc filius noster magnificus vir Leo prætor venisset, retulit nobis de singulis quæ ibi mota sunt, et quomodo vota prope totius civitatis in Elpidio diacono concordarent. Unde quia de memorati viri testimonio dubitare omnino non

possumus, idcirco, sicut dictum est, Elpidium diaconum ad nos facite properare, nec expectetis ulterius, ut admonitio ad eum nostra debeat destinari [Al., iteraria ]. Quem tamen hoc per vestram dilectionem in præsenti jussione specialiter admonemus, ne cui se aliquid dare, vel daturum esse promittat sed neque de ecclesiasticis præteritis causis aliquam securitatem cuiquam audeat facere, sive promittere, aut quasi factus episcopus ea quæ direpta sunt non repetat, sed apud eos a quibus direpta sunt permanere libere patiatur: sciens quod si tale aliquid fecit, vel fecerit, nec a nobis omnino permittitur valere ipsa promissio, et cum judicii nostri, quod de ipso habuimus, damno, pastoralis consecrationis ordinem promereri non poterit.

XI.

Pelagius papa Cresconio illustri. De exactionibus episcoporum.

Illud te volumus modis omnibus custodire, ne qui episcoporum Siciliæ de parochiis ad se pertinentibus nomine cathedratici amplius quam duos solidos præsumant accipere, neque compellere presbyteros, aut clerum parochiarum suarum supra vires suas eis convivia præparare.

XII.

Pelagius papa Benegesto defensori. Ante judicem civilem clerici non accusentur.

Experientiæ tuæ præsenti auctoritate mandamus, ut in causis, in quibus quælibet ecclesiastici officii persona loco petitoris existit, quemquam laicum pulsatura apud suæ provinciæ judicem suas proponere actiones non deserat. In iis vere negotiis, in quibus ecclesiastici officii persona pulsatur, totius submoto pulsationis obstaculo, ad episcopi, vel presbyterorum in loco, ubi quæstio vertitur, constitutorum occurrat indifferenter examen.

XIII.

Item Sergio cancellario.

Si quisquam [Al., idem] clericus, sive inferioris, sive potioris gradus petitor existat, et contra laicam personam suas dirigat actiones, iste modis omnibus

24

non alibi, quam apud provinciæ judicem negotium A tur, ut diaconatus possit ordinem provehi, temposuum dicturus occurrat. Si quis autem laicus clericum cujuscunque gradus duxerit esse pulsandum, ad episcoporum judicium in eadem civitate vel territorio constitutorum proponat eas quas se habere existimat actiones. Quem ordinem legibus per omnia convenientem, atque consentaneum demonstrari illa. regula manifestat, quæ præcepit actorem forum semper sequi pulsati. Clericis vero pulsatis in episcopali judicio forum competere, principalium quoque sanctionum designat auctoritas.

PELAGII II EPISTOLARUM FRAGMENTA. Synodorum congregandarum auctoritas Apostolicæ sedi privata commissa est potestate, nec ullam synodum generalem ratam esse legimus, quæ ejus non fuerit auctoritate congregata vel fulta. Hæc auctoritas testatur canonica, hæc historia ecclesiastica roborat, hæc sancti Patres confirmant a.

XIV.

Pelagius Eucarpo episcopo Messanensi. Charitatem illam, qua Dilectionem tuam semper amavimus, omnia superare secundum Apostolum credimus, et nullum sanctitati tuæ laborem pro ecclesiastico statu onerosum existere. Scit Fraternitas tua, quia pro peccatis nostris omnes quæ sua quærunt, non quæ Jesu Christi. Hæc ideo prælibavimus, quia tibi rursus Catinensis [Al., Cathenisis] Ecclesiæ visitationem injungimus, cujus episcopus de hac luce transisse suscepta cleri relatione didicimus. (Impossibile est enim ut nos in provincia illa duntaxat in Syracusanis partibus alii cuilibet causas, quæ ad Deum pertinent, committamus, nisi forte talem per te Deus nunc in Catinensi eligere voluerit, de cujus conscientia possimus esse securi, ut a te labores istos pauluium removere possimus.) Mox ergo Dilectio tua ad supradictam Catinensem ecclesiam pergat, et hominem de clero, qui nec uxorem habeat, nec filios, nec crimen aliquod canonibus inimicum, eligi cum auxilio Dei compellat atque suadeat, et statim eum ad urbem Romam cum decreto et testificatione relationis tuæ transmitte b.

