Obrazy na stronie
PDF
ePub

discipulis. Nihil item de rebus monasticis non benedictio abbatis, aut monachorum; non benedictiones pro monasterii officinis, in ejusmodi libris monasticis usitatæ. Fit quidem sancti Benedicti commemoratio in Canone misssæ; sed hæc itidem in plerisque aliis cathedralium ecclesiarum vetustissimis libris occurrit, ut in Canone Ecclesiæ Mediolanensis ante annos sexcentos scripto, imo in edito Missali per sanctum Carolum reformato. Quæ tamen commemoratio in subsequentibus Ambrosianorum Missalium editionibus est. Nihil ergo prohibet quin hoc Missale fuerit ad usum Ecclesiæ et provinciæ Vesontionensis, quod tamen aliis expendendum permittimus. Confer ea quæ in missa pro principe dicuntur. In Canone post consecrationem commemoratur cum aliis sanctis Eugenia, eademque laudatur in Contestatione missæ pro Vigilia Natalis Domini. Hæc est Eugenia virgo quæ Romæ tempore Gallieni martyrium passa est. In ejus ecclesia extra portam Latinam sanctum virginis corpus requiescere dicitur in Vita Leonis III, qui quædam ornamenta eidem ecclesiæ assignavit. Adrianus ante Leonem ibidem monasterium puellarum construxerat. At quo apud Gallias in loco Eugenia cultum habuerit, nobis incompertum.

X. Superest ut sequenti Liturgia Gallicanæ titulum apponamus, quandoquidem nullus exstat in Codice Bobiensi. Ne simplici vocabulo appellemus Liturgiam Gallicanam vetant aliæ Liturgiæ quæ hoc nomen occuparunt. Dici potest Liturgia Bobiensis; at præferendus videtur titulus, Liber Sacramentorum ecclesiæ Gallicanæ, propterea quod in fine Codicis, ubi libri sacri recensentur, extremo loco ponitur Sacramentorum unus, quo nomine librum de re sacra majores nostri solebant designare. Sic Liturgia Romana, qualis a Gregorio Magno ordinata est, appellatur Liber sacramentorum de circulo anni. At quemadmodum Gregorianus ille liber compendioso modo non tantum a recentioribus, sed etiam a Micrologo aliisque laudari solet sub titulo Sacramentarii Gregoriani, ita etiam noster hic liber dici poterit Sacramentarium Gallicanum. XI. Cæterum in Scripturæ sacræ lectionibus, quæ hoc in Ordine fiunt, adhibetur versio Vulgata, ut in Lectionario Luxoviensi, nisi quod Lectiones nonnullæ potius ad sensum quam ad verbum referuntur non consequenter, sed quasi centones ex variis Scripturæ locis. Hæc in antecessum præmisisse sufficiat.

MISSA ROMENSIS COTTIDIANAa.

Lectio libri Danihel prophetæ in cottidiana ↳ legenda. A
In tempore autem illo consurgit Michahel prin-
ceps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et veniet
tempus, quale non fuit ab eo quo gentes esse cœpe-
runt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo sal-
vabitur populus tuus omnis, qui inventus fuerit in
libro scriptus; et multi de his qui dormiunt in terræ
pulvere, evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii
in obprobrium, ut videant semper. Qui autem docti
fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et
qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellæc in
perpetuas æternitates, ait Dominus Deus.

Epistola Pauli apostoli ad Corinthios.
Fratres, qui gloriatur, in Domino glorietur. Non
enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed
quem Dominus commendaverit. Utinam sustinere- B
tis modicum quid insipientiæ mei. Æmulor vos
Dei æmulatione in Christo Jesu.

a In fine Missalis Gothicogallicani pari modo habetur Missa cotidiana Romensis, sed mutila ; incipitque a Collecta quæ hic in secundo loco refertur: Deus, qui culpa. Et si vero hæc missa plurimum desumpta est ex Ordine Romano, tamen Gallicano accommodata est, ut patet ex Collectionibus Post Nomina, ad Pacem, etc.

