Obrazy na stronie
PDF
ePub

dies et luna concurrerent. Neque enim hoc sine A enim rediit [Forte, redit], et finem dierum renovat. Scripturæ auctoritate. Ait enim Moyses: Mensis hic vobis initium mensium est : primus erit in mensibus anni (Exod. x11, 2). Quo verbo totum mensem ad natalis mundi diem consecravit. Ita majores nostri qui x Kal. Apr. die natalem mundi invenerunt, mensem primum constituentes in x Kal. Maias definierunt Sic Pascha nec ante x1 Kal. Apr. nec post XI Kal. Maias celebrare licebit. Sed cum in hoc mense et luna et dies convenissent, luna scilicet decima quarta et dies Dominica, tunc Pascha celebraretur. Sane quia rursus frequenter luna decima quarta cum Dominica die concurreret, extendi lunam septem dies maluerunt, dummodo diem Dominicam in resurrectionis lætitia retinerent. Ita quando sic dies venerit usque ad vicesimam primam lunam, B propter Dominicam diem Pascha differimus semper, ut nee ante xi Kal. Apr. nec post XI Kal. Maias celebretur sic inventum est, ut mensis et dies et luna in celebratione Pascha retineretur.

VII. Prudenter igitur magis ad lunam et diem, quam ad xi Kal. Apr. ad natalem mundi redigemur. Luna enim prima totas noctis illuminat tenebras, et Dominica dies resurrectio est dierum ad initium

Ex antea dictis rescribendum videtur, ad vicesimam primam.

Hæc magis erunt in natalis lætitia, et in creaturæ liberatione servanda, maxime cum intra primi mensis terminos retinentur. Rursum majorem diei religionem, quam lunæ dicerunt. Decimam quartam enim lunam egredimur; diem autem nunquam egredimur, quia tota salus est in resurrectione diei. Dies autem Dominica et initium dierum habet et resurrectionem; propter quod in ipsa dominus resurrexit; luna vero, licet usque ad vicesimam primam partem extensam [An extensa?], non totam complet noctem : plurimum tamen noctis illuminat, et post se quidem relinquit tenebras, sed eas quæ in ante sunt superat : in quo majores nostri maluerunt usque ad vicesimama quam ante decimam quartam Pascha celebrari. Quia relinquere tenebras post tergum melius est, quam antecedentes non posse superare. Itaque hac summa et hac conclusione, quæ a majoribus constituum est b, Pascha neque ante x1 Kal. Apr. nec post x1 Kal. Maias posse celebrari. Cujus pinacis constituendi quæ fuerit ratio, in quo mediocritas potuit, ediximus: per gratiam Salvatoris nostri Jesu Christi, cui est honor et gloria in sæculis, et in sæcula sæculorum. Amen.

Aut delendum relativum quæ, aut rescribendum constituta est. Quod tamen posterius minus placet.

B. MARTINI DUMIENSIS EPISCOPI VARII VERSUS.

[blocks in formation]

Post evangelicum bisseni dogma senatus,
Quod regnum Christi toto jam personat orbe,
Postque sacrum Pauli stylum quo curia mundi
Victa suos tandem stupuit siluisse sophistas.
Arctous, Martine, tibi in extrema recessus
Panditur, inque via fidei patet invia tellus.
Virtutum signis, meritorum et laude tuorum,
Excitat affectum Christi Germania frigens,
Flagrat et accenso divini Spiritus igne,
Solvit ab infenso strictas Aquilone pruinas.
Immanes, variasque pio sub fœdere Christi
Asciscis gentes. Alamannus, Saxo, Toringus,
Pannonius, Rugus, Sclavus, Nara, Sarmata, Datus,
Ostrogothus, Francus, Burgundio, Dacus, Alanus,
Te duce nosse Deum gaudent. Tua signa Suevus D
Admirans didicit fidei quo tramite pergat,
Devotusque tuis meritis hæc atria claro
Culmine sustollens, Christi venerabile templum
Constituit, quo clara vigens, Martine tuorum
Gratia signorum votis te adesse precatur.

