Obrazy na stronie
PDF
ePub

tur potius sanctus Dosmus alius a sancto Domnolo statuendus, sive is martyr, sive confessor habeatur.

constructi religiosus, in Vitis episcoporum Cenoma- A is Gallice non Dosme, sed Domnole appelletur, videnensium Gallice a se editis, et notis ad Vitam sancti Domnoli, asserit a suis coli sanctum Domnolum 22 Octobris, veneratione ad hunc diem translata, quod primus dies Decembris impediretur passim cum tempore Adventus: ob quam causam potuit ab aliis eadem veneratio translata fuisse ad hunc 16 Maii; aut ceste ob aliquam corporis translationem aut elevationem.

3. Elevatum autem esse corpus sancti Domnoli, anno 1124, et translatum in capsam argenteam inauratam ab Hildeberto episcopo Cenomanensi, præsentibus Fulcone, comite Andegavensi et magna nobilium multitudine, testatur Bondonnetus p. 241, qui deinde duas alias translationes per legitima testimonia probat, quorum prius est tale : « Ego Simon B Hayenouve, clericus Andegavensis dioecesis, in decretis licentiatus, apostolica auctoritate notarius, fidem facio et contestor fratrem Benedictum Boulanger, abbatem hujus monasterii sancti Vincentii, transtulisse ex vetustissima capsa in hanc novam corpus sancti Domnoli, confessoris et episcopi Cenomanensis et præcipui fundatoris ejusdem monasterii, die 25 mensis Januarii anno Domini 1535, præsentibus ibidem venerabilibus viris fratre Nicolao Pivert, abbate sancti Martini Sagiensis, patre Bremondo de Ponte, priore claustrali hujus monasterii, et totius conventus fratribus et aliis quamplurimis tum clericis tum sæcularibus, teste sigillo meo manuali hic apposito. >> Hæc ibi. At posterius testimonium est ejusmodi : « Et ego Raphael Marie, in legibus licentiatus, notarius apostolicus et regius, Cenomanis commorans, attestor venerabilem patrem, fratrem Jacobum Badocheau, abbatem hujus monasterii sancti Vincentii, missæ sacrificio solemniter celebrato, idem corpus sancti Domnoli, propter tumultus bellicos ex hac nova capsa alio translatum, in eadem denuo restaurata recondidisse decima nona Januarii, anno Domini 1600, præsentibus ibidem totius conventus fratribus et discretis viris, Roberto Oven Anglo, et Nicolao Noel Picardo, presbyteris et canonicis Cenomanensibus et aliis quam plurimis Cenomanis commorantibus, teste sigillo meo manuali hic apposito et prædictorum sic signatum, Badocheau abbas. R. Oren, N. Noet, Marie Notarius. » Hæc ibi.

4. Est supra Parisios inter Sequanam et Matronam provincia Bria sive Brionia, et in ea oppidum Chaume seu Chômes, in cujus ecclesia circa annum 1530 inventum fuisse corpus sancti Dosmi (Gallice Dosme) ejusque caput ibidem quiescere, ac multis clarere miraculis, ac dici fuisse episcopum Cenomanensem, testatur Nicolaus Gillis in Annalibus Gallicis, in Francisco primo rege Francorum, fol. 553 editionis Parisiensis 1617. Antonius Corvaserius in sua episcoporum Cenomanensium Historia, arbitratur dictum corpus sancti Dosmi esse sancti Dommoli, quod nullum alterius nomen magis conveniat. Verum cum eodem tempore corpus sancti Domnoli fuerit in ecclesia monasterii sancti Vincentii Cenomanensis, et

C

Fatetur Bondonnetus non adesse Cenomanis caput imo nec omnia ossa sancti Domnoli: sed nec inde sequitur, quæ desiderantur, ossa deportata fuisse ad oppidum Chaumense et istic conficere corpus. Verum hanc utrique parti controversiam decidendam relinquimus, et exspectamus ut Chaumenses sua, si qua habent, documenta proferant atque communicent, aliquid lucis fortassis a nobis acceptura.