b Nempe ad missam, in qua tres quondam Lectiones recitari mos erat, ut alias diximus. Erant ergo etiam tunc missæ quotidianæ, quales iterum habes inferius sub finem hujus libri. Missarum hujusmodi quotidianarum usum tempore Augustini in Africa obtinuisse colligimus ex sermone 58 ad populum, novæ editionis, num 12: « In Ecclesia ad altare Dei quotidie dicitur ista Dominica oratio, et audiunt illam fideles. Non ergo timemus, ne minus diligenter eam

Lectio sancti Evangeli secundum Lucam. In tempore illo dixit Dominus Jesus discipulis suis. Adtendite vos, ne forte graventur corda vestra in crapola, et ebrietate, et curis hujus vitæ; et superveniat in vos repentina dies illa,tamquam fur. Laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem orbis terræ. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugire ista omnia quæ futura sunt, et stare ante filium hominis. Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti, et omnis populus magnificabat Deum.

INCIPIT MISSA.

Deus qui beato Petro apostolo tuo conlatis clavibus regni cælestis, animas ligandi atque solvendi pontificium tradidisti, suscipe propicius preces nostras, et intercessione ejus quæsumus, Domine, auxilium, ut a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. teneatis; quia etsi quis vestrum non poterit tenere perfecte, audiendo quotidie tenebit.» Post prophetiam Collectio, post Epistolam responsorius psalmus; cujus singulos versus, præcinente lectore, chorus repetebat, ut recte probat amicus noster pius ac doctus Josephus M. Carus seu Thomasius in erudita præfatione sua ad Responsorialia et Antiphonalia, quæ Romanis typis anno superiore prodierunt.

c In Codice, stillæ, et constans ubique scriptura ubi occurrit stilla, non stella. Passim obviæ sunt inCodice nostro ejusmodi commutationes litterarum.

b Sic passim legendo Evangelio quondam dicebatur Dominus Jesus, non simpliciter Jesus, quod de Ambrosiano ritu observavimus in Musei tomo I, pag. 105.

Collectio.

Deus, qui culpa offenderis, pænitentia placaris, afflictorum gemitus respice, et mala quæ juste inrogas, misericorditer averte.

Post nomina.

Oblata, Domine, munera sanctifica, nosque a peccatorum nostrorum macolis emunda.

Ad pacem.

Grata sit tibi, Domine, hæc oblatio plebis tuæ, quam tibi offerimus in honore nominis tui, [ut] cunctis proficiat ad salutem.

Contestatio.

nium sanctorum tuorum, qui per universum munA dum passi sunt propter nomen tuum, Domine, seu confessoribus tuis, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio, per Christum Dominum nostrum.

Hanc igitur oblationem servitutis nostræ, sed et cunctæ familiæ tuæ b, quam tibi offerimus in honorem nominis tui, Deus, quæsumus, Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas, adque ab æterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari, per Christum Dominum nostrum.

Quam oblationem tu, Deus, in omnibus quæsumus benedictam †, adscriptam †, ratam, rationabilem acceptabilemque facere digneris, quæ nobis +

Vere dignum et justum est, æquum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, per Christum Dominum nostrum. Per quem Majestatem tuam lau- B corpus † et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini

dant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Cæli cælorumque virtutes ac beata seraphin socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur, supplice confessione dicentes: Sanctus.

Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus et petimus, uti acceptum habeas, et benedicas hæc dona, hæc munera, hæc sancta sacrificia inlibata.

In primis quæ tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris totum orbem terrarum, una cum devotissimo famolo tuo ill.. papa nostro, sedis apostolicæ et antestite nostro, et omnibus orthodoxis, C atque catholicæ fidei cultoribus.

Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, et omnium circum adstantium, quorum tibi fides cognita est, et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolomitatis suæ, tibi reddunt vota sua æterno Deo vivo et vero.

