Obrazy na stronie
PDF
ePub

tem esse ordinationem, confirmemus eam; sin au- A necessitas emerserit, viri spectabiles duces invicem

B

C

tem perspeximus, et aliquid amplius fieri, ut eam augmentemus. § 6. Quid autem dux stipendiorum nomine pro se suisque hominibus, et quid ejus officium consequetur, hoc in subdita declaratur notitia. -§ 7. Sicut ergo prædictum est, interim nunc duces ac milites secundum nostram dispositionem locis, seu civitatibus, in quibus jussimus, sedeant, donec Deo auxiliante nobis ac reipublicæ nostræ per labores nostros in illis locis constitui possint, in quibus uniuscujusque provinciæ antiquus limes constitutus erat, quando florente Romana republica memoratæ provinciæ integræ tenebantur. - § 8. Pro limitaneis vero ordinandis necessarium nobis esse videtur, ut extra comitatenses milites, qui per castra sunt, milites limitanei constituantur, qui possint et castra, et civitatis limites defendere, et terras colere, et ut alii provinciales videntes eos per partes, ad illa loca se conferant. Et exemplum fecimus unius numeri limitaneorum, ut secundum exemplum quod nos misimus per castra et loca quæ providerit tua magnitudo, eos ad similitudinem nostri exempli ordinet; sic tamen, ut si inveneris de provinciis idonea corpora, aut de illis quos antea milites habebant, limitaneorum constituas in numero, in unoquoque limite, ut si aliqua forsitan commotio fuerit, possint ipsi limitanei sine comitatensibus militibus, una cum ducibus suis adjuvare loca, ubi dispositi fuerint, non longe limitem exeuntes, nec ipsi limitanei, nec duces eorum, et nullum etiam dispendium a ducibus, vel ducianis prædicti limitanei sustineant, nec aliquas sibi consuetudines de eorum stipendiis per fraudem ad suum lucrum convertant. Hæc autem non solum in limitaneos volumus observari, sed etiam in comitatenses milites. - § 9. Et unumquemque ducem et tribunos eorumdem militum jubemus, ut semper milites ad exercitationem armorum teneant, et non concedant eos divagari, ut si quando necessitas contigerit, possint inimicis resistere, et nullum audeant duces aut tribuni commeatalem de ipsis dimittere, ne, dum sibi lucrum student conficere, incustoditas nostras relinquant provincias. Nam si usurpaverint memorati duces, vel officia eorum, seu tribuni, commeatalem de militibus relinquere, aut aliquod lucrum de eorum emolumentis sibi acquirere, hoc non solum D in quadruplum jubemus publico rependere, sed etiam dignitate eos privari. Magis enim debent et duces et tribuni supra deputata sibi emolumenta secundum labores suos de nostra largitate remunerationem sperare, et non de commeatis militum aut eorum stipendiis lucrum sibi acquirere, quoniam ideo ordinati sunt milites, ut per ipsos provinciæ vindicentur, præcipue cum sufficienter et ipsis ducibus, et eorum officiis emolumenta præstitimus, et semper providimus unnmquemque secundum labores suos ad meliores gradus, et ad majores dignitates perdu§ 10. Postquam vero Deo placuerit, et per tuam magnitudinem limes omnis in antiquum statum pervenerit, et bene ordinatns fuerint tunc ubicunque

cere.

sibi, quando usus exegerit, auxilium præbeant, ut provinciæ, seu limites eorum vigiliis et laboribus (Deo juvante) illæsi custodiantur. - § 11. Sicut autem jubemus audaces et feroces contra inimicos judices ac milites nostros esse, sic volumus eos mites et benevolos circa collatores nostros existere, et nullum damnum, nullamque læsionem in eos efficere. Sin autem quisquam de militibus ausus fuerit quamcunque læsiouem tributariis nostris inferre, periculo viri spectabilis ducis seu tribuni et principis digna. vindicta afficiatur, ut indemnes tributarii nostri custodiantur. § 12. Si vero pro quibusdam causis interpellatio apud nostros judices facta fuerit, jubemus non amplius sportularum nomine quam nostris legibus definitum est exsecutores accipere, pœnam eisdem legibus insertam ex transgressione formidantes.