§ II. Tempus sedis et obitus. Peracta circa obitum Sancti Leonardi Vendoperensis.

5. Habemus Historiam Francorum Gregorii episcopi Turonensis, olim a Rosweido nostro collatam cum. ms. vetustissimo Codice monasterii sancti Trudonis in Hasbania,in quo plurima desunt quæ passim in excusis exemplaribus leguntur, sed forsan a posteris inserta, uti alii ex mss. Codicibus Corbeiensi et Metensi indicarunt. In his mss. desunt illa quæ de sancto Domnolo in excusa historia sic leguntur lib. v1, cap. 9 « Domnolus vero Cenomanorum episcopus ægrotare cœpit. Tempore enim Clotarii regis apud Parisios ad basilicam sancti Laurentii gregi monasteriali præfuerat. Sed quoniam Childeberto seniore vivente, semper Clotario regi fidelis exstitit, et nuntios ipsius ad speculandum missos crebrius occulebat, præstolabatur rex locum in quo pontificatus honorem acciperet. Migrante autem Avennionensis civitatis pontifice, istum illuc dare deliberaverat. Sed beatus Domnolus hæc audiens, ad basilicam sancti Martini antistitis, quo lunc Clotarius rex ad orationem venerat, accessit; et nocte tota in vigiliis excubans, per priores qui aderant regi suggestionem intulit, ut non quasi captivus ab ejus elongaretur aspectu nec permitterent simplicitatem suam in senatores sophisticos ac judices philosophicos fatigari. Ad hæc rex annuens, migrante Innocentio Cenomanorum episcopo, ipsum Ecclesiæ illi episcopum destinavit. Jam assumpto episcopatu, talem se tantumque præbuit, ut in summæ sanctitatis culmen evectus, debili usum gressuum, cæco restitueret visum. Qui post viginti duos episcopatus annos, dum se cerneret morbo regio calculoque gravissime fatigari, Theodulphum Dabbatem in locum suum præelegit. Cujus assensus rex præbuit voluntatem. Sed non multum post tempus, mutata sententia, in Badegisilum domus regiæ majorem transfertur electio. Qui tonsuratus, gradus quos clerici sortiuntur ascendens, post quadraginta dies migrante sacerdote successit. >>

6. Hæc omnia desunt in prædictis Mss. et videntur postmodum inserta, et in multis refelluntur ex textu Vitæ sancti Domnoli ab auctore coævo et teste oculato scriptæ; imo et ex Vita breviori diu postea exarata: in quibus sanctus Domnolus alienigena habetur, ac Roma peregrinatus in Gallia jam tunc episcopus, assumptusque ad regimen Ecclesiæ Cenomanorum. Fabulosa ergo videntur quæ de Domnolo abbate sancti Laurentii dicuntur, ac forsan ab aliquo

alio Domonolo gesta ad hunc Cenomanensem perpe- A ductum esse regestum illud usque ad domnum Gauram transferuntur; idque eo facilius, quo notior erat amicitia quæ inter sanctum Domnolum et sanctum Germanum episcopum Parisiensem intercessit. Quid quod ibi sanctus Domnolus statuatur alicujus proditionis reus, qui nuntios Clotarii regis ad speculandum missos crebrius occulebat? Hujusmodi sane culpa viro tam sancto non videtur recte tribui. Accedit quod auctor Vitæ dicat, jampridem defunctum fuisse beatum Innocentium cum Cenomanos venit Domnolus, necdum alio in ejus locum subrogato. Imo Bondonnetus aliique scriptores Cenomanenses, allegatis vetustis chartulariis dicunt ex iis haberi Scienfredum

quemdam, qui mortuo Innocentio sedem invaserit, seu potius Ecclesiæ jura ac bona, quippe qui nunquam se ordinandum curaverit ; unde factum sit ut