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, (dicitur in Nativitate Domini:) in quo ineontaminata virginitas huic mundo edidit Salvatorem Jesum Christum Dominum nostrum. (Dicitur in sancto Pascha:) et diem sacratissimum celebrantes resurrectionis Domini nostri Jesu Christi Filii tui. Sed et D memoriam venerantes in primis gloriosa semper virginis Mariæ, genetricis Dei et Domini nostri Jesu Christi; sed et beatissimorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri, Pauli, Andreæ, Jacobi, Johannis, Thomæ, Jacobi, Philippi, Bartholomæi, Matthæi, Simonis, et Thadæi, Lini, Cliti, Clementis, Sixti, Cornili, Cypriani, Laurenti, Chrysogoni, Johannis et Pauli, Cosma et Damiani, Hilarii, Martini, Ambrosii, Agustini, Gregorii, Hieronymi, Benedicti, et om

Cum hic Canon (ut vocamus) non repetatur in subsequentibus missis, id argumento est eos qui hoc Codice utebantur, non alium Canonem habuisse quam Romanum.

b Hæc verba, sed et cunctæ familiæ tuæ usque ad nominis tui Deus, cancellata sunt in veteri Codice, item infra pro accipias, correctum suscipias.

Dei nostri Jesu Christi. Qui pridie quam pateretur, ACCEPIT PANEM IN SANCTAS d ac venerabiles manus suas, [et] elevatis oculis suis in cælum, ad te Deum Patrem suum omnipotentem, gratias agens, benedixit †, FREGIT, DEDIT DISCIPULIS suis dicens, Accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum. Simile modo posteaquam cenatum est, accepit et hunc præclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas; item tibi gratias agens, benedixit +, DEDIT DISCIPOLIS SUIS, dicens, Accipite, et bibite ex eo omnes. Hic est enim calix sanguinis mei, novi et æterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effunditur in remissione peccatorum. Hæc quotienscumque feceritis, in mei memoriam facietis.

e

UNDE ET MEMORES SUMUS, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini nostri, tam beatæ passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in cælos gloriosa ascensionis, offerimus, præclaræ Majestati tuæ de tuis donis ac datis

Hostiam puram, Hostiam sanctam, Hostiam immaculatam, panem sanctum vitæ æternæ, et calicem salutis perpetuæ. Supra quæ propicio ac sereno vultu aspicere dignare f, et acceptum habere, sicuti acceptum habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium, patriarchæ nostri Abrahæ, et quod tibi optulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

Supplices te rogamus, omnipotens Deus, jube hæc perferri per manus sancti angeli tui in sublimi altario tuo in conspectu divinæ Majestatis tuæ; ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione cælesti et gratia repleamur, per Christum Dominum nostrum.

MEMENTO ETIAM, DOMINE, et eorum nomina, qui nos præcesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis. Commemoratio defunctorum. Ipsis et

c Ita primaria manu; secundaria, ut.

d Quæ majusculis hic litteris edita sunt, minio depicta exstant in vetere exemplari.

• Additum erat sancti, sed postea tribus obelis expunctum.

f Correxit nonnemo antiqua manu, ut alia, respicere digneris.

omnibus in Christo quiscentibus locum refrigerii, A pidibus, et ejus agmina sanctorum sanguine pingi; lucis, et pacis ut indulgeas deprecamur, per Chri

stum Dominum nostrum.

NOBIS quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam societatis donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Johanne, Stefano, Matthiam, Barnaban, Ignacio, Alexandro, Marcellino, Petro, Perpetua, Agne, Cicilia, Felicitate, Anastasia, Agathe, Lucia, Eugenia a, et cum omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortium non stimator meriti, sed veniæ quæsumus largitor admitte, per Christum Dominum nostrum.

PER QUEM HÆC OMNIA, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis, et præstas nobis. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso est tibi B Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus sancti OMNIS honor et gloria, per omnia sæcula sæculorum. Divino magisterio edocti et divina institutione audemus dicere b Pater.

[blocks in formation]

Tu, summe Deus, aios, ipse sanctus d, omnipotens Sabaoth, qui venisti ab excelsis pati pro nobis, miserere nobis, tu trinæ potentiæ Pater inclyte, qui monia excellentissima Hierusalem divinis ornas la

a Altera manu, Petro, Felicitate, Perpetua, Agathe, Agne, etc.

b Emendatum: Oremus. Præceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati audemus dicere. Alia formula est Ordinis Gallicani.

c Additum secunda manu, Dei genitrice.

d Fortasse, id est Sanctus, quod esset glossema vocabuli ἅγιος.

• Nulla hic mentio de Symbolo CP. quod fortasse tum in missa Gallicana haud recitaretur. In Africa tempore Augustini Symbolum ad missam non recitabatur, ut oratio Dominica, ex sermone 58 ad populum, num. 12 et 13.

f Hic, uti et in superiori Cantico, volumtatis. Qui

C

D

libera nos tuo valido brachio, et salva nos per auxiliatricem dexteram tuam, et defende in nobis precium preciosi sanguinis tui, quos redemisti. Per.

Gloria ad missam decantanda.

Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, rex cælestis, Deus Pater omnipotens. Domine, Fili unigenite Jesu Christe, Domine Deus, agnus Dei, Filius Patris. Qui tollis peccata mundi miserere nobis, qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus altissimus Jesu Christe, cum sancto Spiritu in glo

riam Dei Patris. Amen e.

Deus, cui merito et in excelsis, et in terra, utriusque loci incolis gloria decantatur; qui pacem tuam, non in malibolis, sed et in homenibus bonæ voluntatis f esse testaris; te orantes laudamus, tibique agentes gratias supplicamus; ut qui in te suscipiens mundi peccata, purgata delesti, suscipias ex dono tuo tibi placita, et ampotes prava desideria nostra : simulque præsta ut præsentem diem te protegente sine peccato transigere mereamur.

Item alia.

Deus, cui merito, et angeli in cælis, et homines in terra debito famolato conlaudant; cujus sanctum nomen super omne nomen exaltatum fidele exulta

tione concelebrant; præsta nobis famolis tuis, effectu tibi bonorum operum propinquare, teque vita simul et voce laudare, tuamque misericordiam rectis actibus impetrare; ut universus hic populus, qui angelos tuos æquiperare confitendo, sectari quoque studeat imitando.

Oratio post precem g.

Miserere, Domine Deus omnipotens, qui discipolis tuis Spiritum sanctum dedisti, vel per Evangelistarum tuorum omnes docuisti, etiam omnibus nobis per baptismum indulgentiam tribuisti, et omnes credentium nomen sanctum tuum de inferna redemisti. Per.

Item post precem.

Domine, preces populi tui placatus exaudi, universis quæ postulant tribue, et singulis quæ sunt oportuna concede. Crescat in eorum sensibus devotio tibi in omnibus placita, qualiter a te beneficia obtineant oportuna. Per.

scribendi modus ubique retinetur in nostro Codice. Apposite Hildemarus in caput septimum regulæ sancti Benedicti, ubi de secundo gradu humilitatis : << Sunt multi qui distinguunt voluntatem per n adtinere ad Deum : et volumtatem per m ad hominem ; voluptatem vero per p ad diabolum. » Tamen ubi etiam agitur de Deo, volumtas per m scribitur in nostro exemplari.

In Missali Gothico, pagg. 190 et 251 librorum de Liturgia Gall. habentur itidem Collectiones post precem. Id de cantico trium puerorum interpretati sumus. At de hymno angelorum Gloria in excelsis, qui hic proxime antecedit. interpretandum esse patet ex sequenti notatione.

Item alia.

Domine Deus, qui populis tuis et juste irasceris, et clementer ignoscis, inclina aurem tuam supplicationibus nostris : ut qui te totis sensibus confitemur, non judicium tuum, sed indulgentiam consequamur. Collectio post Aios.

Judicia tua, Deus, comprehendere non valemus, reprehendere non audemus : nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ, quis investigaverit eas? Con

a

A cede nobis, piissime Pater, ut [te] timeamus quia bonus es, sperantes in misericordia tua. Tu enim dixisti, Nolo mortem peccatorum. Tantum adjutor esto revertentibus, ut vivamus.

Oratio post a Benedictionem.

Deus, qui tribus pueris in camino ignis mitigasti flammas incendii, concede, quæsumus, ut nos famulos tuos non urat flamma vitiorum. Per.

* Id est post canticum trium puerorum, quod ex sequenti Collectione intelligitur.

INCIPIUNT LECTIONES
DE ADVENTU DOMINIa.

I. MISSA IN ADVENTUM DOMINI.

Lectio Malachiæ prophetæ.

Hæc dicit Dominus: Ecce ego mittam angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam : et statim veniet ad tempus suum Dominator, quem vos quæritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; et quis poterit cogitare diem adventus ejus? et quis stabit ad videndum eum? Et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia ; et placebit Deo sacrificium Juda et Hierusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui. Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velut maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenariis, viduam et pupillos, et oppremunt peregrinum; nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum : ego Dominus Deus vester, et non mutor, ait Dominus Deus.

Lectio epistolæ Jacobi apostoli ad gentes b. Fratres, patientes estote usque ad adventum Domini. Ecce agricola expectat preciosum fructum terræ, patienter ferens, donec accipiat temporivum et serotinum. Patientes estote, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini adpropinquavit. Fratres, nolite ingemiscere in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam adsistit. Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiæ prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam: misericors est Dominus et miserator. Ante omnia, fratres mei, nolite jurare neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem vestrum Est, est; Non, non, ut non in judicio decidatis. Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et convertit quis eum, scire debet, quoniam qui converti fe

Ab hoc maxime loco incipit Missale Gallicanum. Nam quæ præcedunt, fere ex Ordine Romano desumta sunt. Lege quæ de Adventu diximus in Liturgia Gallicana a pag. 98.

b Sic passim in hoc Lectionario laudatur Jacobi epistola ad gentes. Qui titulus Petri Epistolæ primæ PATROL. LXXII.

B cerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvat animam
ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum.
Lectio sancti Evangelii secundum Matthæum c.
In diebus illis, Johannes cum audisset in vincolis
opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait
illi Tu es qui venturus es, an alium expectamus?
Et respondens ait illis: Euntes renunciate Johanni
quæ audistis et videtis. Cæci vident, claudi ambu-
lant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui re-
surgunt, pauperes evangelizantur, et beatus est qui
non fuerit scandalizatus in me. Illis autem abeunti-
bus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Johanne : Quid
existis in deserto videre? arundinem vento agitatam?
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum?
Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum
sunt. Sed quid existis videre? prophetam ? Etiam dico
vobis et plusquam prophetam. Hic enim est de quo
scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem
tuam, qui præparavit viam tuam ante te. Amen dico
vobis, non surrexit inter natos mulierum major Jo-
hanne Baptista. Usque nunc regnum cælorum vim
patitur, et violenti rapiunt illud. Omnes enim lex et
Prophetæ usque ad Johannem prophetaverunt ; et si
vultis recipere, ipse est Helias qui venturus est. Qui
habet aures audiendi audiat.

C

D

INCIPIT MISSA d.

Excita, Domine, potentiam tuam et veni; et quod Ecclesiæ tuæ usque in finem sæculi promisisti, clementer operare.

Excita, Domine, potentiam tuam, et magna nobis virtute succurre; ut per auxilium gloriæ tuæ, quod nostra peccata præpediunt, indulgentia tuæ propiciationis acceleret.

tribuitur in Lectionario Gallicano.

c Hæc Evangelii lectio in Romano habetur Dominica secunda Adventus.

d Quippe missa proprie incipit post lectiones sacras. Legesis Liturgia Gallicanæ caput 5.

18

[blocks in formation]

A circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ et mel silvestre. Tunc exiebant ad eum Hierusolyma, et omnis regio circa Jordanem, et baptizabantur in Jordane ab eo, confitentes peccata sua. Videns autem multos Pharisæorum et Saducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? Facite ergo fructum dignum pænitentiæ. Et ne velletis dicere intra vos Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quoniam potens est Deus ex lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Jam enim securis ad radices arborum posita est. Omnis ergo arbor, qua non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Ego quidem baptizo in aqua in pænitentiam qui autem post me venturus est, fortior me est : cujus non sum dignus calciamenta portare. Ipse vos baptizavite in Spiritu sancto et igni, cujus ventilabrum in manu sua, et congregavit triticum in horreum suum: paleas autem comburit igni inextinguibili. Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.

Corpora mentesque nostras, omnipotens Deus, dignanter emunda; ut tua benedictione firmati, ab Unigenito tuo Domino nostro, quem expectamus, B veniente, semper inluminemur et protegamur.

Ad pacem.

Fac nos, quæsumus, Deus noster, pervigiles atque sollicitos adventum Christi Filii tui Domini nostri expectare; ut dum venerit pulsans, non dormientes peccatis, sed vigilantes et in suis inveniat laudibus exultantes.

Contestatio.

Vere dignum et justum est, b omnipotens Deus per Christum Dominum nostrum. Cui proprium est ac singulare quod bonus est, et nulla umquam a te est commutatione divisus. Propitiare supplicationibus nostris, et Ecclesiæ tuæ misericordiam tuam, quam confitentur, ostende, manifestans plebi tuæ Unigeniti tui adventum Domini nostri Jesu Christi mirabile sacramentum; ut in universitate nationum

perficiatur, [quod] per Verbi tui evangelium promisisti; ut habeat plenitudo adoptionis quod protulit testificatio veritatis, per Christum Dominum nostrum.

II. ITEM MISSA IN ADVENTUM DOMINI. Epistola Pauli apostoli ad Romanos. Fratres, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit in carne peccatum, ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambolamus, sed secundum spiritum. Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt sapiunt; qui vero secundum spiritum, quæ sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus vita et pax in Christo Jesu Domino nostro.

Lectio sancti Evangelii secundum Matthæum. In diebus illis venit Johannes Baptista prædicans in deserto Judæ, et dicens : Pænitentiam agite, adpropinquavit enim regnum cælorum. Hic est enim qui dictus est per Isaïam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Ipse autem Johannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliciam

In exemplari legitur desiderati, manifesto mendo. b Supplendum hic et in consequentibus vulgata formula, æquum et salutare, etc. Hæc Contestatio exstat in Ambrosiano Dominica prima Adventus; sed aliæ omnino Lectiones ibi ad missam.

c Ita passim baptizavit pro baptizabit: et infra

C

D

INCIPIT MISSA.

Oratio post prophetiam d.

Opifex lucis almæ, plebis visitator inmeritæ, qui illa prophetalium vaticiniorum oracula, quæ sæculis fuerunt nunciata, beati Johannis ore exples, opere perficis, professione peragis, concede plebi supplici tibi sine formidine famolari: ut per viscera misericordiæ repleti scientia, veritate dirigi mereamur. Collectio.

Adventum Domini nostri Jesu Christi, fratres carissimi, votis omnibus præstolantes, Dei Patris om

nipotentiam imploremus, ut corda nostra purificet, et corpora immacolata conservet. Expectemus conscientia secura venturum, quem super omnem principatum et potestates credimus exaltatum. Simus ergo per singula momenta solliciti, ut mereamur habere propicium, quem credimus et fatemur ad judicandos vivos et mortuos in gloria esse venturum. Collectio.

Purifica, Domine Deus, Pater omnipotens, pectorum arcana nostrorum, cunctasque propicius macolas ablue peccatorum ac præsta, Domine, ut benedictione pietatis tuæ a nostris criminibus mundati, metuendum terribilemque adventum Domini nostri Jesu Christi expectemus interriti. Post nomina.

Exaudi, Domine, preces populi tui, ut jubeas suscipere qui jussit offerri sintque hæc munera acceptabilia in ejus conspectu pro omnium animarum emendatione, et corporum sanitate; pro martyrum laude, et pro defunctorum requie.

Collectio ad pacem.

Pacem tuam nostris pectoribus, bone Jesu,inlabere, congregavit, etc., vulgari ac facili permutatione litterarum.

d Confer Missale Gothicogallicanum in Natali Domini, pag. 190 [lib. de Liturg. Gall.] ubi similiter Collectio post prophetiam.

e Forte legendum, ut jubeat suscipi qui jussit offerri.

« PoprzedniaDalej »