IDEM.

rum condescendentes, ut dictum est, defectui, concessisse nos noveris ; ita tamen, ut de moribus et vita vel actu ipsius tu in die judicii ante tribunal illud terribile reddas communi Domino rationem : quia sic præterita præ angustia temporis mitigamus, ut caute atque sollicite futuris excessibus obviemus. Propter quod jubemus Micinam ancillam, de qua se post uxoris transitum habere confessus est filios, neque cum ipso manere liceat, et quicunque [Al., cuicunque] monasterio continentiam professura, tua dispositione tradatur, ut meliori sorte ad quod promovetur officium sub bonæ possit famæ merito ministrare, nec aliqua opinionis ejus maculandæ relinquatur occasio (Gratianus Dist. 34, cap. FraB ternitatis).

PELAGII II DECRETA.

Ex Gratiano aliisque.

ADMONITIO COLLECTORIS.

Pelagii papa II decreta quædam ex Gratiano Labbeus dedit, sed ita collecta ut nonnulla omiserit. Ne quid ergo ad plenam eorumdem decretorum collectionem desit, quæ illius diligentiam fugerunt, supplenda hic assumpsi.

XV.

Pelagius papa clero Narniensi.

Quia frater et coepiscopus noster Joannes, ecclesiasticæ utilitatis studio suadente, et naturæ suæ simplicitate laudabili consideratione tractata, ob hoc quod se in gerenda patrimonii gubernandi cura, vel in disciplina ecclesiastica conservanda minime fateC tur idoneum; Constituti presbyteri ad hæc explenda sibi exposcit adhiberi personam: ut ea quæ sunt necessaria, competenti disponente sollicitudine fiant, nihil indecens fieri, vel inutile permittatur. Ideoque præsenti vobis jussione præcipimus, ut servata primo in loco episcopo memorato reverentia, quam vos [Cod. Vat.. nos] convenit inculpabiliter exhibere, in omnibus, quæ ad divini cultus obsequium pertinent, vel quæ ecclesiasticæ utilitatis peragere cura suaserit, præbeatis obedientiam Constituto [Constituto abest a Cod. Vat. ubique] competentem, in nullo dispositionibus ejus spiritu contumaci resultantes (Forsan reluctantes), imo, competenti vigilantiæ vestræ studio, quæ pro ecclesiastica utilitate gerenda Constitutus monuerit, adimplentes ; ut his ita dispositis, et consueta vobis stipendia ministrentur, et quæcunque in præfatæ ecclesiæ patrimonio, vel de rebus ad eam pertinentibus repetendis sunt necessaria, compleantur.

*Fraternitatis tuæ relatione suscepta, ejus latorem secundas quidem nuptias expertum non fuisse didicimus, castitatem tamen eum priori non servasse D conjugio designasti. Et quamvis multa sint quæ in hujusmodi casibus observari jubeat subtilitatis auctoritas, tamen quia defectus temporum nostrorum, quibus non solum merita, sed corpora ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur in omnibus manere censuram, et ætas istius, de quo agitur, futuræ incontinentiæ suspicionem auferre dignosci

a Hæc cum sequentibus extant apud Baluzium Miscell. t. V, pag. 467.

b Hujus epistolæ fragmentum refert etiam Gratianus, ex quo dedi periodum illam interjectam, quam uncis distinxi, quæque apud Baluzium desideratur. MANSI.

Fragmentum istud sub Pelagii papæ nomine edidit Gratianus, nec indicat an primi, vel secundi

XVI.

Pelagius papa II d Oplioni [Al., Apollonio] de

fensori.

Nullam potestatem de cætero, nullam licentiam Pelagii. Secundo tamen ideo tribuendum censeo, quod sub priori Pelagio Narniensibus præerat Juvenalis II, ut ex tabulis Ughellii discimus. IDEM.

d Deest II in editis, sed supplet Cod. meus ms.

* Hoc fragmentum vix differt a decreto quod superius legitur sub num. IX EDIT,

monachis relinquimus pro arbitrio suo aut abbatem expellere aut sibimet alios ordinare, quia nulla auctoritas remanebit abbati, si monachorum potestati cœperit subjacere, ut de cætero fideliter [Val. Cod., discrete] et studiose universa quæ ad divini cultus

reverentiam vel ad utilitatem ejusdem [Deest in Vatic.] monasterii pertinent, abbatis sollicitudo ad quem potestas tota pertinere convenit, debeat adimplere. (Gratian. XVIII, q. 2, cap. Nullam.)

APPENDIX

AD EPISTOLAS ET DECRETA PELAGII PAPÆ II.

EPISTOLA [Olim. I].

AD BENIGNUM ARCHIEPISCOPUM ".

Reprobat episcoporum de una ad aliam ecclesiam tran- B situs, ecclesiæ utilitate id non expostulante.

