Obrazy na stronie
PDF
ePub

SANCTI VERANI SENTENTIA.

IN ALIQUA HUJUS TEMPORIS SYNODO DICTA, DE CASTITATE SACERDOTUM.

et pueros suos jam die tertio mundos esse a mulieribus fateretur; quis immaculatas agni carnes ad salutem mundi præstitas post passionum inquinamenta, vel etiam audeat consecrare? Beatus Paulus apostolus in veritate nos contestatur dicens : Probet se unusquisque ministrorum, et sic panem illum præsumat offerre (I Cor. x1). Notum vobis est, circa loca beatitudinis vestræ, sub magnorum Patrum disciplina, monachorum congregationes esse non parvas, unde ad supplenda clericorum officia in promptu est viros bonos assumi. Utilior est enim in Ecclesia paucorum bonorum electa probatio, quam erraticæ multitudinis præsentia conglobata; ac plus ædificationis afferunt rara virtutis exempla, quam

Veranus episcopus dixit : Quis præsidentem sacris A doch non prius panes propositionis tradidit, quam se altaribus, atque ad ipsa sancta sanctorum honoris privilegio venientem indignissimis carnalium voluptatum contaminari illecebris patiatur; ac sub ipso conjugalis licentiæ nomine acquiescat quempiam clericorum, et sacerdotis agere officium, et mariti implere personam; cum purificatis corporis atque animi moribus multa cogitatione perpendendum, quam idoneus esse debet is qui ad celebranda mysteriorum loca non solum pro suis, verum etiam pro alienis peccatis intercessurus accedit. Incongruum siquidem mihi videtur, de conjugali toro aliquem consurgentem altariorum septa penetrare. Ipsi utique illuminati et docti de Spiritu sancto, optime nostis oblaturum spiritalis sacrificii victimas quali oporteat igne flagrare. Si enim in lege veteri, ubidum evan- B popularis licentiæ abundans et incorrecta præ

gelicæ perfectionis auctoritas præfulgeat, sancto David, cum fugæ necessitate premeretur, sacerdos Sa

sumptio.

ANNO DOMINI DXC.

PELAGIUS PAPA II.

(Mansi Collectio Concil. tom. IX.)

[blocks in formation]

NOTITIA, EX LIBRO PONTIFICALI.

natione Romanus ex patre Vinigildo C [Cod. Luc., Unigeldo], sedit annos decem, menses

NOTE SEVERINI BINII.

a Post vacationem trium mensium et undecim dierum, die 11 Novembris anni 577 post Christum natum, sublegitur Pelagius junior ejus nominis secundus Romanus pontifex, patre Vinigildo, et, ut putatur ex nomine, Gothico potius quam Romano genere. Pontificatus illius incidit in calamitosa tempora, quibus Langobardi Italiam vastabant, atque occidentalis Ecclesia, propter synodum v a sede apostolica approbatam, diro schismate usque ad Hibernos divisa erat. His consulturus pontifex sanctissimus, consilio et auxilio sancti Grégorii successoris sui librum edidit pro quinta synodo, quam defendens ait, tria capitula jure meritoque condemnata esse. Meminit hujus libelli sanctus Gregorius in epistola ad Hibernos, quem infra inter epistolas Pelagii nunc primum ex Annalibus Baronii in lucem emittimus de quo plura vide infra in-notis ibidem. Hujus temporibus a Joanne sacræ Romanæ Ecclesiæ presbytero erectum est oratorium apud thermas Agrippinas, quod servis Dei, D monachis nimirum, inserviret, illudque reditibus locupletavit, scripto de his omnibus testamento: quod cum Pelagio papæ tradidisset, ex hac vita migravit. Gregorius successor Pelagii mutata voluntate testatoris in eodem sacras virgines collocavit sub cura religiosa feminæ Bonæ abbatissæ. Exstant de his omnibus ipsius sancti Gregorii epist libro vII. Unde intelligis Romanum pontificem testamentorum ad pias causas

:

conditorum arbitrum esse, ita ut in alium æque pium usum illa mutare possit, si id ratio persuadeat. Justinus imperator precibus sanctæ Mariæ virginis mentis sanitati restitutus, designato successore Tiberio, post exactos imperii annos sexdecim mensesque novem cum dimidio, ex hac vita recessit. Tiberius antequam coronaretur, loca sancta obivit, Sophiæ uxoris Justini insidias Dei auxilio evasit, et dum insidiantem bonis omnibus spoliasset, eamdem in ordinem redegit. Unde factum sine dubio quod non tantum contra hostes, sed etiam adversus iteratam Sophiæ conjurationem cum Justiniano Justini cognato initam, præclare triumpharit. Hic cum ægrotantem Eutychium Constantinopolitanum episcopum,Constantinopoli benedictionem ab eo percepturus, invisisset, intellexit se post quatuor menses ex hac vita avocandum. Quarto mense adveniente in morbum incidens, Mauritium civili et castrensi militia clarum, catholica quoque religione et virtutibus illustrem, Cæsarem creat, dataque illi uxore filia Constantina, imperium eidem pro dote assignavit. Mense Augusto anni 586, Tiberius imperator piissimus magno dolore bonorum omnium ab imperio inquieto, prout in somnis viderat, ad pacatum cœleste regnum transiit. Mauritius imperium adeptus, per litteras ad Theodorum archimandritam datas rogavit pro se orari, ut imperium in pace tueri, et ab hostibus defendere posset.

duos, dies decem . Hic ordinatur (a) absque jus- ▲ mento constructam, et tabulis argenteis exornavit

sione principis, eo quod Langobardi obsiderent civitatem Romanam, et multa vastatio ab eis in Italia fieret. Eodem tempore tantæ pluviæ fuerunt, ut omnes dicerent, quia aquæ diluviæ superinundarent, Et talis clades fuit, qualem a sæculo nullus meminit fuisse. Eodem tempore investivit corpus beati Petri apostoli tabulis argenteis deauratis. Hic domum suam xenodochium fecit pauperum senum. Hic fecit cœmeterium beati Hermetis martyris. Hic fecit supra corpus beati Laurentii martyris b basilicam a funda

sepulcrum ejus.Qui mortuus est, et sepultus ad beatum Petrum apostolum vi Idus Februarias [In Cod. Luc., vi Idus Februarias deest]. Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembrem, presbyteros LXXXII, diacones VIII, episcopos per diversa loca numero XLVIII [Cod. Luc., presbyteros xxvIII, diaconos vii, etc.). Cessavit episcopatus ejus menses vi, dies xxv [Cod. Luc., menses III, dies XXV, sub die 7 Februarii, ind. 5].

NOTE SEVERINI BINII.

a Anno Christi 590, vi idus Februarii defunctum esse Pelagium, cum sedisset annos XII, menses 11, et dies xxv, constat ex initio pontificatus sancti Gregorii, qui postquam sedes apostolica vi mensibus et XXV diebus pastore vacasset, III Nonas Septembris anno v Mauritii imperatoris, qui est Christi Redemptoris 590, Pelagio in pontificatu successit. Manifesto igitur errore labuntur qui depravatum Anastasii textum secuti, huic pontifici annos duntaxat x menses I et dies x, attribuunt. Et quidem majore errore decipiuntur qui obitum Pelagii, et creationem Gregorii, vel in sequentem annum rejiciunt, vel diverso anno contigisse scribunt. Longius vero hac in re aberrat Beda, qui, de Gestis Angl. libro 1, cap. 23, creationem Gregorii collocat sub anno decimo Mauritii imperatoris quam anno quinto ejusdem imperatoris inchoante indictione nona contigisse ipsiusmet Gregorii testificatione constat, principio libri n Epistolarum, ubi pontificatus sui annum secundum numerat Mau

B

ritii imperatoris annum septimum. Vide Baron. 590, num. 2.

b Cum sancti Laurentii corpus ab operariis quæreretur, miranda atque pavenda illa contigerunt quæ sanctus Gregorius libro III, epistola 30, enarrat his verbis: « Sanctæ memoriæ decessor meus itidem ad

corpus sancti Laurentii martyris quædam meliorare desiderans, dum nescitur ubi venerabile corpus ejus esset collocatum; et effoditur exquirendo, subito sepulcrum ejus ignoranter apertum est, et ii qui præsentes erant atque laborabant monachi et mansionarii, qui corpus ejusdem martyris viderunt, quod quidem minime tangere præsumpserunt, omnes intra decem dies defuncti sunt, ita ut nullus superesse potuisset, qui sanctum et justum corpus illius viderat. » Hæc Gregorius de inventiene corporis sancti Laurentii.