in conciio Aurelianensi v, anno Childeberti 38, Christi 547, vicinis omnibus episcopis comparentibus per se aut missos suos, solis defuerit Cenomanensis; quem inde colligunt tunc nullum fuisse. Optarem produci chartularia illa ex quibus Scienfredus iste cognoscitur, nam ex publicis illis, si genuina sunt, instrumentis longe certius definiri poterit cujusque episcopi tempus,quam ex incerta posterorum conjectura: qui, ut longa annorum spatia paucis episcopis implerent, quos scilicet solos noverant, pluribus forte oblivione deletis, longa illis spatia annorum assignavere.

fridum de Lauduno, cum quo desinit. Hoc autem posito, consequens etiam foret totum esse compositum sub ejus successore domno Guilielmo Roland, sæculo XIII, juxta eam quæ tunc habebatur satis vitiosa Francorum regum chronologiam ; et numeros annorum, mensium, dierum, cuique episcopatui attributorum; qui ut posterioribus sæculis certi fuerint, non est credibile eos æque certos fuisse sex vel octo prioribus imo pro primis saltem gratis esse definitos non solum censeo ego, sed et Bondonnetus, et versimiliter alii apud Cenomanos eruditi viri.

8. In Domnolo certe id clarum est, cui anni fere quadringinta septem tribuuntur ab ultimis temporibus Childeberti, qui obiit anno regni 49, Christi 558, B usque prima tempora Chilperici, qui cœpit anno

C

7. Sic in regesto pontificalis Ecclesiæ Cenomanensis ms. usque ad annum Domini 1255, habentur: « Gesta domni Innocentis, Cenomanicæ urbis episcopi, qui fuit temporibus Anastasii imperatoris, et Clodovai primi Francorum regis Christiani et Childeberti filii ejus, » diciturque quod « sedit in prædicta sede annos 45 menses 10 dies 25, et fecit in ipsa ordinationes quinquaginta; presbyteros enim consecravit 318, et levitas atque alios ministros quantum necesse fuit. » Deinde sequuntur « Gesta domni Domnoli, Cenomanicæ urbis episcopi, qui fuit temporibus ultimis Childeberti et Clotarii atque primo tempore Chilperici filii ipsius Clotarii, qui fuerunt reges Francorum; » et dicitur quod «sedit in prædicta sede annos 46, menses 11, dies 24, et fecit ordinationes septuaginta, presbyteros 360, diaconos 250, et reliquos ministros sufficienter. » Similiter in Addendis ad 28 Januarii exhibuimus (Bolland.) D «Gesta domni Haduindi, Cenomanicæ urbis episcopi, qui fuit ultimo tempore Clotarii filii Chilperici, et tempore Dagoberti filii Clotarii, et primo tempore Clodovæi filii ejusdem Dagoberti : » Circa finem autem asseritur quod «< sedit in prædicta sede annos 30, menses 11, dies 23. » Operæ pretium esset illud regestum integrum dari in lucem, tum propter plura singulorum episcoporum gesta subjuncta instrumenta Cenomanensis historiæ fundamenta et principia forsan vehementer illustratura, nec non reliquæ Gallicanæ historiæ magnum subsidium allatura; tum ad commodius judicandum de singulis; nonnulla enim certo adulterata sunt aut omnino fictitia. Interim præsumere licet, quo stylo coeptum est, eodem per

Christi 561. Interim anno Childeberti regis 30 habita est synodus Aurelianensis Iv, cui Innocentius in Christi nomine episcopus civitatis Cenomanicæ consensit et subscripsit, adeo ut hic fortassis non ante annum 546 excesserit e vivis. Cujus locum si aliquam multis annis tenuit nunquam ordinatus Scienfredus, poterunt initia Domnoli, potius quam finis, referri ad prima tempora Chilperici pro quo tamen rectius scriberetur nomen fratris Chariberti, Parisiense regnum, sub quo Cenomani erant, post Clotarii patris mortem obtinentis, sicut regnum Suessionense obtinebat Chilpericus. Poterit etiam sic verum esse, quod Gregorii Turonensis interpolator, auctor non quidem fidelissimus, sed tamen pluribus sæculis antiquior regesto, de Domnolo scripsit, post viginti duos episcopatus annos successorem postulasse et impetrasse. Certe prima ejus notitia anno Christi 567 invenitur in synodo Turonensi II, cui xv Kalendas Decembris, Chariberto annum sextum regnante, subscripsit Domnolus, peccator episcopus Ecclesiæ Cenomanensis.

Obtulerat huic synodo epistolam sancta Redegundis regina, qua petiit tutelam et stabilitatem institutæ a se congregationi, quam confirmarunt sanctus Domnolus aliique episcopi decreto suo, quod exstat apud Gregorium Turonensem, lib. IX Hist. Francorum, cap. 39. Inter episcopos qui tunc interfuerunt dicto concilio Turonensi fuit Felix episcopus Nannetensis, ad quem exstat poema Fortunati episcopi Pictaviensis, lib. m, num. 6, de Dedicationc ecclesiæ suæ, cui

sanctum Domnolum interfuisse hoc versu meminit : Domnolus hic fulget meritis, Matacharius inde, Jure sacerdotii cultor uterque Dei.

Chariberto rege Parisiorum mortuo sub annum 570, Cenomani fuerunt sub regimine Chilperici fratris ejus regis Suessionum, cujus regni anno 11, pridie Nonas Martii, id est ano 572, instrumentum pro monasterio sanctorum Vincentii et Laurentii, signatum est ab ipso Domnolo, et a sancto Germano episcopo Parisiensi, sub annum 576 vita functo. Ab hoc autem instrumento diversum videtur id quod citatur in Vita breviori, num. 4, ut factum pro eodem monasterio quia memoratus Bondonnetus, p. 268, asserit hoc esse signatum Nonis Septembris, anno 20

Chilperici, id est Christi 581. Hoc ergo anno si mor- A esset differenda, destructo ante annos ferme triginta

tuum dicamus sanctum Domnolum (nam successor Badigisilus interfuit concilio 2 Matisconensi, anno 585; et, juxta Gregorii interpolati cap. 39, lib. vIII, quinto expleto ingrediebatur sextum sui episcopatus, anno 11 Childeberti Austrasiorum regis, Christi 587), episcopatus Domnoli non tantum initia Chilperici attigerit, sed totum fere illius am apud Suessiones quam Parisios regnum æquaverit; nec tamen plus multo quam annis 22 sederit, incipiens anno Christi 559, et mortuus 581, die 1 Decembris.

Casinensi cœnobio, quando Maurus sancti Benedicti discipulus debuisset fuisse centenario proximus), sed potius, ut prolixum illud de sancto Mauro scriptum. (quod veluti ex quaterniunculis a Fausto coævo scriptis circa sanctum Benedictum ejusque discipulos, ab Odone Glannofoliense acceptum expolitumque obtruditur) merum esse sequentis ævi figmentum opinor, ei simile quod de martyrio sancti Placidi et sociorum, sub nomine Gordiani eorumdem ministri, habetur; cui quid solidæ veritatis subsit, inter tot mendaciorum monstra nequeat vel per conjecturam prudentem definiri. Nisi forte placet suspicari, paulo ante Cassinensis monasterii factam a Langobardis destructionem, id est ante annum 589, a sancto Bertegramno quidem exoratum Bonitum, non Benedictum abbatem, suo condiscipulo Mauro, jam ætate gravi, primam trans Alpes coloniam deducendam commisisse; Maurum vero intellecta, non morte episcopi, sed turbis in episcopatu suscitatis a decessoris defuncti vidua, ipsam forte Rupiaci possessionem ad se trahente, istis substitisse ubi commodior tranquilliorque offerebatur locus novo instituti sui monasterio condendo. Istarum certe controversiarus testis est lib. VIII, cap. 39, Gregorius Turonensis, saltem interpolatus, et sufficere illæ potuerunt disturbando primo Bertingramni consilio, quod Chadoindus successor, satis pacatum pontificatum habens, exsecutioni mandarit, «‹ in vico Aurion, a Rupiaco villa dependente, monasterium construens et C agmina monachorum regulariter inibi Deo servientium nobiliter instituens. » Sed hæc plane discutienda erunt in nova atque in duplum augenda, quam posteri curabunt, editione Januarii, multa reformatione egentis, ut sunt imperfecta rerum omnium principia.