Electum, propriumque tenet te Gallia gaudens.
Pastorem, teneat Gallæcia tota patronum.

EJUSDEM IN REFECTORIO.
Non hic auratis ornantur prandia fulcris:
Assyrius murex nec tibi sigma dedit.
Nec per multiplices abaco splendente cavernas,
Ponentur nitidae codicis arte dapes.

Nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo
Crustatum stringat tortilis ansa latus.
Vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna,
Quæque Sarapteno palmite missa bibas.
Sed quidquid tenuis non complet copia mensæ,
Suppleat hoc petimus gratia plena tibi.

EPITAPHIUM EJUSDEM.

Pannoniis genitus, transcendens equora vasta,
Galliciæ in gremium divinis nutibus actus,
Confessor, Martine, tua hac dicatus in aula
Antistes, cultum instituit ritumque sacrorum ;
Teque, patrone, sequens fumulus Martinus eodem
Nomine, non merito, hic in Christi pace quiesco.

Sic Bollandiani Act. sanet. Martini tom. III, pag. 89, num. 13. Al., dicatur.

ANNO DOMINI DLXXVI.

SANCTUS GERMANUS

PARISIENSIS EPISCOPUS.

NOTITIA

(Ex Gallia christiana).

In pago Æduensi, vico Lausia, Eleutherio et Euse- A Dec. 558; qua die defunctus Childebertus paulo post bia parentibus natus Germanus, diaconus, triennioque post presbyter a sancto Agrippino Augustodunensi episcopo ordinatus, abbasque Sancti Symphoriani a Nectario præfectus, cum eo concilio v Aurelianensi, anno 549, interfuit. Cum autem sanctitate vitæ, moribus et miraculorum virtute clareret, vocatur ad regimen Parisiensis Ecclesiæ, mortuo Eusebio an. 555 (Act. sanct. Bened., t. I, p. 234) ut testis est Fortunatus auctor, suorum temporum episcopus Pictaviensis qui res ab eo præclare gestas libro de vita ejus scripto tradidit, consentitque Gissemarus in Vita sancti Droctrovei.

Nihil novus dignitatis gradis mutavit in cultu, victu, vigiliis et asperitate pœnitentiæ sanctissimi viri. Interfuit anno 557 Parisiensi 1 concilio, habito B

ad resarcienda damna omnia Ecclesiæ ex bellis civilibus illata. Astitit anno 558 translationi sancti Ursini Bituricensis episcopi, sicut et Sancti Albini Andegavensis, cujus tempus non adnotatur. Hujus in honorem ecclesiam voluntate et imperio Childeberti regis ante portam Andegavensis urbis fundasse memoratur in charta Nesingi episcopi, in notis Baluzii ad Servatum Lupum, pag. 378. Quantum sub co præsule Childebertus rex pietate enituerit, ostendit imprimis, quod Ecclesiæ Parisiensi, sanitate recepta precibus sancti Præsulis, cellas, regiam villam in qua convaluerat, cellamque in provincia cum basilica Saneti Romani donaverit anno regni 47, in mense Januario (Hist. Eccles. Paris., t. I, pag. 82). Sed præsertim notatu digna regis hujus effusa in pauperes liberalitas, ita ut auream et argenteam supellectilem ad eos nutriendos et fovendos confringeret ac conflaret, consilio et exemplis Germani permotus: unde forte nata opinio sanctum Germanum fuisse regi ab eleemosynis primum, et, ut modo loquimur, magnum eleemosynarium. Cæsaraugustæ urbis opulentissimæ in Hispania ad ripas Iberi obsidione soluta, et inde allata Vincentii diaconi et martyris stola, reversus Lutetiam Childebertus ædificare cœpit Ibid., p. 87) sancti Germani pontificis hortatu, sancti Vincentii nomine, illustrem basilicam, in qua dictam stolam deposuit. Hanc autem absolutam dicavit, et pluribus donationibus auxil sanctus Germanus 23

inibi sepelitur. Successor ejus Clotarius Francorum coronam adeptus, Parisios venit, ubi ob contemptum beatum Germanum in gravem morbum incidens, ab eodem sancto sanatur, scribente fortunato. Eumdem acceptis reginæ Radegundis sacramentalibus litteris a proposito uxoris recipiendæ deterret sanctus Germanus ann. 559; tum Pictavos profectus ut ab ea pro rege veniam deprecaretur, Agnetem coram aliis episcopis in monasterio sanctæ Radegundis abbatissam consecravit, quod in epistola ad episcopos concilii Turonensis ipsa memorat Radegundis. Ordinavit anno circiter 360 Syagrium Alduensem episcopum. Inter alia privilegia, immunitatem ab episcopo Parisiensi et quovis alio monachis Sancti Vincentii largitus et x11 Kal. Septembris anno 5 Chariberti regis, Christi 365 (Ibid., p. 89). Astitit an. 566 xv Kal. Decemb. concilio Turonensi 11, ubi decretum episcoporum de suscepta beatæ Radegundis epistola conscriptum est (Conc. Hard. tom. III, col. 367). Consecravit anno 568 Felicem Biturigum episcopum. Circa idem tempus, est Charibertus rex incesti crimine insimulatus; quippe qui repudiata legitima conjuge Ingoberta, Merofledem ac postea Marcofevam ejus sororem religiosa veste indutam, conjugio sibi copulaverat. Cum nollet eam dimittere, ab eodem Germano sacris interdictus est: quod recitant Gregorius lib. IV, cap. 26, et Gesta veterum Francorum cap. 30, ubi et legitur a rege Chariberto Encolismam civitatem missum Germanum cum Gregorio Turonensi C consecrasse basilicam sancti Eparchii (Labb. Nov. Biblioth. t. I, p. 452), qui inibi nuper sepultus fuerat. At errorem in nominibus deprehendunt doctissimi Bollandistæ ex temporis ratione: nam sanctus Germanus æque ac Charibertus rex ante sanctum Eparchium e vivis excessere, ut notant tomo I Julii, pag. 109. Invitatus a Domnolo Cenomanensi episcopo ad dedicationem monasterii Sancti Vincentii juxta urbem Cenomanorum eidem astitit anno 571, Kal. Novemb., ut constat ex litteris Domnoli pridie nonas Martias datis in hanc rem, quibus subscripsit Germanus. Interfuit anno 373 concilio Parisiensi IV (Cone. Hard. tom. III, col. 404), ubi inter cætera depositus est Promotus, qui episcopale officium in diœcesi Car

pro quorum anniversario multa largitus fuerat eidem
ecclesiæ. Germani epitaphium a Chilperico rege, in
poeticis litteris exculto, conscriptum notat Aimoinus
lib. ш, cap. 16; quod tamen alii a rege ei positum
tantum, ab illo vero qui Vitæ sancti Germani acta
composuit, scriptum esse contendunt. Mabillonius
ad annum 576, n. 68, a Chilperico rege compositum
quidem epitaphium conjicit, sed ab Aimoino expo-
litum. Sic autem habet:

Ecclesiæ speculum, patriæ vigor, ara reorum,
Et pater, et medicus, pastor, amorque gregis,
Germanus virtute, fide, corde, ore beatus,

Carne tenet tumulum, mentis honore polum.
Vir qui dura nihil nocuerunt fata sepulcri,

Vivit enim, nam mors quem tulit ipsa timet.
Crevit adhuc potius justus post funera, nam qui
Fictile vas fuerat, gemma superba micat.
Hujus opem ac meritum mutis data verba loquuntur,
Redditus et cæcis prædicat ore dies.
Nunc vir apostolicus sapiens de carne trophæum
Jure triumphali considet arce throni.

notensi usurparat, nimirum in Castrodunensi, et qui A dati fuerant parentes ejus Eleutherius et Eusebia, ad synodum a Germano invitatus venire contempserat. Anno 575, Brunichildem reginam luculenta hortatus est epistola ut Sigibertum conjugem a consilio belli quod fratri inferebat suo revocaret (Hist. eccl. Paris., t. I, p. 96). Hanc habes in appendice Operum Gregorii Turonensis novissimæ editionis, col. 1343 (Vid. infra col. 900). Infinitus essem si sancti antistitis virtutes et miracula recensere vellem. Hunc Robertus rex in diplomate Parisiorum clypeum inexpugnabilem nuncupat. Celebrat Fortunatus ejus morum sanctitatem, clerique Parisiensis sub eo pontifice religionem et ecclesiastici chori concentum : nam poemate 19, lib. 11, ejus institutum recens de psalmodia commendat, quam a populo et clero parisiensi mira frequentia et animorum alacritate perhibet su- B sceptam fuisse. Demum fere octogenarius in cœlum migravit Germanus v Kalend. Junias anno 576, paulo post quam Sigiberto regi comminatus mortem fuisset ac prædixisset, ut refert Gregorius Turonensis lib. IV, cap. 32. Diem quoque sui ipse obitus paulo ante pronuntiaverat. De ejus funere ita laudatus. Gregorius libro v, cap. 8 : « In cujus, inquit, exsequiis, multis virtutibus quas in corpore gesserat, hoc miraculum confirmationem fecit. Nam carcerariis acclamantibus, corpus in platea aggravatum est, solutisque eisdem, rursus sine labore levatur : ipsi quoque qui soluti fuerant, in obsequium funeris usque ad basilicam in qua sepultus est, liberi pervenerunt. Ad sepulcrum autem ejus multas virtutes, Domino tribuente, credentes experiuntur. » Hæc Gregorius, qui postea commendat librum vitæ sancti pontificis a Fortunato presbytero compositum. Alii citius, tardius alii mortem ejus assignant, nempe annis 575, 577. Baronius biennio post defunctum tradit Germanum, et Hugo Flaviniacensis ex Chronico Virdunensi apud Labbæum p. 101, 9 Februar. 382, ubi perperam fratrem ei fuisse Paulum Virdunensem episcopum asserit, qui vigebat anno 630. Tumulatur in oratorio sancti Symphoriani, quod ipse construxerat in ingressu basilicæ sancti Vincentii, ubi prius sepulturæ

Translatum est sacrum Germani corpus ad majorem ecclesiam vIII Kal. Augusti anno 754, astante Pipino rege, latus ejus stipantibus Carlomanno et Carolo qui postea dictus est Magnus, sub Lansfrido sancti Germani abbate, cujus festi memoria recolitur die 25 Julii. Ejus in honorem Bertichramnus, Cenomanorum episcopus, qui ab eo presbyter ordinatus fuerat, monasterium apud Cenomanos C ultra fluvium Sarthæ condidit et dotavit, quod nunc redactum est in paræcialem ecclesiam suburbanam. Ab ejus quoque nomine dicta apud Parisios ecclesia sancti Germani veteris, prius capella Sancti Joannis Baptistæ ab ipso sancto Germano tunc abbate Sancti Symphoriani constructa, in quam ob metum Normannorum ejusdem sancti corpus translatum anno 886, per biennium depositum mansit. Sancto Germano tribuitur opus de Missa tomo V Anecdot., col. 91.

SANCTI GERMANI,

PARISIENSIS EPISCOPI

VITA,

AUCTORE VENANTIO FORTUNATO EPISCOPO PICTAVIENSI

Ad mss. Codd. diligenter recognita.

D

I. Beatus igitur Germanus Parisiorum pontifex, quod hunc post alterum intra breve spatium conceterritorii Augustodunensis indigena, patre Eleutherio, matre quoque Eusebia, honestis honoratisque parentibus procreatus est. Cujus genitrix, pro eo

pisset in utero, pudore mota muliebri cupiebat ante partum infantem exstinguere : et accepta potione ut abortivum projiceret, dum nocere non posset, incu

[blocks in formation]

II. Deinde cum Avallone castro (a) cum Stratidio propinquo puer scholis excurreret, mater parentis (b) ut ejus hæreditatem acquireret, de adolescentis fallitura nece tractavit. Quæ temperatam potionem in ampullula condidit, vinum quoque in altera, præcipiens puellæ ut venientibus ambobus illi porrigeret B de vino, isti de maleficio. Sed ignorans ministra, ampullulam mutat et pocula; vinum sancto Germano, venenum dat Stratidio; et dum insonti præparatur interitus, auctor cadit in laqueum. Quo mater ejus cognito, puellam increpat cum fletu, exstinxisse se filium. Cui Stratidio, sollicite impenso studio, facto de ipsis maleficiis vario, etsi mors vitam non abstulit, tamen signum mortis infixit.

III. Hinc ad parentem suum sanctum Scopilionem Lausia (c) se conferens, moribus honestis alitus et institutus est. Qui cum fere mille passus longe a vico consisterent, jugiter ad matutinos currebant, ducti fidei calore per tempestatem, per hiemem. Qui intra terni lustri spatium (d) a beato Agrippino diaconus instituitur, et sequente triennio presbyter ordinatur. Dehinc a pontifice Nectario abbas ad Sanctum Symporianum merito dignus asciscitur. Quanta vero inibi abstinentia vixerit, quantis quoque vigiliis continuando duraverit, quibus eleemosynis profusus exstiterit, illa res una testis est, cum jam rebus reliquis pauperibus erogatis nec panis ipse resideret quatenus fratres reficerentur. Qua de re insurgentibus adversum se monachis, retrudens se in cellula, amare flevit et doluit. Inter hæc ipso orante quædam Anna matrona duorum saumariorum (e) cum pane dirigit onera. Sequenti etiam die cum annona destinavit plena carpenti vehicula ita ut exinde monachi cum saturarentur cibo, terrerentur miraculo (f). His itaque celebriter intentus officiis, non desiit prædicandis manifestari miraculis.

(a) Avallo seu Aballo (Avallon), oppidum in ducatu Burguntiæ inter Augustodunum et Antissiodorum. (b) Alia exemplaria habent, propinqui, sed utraque vox, parens et propinquus, Fortunato synonyma est. Hine ad parentem suum sanctum Scopilionem, etc., hic, num. 3.

(c) Lausia seu Lansea (Luzy), oppidulum inter Augustodunum et Ligerim medio fere intervallo positum.

(d) Dubium est an spatium istud quindecim annorum a sancti Germani nativitate, an a tempore quo Scopilionis disciplinam subiit, sit metiendum. Posterius magis arridet: nam Agrippinus Æduensis episcopus, qui Germanum ordinavit diaconum, nondum sedem obtinebat anno 517, quo Pragmatius ipsius Agrippini decessor Epaonensi concilio subscripsit.

C

IV. Igitur quadam vice dum cibum fessus acciperet, ingrediente Amando monacho in fenile cum lumine, carbone decidente, flamma fenum corripuit, et arida nutrimenta vorax ignis allambit. Concurrentibus reliquis, nec tamen incurrentibus, tardius ipse prosiliens, rapta de foco cucuma, ascendens supra fabricam concinens Alleluia, fundens paululum aquæ in crucis imaginem restinxit incendia: ac de manu Sancti imbre sedata est ignis unda, quam vix exstinguerent flumina. Quod tamen postero die cujus insidiis actum est hostis ipse confessus est.

V. Chariulfus quidam Francus partim villæ basilicæ res obstinatus invaserat. Quem cum Vir Dei ad reddendum aliquatenus commoneret, nec tamen proficeret, ad orationem se convertit, nec fides vindictam distulit. Statim ex vicino ferus ursus exsiliens tres illius equos interfecit, nec sic a duritia resipiscit. Sequenti vero nocte duplicavit ultor perniciem. Sex jumenta interemit, nec si quoque pœna suffecit. Tertia idem nocte novem vehicula prosternit, triplicato cadavere sic labor crescebat in cladem. Dehinc ad beatum Virum tardius dirigit puerum; agrum reformat invasum, calamitas compescitur. Id actum est, ut bestia castigante homo sensum acciperet, et daret non intelligenti bellua rationem.

:

VI. Dehinc beatus Agricola Cabillonensis (Chalonsur-Saône) episcopus habens cubicularium graviter vi febrium fessum, qui destinato animo totus pendebat in transitu, dirigit ad sanctum Virum intercedendi suffragium. Tunc perceptis apicibus basilicæ sub porticu ad sancti Symphoriani sepulcrum progreditur. Interea vir justus orationi incubuit, terram corpore premens et sidera mente transcendens; et quasi ante se habens præsentiam Domini, pro voto supplicis obsecrator accedit. Nam mox vicinus Redemptoris auribus exauditur, et adhuc isto recubante in pulvere, ægrotum medicina perfudit; ac justo jacente in pavimento, languidus surgit de lectulo, ante currentem medelam [Pro currente medela] quam peroret qui supplicat: ita ut portitori redeunti obviam puer occurreret cui parabantur exsequiæ; ut non esset ambiguum eadem hora languidum saluti fuisse redditum, qua Vir beatissimus fusus orasse comperitur. D

VII. Nec illud omitti convenit, quod ad domum

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

conversati sunt, ut per monasteria nunc regant agmina monachorum. Quæ causa modo mirabili profuit patri vel germini, ut parvum genitoris flagitium posteris transiret in luctum.

Ebronis pro fide Justi collatum est. Cujus ingre- A testimonio. Qua occasione filii vel filiæ ita sancte diente domum, Anna matrona proclamat rem mirabilem se videre. Inquisita a conjuge quid esset quod inspiceret, ait: Ecce beatus Germanus cornuta facie mihi videtur incedere: quod pene vix valeo aut intueri lumine, aut sermone conferre, sanctum virum novo more cornibus radiantem. Consternataque mirabatur mulier hominem nostro tempore in figura Moysi potuisse conspicere. Credendum quod et iste post colloquium Domini potuit a muliere cornu exaltatus agnosci. Cujus causæ pavore Ebro eadem die juxta Sanctum sedere nullatenus præsumpsit duplici pro merito, moerore pariter et terrore.

VIII. Contigit ut pro villis Augustodunensis Ecclesiæ Theodeberto regi Cabillone occurreret. Memor sancti Symphoriani in ingressu palatii, ita Spiritu Dei redundante locutus est, ut ante rex annueret, quam verba petitor explicaret. Cui et ore prophetico finem dixit de transitu. Quod paucis interim diebus (a) dum ad Rhemos remeavit, in ipso itinere rex extrema sorte defecit, quasi sancti Viri sermo dictus fuisset ab angelo.

IX. Et quoniam beatissimo erat familiare in basilica sancti Symphoriani soli vigilias ducere, euntem eum monachus Sylvester prosequitur. Et ingressi pariter ad sancti martyris tumulum, circa noctis medium ab altari tumultum frequentantem rumores accipiunt, tanquam si ad rapinam collecta curreret multitudo. Credens enim vir Dei versari latronum incursum, imperat monacho ante sepulcrum psallere. Ipse vero accedit ad altare. Dehinc illa turba ad monachum quo psaltebat alacriter properat. Quo mactato graviter et in terram projecto ac semivivo relicto, veloces effugiunt. Qui vix voce flebili cladem suam replicans, a dæmonibus se cæsum gravi congressu confessus est.

XI. In pago Alisiense (b) hæc res gesta est. Conjux illustris viri Vulfarii, Destasia nomine, vitalis spei destituta solatiis, linguæ carens officiis, per biduum jam muta, spiritu deficiente decumbens, apparatis exsequiis jam palpitahat exanimis. Cui eulogiis per presbyterum suum directis et violenter adapertis præmortuæ dentibus in ore transjectis, mox ut fauces semivivæ liquor benedictionis introiit, statim incipit præmortua vitæ flatibus anhelare, oculi nece præclusi lumen diei requirere, ut post funerum palC lorem facies in ruborem transiret, donec cunctis stupentibus vivificata consurgeret, et circumstantes auctorem muneris gratiam prædicarent. Quæ singulis annis tributum vitæ solvit pro pretio.

XII. Cæterum revelationum suarum quis scrutator introeat, cui ante quatuor annorum curricula, ipsa episcopatus sui causa non est abscondita? Itaque positus in sopore, inspicit a quodam sene claves sibi portæ Parisiaca porrigi. Interrogans quid hoc fieret, accepit responsum, ut salvas eas faceret. Quod post civitatis ejus episcopo (c) decedente dum præcellentissimo regi Childeberto occurreret, in ejus electione effectum illa vox promeruit. Ordinatusque pontifex qualis quantusque se gesserit, hoc expedire lingua mortalis non sufficit, quoniam supra homiB nem fuit omne quod edidit. Denique adeptus gradum curæ pastoralis, de reliquo monachus persistebat. Hinc se frequentibus exercebat vigiliis, inde continuatis macerebat inediis. Pernoctabat algida senectus per hiemem sustinens dupliciter frugus, alatis et temporis, quod nec tolerare possint petulenti juvenes seipsum pene obliviscens pro victoria corporis, tanquam si simul accessissent dignitas et necessitas; quæ vero eleemosynæ tam de rebus ecclesiæ quam populi oblatione vel regio munere per manus Sancti facta sunt, solus ille qui omnia sit, novit et numerat.

X. Accidit ut Sabarici famulus Esarius nomine al virum de quo loquimur injuriam passus confugeret, supplicans ut quolibet pretio eum de insolentis domini servitio liberaret. Quod indignatus Sabaricus pro Æsario et conjuge vel unico ejus Filio, octoginta solidos pretii nomen petiit, quominus famulos servili ditione laxaret. Tamen hoc non dubitavit misericordia Justi vel perquirere vel donare. Quo pretio persoluto, contigit ut ante basilicam D sæpe dictus Sabaricus præteriret, nec tamen orationi quoque occurreret. Qui domum suam ingrediens, statim affligitur, ligatur, et catenis revinctus ad Sanctum perducitur. Neque sic a pio viro misericordia tollitur, sed statim missa prece ejus obtinente fide purgatur. Tunc adjecit Sabaricus adhuc viginti aureos ad pretium quod acceperat, et de centum solidis crux ad sepulcrum beati Symphoriani ab ipso suspensa est: quæ usque hodie res est in

(a) Et tamen Gregorius Turon. in lib. 1 Hist., cap. 36, scribit Theodobertum diutissime ægrotasse, et cap. 37, anno 37 post Clodovei obitum, regni sui 14, Christi scilicet 558, obiisse.

(b) Alexia (Alise), oppidum quondam validissimum in colle apud Mandubios in Burgundia situm,

XIII. Denique quadam vice præcellentissimus Childebertus rex cum ei direxisset sex millia solidorum pauperibus eroganda, expendens tria millia revertitur ad palatium; interrogatus a rege si adhuc resideret quod egenis tribueret, respondit medietatem resedisse, nec invenisse inopes quibus totum expenderet. Cui rex inquit : « Domine, dona quod restitit : nam Christo largiente quod donetur non deficiet : » incidens orata missoria, argentea vasa comminuens, quidquid primum habuit dans sacerdoti ne perderet. Erat ergo exspectanda contentio inter sacerdotem et principem. Faciebant apud se de misericordia pugnam Cæsari notissimum lib. vii de Bell. Gall., nunc vicus est colli declivis impositus.

(c) Eusebio sanctus Germanus successit in sedem Parisiacam ante concilium Parisiense I, anno 357 celebratum, cui Germanus subscripsit.

« PoprzedniaDalej »