(a Cod. Luc. habet aliquid erasum, post quæ legitur cepto jussione principis. MANSI.

OBSERVATIO PHILIPPI LABBE, S. J.

In fine Cod. ms. viri clarissimi Claudii Hardyi se- stasium bibliothecarium non omnes vitas scripsisse natoris Parisiensis eruditissimi quo hactenus usi su- Romanorum pontificum, qui a Damasi papæ ætate mus hæc habentur: A beato Petro usque nunc fiunt ad sua tempora floruerunt, sed ex variis hinc inde anni CCCCXLIV, et menses VI, exceptis intervallis episco- C coagmentasse universam illam, quæ sub ejus nomine patuum. Finis. Unde manifestissime arguitur Ana- apparet, collectionem.

PELAGII PAPÆ II

EPISTOLÆ ET

EPISTOLA PRIMA [Olim III],

AD GREGORIUM DIACONUM

Ut ab imperatore auxilium contra Langobardos sibi impetret.

ET DECRETA.

[blocks in formation]

Prædictum autem fratrem Sebastianum quomodo susceperimus, vel in quali apud nos, te suggerente, fuerit charitate, ipsius poteris relatione cognoscere ; qui etiam promisit nobis necessitates vel pericula totius Italiæ piissimo domino imperatori suggerere. Loquimini ergo, et tractate pariter, quomodo nostris possitis celeriter subvenire periculis : quia ita hic coangustata est respublica, ut nisi Deus piissimi in corde principis inspiraverit, ut insitam sibi misericordiam suis famulis largiatur, et super illam diacoposin, vel unum magistrum militum, et unum ducem dignetur concedere, in omni sumus angustia destituti, quia maxime partes Romanæ omni præsidio vacuatæ videntur. Et Exarchus scribit, nullum nobis posse remedium facere, quippe qui nec ad illas partes custodiendas se testatur posse sufficere.

mus. Vide quod in fine operum Pelagii notavimus, infra col. 759. EDIT.

Imperet ergo illi Deus nostris velociter periculis A quia qui nequiter agunt exterminabuntur, et inimici subvenire, antequam nefandissimæ gentis exercitus loca, que adhuc a republica detinentur, Deo sibi contrario, quod absit, prævaleant occupare. Presbyterum autem ad nos, Deo adjuvante, retransmittere festina: quia et in monasterio tuo et in opere, cui eum præposuimus, necessarius esse omnino cognoscitur. Data IV Nonas Octobris, indictione 3.

a

EPISTOLA II [Olim IV],

AD AUNACHARIUM EPISCOPUM AUTISIODORENSEM b Regum Francorum fidem orthodoxam commendat, hortaturque ut illis suadeat, ne cum Langobardis fœdus habeant, et de reliquiis quas mittit.

Dilectissimo fratri Aunario Pelagius urbis Romæ episcopus.

Laudanda tuæ charitatis vota relegimus, quibus te, nisi gentilis motus obsisteret, ad nos venire voluisse significas. Licet enim spiritaliter, et simul et unum semper simus in Domino, verumtamen etiam præsentias corporales et antiquiores patres, et ipsos quæsisse invenimus apostolos. Sed dum tua desideria, causasque quibus obstareris exponeres, mirati sumus minus te illud quod ipsis obviaret excusationibus attendisse. Si enim mundo venerabilem judicatis hanc urbem, si ad pacem sedis apostolicæ cunctarum regere moderamina ecclesiarum prædicatis ; cur non et tribulationes nostras, et temporales angustias charitatis compassione gemiscitis? scientes divino per Apostolum nobis ore mandari [Rom. XIII, Gal. vi], ut nos invicem diligamus, ut onera invicem nostra portemus, ut quoties fratrum quicunque uritur, nos uramur: dum pene in conspectu vestro tantus sanguis innocentium sit effusus, ita sacra violentur altaria, ita catholicæ fidei ab idololatris insultetur. Novimus et vos, quod temporalia ista flagella sint et ad probationem, sicut de cælesti confidimus miseratione, proficiant ; et proximum, sicut a vobis scribitur, Dominus noster de tribulatione det gaudium:

[blocks in formation]

• Cum innotuisset Pelagio Romano pontifici Mauricium imperatorem post Tiberum coronatum, teste sancto Gregorio in epistola ad Eulogium et Joannem Constantinopolitanum, novum (prout fieri consueverat) diaconum cardinalem apocrisiarium nomine Laurentium ad eum misit. Gregorius igitur tempore Tiberii illo munere bene functus, magnisque muneribus sacrarum reliquiarum, brachio nimirum S. Andræ, et capite S. Lucæ evangelistæ donatus, post obitum Tiberii Romam reddiit, ibique jussu Pelagii adversus ingruentes ob tria capitula schismaticos stylum exercuit. Eorum omnium caput fuit Paulinus Aquileiensis antistes, posteaque ejus successor, inde vero Severus. De his apostolis Diaconus lib. III cap. 10 de gestis Langobard. hæc scribit: Pelagius papa Elix Aquileiensi episcopo nolenti tria capitula Chalcedonensis synodi suscipere (potius nolenti trium

B

Dei mox ut exaltabuntur, sicut fumus deficient (Psalm. XXXVI, et generaliter peribunt gentes de terra ejus. Propter quod vos decuerat, qui illic catholicæ membra estis Ecclesiæ, uni corpori unius capitis gubernatione conjuncta, omnibus quibus viribus valeretis, paci quietique nostræ pro ipsa sancti Spiritus unitate concurrere. Nec enim credimus otiosum, nec sine magna divinæ providentiæ admiratione dispositum, quod vestri reges Romano imperio in orthodoxæ fidei confessione sunt similes; nisi ut huic urbi, ex qua fuerat oriunda, vel universæ Italiæ finitimos, adjutoresque præstaret. Cavete igitur, charissime frater, ne dum regibus vestris juvandi nos virtus sit data divinitus, charitatis vestræ circa nos levitas arguatur: qui illis et in fide, et in consiliis, vestro sacerdotio sic devotis, suadere talia, aut negligitis, aut differtis. Sacras autem reliquias, quas et tua charitas, et gloriosissimus filius noster petiit dirigendas, cum cohærenti sibi sanctificatione transmisimus. Propter quod nihilo minus admonemus, ut quorum virtutem quæritis, eorum templa a pollutione gentium liberari, in quantum vobis est possibile, festinetis et vestris regibus instantissime suadeatis, quatenus ab amicitiis et conjunctione nefandissimi hostis, Langobardorum, salubri se provisione segregare festinent; ne dum illorum vindictæ tempus advenerit, sicut et celere fieri divina miseratione confidimus, eorum etiam illi inveniantur esse participes: quia scriptum est: Non solum qui ea faciunt ? sed C etiam qui consentiunt facientibus puniendos (Rom. 1). Deus te incolumem custodiat, charissime frater. Datum III Nonas Octobres, imperante domno Tiberio Constantinopoli Augusto, anno 7.

D

EPISTOLA III [Olim V].

QUÆ EST PRIMA AD ELIAM ET EPISCOPOS ISTRIÆ.

Dilectissimis fratribus Eliæ aliisque episcopis, universis filiis in Ecclesiæ Istria partibus constitutis, capitulorum damnationem in quinta synodo factam approbare et ratam habere) epistolam satis utilem misit, quam beatus Gregorius cum adhuc esset diaconus scripsit. Hæc epistola sancti Pelagii a Gregorio adhuc diacono conscripta, ejusdem plane generis est cujus erat illa beati Leonis decima ad Flavianum scripta; quæ cum epistolæ nomine scripta esset, ob sui amplitudinem atque tractatum tomus dicebatur. Nam et ipsa Pelagii epistola ab ipso sancto Gregorio liber est nuncupata, de quo ad Hiberniæ episcopos dum scribit, epistola 36, lib. II., hæc habet: Ut igitur de tribus capitulis, animis vestris ablata dubietate, possit satisfactio abundanter infundi; librum quem de hac re sanctæ memoriæ decessor meus Pelagius papa scripserat, vobis utile judicavi transmittere: quem si posito voluntariæ defensionis studio puro vigilantique corde volueritis relegere, eum vos per omnia secuturos, et ad unitatem nostram reversuros nihilo minus esse confido: Quantæ autem esset efficacia liber iste, ex his quæ mox idem Gregorius subdit intelligere possumus, ubi ait: Porro si post hujus libri lectionem in ea qua estis volueritis deliberatione persistere, sine dubio non rationi operam, sed obstinationi vos dare monstratis. Hanc epistolam illustrissimus cardinalis Baronius una cum duabus sequentibus ejusdem Pelagii a Nicolao Fabro Parisiensi viro doctissimo accepit. Cum adhibitum satis bene præparatum pharmacum

Pelagius episcopus sanctæ Ecclesiæ catholicæ urbis A

Romæ.

Nos enim illam fidem prædictam tenemus, et cum omni puritate conscientiæ usque ad sanguinis effusionem defendimus, quæ ab apostolis tradita, et per successores eorum inviolabiliter custodita, reverenda Nicæna synodus trecentorum decem et octo Patrum suscepit atque reliquit [redegit] in symbolum, sed et Constantinopolitana centum et quinquaginta Patrum sub piæ memoriæ Theodosio seniore principe factum; etiam Ephesina prima, cui præsedit beatæ recordationis prædecessor noster Coelestinus Romanæ urbis antistes, et Cyrillus Alexandrinæ episcopus : sed et Chalcedonensis sexcentorum triginta patrum, quæ sub piæ memoriæ Marciano imperatore convenit: cuique sanctæ recordationis papa Leo per legatos vicarios suos præsedit; et ut diversarum hære

uno eodemque sensu clamanter [clamantes] latius ediderunt. Sed et epistolam prædicti beatæ memoriæ Leonis ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum datam, quæ et tomus appellatur, per omnia veneramur, tenemus, defendimus, atque secundum ejus tenorem, adjuvante Domino, prædicamus. Et sicut prædecessor noster sæpe dictus beatæ memoriæ papa Leo synodum Chalcedonensem suscepit atque firmavit, ita et nos per omnia, operante divina gratia, veneramur, custodimus atque defendimus.

Quod ad dilectionem vestram, fratres filiique charissimi, nostra tardius scripta dirigimus, non malevolæ voluntatis, aut dissimulationis vel negligentiæ fuisse credatur, sed, sicut nostis, temporalis qualitas et hostilis necessitas hactenus impedivit. Nam sicut ait Dominus per prophetam : Nunquid obliviscitur mulier filium uteri sui (Isa. XLIX)? Non ergo credatur nos viscerum nostrorum divisionem non cum gravi fletu ac gemitu doluisse: sed utinam, charissimi, illuminet Dominus oculos cordis vestri, ut nostri cordis gemitus pro vobis videre possitis. Quis enim, sicut ait beatus apostolus (II Cor. xx1), infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Et alibi (I Cor. x11): Quia patitur unum mem- B sum damnanda exigebat adversitas, eamdem fidem brum, compatiuntur omnia membra. Postea ergo quam Deus omnipotens pro felicitate Christianorum principum per labores atque sollicitudinem filii nostri excellentissimi Smaragdi exarchi et chartularii sacri palatii pacem nobis interim vel quietem donare dignatus est, cum omni sollicitudine festinamus præsentia ad vos scripta dirigere, hortantes et obsecrantes, ne in divisione ecclesiæ ulterius quisquam studeat permanere. Nos enim secundum evangelicam vocem studemus fraternitati ac dilectioni vestræ, in quantum fragilitas nostra sufficit, quæ nobis jussa sunt, cum sinceritate cordis humiliter exhibere. Nostis enim in Evangelio Dominum proclamantem (Luc. XXII): Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te Patrem, ut non deficiat fides tua, et tu conversus confirma fratres tuos. Considerate, charissimi, quia veritas mentiri non potuit, nec fides Petri in æternum quassari poterit vel mutari: nam cum omnes discipulos diabolus ad excribrandum poposcerit, pro solo Petro se Dominus rogasse testatur, et ab eo voluit cæteros confirmari; cui etiam pro majori dilectione quam præ cæteris Domino exibebat, pascendarum ovium sollicitudo commissa est: cui et claves regni cœlorum tradidit; et super quem Ecclesiam suam ædificaturum esse promisit, nec portas inferni adversus eam prævalere testatus est (Matth. 16). Sed quia inimicus humani generis usque in finem sæculi non quiescit in Domini Ecclesiam bono semini superseminare zizania, ideoque ne forte quisquam maligno studio aliqua de fidei nostræ integritate diaboli instigatione fingere præsumpserit et argumentari, et ex hoc vestri fortasse videantur animi perturbari, necessarium judicavimus per præsentem epistolam nostram, et ad viscera vos matris Ecclesiæ ut reverti debeatis, cum lacrymis exhortari, et de fidei nostræ integritate vobis satisfacctionem nostram mittere; quatenus nulla possit in cordibus vestris de nobis remanere suspicio, ut in divini tremendique judicii die de taciturnitate mea reus inveniri non possim.