[ocr errors]

§ 13. Cum autem Deo annuente Africanæ nostræ provinciæ per tuam magnitudinem, secundum nostram dispositionem ordinatæ, et limites in antiquum statum reducti, et omnis Africa sic detenta fuerit sicut erat, cum ergo hæc omnia (Deo juvante) præsente tua magnitudine disposita et perfecta fuerint, et per labores tuos [antiquos] fines omnes Africa receperit, et docuerit nos de omni ordinatione totius Africanæ dioceseos, id est, quanti et qui milites, in quibus locis, vel civitatibus constituti sunt, et quanti limitanei, et in quibus locis et militiis collocati sunt, tunc jubemus tuam magnitudinem ad nostram clementiam remeare. § 14. Interea vero si aliquas civitates seu castella per limites constituta providerit tua magnitudo nimiæ esse magnitudinis, et propter hoc non posse bene custodiri, ad talem modum ea construi disponat, ut possint per paucos bene servari. -§ 15. Cum autem magnitudo tua, omnibus dispositis, ad nos remeare jussa fuerit, tunc duces uniuscujusque limitis; quoties pro componendis civitatibus, aut castris, et pro dispendiis suis, aut pro annonis aliquod opus habuerint, celerius ad virum magnificum præfectum per Africam significent, ut ipse quæ necessaria fuerint festinet facere, ne aliqua protractio provinciis noceat.

[ocr errors]

§ 16. Ea vero, quæ ipse fecerit, vel quæ adhuc necessario procuranda sunt postea, et memoratus vir magnificus præfectus [prætorio] Africæ, et viri spectabiles duces, et de aliis omnibus quæ ibi aguntur frequenter ad nos referant, ut benefacta confirmemus, et quæ opportunius debent fieri, ex nostra dispositione peragantur. § 17. Hoc etiam decernimus, ut judices qui ordinandi sunt per Africanos limites, nihil amplius in sacratissimo palatio cuilibet personæ aut dignitati, vel in prætorio per Africam præfecturæ et magisteriæ potestati præbeant, nisi quantum subter annexa declarat notitia ; nam si quis amplius quam in subdita notitia taxatum est usurpaverit, seu acceperit, triginta libras auri multæ dependat nomine, cum quo et periculo indignationis nostræ [serenitatis] subjacebit, nulla alia qualibet

persona, aut dignitate, aut officio accipiente aliquid ▲ et cap. 3. fiunt cap. 2. Centenariis 9. ad ann. 10. et ab eis, præter illos quorum nomina in subjecta notitia continentur. - § 18. Ad hoc jubemus (ut Deo juvante) unusquisque dux seu eorum officia, secundum quod notitia subter annexa continet, emolumenta sua ex tributis Africanæ provinciæ ex Kalend. Septembris instantis felicissimæ tertiæ decimæ indictionis percipiant. - § 19. Et hæc notitia, Deo volente, debet delegari ducibus, et eorum officiis in Africa constitutis, pro annonis et capitu per singulos annos præbendis. Ita clarissimo viro duci Tripolitanæ provinciæ, et hominibus ejus singulis sol. 5. cap. 159. singulis cap. sol. 783. Assessori ducis, et officio ac hominibus ejus 40. ann. 96. S. sing. ann. cap. sol. 6. Simul fiunt pre ann. et cap. sol. 674. Dividuntur sic: Assessori in ann. 8. cap. 4. Primi- B laterculo, et in prætorio amplissimæ præfecturæ

cerio in ann. 8. cap. 2. Ducenariis 3. ad ann. 6. sol. fiunt ann. capitis fiunt capitum cap. Centenariis 6. ann. 5. fiunt. Fiunt ann. 4. et ad cap. 1. fiunt ann. 16. et ad cap. 1. S. fiunt ann. 3. fiunt cap. 8. Circitoribus 9. semis. Aliis 11. ad an. 14. sunt. et ad cap. 3. fiunt cap. 11.