9. Alia rebus sancti Domnoli obscuritas offunditur ex Vita sancti Mauri, quam sub nomine Fausti coævi habemus, dedimusque ad 15 Januarii (Bolland.). Ibi enim, num. 16, a beatissimo Bertigramno, Cenomanicæ urbis episcopo, narratur legatio missa ad san- B ctum Benedictum, pro suorum colonia postulanda : qui sanctum Maurum discipulum cum sociis quatuor direxerit in Galliam; sed hi (ut dicitur num. 33) intelligentes Aureliis « beatum Bertigramnum episcopum jam migrasse ad Dominum, aliumque in loco. ejus jam substitutum pontificem; » ac deinde num. 35, quod locus « Rupiacus, sibi ad construendum monasterium a beato Bertigramno provisus, non admodum aptus erat regulari religioni..... quodque Domnolus episcopus nihil de hac re, » quam suus decessor exorsus erat, « facere vellet, » respondens, «se propriis magis quam alienis velle insistere cœptis, ne supra alienum ædificare videretur fundamentum; » hæc, inquam, intelligens sanctus Maurus cum sociis, oblatum in ditione Andegavensi locum acceptarit, et Glannofoliense monasterium fundarit. Interim constat Bertigramnum non præcessisse, sed successisse Majolo, post Baudigisili quinquennem tyrannidem, et anno 589 rescripisse Guntramno regi in causa monachorum Pictaviensium, inter octo episcopos ultimum, velut omnium juniorem. Nemo est igitur inter modernos scriptores qui vitium non agnoscat obrepsisse, aut Odoni abbati Glannofoliensi, Vitam sancti Mauri, « salva fide dictorum ac miraculorum inibi repertorum, corrigere satagenti »> anno 868, aut hujus ipsius interpolatori; sed omnes fere in hoc conveniunt, ut pro Bertigramno, Innocentium; pro Domnolo, Scienfridum invasorem censeant esse substituendum : eo quod sibi certo per-D

suadeant vivente etiamnum sancto Benedicto deductam esse istam discipulorum ejus coloniam; illum autem nos ostendimus obiisse anno 643.

10. Ego vero dum considero toties inculcatum Bertigramni nomen rursum repeti in prologo ad historiam translationis sancti Mauri, « quem, » inquit Odo, scribens Almodo Cenomanicæ ecclesiæ archidiacono, «< a pontifice sanctæ sedis, cui Deo auctore deservis, beato scilicet Bertichramno, nostris, ut nostis, ascitum gaudemus provinciis. « Hæc, inquam, dum considero, vehementer impellor, non ut Bertegramni nomen retinendum atque ab ejus successore sancto Chadoindo rejectum sanctum Maurum censeam (sic enim missio illa usque ad annum fere 618

11. Ut autem ad sanctum Domnolum ab importuna, quam ingestæ fabulæ extorserunt, digressione revertamur, præclarum testimonium eidem datur in Vita sancti Leonardi anachoretæ, qui in ejus diœcesi sub sanctis Innocentio et ipso Domnolo episcopis floruit, et colitur 15 Octobris; quod inde excerptum hic damus, et est ejusmodi: «Erat sanctus Leonardus Deo amabilis et hominibus dilectus. Solitus namque erat sanctus Domnolus episcopus Cenomanensis, cujus et monachus erat, eum dirigere ad sanctum Germanum Parisiorum episcopum, qui ambobus dilectus et credulus erat..... Obiit autem prædictus sanctus Leonardus sub Chilperico Francorum rege Idibus Octobris, in pace, plenus dierum, in senectute bona, et sepultus est in supradicta cellula sua a sancto Domnolo ante dicto episcopo. Nam pridie antequam obiisset dictus sanctus Leonardus, venit vox divina ad Domnolum ante dictum episcopum, præcipiens ei ut iret Deo suis sanctissimis precibus animam commendare supradicti confessoris: quia de sæculo crastina die eum migrare, et cum sanctis et electis Dei animam collocari oportebat. Qui statim cum suis ministris, hoc quod ei jussum divinitus

fuerat perficere non tardavit. Nam et ante dictus sanctus Leonardus, prænoscens divinitus sancti pontificis adventum, præcepit fratribus ut ad ejus ingressum se præpararent, et digne, ut seniorem Domini pontificem decebat, eum susciperent, et omnia necessaria ministrarent. Indicavit etiam fratribus se ipsa die, postquam præfatus pontifex suam Deo commendasset animam, de sæculo exiturum. Adveniente quoque suo episcopo, ejusque animam commendante, mox Domino suam sanctam animam reddidit. Quo defuncto dum sancta ejus membra portabantur ad tumulum, cæci tangentes ejus vehiculum visum rece

A

derunt pristinum. Sepulto autem eo, per electionem eorum monachorum, sanctus Domnolus unum ex ipsis sibi constituit et ordinavit abbatem : qui usque in hodiernum diem eamdem sub sancta religione, disponente et ordinante episcopo, gubernat et regit. cellulam. » Hæc ibi. Quæ etiam, sed contracta, habet Bernardus Guidonis episcopus Ludovensis, tomo II de Vitis Sanctorum. Locus olim Vendopera dictus, nunc a sancto Leonardo nomen habet, situs ad Sartam fluvium in decanatu Fresnensi, versus confinia Normanniæ.

VITA

SANCTI DOMNOLI, CENOMANENSIS EPISCOPI, AUCTORE PRESBYTERO CENOMANENSI COÆVO.

PROLOGUS.

B

C

1. Sanctæ et individuæ Trinitatis freti auxilio, omniumque sanctorum precibus fulti, tum etiam præcedentium Patrum incitati studiis, denique reverendissimi præsulis nostri Haduini hortatu confirmati, beatissimi patroni nostri Domnoli, Cenomanicæ urbis episcopi, vitam illustrem, multorum utilitati profuturam, ipso nobis opitulante, scribendam suscipimus. Non enim sumus nescii veteribus id studio fuisse ut suæ ætates egregios viros scriptorum suorum monimentis ad posterorum notitiam transmitterent, eorum præclare dicta et facta aut litteris consignarent, aut picturis exprimenda, aut æri insculpenda, vel marmoris spectato opere repræsentanda curarent. Putabant enim se operæ pretium facturos, si qua in iis, vel aliis utilia, vel cognitione digna, vel ad imitationem præclara viderentur, ea sua industria et labore posteris innotescerent: ut ita neque suo sæculo alieni a studio religionis et pietatis, neque erga posteritatem parum officiosi censerentur. Quod si vero hoc plerique ex illis non modo in sanctos, sed etiam in quosdam alios ipsis charos homines declararunt: quanto magis nos sagaciter et accurate sanctorum res gestas investigare atque ad aliorum quoque notitiam proferre debemus, ut eorum provocati exemplis doctrinaque informati ad ea nos semper intendamus, quæ sint grata et accepta Deo? Cavendum certe nobis est ne militum Christi fortia facta et præclara trophæa, ea præsertim quibus nostra ætate insignes et illustres fuere, silentii car- D cere premamus; sed potius quantum ille dederit, qui est auctor omnis boni, qui ora mutorum aperit et linguas infantium disertas facit, quæ possint successoribus nostris esse usui, ea vel mediocri stylo conscribamus. Etsi autem nos ejusmodi operi impares esse non ignoramus (quippe quibus est ingenii, eloquentiæ et eruditionis angusta suppellex), attamen