Dilectissimo fratri Benigno archiepiscopo Pelagius episcopus.

sponte sua prosiliunt, et potius ambitioni quam utilitati Ecclesiæ servire, et ut dominationem agant,insistere cupiunt b. Unde et in subjectis canonibus continetur: Si aliquis exstiterit temerarius (Conc. Sard., c. 2), qui forsitan excusationem afferat, quod populi litteras acceperit, et ideo migravit, dum manifestum sit præmio et mercede paucos, qui sinceram fidem non habent, potuisse corrumpi, ut clamarent in ecclesia, et ipsum petere viderentur, omnino has fraudes removendas esse censemus. His verbis et aliis multis exemplis liquet non de his dicere (ut paulo superius prælibatum est) qui pulsi, ut non recepti a civibus, vel a quibuscunque, aut necessitate cogente, vel auctoritate majorum transeunt de civitate ad civitatem; sed de his qui sponte prosiliunt, aut temeritatis, aut ambitionis causa hoc faciunt. Nam aliud est sponte transire, et aliud est coacte

Lectis Fraternitatis tuæ litteris (S. Leo, epist. 3), vigorem fidei tuæ, quem dudum noveramus, agnovimus, congratulantes Dilectioni tuæ, quod ad custodiendum gregem Christi pastoralem curam vigilanter impendis, et pro tibi subditis sollicitus existis. Ad nostram enim lætitiam et benefacta perveniunt. (S. Calest., epist. 2); et si aliqua secus quam oportet provenerint, non modico nos morore conturbant. Magnam enim gratulationem divina concedit gratia (Conc. Tolet. x), quando tribuit inter nos et salutaris disciplinæ normam litteris conferre [Al., proferre], et provenire ad pacificorum studia facit præoptata. Caut necessitate venire. Unde non isti mutant civitaExigit ergo Dilectio tua [Hosimus] consulta sedis apostolicæ, si licitum foret episcopum transire, aut mutare de civitate ad civitatem, dum quidam canones (ut tibi videtur) hoc fieri prohibeant. Significasti etiam litteris tuis, quemdam fratrem, nomine et actu Dei Servum, causa utilitatis mutare te velle in locum et civitatem defuncti, licet quidam dicant hoc fieri non licere, nisi [etiamsi] consensum apostolicæ sedis habuisses.Quapropter scias, frater dilectissime, aliud esse causam necessitatis et utilitatis, et aliud causam præsumptionis et propriæ voluntatis. Non ergo mutat sedem, qui non mutat mentem, id est, qui non causa avaritiæ, aut dominationis, aut propriæ voluntatis, vel suæ electionis migrat de civitate ad civita

tem, sed causa necessitatis aut utilitatis mutatur. D
Nam et plurimorum utilitas unius utilitati aut volun-
tati præferenda est. Aliud est enim mutare, et aliud
mutari ; sicut aliud ministrare, et aliud ministrari.
Unde Dominus in Evangelio loquitur, dicens: Non
veni ministrari, sed ministrare (Matth. xx). Quod enim
in canonibus legitur, non debere episcopum de ci-
vitate ad civitatem transire (Concil. Antioch., can. 21),
vel transferri, non de his dicitur, qui aut vi expulsi,
aut necessitate coacti, aut auctoritate majorum hoc
agunt: sed de his, qui avaritiæ ardore inflammati,

a Quin hæc sit ex suppositis Isidori mercibus nemo unquam dubitabit in legendis veterum monumentis exercitatus.

tes, sed mutantur: quia non sponte, sed coacte hoc agunt. Quis enim unquam audet dicere, sanctum Petrum apostolorum principem non bene egisse, quando mutavit sedem de Antiochia in Romam? Aut quis eum negat ob id sanctum non esse, aut meritum unquam apostolatus tam in cælis, quam in terris perdidisse? Aut quis negat sanctos non esse multos alios episcopos, qui de civitatibus ad civitates translati sunt, aut meritum pontificatus perdidisse : quorum nomina si cœperim enumerare, ante dies pertransiret quam hæc omnia perscribere possem [Al., scribi possent], et prolixior erit epistola quam necesse sit? Aut quis unquam potest approbare, sanctum non esse Alexandrum qui Hierosolymam de altera civitate translatus est (Soc. VII, c. 36)? aut sanctum Grego

rium Nazianzenum, qui in Nazianzo constitutus est? aut sanctum Proclum, qui de Cyzico translatus, et Constantinopolim inthronizatus est? Non ergo bene intelligunt ecclesiasticas regulas, qui hoc negant causa utilitatis aut necessitatis fieri non posse, quoties communis utilitas aut necessitas persuaserit. Nullus enim ex his, aut ex aliis, qui meliori consilio mutaverunt civitates necessitate quadam, vel utilitate ecclesiastica, aut laica communione carere reperimus, nec ullatenus unquam fieri debet. Sententia

b Bar. anno 590, n. 7, atque ex eo Binius hæc ediderant tanquam decimam Pelagii epistolam ejusve fragmentum.

« PoprzedniaDalej »