Obrazy na stronie
PDF
ePub

Home sum: comiñodo devitabo secundarum rerum A facit. Merito damnari, pœna est : damnatio immerita,

invidiam? Si felicitatem jactaveris; cumanustis dives eris. Quomodo optime potentiam tuebor? Impotentia occasionis. Locum tenet innocentiæ proximum confessio. Ubi confessio, ibi remissio. Iræ severitas in vitio est. Boni judicis est dispensare, non tantum quid damnandum sit, sed quatenus. Proximus justitiæ modus, severitas.

B

damnantis est calamitas.

VI. Si aliquid cogitaveris, cito apparebit conversantibus. Videri vis ab omnibus? nunquam bonæ honestatis simulatio longa est. Quod de alienis tractas, ex tuis judices. Multi sunt obligandi, pauci offendendi; nam memoria beneficiorum facilis est, injuriarum tenax. Objurgationi semper aliquid blande admisce; facilius enim penetrant verba quæ molli vadunt via, quam aspera; nemo enim se mutat, quia mutari se desperet. Quoties scribens aliquid dicturus es, scito morum tuorum te hominibus chirographum dare. Qui in servos irascitur et crudelis est, satis ostendit potestatem adversus alienos sibi defuisse. Qui nescit tacere, nescit loqui. Facilius est pauperi contemptum effugere quam diviti invidiam.

Bonus fruitur bona conscientia. Malis hominibus tutissimum est cito fugere. Nulla pusilla domus, quæ multos amicos capit. Scire uti paupertate, maxima felicitas. Acuit intentio, frangit animum remissio. Nunquam scelus scelere vincendum est. Bonus vir est qui co perduxit affectu animum, ut non tantum peccare non velit, sed etiam non possit. Regnantibus pejus multo periculum quam his qui judicantur; hi enim singulos timent, illi universos. Nunquid fortis fortem se gloriabitur, quem corporis ægritudo efficit infirmum? Nunquid dives in opibus suis gloriabitur, cujus spem fur vel tyrannus abrupit? Nunquid nobilitas gloriabitur affecta, nonnunquam indignis et miserabilibus serviens? Diabolus aliquando se glo

V. Quietissimam vitam agerent homines in terris, si hæc duo verba a natura omnium rerum tollerent, meum et tuum. Qui paupertatem timet, timendus est. Vires tuas amici magis sentiant beneficiis quam injuriis. Pecunia non satiat avaritiam, sed irritat. Homo semper indigens pecunia, scit cum ejus moribus convenire. Mihi crede, non potes dives esse et felix. Auribus frequentius quam lingua utere. Quidquid dicturus es, ante quam aliis, dixeris tibi. Nihil interest inter iratum et insanum, nisi unus dies alter non semper irascitur, alter semper insanit. Facillime bonus fueris, si ea vitaveris quæ vituperaveris. Cum alienos timueris, te ipsum verere nam sæpe sine aliis esse potes, sine te nunquam. Si bene te instraxeris, pudeat deteriora facere. Quod persuaseris erit diuturnum, quod coegeris erit in occasione. Alteri semper ignoscito, tibi ipsi nunquam. Tantum ad virtutem adjicies, quantum ex voluptate abstraxeris. Stultum est somno dejectari, et quasi mortem moliri. Bonis nocet, qui malis parcit. Multi cum aliis maledicunt, sibi ipsis convitium faciunt. Nihil turpius quam qui objicitriabatur interfectorem tuæ misericordiæ, nunc inalteri; sibi objiciendum. Ut licentiosa mancipia animi, imperio rege linguam, libidinem, ventrem ; cupiditatemque comprime; si non potes, paululum remitte. Sæpe ea quæ sanari ratione non poterant, sanata sunt tempore. Qui propter pecuniæ amorem et libidinum moritur, ostendit se nunquam sui causa vixisse. Turpia ne dixeris, paulatim enim pudor per verba discutitur. Sic habita, ut potius laudetur dominus quam domus : consuetudinaria res est innocentia. Non damnatio, sed causa hominem turpem

C

tergemiscit socios tuæ beatitudinis. Fugienda sunt omnibus modis et abscindenda igni ac ferro, totoque artificio separanda, languor a corpore, imperitia ab animo, luxuria a mente, a civitate seditio, a domo discordia, a cunctis rebus intemperantia. Dixit quidam, amicorum omnia esse communia, et amicum se ipsum esse alterum. Duorum temporum maxime habendam curam, et eorum quæ acturi sumus, et eorum quæ gessimus. Post Deum veritatem colendam, quæ sola homines diis proximos facit.

OPUSCULUM III.

PRO REPELLENDA JACTANTIA'.

I. Multa sunt vitiorum genera, quibus humana D sordidatur, turpiloquiis, ludibriis, scurrilitatibus, fragilitas infestatur, et quorum vulneribus pene om- adulteriis et fornicationibus succumbit. Alius qui

nes homines sociantur. Nam ut dicam pauca de multis aliis qui ab iracundia vincitur, cædibus homicidiis, clamori ac seditioni deservit. Alius qui avaritia impellitur, inhumanitatem, rapacitatem, falsa testimonia, violentias, perjuria, furta, mendacium et fraudationes exercet. Alius qui a libidine

Hæc et quæ sequuntur opuscula quinque primus edidit Joannes Tamayus Salazar in suo Martirol. Hisp. tom. II. pag. 317-328. Quorum tria priora descripsit e pervetusto Codice ms. bibliothecæ D.

gula ingluvie superatur, comessationibus, crapulæ, ebrietati deservit. Et ut non multa prosequar, quæcunque memorare per longum est, cum singulos homines constet: unus inter hæc omnia morbus est, qui conditionis suæ non singillatim quosdam, sed congregatim cunctos addicit; et cum cætera vitia

Garcia de Loaysa. Reliqua vero duo unde desumpserit, expresse non indicat, quæ tamen ex eodem Codice ille hausisse videtur.

particulatim sibi vindicent quos vicerint, hoc unum A de se sibi hoc quod verum est confitetur, gloriam non nisi omnibus dominari contentum est. Id autem

est inane laudis studium, quod Greci xevodožía, Latini vanam gloriam seu jactantiam vocant. Quod quale sit malum et quomodo universos vulneret, dicam.

II. Cum in omnibus hujus vitæ studiis, aliqua plus, aliqua minus humano generi placeant, nihil magis delectabilius ab omni homine quam studium humanæ laudis appetitur. Et alia quidem quamvis ardentissima cupiditatis ambitione sunt acquisita; tamen postquam haberi coeperint ipso quotidiano sui usu quamvis magna sint, continuo fastidiuntur. At vero inane hoc vanæ gloriæ desiderium tanto amplius quæritur, quanto amplius inventum est: ita ut nihil ex omni opere plus homo cupiat quam laudari; nec aliud aliquid gratius sibi existimet reddi, quam si quis illum quasi gloriosum fuerit admiratus. Hoc ergo reges, hoc judices, hoc urbani, hoc rustici, hoc viri, hoc feminæ, pueri, adolescentes, juvenes et senes hoc ambiunt. Omnes laudari volunt, quamvis false laudentur. Nam pueri adolescentum sibi ingenium vindicant, adolescentes juvenum in se fortitudinem mentiuntur, juvenes senum sibi prudentiam ascribunt senes, quia ulterius ire non possunt, redeuntes retro, gloriam sibi exigunt de transactis ; feminæ quamvis sexu non possunt, animo se tamen virilitatis extollunt; rustici urbanos videri se gestiunt; judices hoc sibi quærunt deferri, quod regibus; reges hoc se somniant posse, quod Deus. Atque ita dum singuli se plus volunt videri quam sunt, gloriam laudis quæ soli Deo veraciter debetur hostiliter deprædati sunt. Et quod ad summum nefas pertinet, hinc illud sacrilegium exoritur blasphemum, ut quia totum quod laudis est homo diripit, nihil aliud Deo nisi sola vituperatio relinquitur. Excessit mensuras suas genus humanum, dum neminem invenias qui non ita mirari se velit ut Deus. Quis ergo modus potest esse talibus, a quibus et cœlum est pignoratum ad cujus altitudinem nisi quis fuerit humilis, non attingit?

B

suam ex aliena opinione suspendit; et cum dicitur beatus, magnificus, potens, non quia ita est de se, sed quia ita dicitur credit. Hoc enim est mortiferum illud vitium de quo Dominus in Evangelio ita loquitur ad Judæos : Quomodo, inquit, vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis (Joan. v, 44)? Ostendit enim Dominus, quia quisquis ab hominibus gloriam quærit a Deo non habet quod exspectet. Unde etiam illud de hypocritis eleemosynam facientibus dicit : Ideo hoc faciunt, ut glorificentur ab hominibus. Amen dico vobis quia receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2); id est, laudem humanam solummodo in præsenti. Paulus quoque Apostolus nos monet: Nolite, inquit, fieri inanis gloriæ cupidi (Gal. v. 26). Inanem appellans gloriam quam fenerat mendice mendicus. Inanem dicens et vacuam qua si quid boni agitur, dum sibi homo tribuit, omnium laborum fructus evacuat.

IV. Nec solum merita virtutum excludit, sed etiam reus efficitur æterni supplicii: quia opus bonum quod obtentu jubentis Dei debuit exerceri, acquirendæ laudis gratia exerceatur. Tolle favores, tolle admirationes humanas, paucos invenies qui aliquid boni aut amore Dei, aut (si hic non fuerit) timore perficiant. Unde non levior nos culpa commaculat, quia homines Deo, et gloriam humanam gloriæ cœlesti præponimus. Acutus nimis hic elationis est morbus ex utraque parte pestiferat, ac incautos C exulcerat. Nam alii sibi, quia boni sunt: alii, quia mali sunt, gloriantur. Sed de bonis elatis dicitur : Quoniam Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium (Ps. LII, 6). De malis vero inflatis dicitur : Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et qui iniqua gerit benedicitur (Ps. x; sec. Heb. 1). Et illud apostolicum: Quorum deus venter, et gloria in confusionem (Philipp. 1, 19).

III. His autem a quibus id quod supernum est usurpatur, ut mihi videtur, nihil aliud remanet quam infernum. Non enim habent quo ascendant; quia semper ascendendo, hoc illis tantum superest, quod descendant. Omnes enim ad gloriam, nec tamen una D via concurrunt; alii enim de acceptis honoribus laudem cupiunt, alii de relictis; quidam auro elati, quidam panno vilissimo gloriantur; alius quia deliciose vivit placere vult, alius quia parce; postremo alter vitiis, alter virtutibus. Omnes ubique famam suam prorogare contendunt: et ideo difficillima est hujus jactantiæ curatio, quia non vitiis tantum, sed etiam virtutibus se immiscet. Nec enim permittit hominem qualis sit a semetipso dignosci; quia dum laudibus alienis adgaudet, ejus exaltatio sequitur gaudium, exaltationem vero tumor et nimia æstimatio sui, plus siquidem in se æstimat quam quod videt. Atque ita fit ut non tantum aliena adulatione simus miseri, sed etiam nostra: nam dum nullus

V. Ubique enim hoc jactantiæ vitium serpit, et suas utrobique partes exercet. Sed si illos qui in bonis operibus viventes humanam gloriam aucupantur, auctoritas divina condemnat, eo quod se in illis magis voluerunt laudari quam Deum; quid de illis fiet qui et male vivunt et tamen laudari volunt? Ipsi considerent. Nullus igitur vanæ gloriæ finis est: nec solum ea quæ gesta sunt requirit, sed etiam ca quæ gerenda sunt antecedit. Nam si quid boni operis ab aliquo destinatum est, continuo hæc alludit; et quantum ex eo admirabilis fiat cæteris, jam depingit. Si aliquid recte quosdam docere voluerit, prius quam ab aliis eruditus aut eloquentissimus appelletur, jam hoc præmissæ suspicionis delectatione aures depruriunt audire. Si quoties aliquando dirigatur litteræ ad amicum, prius quam transmittantur, aut in manus ejus cui sunt scriptæ perveniant, quantum in eis apud illum doctissimus videatur, quantumque illi admirationis per quædam dictatus sui loca nascatur, sagaci quodam commendationis suæ cogitamine prædivinat. Si alicui in loco necessitatis beneficium

prompte præstetur, antequam accipiat, qui præbet, A
quantum ex eo benignus omnibus aut largientissimus
videatur, hic qui daturus est metitur. Miles denique
ipse sumptis armis pergit ad prælium; dum adhuc,
cui cedat victoria, nescitur, præsumpta sibi forti-
tudinis arrogantia, ita typhosus, quasi jam victor
ingreditur. Præludit ergo elatio in quibusdam, et
velut dux quædam suadet omnibus. Nec solum magnis
dat animum, sed et parvis. Nam in quovis operis
conatu vel ponderis, quamvis invalidum mox lau.
daveris, plus valebit. Si parum ponderis portantem
quasi admiratus fueris, majori succumbit. Si pigro
dixeris quia velox est, continuo evolabit. Postremo
et cui vires vana gloria dare non potuit, vel impetum
commodavit. Itaque ergo quædam præcedit, quædam

sequitur: ut nisi quis illam in omni opere suo circumspecte provideat, nihil Deo ex omni opere ejus nihil proximo, nihil denique eidem ipsi proficiat; sed velut infelix mancipium, sub aura domina quatumvis laboraverit, tamen semper est nudum.

VI. Sed dicet mihi aliquis: Ergo nihil charitati, nihil misericordiæ, nihil postremo quod gessimus, cuicunque deputabitur bonitati? Audacter dicam : nihil. Quia soli inanitati suæ vana gloria vindicat, quidquid non bonitatis, sed ejus imperio est perfectum. Multa sunt quæ de hac contagione dicantur; sed quia jam multiformis subtilitas ejus potest sapienti viro his paucis judiciis perlucere, nunc ad reliqua transeam, et quid aliud pejus ex hoc malo generetur expediam.

OPUSCULUM IV.

DE SUPERBIA.

consuevit homo, quod magnus sit, necesse est ut hoc sibi et ipse consentiat. Quam miseriam illud quod est pejus assequitur : quia quidquid apud se etiam proprio testimonio roboravit, quamvis falsum sit nulla id ei [Edit., eum] poterit extorquere suasio; et ob hoc inemendabilis status, spretis ́ aliis, se tantum quotidie admiratur, id solum irreprehensibile perfectumque judicans, quod ipse sapuerit. Hoc igitur erat, quod rex David, ne illi subreperet, exorabat; ne forte aliqua suasione, vana laudis inductio, non hoc divinæ gratiæ, sed suæ potestati, quia tam magnus erat, ascriberet.

I Qualis electus sit David in populo Dei propheta B ex vana gloria. Cum semel aliorum assentationibus et rex, quantaque misericordia, summæ et mansuetudinis fuerit præditus dignitate, puto te, charissime sacrorum voluminum testimoniis agnovissc. Intendat ergo prudentia tua, quomodo ille Deo placidus [Forte, placitus] vir hunc nequissimum vanæ gloriæ spiritum, ne sibi subreperet, formidavit. Conspiciens enim qualia et quanta bona illi quotidie Dei gratia largiretur, id est, tot victorias alienigenarum, tantam divitiarum affluentiam, vindictam in æmulis, innumerositatem in civibus, mansuetudinem in judiciis, postremo prophetiam Spiritus sancti in agnitionem omnium futurorum; tamen ne illum in his tantis bonis aliqua vana gloria usum inflaret elatio, orat Deum attentius, dicens: Non veniat mihi pes superbiæ, èt manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt omnes C qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare (Ps. xxxv, 12, 13). Videamus ergo quid est hoc, quod dixit: Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. Pes siquidem in homine, quantum ratio indicat, quamvis extremitas corporis sit, tamen quasi fundamentum aliquod initium surgentis status est, a quo etiam veluti fabricata formatæ carnis altitudo consurgit. Quod ergo ait: Non veniat mihi pes superbiæ, tale est, ac si diceret: Non veniat mihi initium snperbiæ, id est, vana gloria, ex cujus fundamento ruinosa illa Superbiæ celsitudo producitur. Una enim generatur ex altera, et propinquitas earum vix paucorum forte discretione cognoscitur. Nam ex quocunque bono nimium fuerint homines gloriati, hoc continuo subsequitur, ut ipsum bonum, non largitori Deo, sed suæ tribuant potestati.

II. Vana gloria est ergo humanis laudibus delectari superbia vero est, bonum pro quo aliquis laudatur, sibi hoc applicari, non Deo. Et vana gloria quidem ex aliena æstimatione nutritur, superbia vero

D

III. Quid autem superbiæ spiritu inflatos homines subsequatur, proximis idem propheta verbis adjunxit. Cum enim dixisset: Non veniat mihi pes superbiæ, continuo addidit: Et manus peccatoris non moveat me. Sciebat enim quia omnem superbiam mobilitas statim sequitur peccatorum. Ita re vera est. Nam quisquis superbiæ tumore [Edit., timore, mendose] distenditur, in hoc Dei gloriam imitatur quod nemo illi sit similis tanquam vere profanus, qui ad injuriam Dei consurgit, derelictus ab eo, in manibus traditur peccatorum, in operibus actuum immundorum, at ignominiosis passionum flagitiis incurvatus, discat se terram esse et cinerem, et quod inflatus in se videre non potuit, humiliatus agnoscat. Unde et Salomon ait : Immundus est ante Deum, qui exaltat cor suum (Proverb. xvi, 18; xvi, 12).

IV. Quid autem post hæc rex David secutus sit, videamus. Ibi, ait, ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem expulsi sunt, nec potuerunt stare. Evidenter ostendit quia in superbia omnium iniquorum prima ruina est. Idemque etiam alibi scriptum est: Initium peccati superbia (Eccli. x, 15). Quod ut apertius demonstretur, angeli illius primi recordemur exitium, qui pro splendore decoris sui Lucifer nomi

(Habac. 1, 16). Electos ille viros et sublimes aggreditur. Illis suggerit quia magni sunt, quia nihil indigeant, quia quidquid agunt, cogitant vel loquuntur, totum id sapientia sit totumque prudentia. Quibus si quid utile, Deo id gubernante, provenerit, suis illud continuo viribus suæque industriæ deputantes, clamant: Ego hæc feci, Ego dixi, Ego excogitavi; et quasi stupentibus cunctis, prærepta gloria Dei, ad ejus se similitudinem proferunt admirandos. Quibus justo Deus judicio præsidia sua subducens, tradit illos, sicut ait Apostolus, in reprobum sensum, ut faciant vel cogitent quæ non conveniunt (Rom. 1, 28). Quia cum in omnibus Dei providentiam adesse cognoscant, non ut Deum magnificant vel gratias agunt, sed gloriantes in semetipsis evanescunt in cogitationibus suis. Dicentes se esse sapientes, stulti sunt; jactantes se esse stabiles, invictos, potentes, infirmi, victi et impotentes exsistunt.

natus, ex illo sublimi beatoque angelorum loco, nullo A ptura commemorat: Et cibus, inquit, ejus electus alio nisi hoc solo superbiæ vitio, ad inferna dilapsus est. Quia cum inter cæteras supernas virtutes clarioris pulchritudinis lumine præemineret, non hoc beneficio creatoris sui, sed propria virtute se credidit obtinere; et tanquam nullius non egeret auxilio, sient Dens ita se illi similem judicavit, dicens : Ponam sedem meam ab aquilone, et ero similis Altissimo (Isai. XVI, 13, 14). Hæc enim cogitatio sola illum dejecit: nam mox desertus a Deo cujus se protectiene credidit non egere, infirmus subito et miser effectus, et mutabilitatem naturæ suæ quam non agnoverat sensit, et Dei munus quod habebat amisit. Post hæc etiam videns a Deo hominem factum ex pulvere in loco beatitudinis quem ipse perdiderat subrogari, instigatus invidia, eodem superbiæ illum telo quo ipse est dejectus appetit. Sibi enim dixerat: Ero similis Altissimo. Adæ et Evæ dixit: Eritis sicut dii (Gen. ш, 5). Quod illi concupiscentes, non ob aliam causam, sed tantum ut dii fierent mandatum Dei transgressi sunt. O quanta est cecitas, in appetitu vanæ gloriæ! Non vidit homo tam apertam fallaciam, in qua illi versa vice similitudo Dei non ex obedientia ejus, sed ex contemptu promittitur.

V. Ecce hic est primi illius veneni saporatus interitus, qui amarissimo inanis jactantiæ melle circumlitus, et angelum fefellit et hominem. In hoc et cœlestis et terrena cecidit creatura. Ob hoc de sedibus suis, ille de cœlo, hic de paradiso expulsi sunt; et non potuerunt stare, quia graviter ceciderunt. Quale ergo superbiæ malum sit quod rex David aperte timuit, subjectis ruinarum causis ipse monstravit.

B

C

VI. Omnia peccatorum genera, id est, luxuria, avaritia, adulterium, et si qua sunt alia, quamvis et in his omnibus Deus irascatur, tamen aut per angelos, aut per homines talium etiamnum vindictas exsequitur. At vero superbia, non per alium quempiam, sed ipsum per se Deum meretur habere contrarium. Ita enim scriptum est: Superbis autem ipse resistit (I Pet. v, 5; Jac. iv, 6). Cætera enim vitia vel in eos ipsos qui illa perpetraverint, retorquentur vel in alios homines videntur admitti. Hic vero superbiæ tumor proprie nititur contra Deum, et idcirco illum patitur inimicum; quia se in excelsum tendens, hic semper appetit quod illi soli est proprium. Quamvis D autem generaliter hæc superbiæ labes infesta sit, non plus tamen aliis metuenda est quam his qui aut spiritaliter ad perfectionem virtutum, aut carnaliter ad divitiarum copiam et summos honorum titulos pervenerint. Tantum scilicet in illis major efficitur, quantum et major est qui superbit. Neque illa viles. quoque aut populares subvertisse contenta est, sed et in illorum qui maximi insidiis assidet: quorum quantum altior gradus est, tantum altior et ruina. Unde etiam et illud de eodem superbiæ spiritu Scri

■ An succreverint! Malim tamen supplantaverint.

VII. Quæ cum ita sint, satis manifestissime est compertum quia omni vigilantia omnisque cordis industria appetitus nobis vanæ gloriæ est fugiendus, ne forte si virulentum vel semel morbi contagium in penetralibus nostri cordis irrepserit, in omni operum nostrorum prosperitate, subtilissima humanarum laudum delectatione succrescens, ex abundantia nequitiæ suæ deterrimum illum et crudeliorem superbiæ proferat partum. Quae cum utraque pestiferis fundatæ radicibus humanæ mentis arcana suppleverint", undique mutata insidiarum specie improvisis occurrant. Nam his qui ad spiritualia se studia contulerunt, mox vana gloria illis de jejunio, de vigiliis, de lectione, de solitudine eremi, de patientia, de taciturnitate blanditur. Et si statim hæc prima sollicitatio circumspectæ mentis oculo deprehensa non fuerit, dirior illam e vestigio superbia comes assequitur; quæ illis mentiatur et sanctiores eos melioresque omnibus esse, et in summo perfectionis culmine, propria etiam virtutis stabilitate, quasi nunquam casuros stare divendit. His vero qui adhuc carnalium passionum oblectationibus quibus subrepunt, cum semel sibi obtinuerint domicilia mentium humanarum, tum multiformem ex utraque fomitem pullulant vitiorum. Nam vana gloria generat ex se præsumptionem omnium novitatum, adinventiones falsorum dogmatum, quæstionum torturas, contentiones, hæreses, sectas, schismata. Superbia vero parit indignationem, invidiam, contemptum, detractionem, murmurationem, et exsecrabiliorem his omnibus blasphemiam. Quorum malorum causa si quis exstirpare in veritate desiderat, origines earum a se prius et radices excidat. Ita namque omnium vitiorum funditus poterunt soboles exstirpari, si ipsa quoque eorum semina, priusquam germinent, evellantur.

EXHORTATIO HUMILITATIS.

I. Quisquis nutu Dei cujuslibet officii dignitate A Oleum autem peccatoris adulatio est, quæ levi præluces, hic providæ gubernationis utilitate cæteris præcedis hominibus, hanc exhortatiunculam meam diligenter, quæso, recipias, nec pomposas in ea spumas rhetorum quæras; quia humilitatis virtus non verborum elatione, sed mentis puritate requiritur. Et si forte durius aliquid videor loqui, veritatis hæc culpa, non mea est. Nam ideo quædam dura sunt, quædam mollia; sed et quamvis alterutrum sibi omnes homines debeant veritatem, libere tamen loquar: nemini verius debere aliquid dici, quam ei qui præsidet multis. Cui etsi asperum aliquid ex veritate aliquando, ut assolet, offeratur, velut antidotum quoddam, quamvis forte sit, tamen quia salutiferum est, etiamsi, amaricet, bibendum est.

Il. Hoc ergo hortor in primis, ut semper delectabilia illa nimis hominum blandimenta pertimeas. Non enim in hac re tanta vigilantiæ industria adhibenda est, quantum in illis sermonibus repellendis, qui sib rigiditatem animi quadam simulationum delectatione subnervant, qui promerendæ gratiæ aditus, non laborum merito, sed adsentationum rimatur acumine. Utilia ergo potius quam obsequentia verba recipies, recta magis quam affabilia et jucunda captabis. Adulanti siquidem adgaudere, regium vitium est; adulari vero, servile est. Sed quamvis adulanti adgaudere regium sit, tamen vitium usu vernaculum hoc, et quasi proprium munus est, egregie verba potentum subsequi, et ex illorum voluntatibus formare sermonem. Nam si quid forte laudaverint, et id non libenter audiri prospexerint, continuo accusant, si quid paulo ante laudaverunt. Si quid vero vituperaverint, id iterum, si ita patrono visum fuerit, laudant. Atque ita inter hos tales adulati animus fertur tanquam navis inter varios aurarum flatus, quia non habet unde exeat et fluctuatur. Inter hos ergo quorum uberrimus quæstus, hic maxime est, desideriis vivere alienis, animum tuum summa discretionis mensura constringe; ut cum multi adulantes hinc atque inde nihil aliud nisi tantum quod delectet insinuant, offerentes quædam gloriæ verba, in quibus hoc tibi dicitur quod et Deo, agnoscas nihil aliud ex his proprium tuum esse, nisi hoc tantum quod et tecum, et cum de hac vita excesseris, permansurum est.

III. In omnibus ergo in quibus adulationum nimietas etiam terminos homini competentes excessit, illud Davidicum recordaveris documentum, in quo ille venena adulationum devitans, ait : Corripiet me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. cXL, 5).

a Forte, ut lectio constet, legendum, ut provide... præcedas. b Particula si redundare videtur, alioquin suspensa

B

C

quadam et suavi unctione caput interioris hominis, quod est cor, quasi ungendo dinitidat. Melius ergo sibi ipsi esse dixit propheta David ab homine justo argui vel moneri, quam a quovis adulatore laudari. Recte autem adulatorem peccatoris nomine denotavit, cujus id maximum ante oculos Dei et detestabile est peccatum, aliud corde tenere, aliud ore proferre. De talibus enim et in alio Psalmo dicit: Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula (Ps. LIV, 22). De justo autem dicit: Loquitur veritatatem in corde suo, et non egit dolum in lingua sua (Ps. xiv, 3). I't autem in his rebus quævis hominum subtilitas nullo unquam laudationis titillamento credulitatem mentis tuæ attrahat in consensu, ad ipsius Domini nostri Jesu Christi evangelica illa gesta convertere; et invenies illum dominantium Dominum (Apoc. XIX, 16) magnum nobis dedisse inter humanas laudes humilitatis exemplum. Hanc ergo excole, haneque magistram habeto, hanc tibi inter laudationum illecebras arbitram pone. Quanta portio ex his quæ homines adlaudando tribuunt, vel quanto tempore tua sit, hæc non permittas placidis auribus audire, quia ficta.

IV. Postremo hæc sancta humilitas, subductis a te omnium simulationum illecebris, tunc tibi cœlum aperiet, cum tibi in aure dixerit: Quia terra es (Gen. I, 19); tunc te in illa vera societate hæreditatis Dei introducit, cum te in omnibus admonuerit : Quia homo es et peccator. Et cum universas rationes ex his quæ ad te pertinent, in hujus humilitatis supputatione prospexeris (miram rem dicam), invenies homines ad honoris tui cumulum augmentando minuere, hanc vero solam minuendo plus addere. Quantum ergo magnus es, ut ait Salomon, tantum te humilia (Eccli. 11, 20). Quia et cum multos gubernaveris, non est tamen perfectio, si hoc quod majus est, tu solus restiteris, quem gubernare non possis. Tunc enim aliis vere præibis, cum prius præiveris tibi. Nec enim malis nunc ergo, sed quam maxime bonis hæc loquor. Nam si ad magisterium Dei respicias, non solum peccatori, sed sanctis data præcepta sunt. Dicitur et illis verbum veritatis, non tamen ut fiant boni, quod sunt; sed ne fiant mali, D quod non sunt. Credo autem quia bonis plus hoc quod purum, quod sincerum est, placeat. Nam Deus noster non tantum dulcibus adorantium se precibus, quantum innocentia et simplicitate placatur. Plus illis autem inclinans, qui sinceram puramque ei mentem offerunt, quam qui suavia orationum intulerint blandimenta. Non enim ad alium mihi de vana

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »