Obrazy na stronie
PDF
ePub

primum obtulit, et primus docuit offerri. Ex quibus intelligimus, quod maxime notandum, Christum instituendo sacrificium corporis et sanguinis sui, se hostiam Deo Patri primum tunc obtulisse, cum eam primus docuit offerri. Itaque hæc fuit ante annos mille majorum nostrorum persuasio, Christum seipsum Patri in Eucharistia obtulisse, cum illam instituit. Huic persuasioni conformis est sanctio concilii Tridentini in sessionis 22 capite 1: Dominus noster.... sacerdotem 181 secundum ordinem Melchisedech se in æternum constitutum declarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit; ac sub earumdem rerum symbolis, apostolis, quos tunc novi Testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent tradidit; et eisdem, eorumque in sacerdotio successoribus ut offerrent præcepit per hæc verba, etc. Huc non refero similia Patrum loca, uno contentus Leandri Hispalensis episcopi testimonio, quod non facile cuivis occurrat, utpote in loco quasi peregrino, nempe in regulæ ejus cap. 7, ubi de sacrificiis veteris legis obiter agens : « Sacrificia certe, inquit, idcirco pecudum litabantur, quia verum sacrificium, hoc est Christi corpus et sanguinem, figurabant. Venit Veritas, umbra discessit; venit verum Sacrificium, et cessavit hostia pecudum, » Quod manifeste, non de sacrificio crucis, sed de sacrificio missæ intelligendum est.

11. Redeo ad Missale Gothicum, quod ex tribus primum locum obtinet. Incipit ab oratione, quæ Collectio post nomina dicitur, pertinetque ad officium missæ pro Vigilia Natalis Domini, quod officium tertio loco erat ut præmisimus) in Codice ms. Collectio Post Nomina dicebatur post recitationem nominum eorum pro quibus sacrificium offerebatur. Fiebat autem simul commemoratio tam vivorum quam mortuorum. Unde in Vigiliis Epiphaniæ Collectio Post Nomina sic habet: Præsentem itaque oblationem ita illabere, ut medelam virentibus, defunctis requiem præstet; et quorum texuit recitatio præmissa sortem, inter electos jubeas aggregare. De his actum est superius in lib. 1, cap. 5, num. 10, ubi notavimus, etiam hoc loco sanctorum factam fuisse commemorationem. Et id quidem de Mozarabico ritu constat ; at in Gallicano haud ita expressa habetur hæc sanctorum commemoratio,182 nisi admodum generalis. Attamen in fragmento diptychorum, quod eo loci ex Codice Regularum protulimus, singularis eorum memoria occurrit. Ejusmodi diptycha ad usum Ecclesiæ Arelatensis exstant in tomo III Analectorum. Diptycha hæc in omnibus Ecclesiis usitata erant; sed in Romana in Canone tantum, ut modo, nomina recitabantur, vivorum quidem ante, mortuorum vero post consecrationem; at in Gallicano et Mozarabico statim post oblationem. Hunc ritum improbare videtur Innocentius papa I in epistola ad Decentiem, cap. 2, ubi rectius putat nomina recitari «< inter sacra mysteria,» id est (si bene capio) in ipso Canone, quam «< inter alia quæ præmitti » solent. Verba ejus integra huc referre juvat : « De nominibus vero recitandis, antequam preces sacerdos faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione commendet, quam superfluum sit, et ipse pro tua prudentia recognoscis : ut cujus hostiam necdum Deo offeras, ejus ante nomen insinues. Quamvis illi incognitum sit nihil. Prius ergo oblationes sunt commendandæ, ac tunc eorum nomina, quorum sunt oblationes, edicenda, ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia quæ ante præmittimus, ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus, >>

12. De his diptychis exstat Sigebaldi Anglorum regis epistola ad Bonifacium præsulem Moguntinum, quæ est inter Bonifacianas ordine 49, in qua hæc legimus ad propositum : « Notum sit tibi quod ex eo tempore nomen tuum adscriptum habuissem, cum missarum solemnia celebrarem, simul cum nominibus episcoporum nostrorum, » etc., ubi obiter nota verbum celebrarem, quo rex utitur. Cujus rei exempla retulimus in lib. 1, cap. 6, num. 5. Porro hæc nominum recitatio in Ecclesia Græca fiebat per diaconum, apud Latinos per subdiaconum, ut patet ex Folcuino monacho 183 Laubiensi in Chronici Laubiensis cap. 7 : «< Dixit etiam episcopus supra nominatus (scilicet Adalbero Rhemensis) prædecessorum suorum ductam usque ad se consuetudinem ut inter missarum solemnia, in ea speciali commemoratione defunctorum, quæ supra diptycha dicitur, et in consecratione Dominici corporis solemniter agitur; quotidie in aurem presbyteri, recitante silenter subdiacono, omnium ipsius sedis nomina scripto recitentur episcoporum, » Nomina hæc catalogo inscripta erant « qui sacro altari tempore sacrificii superponebatur, » ex litteris societatis initæ inter canonicos Laudunenses et monachos Remigianos. Denique id genus diptycha erant in usu usque ad sæculum x1, ut ex Micrologi cap. 13 et ex Leonis Ostiensis lib. 11, cap. 73, manifestum est. Hermannus, sæculo sequenti apud Tornacum sancti Martini monachus, hunc ritum suo tempore in desuetudinem abiisse innuit his verbis: « Mos antiquitus institutus tunc temporis servabatur in Ecclesiis, ut nomina fratrum circumadjacentium ecclesiarum, quibus se mutuas orationes debere, vel societatem promisisse noverant, super sacrosanctum altare scripta ponerentur : quatenus sacerdos missam cantantibus nominatim recitaret, cum ad illum locum venisset : Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, qui nos præcesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. Tunc enim unus ministrorum altaris ei propinquans præsentabat recitanda. » Imo minister ipse recitabat, ut mox vidimus. Consule eruditissimi Cangii observationes.

13. Itaque post panis et vini oblationem in Ordine Gallicano vivorum et mortuorum nomina recitabantur, ex dictis sed qualis esset panis oblatus, non satis explicuimus. Eucharistiæ particulam ad communionem in 184 manus datam fuisse testis est Gregorius in Historiæ lib. x, cap. 8, ac proinde ex majori pane decerptam. Sæculo Ix in Gallia mos erat, ut panis ille intra ferrum oblatorium (Udalricus characteratum vocat) coqueretur, ut ex libro de Miraculis sancti Wandregisili, aliisque probavimus in lib. de Azymo cap. 8 Panis

rotulas Iso sancti Galli monachus appellat oblatas illas quæ circa pectus sancti Othmari sæculo Ix repertæ sunt illæsæ : quales scilicet in tumulo defunctorum sacerdotum apponi mos erat, teste anonymo æquali in lib. iv de Vita sancti Cuthberti episcopi Lindisfarnensis, qui « toto corpore lavato, capite sudario circumdato, oblatis super sanctum pectus positis, vestimenta sacerdotalia indutus,» in sepulcro lapideo sepultus est. Præter hæc nihil de pane eucharistico in Galliis per ea tempora adhibito succurrit, nisi quod nobilissima quædam matrona, nomine Ermentrudis, basilicæ sancti Sinsuriani (Simfurianum, seu Symphorianum intelligo) sitæ in pago Meldensi, quædam legat, « unde ad ipsam basilicam oblata quotidie ministretur : » itemque ad oratorium Latiniaci in eodem pago (quod Latiniacum ad discrimen alterius Siccum appellatur) vineam dat, unde ibidem Oblata occurrat. » Quod similiter de alia vinea ad usum ecclesiæ sancti Symphoriani constituit. Signantius vero servum quemdam manumittit, ea conditione, «< ut ligna tantum ad oblata faciendum ministrare procuret. » Hoc testamentum autographum, sed mutilum, invenimus in archivo Dionysiano, scriptum in charta seu papyro Ægyptiaca : qua in charta exaratus erat ille Augustini Codex, quem Ruricio Lemovicensi episcopo submittit Turentius. « Chartaceus liber est, inquit, et ad ferendam injuriam parum fortis, quia citius charta, sicut nostis, vetustate consumitur. » Insignis de charta Ægyptiaca locus; sed insignior, et ad institutum 185 nostrum opportunior alter ex testamento Ermentrudis : ex quo intelligitur, tempore Merovingicæ stirpis, panem sacrificii peculiari studio, ut Patres concilii v Toletani, canone 6 statuunt, apud Gallos compositum fuisse.

14. Ad oblatas excipiendas inserviebat offertorium; colum vero seu colatorium ad vinum expurgandum. Offertoria vasa erant a patenis distincta, in quæ populus panem oblatum ad altare deponebat : quæ primo solida erant; deinde linea, seu sericea, aut ex qualibet simili materia. Unum aureum, alia argentea memorat vetus Chronicon Fontanellense in cap. 16, ubi de Ansegiso abbate : «< Offertorium aureum cum patena sua aurea opere mirabili. » Et infra : Offertorium argenteum ejusdem calicis, habens effigiem mirifici operis; alia offertoria argentea eum patenis argenteis eorumdem. Unde patat offertorium cum patenis fuisse calicis appendicem, patenam vero offertorii. Similia loca apud Hariulfum in Chronici Centulensis lib. п, cap 10, et apud Ardonem in libro de Vita Benedicti Anianensis, num. 25, quæ cum aliis habes apud Cangium, itidemque varia testimonia de offertoriis lineis et sericeis. Itaque offertorium ad excipiendas panis oblatas, patena ad easdem consecrandas adhibebatur. Nisi dicas, in patena repositam fuisse hostiam quæ sacerdoti signanter deputata erat, alias in offertorio ad communionem fidelium. In offertoriis vero lineis, quæ solidis successerunt, excipiebantur itidem oblatæ : simulque calix et patena, dum sacerdoti offerebantur, iisdem offertoriis involvebantur. Id etiam nunc in usu, ut patena velo obvoluta teneatur a subdiacono, diacono porrigenda, et in quibusdam Ecclesiis calix, imo etiam ampullæ cum velis ad altare deferantur, ut in Rhemensi.

186 15. Colum, seu colatorium, vasculi seu cochlearis genus erat, tenuissimis ac subtilissimis foraminibus in imo fundo perforati, per quod vinum ex amulis seu ampullis in subjectum calicem effundebatur. Id usui erat in ecclesia Romana jam inde a sæculo v. Nam charta Cornutiana memorat « hamulam oblatoriam, colum, thymiamaterium. » An etiam apud Gallos ante receptum ritum Romanum fuerit usitatum, incertum siquidem nullam de colo seu colatorio mentionem reperio apud antiquos nostros scriptores, Caroli Magni ætate superiores, quod etiam de offertorio dicendum. De fistula etiam seu calamo, quo sanguis Christi hauriebatur, non minor difficultas. Quæ omnia in Gallicanis ecclesiis saltem a sæculo IX usitata fuisse constat, fortasse exemplo ecclesiæ Romanæ.

16. Multa siquidem cum ritu Romano in Gallicanum invecta sunt. Unde cappæ Romanæ in Chronici Fontanellensis cap. 16, ubi etiam Ansegisus abbas «< altare in honore perpetuæ virginis Mariæ (perhibetur) decorasse tabula lignea, quam imaginibus argenteis diversis cooperuit. » Idem in Flaviacensi monasterio «< in honore sanctæ Trinitatis basilicam ædificavit, ante cujus aram, tabulam argenteis imaginibus decoratam collocavit, ipsique aræ crucem argenteam imposuit, universamque basilicam variis picturis decorari jussit. » Ante eum Uvido abbas Fontanellensi Ecclesiæ « tabulas fabricatas ante altaria octo» concessit. Antiquitus quippe apud nostrates Gallos non altaria, sed parietes picturæ decorabant. Cujus rei argumenta retulimus in lib. 1, cap. 8. Accedit aliud ex Ruricii Lemovicensis epistola 14, lib. II, qui Cerauniæ nobili matronæ pictorem direxit, ut cujusdam basilica « parietes variis colorum fucis depingeret. » Apposite Fortunatus in lib. 1, carmine 13, de basilica sancti Eutropii Santonensis :

187 Sumpsit imagineas paries imitando figuras

Que neque tecta prius, hæc modo picta nitent

17. Porro non minus prolixa erat Romana missa, quam Gallicana. Nam unam,vel duas horas exigebat ad Gallicanam Cæsarius, ex dictis; ac paulo prolixius temporis spatium adhibebat Gregorius, cujus hæc verba in lib. vii, epistola 35 : « Ecce enim jam biennium pene expletur, quo lectulo teneor: tantisque podagræ doloribus affligor, ut vix in diebus festis usque ad horarum trium spatium surgere valeam, missarum solemnia celebrare. » Ita ille ad Eulogium episcopum Alexandrinum. Hujus prolixitatis partim causa erat homiliarum usus, quæ etiam Romæ statim post Evangelium ad missam fiebant, prout testatur idem Gregorius Magnus in præfatione ad Homilias XL. Sed hæc extra locum.

[blocks in formation]

Da nobis, quæsumus, Domine, ut sicut adoranda Filii tui natalitia celebraturi, ab hodiernis vigiliis in confessione tui nominis prævenimus; sic ejus munere capiamus sempiternum. Et dirigere dignare angelum pacis, qui oscula nostra puris sensibus inli- B gata connectat: nosque tibi ab omnibus peccatorum maculis expurgatos adjungat. Per coæternum tibi Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Immolatio missæ.

Dignum et justum est. Vere dignum et justum est nos tibi gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, amanda pietas, tremenda virtus, veneranda majestas. Qui hanc noctem venturam, toto orbe venerandam, cælorum gratulatione, et terrarum remuneratione, angelica exultatione ditasti: ut nascente in carne Domino nostro Jesu Christo Filio tuo, superiora pariter et inferiora gauderent. Aspice nunc familiam tibi supplicem, conserva populum tuis laudibus personnantem; et superventuræ b noctis 189 solemnitati ita pervigiles redde, ut sinceris mentibus Domini nostri percipere mereamur Natalem venturum. In quo invisibilis ex substantia tua, visibilis per carnem apparuit in nostra tecumque unus, non tempore genitus, non natura inferior, ad nos venit ex tempore natus. Per cujus nativitatem indulgentia criminum conceditur, et resurrectio non negatur. Merito itaque omnis terra adorat te, et confitetur tibi. Sed et cæli cælorum, et angelicæ potestates non cessant laudare dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus.

Collectio post Sanctus.

Vere Sanctus, vere benedictus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus, manens in cælis, manifestatus in terris c. Ipse enim pridie quam pat.

e Desunt hic in missa vigilia Natalis Domini Præfatio seu adhortatio ad missam rite celebrandam, et Collectio ante Epistolam, ut ex aliis missis intelligitur.

b Hinc patet hanc missam esse de vigilia Natalis

C

D

Post mysterium.

Hæc facimus, Domine sancte Pater omnipotens, æterne Deus, commemorantes et celebrantes Passionem unici Filii tui Jesu Christi Domini nostri. Qui tecum vivit et regnat cum Spiritu sancto in sæcula sæculorum.

Ante orationem Dominicam.

His precibus te, Deus Pater omnipotens, deprecamur, quibus nos Dominus noster Jesus Christus Filius tuus orare præcepit, dicens: Pater noster.

Post orationem Dominicam.

Libera nos a malo, omnipotens Deus, et custodi in bono. Evacua nos vitiis, et reple virtutibus; et bona nobis tam præsentia quam æterna concede. Per Dominum nostrum Jesum Filium tuum.

Benedictio populi.

Deus, qui adventum tuæ majestatis per angelum Gabrihelem, prius quam descenderes, nuntiare jussisti. Amen.

Qui sine initio sempiternus es, terras illustrare per Virginem, tartara lavare dignasti per crucem. Amen.

Præsta, ut hic populus tuus in præceptis obedienter ambulans, sicut est partus Virginis singularis, ita eis benedictionum tuarum veri luminis imbrem infundas. Amen.

Et tentationum insidias, vel aculeos tentatoris, spiritalibus armis accinctos, adversarii tentamenta, et præsentis vitæ inlecebras in tuo nomine facias superare. Amen.

Et primæ nativitatis, et secundæ regenerationis Auctorem suum sciant esse quod natum est: seque tibi intelligant debere quod sanctum est. Amen. Quod ipse præstare digneris: qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et reg.

Post communionem.

180 Cælesti cibo potuque roborati, omnipotenti Deo laudes et gratias, fratres carissimi, referamus, poscentes, ut nos, quos dignos habuit participatione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi Unigeniti sui, dignos etiam cælesti remuneratione percenseat. Per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum.

Collectio sequitur.

Quod ore sumpsimus, Domine, mentibus capiaDomini, quem titulum proinde supplevimus.

c Brevissimus Canon in omnibus missis Gallicanis, varius pro variis diebus, ut diximus in lib. 1, cap. 5, num. 14 et seqq.

mus : et de munere temporali, fiat nobis remedium A mus præceptis ejus, quibns nos edocuit ad salutem. sempiternum.

[blocks in formation]

Ortus es nobis verus Sol justitiæ, Jesu Christe. Venisti de cælo humani generis Redemptor. Erexisti nobis cornu salutis; et celsi Genitoris Proles perpetua, genitus in domo David propter priscorum oracula vatum, propriam volens absolvere plebem, et vetusti criminis delere chirographum, ut æternæ vitæ panderes triumphum. Ideoque nunc te quæsumus, ut in misericordiæ tuæ viscera nostris appareas mentibus, salus æterna, et nos, eripiendo ab iniquo hoste, justitiæ cultores efficias, omnique mortis errore spreto, pacis viam recto itinere gradientes, tibi recte B servire possimus, Salvator mundi. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis, dominaris et regnas Deus in sæcula sæculorum.

Collectio post precem b.

Exaudi, Domine, familiam tibi dicatam, et in tuæ Ecclesiæ gremio in hac hodierna sollemnitate Nativitatis tuæ congregatam, ut laudes tuas exponat. Tribue captivis redemptionem, cæcis visum, peccantibus remissionem, quia tu venisti ut salvos facias nos. Aspice de cælo sancto tuo, et inlumina populum tuum, quorum animus in te plena devotione confidit, Salvator mundi. Qui vivis.

Præfatio miss.

Sacrosanctum beatæ Nativitatis diem, in quo nascente Domino, virginalis uteri arcana laxata sunt, C incorruptorumque genitalium pondus, sæculi levamen effusum est, sicut exoptavimus votis, ita veneremur et gaudiis. Hic namque ortus die splendidior, luce coruscantior est. In hoc omnipotentem Deum, qui terrenam fragilemque materiam 191 causa nostræ redemptionis adsumpsit, fratres dilectissimi, supplices deprecemur, uti nos, quos ortu corporis visitavit, societate conversationis edocuit, præcepto prædicationis instituit, degustatione mortis redemit, participatione mortis amplexus est, divini Spiritus infusione ditavit, sub perpetua devotione custodiat et in his beati famulatus studiis permanere concedat. Qui cum patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum.

Collectio sequitur.

Deus, qui dives es in misericordia, qua mortuos nos peccatis, convivificasti Christo Filio tuo, ut formam servi acciperet, qui omnia formavit, ut qui erat in deitate generaretur in carne, ut involveretur in pannis qui adorabatur in stellis, ut jaceret in præsepio qui regnabat in cælo: invocantibus nobis aurem majestatis tuæ propitiatus adcommoda, donans hoc per ineffabilem tuæ misericordiæ caritatem, ut qui exultamus de Nativitate Filii tui, qui vel ex Virgine natus, vel ex Spiritu sancto regeneratus est, parea

Hic unica missa in Natali Domini; unica etiam in Lectionario Gallicano, præter missam de vigilia ipsius Natalis.

b Id est post hymnum trium puerorum, quem in

Præsta per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum qui tecum.

Collectio post nomina.

Suscipe, quæsumus, Domine Jesu, omnipotens Deus, sacrificium laudis oblatum, quod pro tua hodierna Incarnatione a nobis offertur, et per eum sic propitiatus adesto, ut superstitibus vitam, defunctis requiem tribuas sempiternam. Nomina quorum sunt recitatione complexa, scribi jubeas in æternitate; pro quibus apparuisti in carne, Salvator mundi, qui cum coæterno Patre vivis et reg.

Collectio ad pacem.

Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem Incarnationis tuæ, et partum beatæ Mariæ Virginis consecrasti, quique discordiam vetustam per transgressionem ligni veteris cum angelis et hominibus per Incarnationis mysterium, lapis angularis junxisti, da familiæ tuæ in hac celebritate lætitiæ, ut qui te consortem in carnis propinquitate lætantur, ad summorum civium unitatem, super quos corpus adsumptum evexisti, perducantur; et inter semetipsos per externa complexa jungantur, ut jurgii non pateat interruptio, qui te auctorem gaudent in sua natura per carnis venisse contubernium. Quod ipse præstare digneris, qui cum Patre et.

Immolatio missæ.

Vere dignum et justum est, æquum et salutare est, nos tibi gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, 192 quia hodie Dominus noster Jesus Christus dignatus est visitare mundum. Processit de sacrario corporis virginalis, et descendit pietate de cælis. Cecinerunt angeli, Gloria in excelsis, cum humanitas claruit Salvatoris. Omnis

denique turba exultabat angelorum, quia terra Regem suscepit æternum. Maria beata facta est templum pretiosum, portans Dominum dominorum. Genuit enim pro nostris delictis vitam præclaram, ut mors pelleretur amara. Illa enim viscera, quæ humana non noverant macula, Deum portare meruerunt. Natus est in mundo, qui semper vixit et vivit in cælo, Jesus Christus Filius tuus, Dominus noster. Per quem majestatem tuam laudant angeli.

Post Sanctus.

Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis, quia adpropinquavit redemptio nostra. Venit antiqua expectatio gentium ; adest promissa resurrectio mortuorum: jamque præfulget æterna expectatio beatorum, per Christum Dominum nostrum. Qui pridie quam pro nostra omnium sal.

Post secreta.

Credimus, Domine, adventum tuum, recolimus Passionem tuam. Corpus tuum in peccatorum nostrorum remissione confractum c; Sanguis sanctus tuus in pretium nostræ redemptionis effusus est; qui cum missa Natalis Domini post Epistolam usitatum fuisse dictum est in lib. 11.

c Hæc verba videntur alludere ad antiquam consecrationis formam, quæ in Ordine Ambrosiano, et

Patre et Spiritu sancto vivis et regnas in sæcul. Ante orationem Dominicam.

Non nostro præsumentes, Pater sancte, merito, sed Domini nostri Jesu Christi Filii tui obedientes imperio, audemus dicere.

Post orationem Dominicam. Libera nos, omnipotens Deus, ab omni malo, ab omni periculo, et custodi nos in omni opere bono, perfecta veritas, et vera libertas, Deus. Qui regnas in sæcula sæcul.

Benedictio populi.

Deus, qui adventum tuæ majestatis per angelum Gabrihelem, priusquam descenderes, nuntiare jussisti; qui dignanter intra humana viscera ingressus, et alvo Virginis hodie te mundus clarificatus (sic)... 193 Amen.

Tu, Domine, benedic hanc familiam tuam, quam hodierna sollemnitas in adventu tuo fecit gaudere. Amen.

Da pacem populo tuo, quem pretiosa nativitate vivificas; et passionis tolerantia a morte perpetua redemisti. Amen.

Tribue eis de thesauro tuo indeficientes divitias bonitatis, reple eos scientia, ut impollutis actibus et puro corde sequantur te ducem justitiæ, quem suum cognoscunt factorem. Amen.

Et sicut in diebus illis advenientem te in mundo perfidia Herodis expavit, et periit rex impius a facie Regis magni; ita nunc præsenti tempore celebrata sollemnitas peccatorum nostrum vincla dissolvat. Amen.

Ut cum iterum ad judicandum veneris, nullus ex nobis ante tribunal tuum reus appareat; sed, discussa de pectoribus nostris caligine tenebrarum, placeamus conspectui tuo, et perveniamus ad illam terram quam sancti tui in requiem possidebunt

æternam. Amen.

Post communionem.

Cibo cælesti saginati, et poculo æterni calicis recreati, fratres carissimi, Domino Deo nostro laudes et gratias indesinenter agamus, petentes ut qui sacrosanctum corpus Domini nostri Jesu Christi spiritaliter sumpsimus, exuti a carnalibus vitiis, spiritales effici mereamur. Per Dominum nostrum Jesum Filium suum.

Collectio sequitur.

Sit nobis, Domine, quæsumus, medicina mentis et corporis, quod de sancti altaris tui benedictione percipimus, ut nullis adversitatibus opprimamur, qui tanti remedii participatione munimur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.

forsan etiam in Gallicano sic efferri solebant: Hoc est enim corpus meum, quod pro vobis confringetur. Quæ verba ex Apostolo desumpta sunt, nempe ex I ad Corinthios, cap. II, 24, xevov in Greco legitur, id est quod frangitur, in Vulgata, tradetur. Quemadmodum vero post Sanctus in hoc ordine Gothico solet repetere sacerdos Vere sanctus, vere benedictus; sic et post utramque consecrationem, dicto: Hæc quotiescunque feceritis, in mei memoriam

Α

B

C

V. ORDO MISSE IN NATALE SANCTI STEPHANI PROTOMARTYRIS.

Præfatioa.

Venerabilem atque sublimem beatissimi protomartyris Stephani passionem hodie celebrantes, Deum martyrum, fratres carissimi, deprecemur, ut sicut illi contemplatione meritorum suorum coronam dare dignatus est, nobis quoque plenissimam misericordiam, ipsius precibus flexus, in omnibus largiatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium

suum.

Collectio sequitur.

194 Deus, qui sancto Stephano martyri tuo et principatum in ministerio, et principem in martyrio [locum] contulisti, dum nobis sancti diei hujus festivitatem pro ejus vel commemoratione, vel passione donasti, exaudi, quæsumus, supplices familiæ tuæ preces; nobis ejus peculiare præsidium tribue, cujus pro inimicis ac peccatoribus preces piissimus acceptasti; tribue etiam ut pro nobis intercessor existat, qui pro suis persecutoribus supplicavit. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum beatus vivit.

Collectio post nomina.

Omnipotens sempiterne Deus, qui Sanctorum virtute multiplici Ecclesiæ tuæ sacrum corpus exornans, primitias martyrum gloriosi levitæ tui Stephani sanguine dedicasti, da nobis diem natalis ejus honore præcipuo celebrare, quia non diffidimus eum fidelibus tuis posse suffragari, qui dominicæ caritatis imitator, etiam pro suis persecutoribus supplicavit. Tribue, quæsumus, per interventum ipsius, ut viventes salutem, defuncti requiem consequantur æternam. Præsta per Dominum nostrum Filium tuum Collectio ad pacem.

Deus caritatis indultor, Deus indulgentiæ munerator, qui sancto martyri tuo Stephano in passione largitus es ut imbrem lapidum clementer exciperet, et pro lapidantibus supplicaret, pietatem tuam, Domine, subnixis precibus exoramus, ut dum martyris tui passionem recolimus, per intercessionem ipsius pacis securitatem cum peccatorum nostrorum venia consequi mereamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum.

Contestatio missæ.

D Dignum et justum est, æquum et justum est te laudare, teque benedicere, tibi gratias agere, omnipotens sempiterne Deus. Qui gloriaris in conventu sanctorum tuorum, quos ante mundi constitutionem præelectos spiritali in cælestibus benedictione signasti, quosque Unigenito tuo per adsumptionem carnis et crucis redemptionem sociasti, in quibus Spifacietis, id protestatur dicens: Recolimus passionem tuam. Corpus tuum... confractum; sanguis sanctus tuus... effusus est, quod repetit ex verbis consecrationis.

a Hic alio modo sumitur Præfatio, quam in Missalibus nostris vulgatis, ubi Præfatio Canonem præcedit, hic prima sacerdotis oratio, qua circumstantium animi præparantur ad missam.

« PoprzedniaDalej »