satius fore arbitrati sumus, vel exiliter dicere ea pauca quæ novimus, quam cum servo pigro et desidioso, pro retenta Domini pecunia, in damnationis discrimen adduci. Quæ igitur ab illis egregie perpetrata sunt, nos licet indigni, saltem utcumque commemoremus. Neque enim id facimus nostra temeritate adducti, sed, ut jam ante dictum est, voluntate et mandato venerandi pontificis nostri Haduini, qui nos beatissimi Domnoli episcopi vitam jussit vel rudi exarare stylo. Cujus, tanquam urbis nostræ antistitis, jussioni libenter morem gerentes, ejus fulti precibus, ad scribendum nos accingimus; suppliciter invocantes beatissimi Domnoli habitatorem Spiritum sanctum, ut qui illi gratiam largitus est miracula et admirandas patrandi virtutes nobis copiam tribuat et facultatem eas narrandi, ad laudem et gloriam suam et fidelium ædificationem: ut facta eximii patroni nostri, si tamen id fieri potest, dictis exæquemus, qui cum eo in hac vitæ mortalis peregrinatione plurimum conversati sumus: quanquam sane tantæ ejus virtutes sunt ut eum pro dignitate laudare humana fragilitas nequaquam possit. Cum sit autem aliud, teste divo Hieronymo, locis communibus laudare defunctum, et aliud defuncti proprias narrare virtutes; nos hoc opusculum ad bonorum exemplum ab illo tempore auspicabimur, quo nos glorioso adventu suo illustrare, nobiscumque manere ex Dei providentia jussus est.

CAPUT PRIMUM.

Iter romanum; episcopatus Cenomanensis; monasteria

constructa.

2. Itaque beatissimus Domnolus, urbi Cenomanicæ destinatus episcopus, virtutum omnium floribus redimitus, in alia regione ex generosis parentibus, quod ejus probi mores et nobilis conversatio testabantur, est procreatus. Ut enim ex radice fructus proficiscitur, ita ex fructus sapore radicis natura

intelligitur : et quemadmodum fructus arboris, 'etiam- A devote sit exsecutus. Porro autem socia charitate ac

si procul asportetur, non tamen amittit suavitatem
quam ex radice accepit; sic etiam hic sacratissimus
vir, undecumque sive quibuscumque ex partibus ad
nos advenerit, sanctæ nobilitatis suæ dulcedinem nos
celare non potuit. Etsi vero apud nos in episcopum
consecratus non fuit, ad nos tamen in multorum sa-
lutem divinitus est transmissus. Nam ad imitationem
Abrahæ patriarchæ, cui a Deo dictum est: Egredere
de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris
tui, et veni in terram quam monstravero tibi; jam or-
dinatus alibi episcopus, relicta patria et parentibus,
cunctisque rebus quas possidere videbatur, Ro-
mam profectus est, limina beatissimorum apostolo-
rum orationis gratia visitaturus. Ubi cum animi sui
devotioni fecisset satis, post longa itineris emensa B
spatia, Domino gubernante, ad Cenomanos appulit:
quos propter obitum sui pontificis magno offendit
animi moerore affectos. Jam pridem enim beatus
Innocens (a) ad Dominum migrarat, et laboris sui
erat præmia consecutus; in ejus vero locum necdum
alius subrogatus fuit. Cum igitur hunc virum san-
ctissimum conspexissent, eumque jam episcopatum
ordinatum didicissent, tam proceres et principes
quam clerus universus et populus, non solum urba-
nus, sed etiam ruricola, divino id instinctu agente,
uno ore, eadem animi sententia obnixe eum depre-
cabantur, vellet ipsos ipsorumque civitatem et pa-
triam non invitus gubernandam suscipere. Quamvis
autem ea in re valde se difficilem præberet, ad ex-
tremum tamen aliud agere non potuit quam quod
populus Deo inspirante postulavit.