Item viro clarissimo duci Byzacenæ provinciæ, et hominibus ejus ann. 190. singulis in ann. sol. 5. cap. 158. singulis cap. sol. 10. Simul fiunt pro ann. cap. sol. 670. Omnes dividuntur sic: Assessori in ann. 7. cap. 4. Primicerio in ann. 5. cap. 2. Numerario in ann. 6. cap. 3. Ducenario 4. ad ann. 3. fiunt. cap. 3. Centenariis 6. ann. ann. 15. et cap. 1. fiunt cap. 7. Circitoribus 9. ad an. fiunt an. 13. et ad cap. 3. fiunt cap. 7. Circitoribus 9. ad ann. 2. fiunt 18. et ad cap. fiunt an. 13. cap. 9. semis. Alii 11. ad ann. 3. fiunt an. 13. S. et ad cap. 11. Item viro clarissimo duci Numidiæ provinciæ, et hominibus ejus ann. 190. singul. ann. solid. 8. cap. 158. singulis cap. sol. 9. Simul fiunt pro ann. et cap. sol. 351. 34. Assessori ducis et offieio ejus hominibus 40. ann. et cap. sol. 5. cap. 49. singuli cap. sol. 5. cap. 472. singulis cap. sol. 3. Simul fiunt pro ann. et cap. sol. 164. S. Dividuntur sic: Assessori in ann. 13. cap. 6. Primicerio ann. cap. 3. Numerario in annum 4. Fiunt ad ann. 16. et ad cap. centenariis ad ann. 11. S. Fiunt duodecim. et ad cap. capita 6. Biarchis 8. Circitoribus 9. ad ann. 2. fiunt an. 127. et ad cap, 3. fiunt cap. 8. semis. Aliis 11. ad ann. 2. fiunt an. 16. sunt. 15. et ad cap. 3. fiunt cap. 11. Item viro clarissimo duci Mauritianæ provinciæ et hominibus ejus an. 190. singulis an. solid. 5. cap. solid. 200. 160. 35. Assessori ducis, et officio ejus hominibus 40. an. 96. S. 3. S. fiunt simul pro ann. et cap. sol. 670. 3. S. Dividuntur sic: Assessori in ann. 9. capit. 4. Primicerio in ann. 5. cap. 1. Numerario in ann. cap. 3. Ducenariis 3. ad ad ann. 3. S. fiunt ann. et capit.3. fiunt capit. 2. Centenariis 3. ad ann. 3. S. fiunt an.

ad capit. 3. fiunt capit. 3. Biarchis 8. Circitoribus ad an. 8. fiunt ann. 18. et ad cap. 3. fiunt capit. 3. fiunt cap. 11. Item viro clarissimo duci Sardiniæ insulæ, et hominibus ejus ann. 190. singulis ann. solidi 282. Assessori ducis, et officio ejus hominibus 40. ann. 96.S. singulis ann. solid. capit. 48. singulis capit. sol. 9. Simul fiunt pro ann. et cap. 150, 186. Dividuntur sic: Assessori ann. 9. et cap. 3. Primicerio in an. 2. cap. 3. Numerario in an. cap. 3. Ducenariis 4. ann. 3. sunt ann. 16. et cap. 3. sunt et cap. 9. Circitoribus 9. an. 3. fiunt an. 29. 29. et cap. 3. fiunt cap. 9. Circitoribus 9. ann. 3, fiunt ann. 4. cap. 9. semis. Aliis 11. ad ann. 16. sunt et ad capit. 3. fiunt cap. § 20. Notitia consuetudinum, quas in sacro

20.

--

per Africam, etin officio magistri militum, pro tempore dux præbere debet uniuscujusque limitis, sic: In sacro laterculo sol. 6. In officio magisteriæ militum potestatis pro insinuandis administrationis suæ divinis nostræ serenitatis affatibus solid. 12. In officio amplissimæ præfecturæ per Africam pro insinuandis ejusdem chartis, solid. 12.

§ 21. Gloria itaque tua, quæ per hanc pragmaticam sanctionem nostra statuit æternitas, effectui ea mancipari observarique præcipiat.

§ 22. Emissa lex Idib. Aprilis, CP., d. n. Justiniano P. P. A. IV, et Paulino v. c. conss. § 23. Et hæc notitia, Deo volente, debet delegari judicibus, et eorum officiis in Africa constitutis pro annonis, C et capitu per singulos annos præbendis. Item viro clarissimo duci Tripolitanæ provinciæ, et hominibus ejus anno nonagesimo singula annona solidos quinque capit, centum quinquaginta novem singulis cap. solidos ducentos octoginta duos: assessori ducis, et officio ac hominibus ejus quadraginta annis nonaginta et septem. Item viro ciarissimo duci Byzacenæ, et hominibus ejus similiter. Item viro clarissimo duci Numidiæ, et hominibus ejus similiter. Item viro clarissimo duci Mauritaniæ provinciæ et hominibus ejus similiter. Item duci Sardiniæ, et hominibus ejus similiter.

§ 24. Item notitia consuetudinum, quas in sacro laterculo, et in prætorio amplissimæ præfecturæ per Africam, et in officio magistri militum pro tempore D dux præbere solet uniuscujusque limitis, sic: In sacro laterculo sex solidos. In officiis magisteriæ militum potestatis pro insinuandis divinis administrationibus, seu divinæ Serenitatis affatibus, solidos duodecim; pro officio amplissimæ præfecturæ per Africam pro insinuandis ejus chartis solidos duodecim. § 25. Gloria itaque tua quæ per hanc pragmaticam sanctionem nostram statuuntur æternitatis effectui mancipari observarique præcipiat.

(Hanc epistolam videsis Patrol. tom. LXIX, col. 30.)

JUSTINIANI EDICTUM CONTRA ORIGENEM
(Hoc edictum videsis Patrol. tom. LXIX, col. 177.)

JUSTINIANI EDICTUM CONTRA THEODORUM MOPSUESTENUM.
(Hoc edictum videsis Patrol. tom. LXIX, col. 273.)

II.

GLYCERIUS IMPERATOR.

GLYCERII IMPERATORIS

EDICTUM CONTRA ORDINATIONES SIMONIACAS.
(Hoc edictum videsis Patrol. tom. LVI, col. 896.)

III.

THEODORICUS,

REX GOTHORUM.

THEODORICI, GOTHORUM REGIS,

PRÆCEPTIO*,

MISSA PER GERMANUM ET CAROSUM EPISCOPOS.

Dominis sanctis et venerabilibus patribus. Lau- A merum convenire, qui dudum fuerat convocatus. rentio, Marcellino, et Petro, et cunctis episcopis in Urbe residentibus, Theodoricus rex.

Vos quidem rem fecistis proposito congruentem, nos potius de reditu vestro secundo consulere, quam indictum concilium alienæ facilitatis imitatione deserere; ne discedentibus universis sub manifesta deserti dispositione judicii major urbem regiam seditiosis motibus turba concuteret. Sed non optavimus commisisse, sanctæ congregationis examinis sub hac protrahi dilatione negotium, nec universitatis animos gravius præjudicio pendere suspensos. Quia nec tranquillitati urbis definitionis mora, nec sacerdotali proposito sententia potest convenire discordiæ. Molesta igitur accepta confusione, quæ nata est, cæterorumque discessu, qui propter turbam quæ aut ausu aut vitio aliquorum contigit, iterata quæ cœperunt reliquere judicia (qui tamen, si quid dixerit, potius cogitassent exemplo vestro in urbe residere, exspectantes de his quæ illic facta de nostræ providentiæ ordinatione remedium), cum in multas se vias cogitatio nostra disperserit, ad hunc se tramitem consilii cura convertit, ut rursum ad Kalendas Septembris diem, eumdem censuerimus sacerdotum nu

Hæ præceptiones regiæ antecedunt synodum IV palmarem. Eas, cum prius mendis essent inquinatis

B

Ergo ingravatis sanctitatem vestram reliquorum præsentiam convenit opperiri, ut compresso tumultu et dissensione submota, quæ ab omnibus orta est, ab omnibus causa peragatur. Nam Ravennam, quem admodum speratis, non putavimus revocandum esse concilium, dum aliorum labore, aliorum permovemur ætate, parati ut nisi secundo conventu causæ finem judicium synodale posuerit juxta desiderium vestrum, quo nos poscitis esse præsentes, occupationibus nostris Romæ quietis amori postpositis, nos potius Romam Deo auctore veniamus, ut præsentibus saltem nobis citra confusionem atque discordiam secundum Dei timorem, tanta causa terminum sortiatur. Ut non diutius urbis regia turbarum tempestate fatigetur, sed vestri æquitate judicii redeat ad quietem. Ne mora vobis videatur onerosa, fas est vestræ æstimare providentiæ, si commodo sit, aut sub nostrorum temporum tranquillitate tolerandum, solitumve in aliqua definitione concilio sub incerto Ecclesiam sub hoc certamine Romanam perdere civitatem. Alia manu. Orate pro nobis, domini ac venerabiles patres. Datum sub die vi Idus Augusti Rufo magno, Fausto Avieno v. c. cos. (Anno Chr. 501.) simæ, emendatas ad Collectionem ms. Canonum in Bibl. Paris. soc. Jesu damus ex Harduino.

PRÆCEPTIO ALTERA

MISSA AD SYNODUM.

Fl. Theodoricus rex universis episcopis ad syno- A multuosam expectat? Intentio est vobis servandæ jus

dum convocatis.

Romanæ Ecclesiæ pacem, episcopo Symmacho criminosis propositionibus impetito, sub ea quam cernitis confusione turbæ, quemadmodum magis potuit providentia nostra consulere, quam ut juxta petitionem Senatus et cleri, ad congregandos ex diversis provinciis causam revocare antistites, et de religiosæ sanctione personæ sanctum facere judicare concilium? In oculis sunt dudum ad universam synodum destinata, et conscientiæ nostræ astipulantur oracula, quibus solius integritatis affectu hoc jus pontificibus commisimus evocatis, ut sub synodalis æquitate sententiæ, aut propter objecta convictus, reatui subjaceret. Post hujusmodi constituta, quis finem tanto dandum dubitarit esse negotio? quis de tam numeroso concilio sacerdotum magis nasci crediderit confusionis ambiguum? quid profuit sine vi tam de prolixo itinere cætera ad nos imposuisse negotia? quid tantarum Ecclesiarum absentibus sacerdotibus fuisse suspensum? quid supererit reliquum, si de tanto exitu non datur imperare [Forte impetrare] conventum? Sed transacta sufficiant, quæ ad hoc tantum in memoriam satis est revocare, quod desinant. Bona est præteritorum recordatio, si quæ displicent, secuta cura correptionis emendet. Non saltem discedentibus aliquibus dilatoque negotio ad secundæ congregationis venientis repetita judicia, pro fide, pro innocentia, pro æquitate concordis, remotis studiis aliquibus dissentiat integritas. Hoc petitione nostra Romanæ confertur civitati ut sacerdotali consideratione proposito delegato terminum detis sine contentione negotio, scientes examem vestrum de his securum esse judicium. Cogitate matrem confusionis esse discordiam, et quemadmodum consensu dubia solidantur, ita etiam firma dissensione dissolvi. Nunquid laboriosa, nunquid conscientia vestræ gravia, nunquid inimica proposito ab antistitibus suis pacem poscit Ecclesia, et ab his quibus per rationem professionis vestræ cura debeat esse propensior fidem tua Locus in Ms. immedicabilis.

titiæ in cognitione, libertas remotis omnibus occasionibus integra sit vestræ voluntatis; objectorum criminum causa examinate judicium, dummodo studiosa certamina defendi amore, et omne confusionis amputetur ambiguum, maxime cum hanc vobis pro religionis reverentia, consideratione justitiæ nostræ, oracula tribuant facultatem, ut sicut vobis est inquirendæ in hoc negotio voluntas et cura veritatis, personis illic omnibus constitutis, per quas potest fides rerum quæsita præstare, vos noveritis, et Deus, quid in ipsa causa judicare debeatis, pacem modis omnibus clero, senatui et Romano populo post judicium reddituri, ne qua turbatio, nulla discordia in civitate remaneat. Si vero vultis ut quod propositum est, transeat sine B discussione judicium, vos sciatis, et Deus, qualiter ordinetis, dummodo pax clero, senatui, populoque Romano sub vestra ordinatione reddatur. Ecce coram Deo et hominibus arbitrio vestro committentes universa conscientiam nostram, sicut decebat, absolvimus. Tantum est sub justa ordinatione rem fuisse finitam, et unitatem redditam discedentibus incidet. Neque enim tolerabile est ob hanc negligentiam regiæ civitatis amorem quo tenemur adremitti, aut rebus omnibus Deo auctore pacatis sola tranquillitate erigi, et in media urbe confundi, ut desideratur civilitas in archilatiora ↳, quæ est sub hostium vicinitatis cura. Et ne quid omisisse videamur, cum necessariam credideritis episcopi Symmachi in cognitione præsentiam, Gudilam et Bedeulphum sublimes C viros, majores domus nostræ, quos de præsente misimus cum Gonzatrierno [Ms. cum illum com. Arierno; forte, cum illustri comite Arierno] ne quid dubitationis habeat jussio nostra, sacramenta præstabunt satisfacturi designato episcopo, quemadmodum æstimaverit ordinatio vestra: suffecerit ut vocatus ad concilium citra Urbem et molestia metu securus occurrat. Orate pro me, domini sancti et venerabiles patres. Datum est sub die vi Kal. Septemb., Ravenna, regnante supradicto feliciter; Rufino Avieno Fausto v. c. cos. b Locus sine ope aliorum Codicum insanabilis.

AD THEODORICUM REGEM

RELATIO EPISCOPORUM.

Agimus Deo gratias, qui regum corda pietatis suæ D (Joan. xv), quod utique boni intelligendum est. Ideomanu et gubernat et temperat, quando ab ipso venit quod clementia vestra ex amore suo præceptis ad nos moderatissimis per majores domus Gudilam et Bedeulphum sublimes vestros missis ostendit. Sic enim mansuetos principes cœli Dominus fecit esse quos diligit, et propitiata Divinitas eos in causis omnibus mandatis suis ordinat obedire; quod scriptum est, dicente Deo: Sine me mihil potestis facere

que nostro toto affectu et obsequio jussioni vestræ parere voluimus, et ad papam qui impetebatur, quater cum sacerdotes nostros ex secunda synodo direxi mus, ut ad judicium conveniret. Sed occurrere se audentiæ nostræ penitus non posse statuit, mandans. Primum ad conventum vestrum, quando Romæ venistis, sine aliqua dubitatione properavi, et privilegia mea voluntati regiæ submisi, et auctoritatem syn

odi dedi; sicut habet ecclesiastica disciplina, re- A congruebat. Quia confusione tantæ civitatis et gemistaurationem ecclesiarum regulariter poposci, sed nullus mihi a vobis effectus est. Deinde cum venirem cum clero meo, crudeliter mactatus sum. Ulterius me vestro examini non committo in potestate Dei est, et domini regis, quid de me deliberet ordinare. Post episcopos tamen ei majorem domus vestræ illustrem virum Arigernum direximus, cui quid responsi dederit sua suggestione renuntiat; et intimamus tamen serenissimo domno, quia nobis quid possimus facere non remansit, nec invitum ad disceptationem nostram adducere possumus. Ipsi per canones appellationes omnium episcoporum commissæ sunt; et cum ipse appellat, ecquid faciendum? cum nec in absentem valeamus ferre sententiam, nec contumacis locum deputare, qui se judicibus occurrisse præclamat; maxime quia res nova est, et pontificem sedis istius apud nos audiri, nullum constat exemplum. Voluimus quod restabat pacem juxta præceptum et voluntatem vestram reddere civitati, quæ res et proposito nostro amica est, et beatitudini vestrorum temporum

mus, et horrescimus: ad amplissimum senatum collegasque nostros secundo direximus, orantes ex verbis Apostoli, qui monet : Quod ex vobis est, cum omnibus pacem habentes, non vosmetipsos vindicantes, charissimi, sed date locum iræ. Scriptum est etiam: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII). Nec admonitioni clericorum defuimus, quibus regulariter volumus subvenire. Quia etiam salutare monitum contempserunt; ideo vestri erit imperii nutu Dei respicere Ecclesiæ redintegrationem, Romanæ civitatis et provinciarum quietem. Nunc rogamus ut infirmitatibus et deunitatis [Forte indemnitati] nostræ, quemadmodum pii domini, succurratis; quoniam calliditati sæculari sacerdotum simplicitas B non sufficit, et jam diutius nostrorum mortes, et pericula propriarum pati non possumus : sed concedite nobis optatissimo præcepto vestro, ut ad ecclesias nostras liceat nos reverti, quia post hæc quæ suggessimus, nihil est quod a nobis possit ordinari. Et alia manu: Optamus vobis salutem, domine princeps.

THEODORICI, GOTHORUM REGIS,

PRÆCEPTIO TERTIA.

Flavius Theudericus rex, universis episcopis ad C vente, optata per vos concordia redderetur. Nunc synodum convocatis.

Decuerat quidem beatitudinem vestram divinæ considerationis reverentia exortum jam finisse negotium, ut vobis ordinantibus submoveri potuisset de tanta civitate confusio maxime cum prætentis affectibus jusserimus, quemadmodum vestrum visum fuisset arbitrium, memoratum vos terminare debere certamen; dummodo sub justa ordinatione finitum, dissentientes unitati et concordiæ redderentur. Quam miramur denuo fuisse consultum cum si nos de præsenti ante voluissemus judicare negotio, habito cum proceribus nostris de inquirenda veritate tractatu, Deo auspice, potuissemus invenire justitiam, quæ nec præsenti sæculo, nec futuræ forsitan displicere potuisset ætati? Sed quia non nostrum judicavi- D mus de ecclesiasticis aliquid censere negotiis: ideo vos die diversis provinciis fecimus evocare; ut sub divini timore judicii, totius certaminis vobis disponentibus causa transiret, urbique nostræ, Deo fa

vero eadem quæ dudum præsentibus intimamus ora-
culis, non coram Deo et hominibus absolventes, ut
causam Dei, quam vestræ congregationis amplissimo
senatui, et pacem clericis sperantes, commisimus,
quemadmodum visum vobis fuerit, ordinetis; nec a
nobis vestri expectetur forma judicii, sed vos quali-
ter vultis ordinate. Sive discussa, sive indiscussa cau-
sa proferre sententiam, de qua estis rationem divino
judicio reddituri; dummodo, sicuti sæpe diximus,
hoc deliberatio vestra provideat, ut pax senatui po-
puloque Romano, submota omni confusione redda-
tur, ne qua, quod absit, post judicium turba, aut ali-
qua
remaneat in civitate discordia. Sin autem secun-
dum mandata nostra concordia sacratissimæ urbis a

vobis fuerit restituta, tunc universitas agnoscere po-
tuerit justum sacri ordinis vestri extitisse judicium.
Orate pro nobis, domini sancti ac venerabiles Pa-
tres. Datum sub die Kalendarum Octobris.

SYNODO ECCLESIASTICE

VIR SPECTABILIS ANAGNOSTICUS REGIS.

Primum salutandi episcopi, et dicendum eis causa quæ agitur.

Si mihi visum fuisset, aut justitiam habuisset, ut ego debuissem audire cum proceribus palatii mei, potueram tractare quomodo et Deo placuisset, et posteritati ingratum non fuisset, sed quia causa est Dei et clericorum, ideoque modo ad petitionem senatus vel cleri ex diversis civitatibus convenere antistites, velut Deo medio, secundum quod legitis in

Evangelio, et Apostolo ad Corinthios, hoc sequamini. Nam si meum animum requiretis, ut superius dixi, quæ præcipit Deus in Evangelio, hoc sequamini. Si vero vobis visum fuerit sine discussione causam finire, aut discussam, quemadmodum visum fuerit, judicate. Meam personam nolite metuere, reddituri rationem ante conspectum Dei : tantum est ut senatum, clerum et populum pacificum dimittatis, et quod judicaveritis scribatis. Nos autem hoc probabi

« PoprzedniaDalej »