animis schismaticorum male affectis nihil prodesset, imitatus Pelagium I, adversus ipsos Smaragdum Italiæ exarchum Ravennæ degentem exagitavit: qui haud impigre eosdem coercere aggressus est, nec

C

D

Si quis autem contra hanc fidem aut sapit, aut credit, aut docere præsumit secundum eorumdem Patrum sententiam, damnatum atque anathematizatum se esse cognoscat. Non ergo patiamini falsis suspicionibus aut rumoribus denuo agitari, et in divisione Ecclesiæ malorum hominum persuasionibus (quod avertat Dominus) remanere. Quid enim vos a sanctæ Ecclesiæ unitate dividitis? quando nihil novi, nihil [quod absit] contrarium in dicta Ecclesia prædicari cognoscitis vel teneri? Sed unam eamdemque fidem, quæ ab apostolis tradita, et a sanctis Patribus et prædictis quatuor synodis explanata atque confirmata dignoscitur, sincerissime teneri atque defendi modis omnibus comprobatur. Ubi ergo de fidei firmitate nulla vobis poterit quæstio vel suspicio generari, in unitate fidei, atque in sinu sanctæ matris catholicæ atque apostolicæ Ecclesiæ permanere. Si quid forte causæ est, unde vestri scandalizati animi videantur, manentes in unitatis charitate, eligite de fratribus ac filiis nostris, quos ad nos, inquirendo [in quærendo] de quibus movemini, transmittere debeatis; et parati sumus secundum præceptionem apostolicam [I Petr. 1], et cum charitate eos suscipere, et cum humilitate ad placita satisfactionis reddere rationem; et sine aliquo impedimento cum omni dilectione, quando reverti voluerint, voluntate sincerissima relegare.

Audiamus autem Doctorem gentium clamantem : Sicut accepistis Christum Jesum Dominum, in ipso ambulate, radicati et superædificati in ipso, et confircessavit, quousque depascentem Ecclesiam morbum ex iis regionibus, teste Diacono lib. ш cap. 21, penitus auferret. SEV. BIN.

mati in fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum ▲ una spe vocationis vestræ. Unus Dominus, una fides, actione. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam

et inanem fallaciam, nec ad contentionem aut superfluas quæstiones vestra ulterius studia convertantur (Coloss. 1). Vocem ejusdem apostoli cum humilitate cordis attendite; sic enim scribens ad Timotheum ait: Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita, sciens quia generant lites; servum autem Domini non oportet litigare (II Tim. 11); et iterum ad Corinthios: Si quis autem videtur inter vos contentiosus esse, non talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. x1); et iterum post alia: Non est Deus dissensionis, sed pacis.

B

unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnia, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. v). Et dum tales exhortationes apostolicas habeamus, quis nos separabit a charitate, quæ est in Christo Jesu Domino nostro? Si enim cum humilitate et fletu diligenter intendimus, consideramus et intelligimus quod ille sit insidiator noster, de quo dictum est: Quia adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens circuit quærens quem devoret (I Pet. v); cuisecundum ejusdem apostoli exhortationem, cum omni nos concordia et unitate in fortitudine fidei resistere atque obviare necesse est. Exemplo enim omnes didicimus, charissimi fratres ac filii, quanta mala quantaque flagella divisionem Ecclesiæ fuerint subsecuta. Unde in ipsius misericordia, licet indigni, confidimus, quia si Ecclesiam suam adunare atque pacificare concesserit, omnia a nobis quæ pro delictis nostris suscepimus flagella, celerius removentur, et unitas ac firmitas pacis Ecclesiæ pacem nobis et temporalem obtinet et æternam.

Tantummodo rogamus, et obsecramus, et per divinum vos tremendumque Dei judicium obtestamur, ubi sibi nullus hominum poterit argumentis vel excusationibus subvenire; ne ulterius per vos Dei dividatur Ecclesia, sed hæreditatem Domini communi possideamus et teneamus studio. Quæ autem sit ejus hæreditas, ipsius verba quæ ad discipulos dicta sunt audiamus: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV); et iterum: In hoc cognoscent C omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. x). Idipsum autem, sicut ait Vas electionis, dicamus omnes, et non sint in vobis schismata, simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia (I Cor. 1), ut in sinum matris Ecclesiæ congregati efficiamur unus grex, et unius Christi pastoris custodia ab omnibus externis internisque hostis insidiis ejus protectione atque defensione servemur illæsi. Hæc autem ad vos direximus per fratrem et coepiscopum nostrum Redemptum et Quodvultdeum abbatem monasterii majoris basilica beati Petri apostoli, quos vestra dilectio et complacita Deo charitate suscipiat, et ad nos cum unitatis vestræ gaudio sine mora reverti dimittat: quatenus cognoscentes dilectionem atque obedientiam charitatis vestræ, cum sanctis angelis communiter atque veraciter dicere mereamur : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. 11). EPISTOLA IV [Olim VI]

Considerate ergo,quia quicunque in pace et unitate Ecclesiæ non fuerit, Dominum habere non poterit. Item ad Galatas scribens ait : Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ (Gal. 1). Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ, quia benedicentur in te omnes gentes (Genes. XXII). Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Quam ergo excusationem apud Dominum post præsentem satisfactionem nostram habere ulterius potestis, quando nulla vobis de fidei nostræ sinceritate et puritate contraria suspicio remanebit? Audite potestatem et commonentem eumdem apostolum: Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. xv). Non ergo circumveniamur a Satana, non enim ignoramus cogitationem ejus. Cum dilectione ergo fraterna et humilitate Deo placita, si cujus forte animi scandalizari videntur in aliquo, manens in unitatis charitate, perquirat atque cognoscat. Nam sicut beatus Jacobus apostolus ait: Ubi zelus et contentio, ibi et inconstantia et omne opus pravum (Jac. ); et iterum Doctor gentium: Quis vos impedivit charitati non obedire: persuasio hæc non est ex eo qui vocavit vos : modicum fermentum totam massam corrumpit (Gal. v); et alibi: Ego confido in Domino, quod nihil aliud sapiatis; qui autem conturbat vos portabit judicium quicumque est ille (Ibid.); et in subsequenti ait: Utinam abscindantur qui vos conturbant (Ibid.)! Et rursum admonens dicit: Quod si invicem mordetis, et comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Ibid.); et iterum: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus; non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Alter altarius onera porte- D mus, et sic adimplebimus legem Christi (Ibid.); et alibi idem apostolus ait: Flecto genua mea ad Dominum Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtutem, corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis (Ephes. 1). Et post alia: Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis in vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in

QUE EST SECUNDA AD EPISCOPOS ISTRIE.

Dilectissimis fratribus Eliæ vel aliis episcopis Istriæ
Pelagius episcopus.

Dilectionis vestræ per eos quos direxistis scripta suscepimus, relectisque his gravi sumus mœrore et dolore perculsi: cum neque his quæ nos vobis scripsimus respondistis, neque, ut fraternam decuerat charitatem, fidei nostræ satisfactione suscepta ad unitatem Ecclesiæ revertendi obedientiam commodastis; postremo nec eos aliter qui venerunt dirigere pertuli

« PoprzedniaDalej »