mutua benevolentia conjunctus fuit Germano (c) sanctissimo Parisiorum antistiti : quem et creberrime invisere consuevit, et ab illo itidem non raro visitatus est. Cumque se invicem divinis inflammarent adhortationibus, subjectis populis tam verbis quam exemplis haud vulgariter profuere. Non enim immemores erant illius dominicæ sententiæ, quod si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo; itemque illius, Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

4. Extruxit autem sanctæ ecclesiæ amator devotissimus monasterium quoddam in suburbio civitatis suæ, tum ut ejus urbis esset munimentum, tum ut posset Domino animas lucrifacere : idque in honorem sanctorum martyrum Vincentii et Laurentii (d) consecravit, ipsi autem consecrationi adesse voluit memoratum Germanum episcopum, ut amborum solemni dedicatione ad majorem populus devotionem incitaretur. In ejus vero consecratione de rebus ecclesiæ suæ multa testamento ei legavit atque confirmavit, permittente et favente Chilperico Francorum rege ejusque principibus, multis etiam id ei suggerentibus episcopis, imprimis autem sancto Germano, clero quoque populoque ut id faceret adhortante, quemadmodum in ejus actis adnotatum est : subscripsit autem sua manu et approbavit (e) beatus Germanus, pluresque alii episcopi. Porro in eadem ecclesia caput beati Vincentii martyris et magnam C craticulæ partem in qua sanctus Laurentius assatus est, honorifice reposuit; monachos etiam sub cura et moderatione Leusi abbatis, quem ipse præfecit, ad regulæ præscriptum illic degere Dominoque servire voluit. Tanto autem amore beatissimum Germanum episcopum complectebatur, ut in ea ipsa sanctorum Vincentii et Laurentii martyrum ecclesia, sepulturæ locum ei præpararit; ubi tamen postea ob certas quasdam causas, non sanctus Germanus, sed ipsemet digne humatus est.

3. Suscepit (b) igitur, sed sane invitus et compulsus, episcopi ministerium cum multa humilitate: Dominoque cooperante, toto vitæ suæ tempore, non parum illis quibus præerat contulit. Denique qualem se quantumque illic præstiterit, ejus vitæ finis declaravit, in quo laus omnis tute canitur. Erat vero hoc ejus nobilitatis insigne, quod Christo die ac nocte alacri et jucundo animo gratam exhibebat servitutem, neque tamen vel a generis nobilitate, vel ab operum sanctitate gloriolæ et laudis fumos captabat; sed præclara de se præbens virtutum exempla, intra se suos thesauros deposuit, et Dominum mundo corde complectens, pompam omnem mundi hujus toto pec-D tore contempsit. In conversatione erat humilitate conspicuus, charitatis dulcedine fervens, castitatis splendore illustris, jejuniorum pinguedini deditus, disciplinæ vero cælesti adeo se totum addixit, ut pontificale ministerium pro dignitate, et quidem pie et

(a) Sanctus Innocens sive Innocentius colitur 16 Junii.

(b) Sanctus Domnolus suscipit episcopatum cum jampridem, ut supra dictum, sedes vacasset.

(c) Vitam sancti Germani Parisiorum episcopi damus 28 Maii.

(d) Appellatur etiamnum monasterium sancti Vincentii martyris, cujus Acta dedimus 22 Januarii, et § 2 de reliquiis sancti Vincentii varia controversa proposuimus.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »