Obrazy na stronie
PDF
ePub

A

LXIX. LEGENDA DE PLURES CONFESSORES.

Lectio Hierimiæ prophetæ.

Bonus est Dominus sperantibus in eum, etc., usque Idcirco tu exorabilis (sic) es, Domins Deus noster. (Thren. 11, 25-42.)

Epistola Pauli apostoli ad Timotheum. Carissime, nihil intulimus in hunc mundum, etc., usque Sed nec videre potest, cui honor et imperium in sæcula sæculorum. (I Tim. vi, 7-16.)

Lectio sancti Evangelii secundum Iohannem. Diebus illis, dixit Dominus Jesus discipulis suis: Ego sum vitis vera, etc., usque Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. (Joan. xv, 1-16.)

NOTE ET OBSERVATIONES.

Domini misericordia, quod haberet defunctus requiem in die, qua Domino oblationem 165 pro ejus anima delibasset. » Idem auctor, in Historiæ lib. iv cap. 34 ait, Palladium quemdam, qui sibi mortem consciverat, « non juxta Christianorum cadavera positum (fuisse), sed nec missarum solemnia meruisse. >> Porro locus in quo fideles tumulabantur, «< sacerdotali benedictione sacrati» erant, ex lib. de Gloria confessorum cap. 106. Ad hæc, defuncto sancto Salvio, monachi «< noctem in fletu et psallentio exigunt, apud eumdem in lib. vi cap. 1. Denique Baudonivia, in Actis sanctæ Radegundis, de ejus exsequiis agens, ait sanctimoniales «< genitum pro Alleluia » reddidisse, tum subdit : « Liberæ, quæ ante eam cereos portaverant, totæ in gyro sepulcri astabant.

[ocr errors]

ptum totæ uni ex famulis cereos ipsos juxta ordinationem tradebant. Fit contentio in populo. Alii dicebant, cereos ipsos in ejus sanctum sepulcrum mitti debere; alii dicebant non. » Loti et vestiti sepeliebantur, ex Sidonii lib. ш epistola 3.

Commune sanctorum in officiis ecclesiasticis jam dudum in usu fuit, teste Braulione Cæsaraugustano B Unaquæque in suo cereo suum nomen dabat scriepiscopo in prologo de Vita sancti Æmiliani: «< De eadem quoque solemnitate (nempe, beati Æmiliani) ut missa recitaretur communis, injunxi dilecto filio meo 164 Eugenio diacono. » Officium de apostolis, quod hic præmitti debuerat, prætermissum est, sed occurrit in Missali Gallicano. In concilio Bracarensi Il graviter reprehenduntur canone 5 quidam episcopi qui in solemnitatibus martyrum ad ecclesiam processuri, reliquias collo suo imponebant, seque a levitis gestari volebant quasi ipsi essent reliquiarum arca. In Lectionario nostro, et in antiquis Missalibus Gallicanis aliisque, una est classis confessorum, quos modo distinguunt in pontifices et non pontifices. Quod antiquitus in usu non erat, ut veteres etiam

LXXI. LEGENDA IN NATALE EPISCOPI. Epistola Pauli apostoli ad Hebræos. Fratres, regnum immobilem suscipientes, habemus gratiam, per quam serviamus placentes Deo, etc., usque Quod placeat coram se per Jesum Christum, cui gloria in sæcula sæculorum. (Hebr. XII, 28, usque XIII, 21.)

Lectio sancti Evangelii secundum Iohannem. Diebus illis, dixit Dominus Jesus discipulis suis :

litaniæ probant. In missa unius confessoris unica C Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in

Lectio Evangelio præmittitur. Idem vidimus in officio de beatissima Virgine, et sancta Genovefa. Nullum commune virginum etiam in Missali Gallicano.

LXX. LEGENDA IN DEPOSITIONE CUI VOLUERIS. Epistola Pauli apostoli ad Corinthios. Fratres ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, etc., usque Non est inanis in Domino. (I Cor. xv,51-58.)

Lectio sancti Evangelii secundum Iohannem. Diebus illis loquutus est Dominus Jesus discipulis suis dicens: Amen, amen dico vobis, non potest filius a se facere quicquam, etc., usque Sed voluntatem ejus qui misit me. (Joan. v, 19-30.)

NOTÆ ET OBSERVATIONES.

In veteri Codice hic deest articuli numerus, quem supplere visum est. Articulus 73 est de depositione episcopi. In Mozarabico missæ sunt etiam particulares pro diaconis, tum pro subdiaconis mortuis. Extra Quadragesimam Alleluia sæpius repetitur in Introitu, et post Evangelium. Deinde ad oblationem dicitur Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison, præter morem. Gregorius, in Historiæ lib. iv cap. 31, Catonem presbyterum Arvernum laudat, qui lue ingruente « populum sepelierat, et missas viriliter dixerat. » Idem, in lib. de Gloria confessorum, cap. 65, agit de muliere, quæ, mortuo marito suo, « per annum integrum celebrans quotidie missarum solemnia, offerebat oblationem pro memoria viri, non diffisa de

ovile ovium, etc., usque Unum ovile et unus pastor, (Joan. x, 1-16).

LXXII. ITEM IN NATALE EPISCOPORUM.

Lectio Ezechiel prophetæ.

Tempore illo, factum est verbum Domini ad Hiezechiel dicens, Fili hominis, propheta de pastoribus Israhel, etc., usque Pascuæ meæ homines estis, ego Dominus Deus vester, dicit Dominus exercituum. (Ezech. XXXIV, 1-31.)

Epistola beati Petri apostoli ad gentes.

166 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vitæ, etc., usque Percipietis immarciscibilem gloriæ coronam per Jesum D Christum Dominum nostrum. (1 Petr. 1, 3-25. Tum 1 Petr. v, 1-4.)

Lectio sancti Evangelii secundum Matthæum. Diebus illis, ait Dominus Jesus discipulis suis: Vos estis sal terræ, etc., usque Hic magnus vocabitur in regno cœlerum. (Matth. v, 13-19.)

NOTE ET OBSERVATIONES.

Natale episcopi est anniversarius ejus consecrationis dies. Gregorius Turonensis episcopus hoc sensu natalem episcopatus sancti Martini appellat in lib. I de Miraculis sancti Martini cap. 6: « Sciatis quia post hoc triduum natalis episcopatus ejus esse consueverat. » Ad eum modum natalis cathedræ, natalis calicis in vetustis Kalendariis appellatur. Sic infra natale ecclesiæ pro anniversario dedicationis. Quili

Tum, consequenter Luc. xix, 1-10.

bet episcopi anniversarium ordinationis suæ diem A Hierusolymis, et hiems erat, etc. (Joan. x, 22-28). quotannis recolebant, et sermonem ipsis diebus ad populum habebant. Exstat Ennodii dictio in natali Laurentii Mediolanensis episcopi, ubi præclara hæc verba: «Tibi ergo debetur venerabilium custodia canonum, » etc.

LXXIII. LEGENDA IN DEPOSITIONE EPISCOPI.

Lectio Esaiæ prophetæ.

Hæc dicit Dominus: Aperite portas, et ingrediatur gens justa, etc., usque Donec petranseat indignatio, ait Dominus Deus. (Isa. xxvi, 2-20.)

Epistola Pauli apostoli ad Corinthios. Notum autem vobis facimus, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, etc., usque Ita et in Christo omnes vivificabuntur. (I Cor. xv, 1-22.)

Lectio sancti Evangelii secundum Iohannem. 167 Diebus illis, dixit Dominus Jesus discipulis suis: Ego sum panis vitæ, etc., usque Honorificabit eum Pater meus qui est in cælis. (Joan, vi, 49-59.)

OBSERVATIO.

B

In depositione seu obitu episcoporum quid apud Gallos fieret, docet nos Gregorius in lib. de Vitis Patrum cap. 6, ubi de Gallo episcopo Arvernensi : qui mortuus, «< ablutus atque vestitus in ecclesiam defertur, donec comprovinciales ad eum sepeliendum convenirent... Jacuit autem in ecclesia triduo, assiduo instante psallentio, cum magna frequentia populi. Episcopis autem quarta die advenientibus, eum de ecclesia levaverunt; et portantes in sancti Laurentii basilicam, ibi sepeliunt. Jam vero in exsequiis ejus quantus planctus, quanti populi adfuere, enarrari vix C potest. Mulieres cum lugubribus indumentis tanquam si viros perdidissent; similiter et viri obtecto capite, ut in exequiis uxorum mos est; ipsi quoque Judæi accensis lampadibus plangendo prosequebantur... Et quia, ut diximus, provinciales longe distabant, nec celerius venire poterant; ut mos rusticorum habetur, glebam super beatum corpus posuere fideles, quo ab æstu non intumesceret. » Idem factum in sanctam Radegundem. Quod ait Gregorius, viros tecto capite in Galli exsequiis processise, id etiam nunc observatur in funere regum nostrorum ac principum in ecclesia Dionysiana. Cæterum episcopi non alio modo quam laici in tumulo componebantur, id est omnes pedibus ad Orientem conversis, exemplo Christi Domini, cujus corpus in sepulcro hoc modo compositum fuit, ut probat Haimonis homilia in vigilia Paschæ, et Baronius ad annum 34.

LXXIV. LEGENDA IN DEDICATIONE.
Lectio libri Genesis.

Tempore illo, egressus Jacob de Bersabee pergebat Haran, etc., usque Decimas offeram tibi. (Gen. xxvIII, 11-22.)

Epistola Pauli apostoli ad Corinthios. Fratres, Dei enim sumus adjutores, vos agricultura estis, etc., usque Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. (I Cor. III, 9-17.)

Lectio sancti Evangelii secundum Iohannem. 168 Diebus illis facta sunt autem encænia in

D

LXXV. LEGENDA IN NATALE ECCLESIÆ.
Lectio Isaic prophetæ.

Lauda, sterilis, quæ non paris. Ista jam superius in vigiliis Natalis Domini scribta est. (Ita vetus Codex.) Epistola Pauli apostoli ad Ephesios.

Fratres, gratia enim estis salvati per fidem, etc., usque Coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu sancto. (Ephes. 11, 8-22.)

Lectio sancti Evangelii secundum Matthæum. Diebus illis cum introisset Dominus Jesus Hierosolymam, commota est universa civitas, etc., usque In Bethaniam, ibique mansit. (Matth. xxi, 10-7.)

LXXVI. LEGENDA IN VELATIONE VIRGINUM.
Lectio Isaiæ prophetæ.

Gaudens gaudebo in Domino, et exultabit anima mea in Deo meo, etc., usque Donec ponat Hierusalem laudem in terra, ait Dominus Deus. (Isa. LXI, 10 usque LXII, 7.)

Lectiones de Apostulo et de Evangelio require superius ad festivitatem sanctæ Mariæ vel sanctæ Genovevæ virginis. (Ita vetus Codex.)

LXXVII. HÆC LECTIO LEGENDA, QUANDO EPISCOPI PRÆDICARE DEBENT, UT PLEBS DECIMAS REDDAT. Lectio Malachiæ propheta.

169 Hæc dicit Dominus: Filius honorat patrem, et servus Dominum suum, etc., usque Magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. (Malach. 1, 6-11.)

Epistola Pauli apostoli ad Corinthios. Fratres, quis militat suis stipendiis unquam? etc., usque Ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. (I Cor. IX, 7-12.)

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. Tempore illo, audiente Domino Jesu omni populo, dixit discipulis suis : Adtendite ad Scribis, qui volunt ambulare in scolis (sic), etc. (Luc. xx, 45, usque XXI, 4). Tum consequenter Matth. VI, 2-4.

NOTE ET OBSERVATIONES.

Observatione digna est hæc missa, quando episcopi prædicare debent, ut plebs decimas reddat. Ejus generis est sermo 277 in nova appendice sermonum sancti Augustini, Cæsario ascriptus. Habitus est paulo ante nativitatem sancti Joannis Baptistæ, ex num. 4. Quibus ex rebus darentur decimæ, patet ex num. 1: «< Decimæ tributa sunt egentium animarum. Redde ergo tributa pauperibus, offer libamina sacerdotibus. Quod si decimas non habes fructuum terrenorum, quod habet agricola, quodcumque te pascit ingenium Dei est et inde decima expetit, unde vivis. De militia, de negotio, de artificio redde decimas. » Huc spectant epistola episcoporum provinciæ Turonicæ ad plebem, scripta in concilio Turonensi I, et canon quintus synodi i Matisconensis. Confer Cypriani librum de Lapsis editionis Oxoniensis, sub finem libri.

LXXVIII. LEGENDA QUANDO DIACONUS ORDINATUR.

Lectio Ezechiel prophetæ.

170 Hæc dicit Dominus Levitis filiis Sadoc, qui custodierunt cæremonias sanctuarii mei, etc., usque Et custodiant cæremonias meas, dicit Dominus omnipotens. (Ezech. XLIV, 15, 16.)

Epistola Pauli apostoli ad Timotheum. Carissime, diaconos esse oportet pudicos, non bilingues, etc., usque Et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. (I Tim. III, 8-13.) Lectio Evangelii secundum Matthæum. In illo tempore, ambulante Domino Jesu cum discipulis suis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris, etc., usque Respiciens retro, aptus est regno Dei. Hoc Evangelium est sancti Lucæ, cap. Ix, 57-62. Similia in Matth. cap. viii, 20.

NOTE ET OBSERVATIONES.

Quid a diaconis ordinandis exigeret Cæsarius Arelatensis pontifex, tradit in lib. 1 de Vita ejus Cyprianus num. 32 : « Adjecit etiam hoc, ut nunquam in ecclesia sua diaconem ordinaret ante tricesimum ætatis suæ annum. Verum etiam et hoc addidit, ut nec in qualibet majore ætate ordinaretur, nisi quatuor vicibus in ordine libros Veteris Testamenti legerit ante, et quatuor Novum. » Canones annum ætatis vigesimum quintum exigunt. Dispensatum nihilo minus in multis: quos inter Epiphanius Ticinensis anno ætatis octavo decimo subdiaconus, vigesimo diaconus ordinatus est, teste Ennodio in ejus Vita. Nimirum « festinabat ad Leviticam dignitatem conscientia, quam nunquam vota præsumpserant : exigebat conversatio quod desideria penitus ignorabant. » Et inferius : «< Talis in diaconatu a vigesimo incipiens, octo annos explevit. » Non otiose legenda sunt verba Catonis presbyteri, tametsi vano animo prolata, apud Gregorium Turonensem pontificem in lib. IV, cap. 6 Lector decem annis fui, subdiaconatus officium quinque annis administravi; 171 diaconatui vero quindecim annis mancipatus fui, » etc. Diaconii sacramenta nuncupat Ennodius episcopus Ticinensis in lib. IV epistola 21, ad Constantium episcopum, a quo petit Vigilium subdiaconum ad diaconatum promoveri.

A suis: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, etc., usque Supra omnia quæ possidet, constituet illum. (Luc. XII, 42-44.)

B

C

LXXX. LEGENDA IN PROFECTIONE ITINERIS.

Epistola Pauli apostoli ad Timotheum. Carissime, hæc vobis scribo, sperans me venire ad vos cito, etc., usque Adsumptum est in gloria. (I Tim. III, 14-16.)

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. Diebus illis, factum est dum complerentur dies adsumptionis ejus, etc. (Luc. IX, 51-56). Tum consequenter: Et dixit illis : Sint lumbi vestri præcincti, etc. (Luc. VII, 35-37.)

LXXXI. LEGENDA DE REDEUNDO ITENERE.
Epistula Pauli apostoli ad Romanos.

172 Fratres, habeo gloriam in Christo Jesu ad Deum. Non enim audeo aliquid loqui, etc., usque In abundantia benedictionis Christi veniam. (Rom. xv, 17-29.)

Lectio sancti Evangelii secundum Iohanem. Tempore illo, cum venisset Dominus Jesus in Galilæam, exceperunt illum Galilæi, etc., usque Cum veniret a Judæa in Galilæam. (Joan. iv, 45-54.)

LXXXII. INCIPIUNT LECTIONES COTIDIANAS (sic).
Lectio Esaiæ prophetæ.

Hæc dicit Dominus: Miserationum Domini recordabor, etc., usque Quæ præparasti expectantibus te, ait Dominus Deus. (Isa. LXIII, 7, usque LXIV, 4.)

Epistola Pauli apostoli ad Ephesios.

Fratres, audiens fidem vestram, quæ est in Christo Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, etc., usque Omnia in omnibus adimplivit in Christo Jesu nostro. (Ephes. 1, 15-23.)

Lectio sancti Evangelii secundum Joannem, Tempore illo, vidit Dominus Jesus hominem cæcum a nativitate, etc., usque Et procidens adoravit eum. (Joan. ix, 1-38.)

ITEM LECTIONES COTIDIANAS.

Lectio Malachi prophetæ.

Hæc dicit Dominus: Erunt mihi oves meæ, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium, etc., usque Percutiam terram anathemate, dicit

phetiæ.

Epistola Pauli apostoli ad Romanos.

Nulla hic mentio de subdiacono aliisque inferioribus ordinibus. In Ordine Romano (ut id in transcursu D Dominus exercituum. Malac. III, 17, ad finem proobservem) ordines etiam minores conferebantur sub certo titulo. Unde in invitatione ordinandorum legitur: De domo sanctæ Mariæ eligimus ill. ad ostiarium ad eumdum titulum. Ita de lectore et exorcista. Quin etiam monachi ordinabantur sub titulo monasterii sui, ut probatum est in præfatione ad sæculum v Benedictinum.

LXXIX. LEGENDA QUANDO PRESBYTER BENEdicitur. Epistola Pauli apostoli ad Titum. Paulus servus Dei, apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, etc., usque Filios habens fideles in Christo Jesu. (Tit. 1, 1-6.)

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. Tempore illo, dicebat Dominus Jesus discipulis

173 Fratres, quam speciosi pedes evangelizantium pacem..... fides ex auditu, auditus autem..... (Rom. x, 16.)

OBSERVATIO.

Sic desinit Lectionarium antiquissimum, cui paucula folia in fine desunt, nempe finis Epistolæ præmissæ, et Evangelium. An aliæ lectiones pro aliis rebus consecutæ sint, incertum. In Lectionibus Evangeliorum nunquam simpliciter effertur Jesus, sed semper Dominus Jesus, honoris ac reverentiæ causa. Quod etiam in Mozarabico, et in aliis nonnullis vetustis Missalibus observatur.

DE LITURGIA GALLICANA

LIBER TERTIUS,

COMPLECTENS TRIA MISSALIA ORDINIS GALLICANI.

174 1. Quautum subsidii ad illustrandum Liturgiam Gallicanam attulerit Lectionarium Luxoviense, ex superiori libro satis intelligitur: sed huic cognitioni non parum deesset, nisi etiam alios veteres libros, qui cæteras ejusdem Liturgiæ partes continent, aliunde habuissemus. Primam autem hujus rei gratiam debemus piæ ac mihi in primis venerandæ memoriæ cardinali Bonæ, qui primus veteres illos libros indicavit in opere suo rerum Liturgicarum: nec imparem habemus erudito Josepho Maria Thomasio, qui libros indicatos, id est tria Missalia, ut vocamus, e tenebris in lucem protulit.

2. Primum ex illis Gothicum seu Gallicanum appellat, nos uno verbo Gothicogallicanum nuncupare possumus, propterea quod in usu fuerit apud Gallos, Gothorum imperio subjectos, nempe apud 175 Septimanos vel Novempopulanos. Alterum vocat Francorum; tertium Gallicanum vetus. In primo purus Ordo Gallicanus in secundo et tertio Ordo ex Romano et Gallicano mistus exhihetur. Tria hæc instar probationum integra huc referre visum est, ne ob raritatem exemplarium Romanæ editionis ea huic operi deesse nonnulli causarentur: sed breves notulas adjecimus, ad explicandos quosdam locos instituto nostro necessarios.

3. De Missali Gothico ita scribit cardinalis Bona in lib. 1 Rerum liturgicarum, cap. 12, num. 6: « Unus ex his codicibus exstat in Bibliotheca serenissimæ Suecorum reginæ, ante annos nongentos scriptus, ut periti censent, litteris quadratis et majusculis, signatus num. 626. Quem olim fuisse aiunt amplissimi viri Petavii Senatoris Parisiensis, emptum vero a regina post ejus decessum. Desunt ei aliquot folia in principio et in fine. Initio præfixus hic titulus est manu recentiori: Missale Gothicum: et ex quædam Liturgica precationes excerptæ sunt, et tomo sexto Bibliothecæ veterum Patrum editionis novissimæ Pariensis insertæ pag. 155. » Hactenus pius et eruditus cardinalis, existimans (quod re vera est) hoc esse vetus Missale Gallicanum, præsertim Galliæ Narbonensis, Gothorum Hispanicorum regno olim subjectæ; ut non temere Gothicum dixerit, quisquis sit ille, qui recentiorem titulum Codici apposuit. Thomasius Gallicana Ecclesiæ hoc esse Missale comprobat ex compluribus sanctorum Galliæ festis, ut sancti Saturnini episcopi Tolosani, sanctorum Ferreoli et Ferrutionis martyrum Vesontionensium, sancti Symphoriani martyris Augustodunensis, itemque sancti Leodegarii ejusdem urbis episcopi, et sancti Martini Turonensis. Aliud etiam argumentum desumit ex triduanis ante ascensionem 176 Rogationibus, quæ in Galliis institutæ, serius ad alias Ecclesias pervenerunt: imo apud Hispanos post Ascensionem rejectæ. Adeo ut certum sim hoc Missale non esse Hispanicum, etsi in eo referatur missa in natali sanctæ Eulaliæ virginis et martyris Lusitanæ, quæ apud Francos olim celebris erat, ut patet ex Gregorio et ex Venantio Fortunato.

4. De tempore quo scriptus est Codex ille, non omnino constat : attamen ex forma litterarum, et ex Liturgiæ Gallicanæ abrogatione, quæ pontificatu Adriani I, regnante Carolo magno ante annos nongentos facta est, apparet, hunc ineunte sæculo vi, nempe ad exemplum alterius codicis vetustioris, fuisse exaratum, non citius, propter festum sancti Leodegarii, qui anno 678 necatus est.

5. Huic Codici aliqua initio deesse ex cardinale Bona et Thomasio discimus; sed quid illud sit, neuter explicat. Mihi vero non difficile videtur conjicere ex numerica nota ív, quæ ad officium Natalis Domini præfigitur. Hæc enim nota indicat tria deesse officia, quorum unum est in vigilia Natalis Domini, in Codice imperfectum. Duo itaque restant quæ de Adventu fuisse colligimus ex tertio Missali, quod dicitur vetus Gallicanum, in quo duæ tantum missæ de Adventu Domini ante officium pro Vigilia Natalis Domini assignantur. Hæ duæ missæ si in illo Gothico suppleantur, vix quidquam deerit ad ejus absolutionem præter paucula, quæ in fine exciderunt. Certe multæ precationes utrique Missali communes sunt, ut facta comparatione multis in locis notavimus.

6. Secundum Missale dicitur Francorum, non solum ob missam de sancto Hilario episcopo Pictaviensi, sed etiam ob mentionem regni Francorum, quæ in benedictione 177 regum non semel occurrit. Hunc Codicem viderat Joannes Morinus, ejusque notitiam suggerit in libro de sacris Ordinationibus, pag. 261. « In Bibliotheca viri amplissimi D. Petavii senatoris parlamenti Parisiensis integerrimi, Codex est omnium Codicum ritualium, quos nobis videre contigit, antiquissimus; accurate admodum scriptus litteris uncialibus majoribus, bene quadratis, splendidissime efformatis. In gratiam Ecclesiæ Pictaviensis videtur olim descriptus. Nullius enim sancti præter sancti Hilarii missam specialiter continet; ipsius nomine in orationibus, in præfatione, et infra actionem expresso: cætera missæ communes sunt. In Memento quoque, post Cosmam

et Damianum, Hilarii fit memoria et Martini. Codicem illum Gallicum fuisse dubitari non potest, cum in missa pro regibus Francorum, et in variis orationibus imperium Romanum nunquam commemoretur, sed perpetuo Deus in eo pro regni Francorum prosperitate exoretur. Itaque mihi videtur Codex ille post annum 511, sed ante annum 560 in Gallia scriptus, Gallisque nondum in unum populum cum Francis coalescentibus. Ter enim pro regni Francorum nomine preces fiunt: alias pro Francorum principatu; alias proPrincipibus Francorum; et semel pro salute et incolumitate regni Francorum. Codex ille et vetustate, et characteris magnificentia adeo venerandus, e Gallia migravit Stokolmium Suecorum regiam, a Christina incomparabili Suecorum principe cum innumeris aliis auro redemptus. » Hæc Morinus: qui ex eo Codice vulgavit quæ ad sacras ordinationes pertinebant. Nunc iste Codex Romæ est in Bibliotheca serenissimæ reginæ.

7. Quod attinet ad ejus antiquitatem, certum est multa ex veteri Gallicano ritu in illo contineri: sed nec diffitendum quædam esse ad modum Ordinis Gelasiani 178 et Gregoriani. Ordinationum quippe ritus et precationes eædem reperiuntur in Ordine Romano: et Canon idem est item cum Romano, adeo ut etiam verba hæc Diesque nostros in tua pace disponas, quæ a Gregorio Magno addita perhibentur, in illo Canone legantur. Unde Codicem non sæculo vi, pace viri doctissimi, sed insequenti conscriptum fuisse intelligitur. At non serius ob duas rationes. Primo enim in benedictione regum, non de uno, sed de pluribus regibus seu principibus Francorum fit mentio, in hunc modum : Francorum regni adesto principibus; tum : Protege regni Francorum nominis ubique rectores, quæ arguunt Francorum principatum tunc penes unum non fuisse, quando vel scriptus est Codex, vel composita benedictionis formula. Deinde in Canone, ubi confessores martyribus subjiciuntur, uni recensentur Hilarius et Martinus, cum in sæculi ix Codicibus plures alii memorentur, ut ex libris Sacramentorum a Menardo nostro relatis, aliisque manifestum est.

8. Restat agendum te tertio Missali, quod Thomasius Gallicanum vetus appellat, censetque, illud proprius accedere ad ritum Romanum, «< cum in orationum, inquit, brevitate ex Romano more, tum in Canone missæ, quem sæpe citat et supponit. » Verum et secundus Codex non supponit modo, sed etiam fere integrum refert: cum tertius alium Canonem habeat in secunda missa de Adventu, nec Romanum supponat, nisi in Coena Domini, et in priori missa de Adventu ejus partem. Deinde secundi Missalis orationes non tam diserte Gallicanum morem sequuntur, quam tertii Missalis Collectiones. In secundo enim duæ consequenter assignari sine titulo solent, ut in Gelasiano: nec ubique orationes Post Nomina, nec usquam orationes Post Pacem ; nec ullæ denique Ante orationem 179 Dominicam, quæ in tertio Missali, ut semper in primo, saltem aliquando referuntur. De hoc Codice Thomasius ita præfatur : « Postremus Codex est Palatinus bibliothecæ Vaticanæ, signatus n. 493, characteribus uncialibus sive quadratis, sed negligentiori sæpe manu conscriptus, quam plurimis paginis mancus, et erroribus (scilicet amanuensis) refertus. Addit Thomasius, «< moderni alicujus manu » Codicem inscriptum fuisse : «< Missa Romana. Quo titulo, inquit, ut a vero longius aberrante, sublato, hunc suffecimus: Missale Gallicanum. » Scilicet quod illud Missale sequatur ritum Gallicanum, non Romanum; quod in eo mentio habeatur horæ duodecimæ in Vigiliis Natalis Domini et Paschæ, qua de hora mentio fit in concilii п Turonensis canone 18. Denique si in eo Missali ad Parasceven oratio fiat pro Romano imperio, id ad illud tempus referri, quo Galliarum provinciæ Romani juris exstiterunt.

9. Constat porro hoc Missale Gallicani ritus censendum esse, tum quia Collectiones (ut mox dicebamus) eodem modo in eo procedunt atque in primo Missali, quod indubie parum exhibet Ordinem Gallicanum ; tum quia utrobique eodem modo appellantur Collectiones, Post Nomina, Post Pacem, Contestatio, oratio Ante et Post orationem Dominicam; eædemque aliquando orationes repetuntur : tum denique quia in utroque ad Sabbatum Pascha post baptismum fit mentio de lotione pedum : quem ritum a Romano diversum esse testatur Ambrosius, seu quisquis est scriptor operis de Sacramentis in lib. III, cap. 1 : « Ascendisti de fonte; quid secutum est? Audisti lectionem, succinctus est summus sacerdos, pedes tibi lavit. » Et infra : <«< Non ignoramus quod Ecclesia Romana hanc consuetudinem non habeat, cujus typum in omnibus sequimur et formam. Hanc tamen consuetudinem 180 non habet ut pedes lavet. Vide ergo ne forte propter multitudinem declinarit. Sunt tamen qui dicant et excusare conentur, quia hoc non in mysterio faciendum est, non in baptismate, non in regeneratione; sed quasi hospiti pedes lavandi sunt. » Eumdem ritum lotionis pedum post baptismum in ecclesia Mediolanensi usitatum fuisse docet Ambrosius in genuino opere de Mysteriis, cap. 6. Qui haud scio an dicturus fuisset, quod prælaudatus auctor dixit, suam ecclesiam Romanæ << typum in omnibus sequi et formam, » quandoquidem multi ritus in Mediolanensi servantur diversi a Romanis, imo etiam plures Ambrosii ætate. Sed hac de re agetur in nova editione operum sancti Ambrosii, quæ modo cura et studio nostrorum sub prelo versatur. Denique in tertio Missali occurrit, num. XVII, verbum transformavit, ubi agitur de conversione panis et vini in Christi corpus et sanguinem : et in Missali primo quater reperitur vocabulum transformationis in eodem argumento, quod vocabulum formæ conversionem significat. 10. In eodem vero Missali Gothicogallicano, quod primo loco habetur, præclarus de sacrificio missæ locus est, nempe num. LXXVIII in Contestatione missæ dominicalis: Dignum et justum est, invisibilis, inæstimabilis, immense Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi. Qui formam sacrificii perennis instituens, hostiam se tibi

« PoprzedniaDalej »