Obrazy na stronie
PDF
ePub

Huic operi coronidis instar subjicimus Disquisitionem de cursu Gallicano, id est de divinorum officiorum origine et progressu in Ecclesiis Gallicanis : cui Disquisitioni succedent nonnulla monumenta ad utriusque operis probationem. Quæ omnia faxit Deus optimus maximus ut cedant in profectum Ecclesiæ catholicæ, cujus judicio ac censuræ hanc opellam, nosque ipsos lubenter submittimus. Nec refugimus etiam censuram eruditorum hominum. Non enim vincimur, quando offeruntur nobis meliora, sed instruimur, ut verbis utamur magni Cypriani ex epistola ad Quintum.

DE LITURGIA GALLICANA
LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM.

Liturgiarum consideratio quam utilis ad fidem Eccle-
six catholicæ de Eucharistia confirmandam.
11. Cum varia sint argumenta quæ veram in Eu-
charistia Christi corporis sanguinisque præsentiam
probant; non inferiorem in his locum tenent augus-
tissimi ritus ac solemnes illæ preces quibus Chris-
tianæ ubivis gentium legitimæ societates ab initio in
re sacra usæ sunt. Id enim modis omnibus agit Spi-
ritu sancto animata Ecclesia, ut magnum aliquid ac
plane divinum hoc sacrificio contineri palam protes-
tetur. Huc spectant præviæ ex utroque Testamento
lectiones, quarum meditatione fidelium animi ad
tantum mysterium disponantur: huc panis studio
præparatus, ejusdemque cum vino Deo facta oblatio
verbis arcanis cum 2 sacro suffitu; huc ad circum-
stantes conversa oratio Præfationis instar, ut eorum
aures et corda in cœlestia erigantur: huc actio sa-
cra, et consecratio mysticis Christi verbis peragi
solita; tum hostiæ calicisque elevatio cum insigni
reverentia sacerdotis et populi procumbentis; ad
hæc vivorum defunctorumque memoria; huc deni-
que communio cum iis religionis et venerationis
signis, cum ea gratiarum actione, nullus ut intuen-
tibus dubitandi locus relinquatur, hanc esse, sem-
perque fuisse Ecclesiæ fidem ac persuasionem,
Christum vere in hoc sacrificio exhiberi.

2. Et hæc quidem in commune Liturgiæ omnes repræsentant. Si vero singulares uniuscujusque ritus considerare nunc vacaret, nullos in eumdem scopum non collimare facile intelligeremus. Quo in genere præclarum est in missa Mozarabica institutum, ut recitato Canone sacerdos hostiam consecratam super calicem tenens, Symbolum CP. præcinat ex decreto concilii III Toletani, subsequente cleri et populi concentu. Hac enim confessione omnes et singuli contestari videntur, se ea fide verum Christi corpus et sanguinem in Eucharistia credere, qua fide omnipotentem Deum unum atque trinum, ac Filium incarnatum credunt. Ideo quippe Toletani Patres hoc Symbolum, priusquam Dominica dicatur oratio, clara voce a populo decantari præcipiunt, quo et fides vera manifestum testimonium habeat, et ad Christi corpus et sanguinem prælibandum pectora populorum fide puri

A ficata accedant. Quod non solum de fide Trinitatis et Incarnationis, sed etiam de fide Eucharistiæ intelligendum est, secundum illud quod in Missali Gothico gallicano legitur, nimirum in missa 75. Ut solemne hoc sacrificium sanctificet corda nostra, dum creditur, deleat peccata, dum sumitur.

33. Verum si ad precationes in Liturgiis adhiberi solitas attendamus; plura utique, eaque magis expressa, huic rei confirmandæ testimonia nobis occurrent. In his luculentum est illud, quod nobis suppeditat Liber Sacramentorum Gregorii magni in Dominica quinta post Epiphaniam, ubi in Præfatione hæc leguntur : Singuli accipiunt Christum Dominum, et in singulis portionibus totus est; nec per singulos minuitur, sed integrum se præbet in singulis. B Quod testimonium Guitmundo tanti visum est, ut illud retulerit in librum suum de corpore et sanguine Domini; itidemque Algerus in lib. I cap. 15, ex Ambrosio, id est ex Liturgia Ambrosiana, in qua hæc leguntur apud Pamelium Dominica quinta, et in hodierno Missali Ambrosiano Dominica sexta post Epiphaniam.

4. Quod si auctores illi alias etiam Liturgias, in primis veterem Gallicanam, in promtu habuissent, haud dubie multas inde suppetias hausissent ad asserendam catholicam fidem. Tres tantum locos huc adducere juvat ex Missali Gothico seu Gallicano perantiquo, quibus locis nihil signantius aut luculentius afferri potest. Unus exstat in missa de EpiCphania, ubi statim ab initio hæc solemnitas veneranda proponitur, exhortando fideles ad ferventem orationem, nempe ut qui tunc aquas in vina mutavit, nunc in sanguinem suum oblationum vina convertat. Hic necesse est agnoscere veram ac sinceram, non figuratam duntaxat vini mutationem in sanguinem Christi; ad quam scilicet efficiendam cœlo devocatur omnipotentia Dei, ea quidem ipsa, quæ aquas in vinum aliquando convertit.

5. Sed insignior alter locus est sub finem ejusdem Missalis in missa dominicali. Sic enim habetur in oratione secreta: Precamur mente devota te, Majestas æterna, 4 ut operante virtute, panem mutatum in carnem, poculum versum in sanguinem, illum sumamus in calice, qui de te fluxit in cruce ex latere. Quis hodie

A

Catholicorum suam de Eucharistia fidem apertius respexerunt; multum discriminis in sacris agnoveet efficacius posset exprimere, quam istius Liturgiæ auctores? quos ante annos mille vixisse constat, cum codex, unde hæc excerpta est, litteris majusculis et quadratis scriptus, superet annos nongentos, ut in consequentibus exponemus.

6. Ejusdem est momenti aliud ex eadem missa testimonium post orationem dominicam: Libera nos a malo, Christe Jesu. Corpus tuum pro nobis crucifixum edimus, et sanguinem sanctum tuum pro nobis effusum bibimus. Nihil interpretatione hic opus est. Corpus Christi in Eucharistia edimus, non qualecunque, sed illud ipsum quod pro nobis crucifixum est: sanguinem ejus bibimus, non umbraticum, sed illum ipsum, qui pro nobis effusus est. Uno verbo panem sumimus, divina operante virtute mutatum in carnem ; poculum B versum in sanguinem, qui in cruce ex latere Christi fluxit, uti superior locus diserte astruit.

7. Ex quibus intelligitur quantum intersit reipublicæ Christianæ de vetustis illis Liturgiis accuratam habere notitiam, ut ex illis catholica traditio reddi possit illustrior. Quapropter ne in posterum Liturgia Gallicana, quæ Gregorianam præcessit, obscura maneat, induxi animum ea in unum conferre, quæ ad illam e tenebris oblivionis vindicandam reperire potuimus: ut quando hæc in usum jam amplius revocari nequit, saltem ex ejus cognitione asseratur majorum nostrorum, id est veterum Gallorum, religio.

CAPUT II.

Variæ Liturgiæ apud Latinos, earumque convenientia et differentiæ.

runt, non tantum inter Orientalem et Occidenta-
lem, sed etiam inter Latinas invicem Ecclesias.
3. In occidente seu apud Latinos, quatuor mini-
mum solemnes Liturgias inter sese diversas distin-
guere licet
puta Romanam, Ambrosianam seu
Mediolanensem, Gallicanam, et Hispanicam, quam
secuti sunt apud Hispanos Christiani Arabibus per-
misti, ob id Mozarabum appellatam: quibus Litur-
giis addi possunt Africana et Hibernica.

4. Romanæ Liturgiæ triplex veluti ordo seu status considerandus est. Unus primigenius, ab Ecclesiæ nascentis exordio ad Gelasium usque receptus; alter Gelasianus, auctorem seu amplificatorem habens Gelasium papam ejus nominis primum; tertius Gregorianus, ita dictus ex nomine Gregorii Magni qui Gelasianum ordinem correxisse memoratur. Qualis fuerit primigenius ille, non omnino constat. Gelasianus diu desideratus est : sed tandem illum e tenebris eruit vir de Ecclesia bene meritus Josephus Maria Thomasius, clericus, regularis, atque ante annos quatuor Romanis typis vulgavit. Gregorianus demum in usu communi est modo apud omnes fere Ecclesias, notis et observationibus a Menardo nostro illustratus.

5. Gregoriani a Gelasiano totum discrimen est in varietate et numero earum orationum quas Collectas vocant; nam cætera utriusque eædem omnino partes sunt. In Gelasiano duæ aut tres ante Epistolam oraC tiones; unica Secreta ante Præfationem; atque duæ post communionem, quarum una est supra populum. At in 7 Gregoriano tres tantum ad singulas missas assignantur orationes, quarum una ante Epistolam altera Secreta, tertia post communionem. Id vero in Ordine Gelasiano præstitit Gregorius, testante Joanne Diacono, quod «multa subtraxit, pauca convertit, nonnulla adjecit,» atque Gelasianum Codicem, in tres libros distinctum, «uno volumine coarctavit. Quod volumen Librum Sacramentorum prætitulavit. »

51. In celebrando sacrosancto missæ sacrificio omnes Orientis et Occidentis Ecclesiæ modum quemdam in summa communem ab initio habuere : singulæ tamen ritus aliquos singulares ac diversos. Hæc omnibus semper communia, nempe lectiones sacrarum Scripturarum initio Liturgia, psalmorum aliorumque canticorum recitatio; oblatio panis et vini aqua misti; consecratio utriusque verbis Christi Domini cum benedictione ac signo crucis a sacerdote facto; oratio Dominica; et sacra communio cum gratiarum actione. At designatio certarum ex Scriptura lectionum; psalmorum, aliarumque precum numerus et definitio, ministrorum ritus præter eos qui sunt ex institutione divina, hæc vero D omnia pro locis ac temporibus varia exstiterunt.

2. Qui priorem modum attenderunt auctores, missæ ordinem ubique uniformem fuisse dixerunt. Quos inter Isidorus, et post eum Etherius et Beatus Hispanici scriptores in libro 1 contra Elipandum, totidem verbis id asseruerunt: Ordo missæ vel orationum, quibus oblata Deo sacrificia consecrantur, primo a sancto Petro est institutus : cujus celebrationem uno eodemque modo universus peragit orbis. Non ignorabant eruditi illi auctores discrepantiam Liturgiæ Hispanicæ a Romana, et aliis, sed ita loquebantur habita ratione modi illius generalis uniformis. Verum qui ad ritus singulis Ecclesiis 6 seu regionibus proprios, ad orationes peculiares, aliaque id genus

6. Ita ergo procedit Ordo Romanus, ut primo dicatur antiphona, quæ vulgo introitus appellatur, deinde Kyrie eleison, tum hymnus angelicus seu Gloria in excelsis olim diebus festis et Dominicis in missa episcopali, in cæteris tantum in Pascha; postea una vel plures orationes; exin Epistola, Graduale cum Alleluia, Evangelium, Offertorium, oratio Secreta, Præfatio, Trisagion, Canon, oratio Dominica, Agnus Dei, antiphona ad communionem, Postcommunio, et benedictio. Evangelium sancti Joannis recentioris est instituti, ut ex Micrologo intelligitur. Symbolum post Evangelium Romani « nullo modo cecinerunt usque ad tempora divæ memoriæ Henrici Imperatoris,» scilicet primi, teste Bernone abbate Augiensi : nempe quod « Romana Ecclesia non fuisset aliquando ulla hæreseos fæce infecta. » Quod ergo Galli etiam regnante Carolo Magno Symbolum lecto Evangelio recitaverint, id ex veteri Ordine Gallicano videtur manasse.

7. Liturgia Ambrosiana seu Mediolanensis plures

lieres Apostolus in ecclesia tacere jubet, psalmum etiam bene clamant... Quantum laboratur in ecclesia ut fiat silentium cum lectiones leguntur! Si unus loquitur, obstrepunt universi. Cum psalmus legitur, ipse sibi effector est silentii: omnes loquuntur, et nullus obstrepit. » Hæc verba innuunt omnes inter psallendum cantu occupatos fuisse; cum lectiones legerentur, vix silentium impetratum. Sed fortasse iste locus ad Liturgiam sacram non magis quam ad alios Ecclesiæ conventus pertinet. In libello de Litaniis, quem ex ritu Ambrosiano sanctus Carolus Borromæus typis vulgari curavit, ter silentium indicitur ante Evangelii lectionem in tribus diebus Rogationum, hoc modo: Diaconus dicit: Parcite fabulis. Custos item: Silentium habete. Et alter respondet : Habete silentium. Evangelium deinde pronuntiatur 10 ante missam. Hæc de Liturgia Ambrosiana.

habet partes. Præmittitur oratio Secreta, antequam A tur Ambrosius in præfatione super psalmum 1: «Musacerdos procedat ad altare; itemque alia, cum ad illud accedit. Dein post ingressam, quæ Introitui nostro respondet, sequitur populi salutatio cum oratione super populum. Rursus alia salutatio, tum hymnus angelicus, 8 postea Kyrie eleison; et præmissa salutatione lectio prophetæ, et Psalmulus, quale est nostrum Graduale. Subsequitur cum salutatione lectio epistolæ deinde Alleluia cum suo versu, tum alia antiphona, mox Evangelium præmissa benedictione. Finito Evangelio rursus salutatio, tum Kyrie eleison, item salutatio, tum antiphona post Evangelium, nos Offertorium vocamus. Post hæc pax et salutatio, oratio super sindonem seu corporale, ut loquimur, oblatio panis et vini, orationes Secretæ et offerenda : tum prævia salutatione Symbolum, B rursus salutatio et oratio super oblata, deinde Præfatio, Trisagion, Canon Romano perquam similis, nisi quod lotis manibus sacerdos verba consecrationis sic effert Hoc est enim corpus meum, quod pro multis confringetur. Et Hic est enim sanguis meus, nec plura. Post Canonem hostiæ confractio et commistio in calice, dum interim canitur Confractorium. sive antiphona ad confractionem: deinde oratio Dominica, pacis nuntiatio, Communio, postmodum orationes post Communionem. Quibus dictis communio præbetur astantibus his verbis, Corpus Christi, et respondetur, Amen. Sub hæc antiphona Transitorium dicta; postea salutatio et oratio post Communionem iterum salutatio, Kyrie eleison, benedictio populi, ejusdemque dimissio his verbis: Procedamus in pace. Respondetur: In nomine Christi. In Ecclesia Mediolanensi ad hunc usque diem viget is ritus, cujus auctorem Ambrosium agnoscit Valafridus Strabus in cap. 22: «Ambrosius quoque Mediolanensis episcopus, tam missæ quam cæterorum dispositionem officiorum suæ Ecclesiæ et aliis Liguribus ordinavit. Quæ et usque hodie in Mediolanensi tenentur Ecclesia. » Certe pleræque funda'mentum habent in libris de Sacramentis, qui Ambrosio tribuuntur.

98. Hunc missæ Ambrosianæ ordinem exhibuit anno 1571 Pamelius, haud dubie ex antiquo ritu : a quo discrepat in nonnullis Missale Ambrosianum editum anno 1560, at longe in pluribus novum anni 1669. Primo in missis deest Prophetia in novo, præterquam in missis de Quadragesima, de sanctissimo Sacramento, et in missis post Pentecosten. In alio nulla ante Epistolam lectio ex veteri Testamento in Dominicis post Pentecosten: sic vero in nativitate Domini, aliisque solemnioribus festis, uti et in Dominicis Quadragesimæ. In festis paschæ, Ascensionis et Pentecostes Epistolæ præmittitur lectio ex Actibus apostolorum in utroque Missali. Item in utroque verba consecrationis eadem, quæ in Romano, cujus multi ritus in ordinem Ambrosianum a recentioribus inducti sunt. Ubique, id est tam apud Pamelium quam in duplici Missali, nulla fit mentio de silentio ante lectiones indicto. Cujus tamen meminisse vide

9. Non minor est Liturgia Mozarabicæ a Romana discrepantia. Ejus partes Isidorus, et post eum Etherius et Beatus iisdem verbis describunt in hunc modum : «<Prima oratio ejusdem missæ commonitionis erga populum est, ut omnes excitentur ad exorandum Deum. Secunda invocationis ad Deum est, ut clementer excipiat preces fidelium, oblationemque eorum. Tertia autem effunditur pro offerentibus, sive pro defunctis fidelibus, ut per ipsum sacrificium veniam consequantur. Quarta post hæc infertur pro osculo pacis et charitatis, ut reconciliati omnes consocientur digne per Sacramentum corporis et sanguiC nis Christi... Quinta deinde infertur inlatio in sanctificatione oblationis : in qua etiam ad Dei laudem terrestrium creaturarum virtutumque cœlestium angelorum universitas provocatur, et Hosanna in excelsis cantatur. Porro sexta proinde succedit eonfirmatio Sacramenti, ut oblatio quæ Deo offertur, sanctificata per Spiritum sanctum, Christi corpori et sanguini confirmetur. Ultima vero Dominica oratio est. » Hucusque Isidorus et Beatus.

10. Mozarabici ritus partes distinctius et fusius explicarunt Vaseus in Chronico, et ex illo Pamelius, et post eos claræ memoriæ Joannes Bona cardinalis : quibus adde scriptorem Vitæ Francisci Ximenes Toletani archiepiscopi et cardinalis. Hic Missale MozaDrabicum Toleti excudi mandavit anno 1500. Sed quia rarissima sunt in his partibus istius editionis exemplaria, ejusque notitia subsequentibus illustrandis plurimum conducit; illius Liturgiæ partes accuratius exponere operæ pretium est. Principio præmissa confessione et oratione, fit initium ab antiphona seu Introitu cum duobus versibus et Gloria et honor Patri. Sequitur extra adventum et Quadragesimam Gloria in excelsis, cujus loco die Dominica 11 ante sancti Joannis Baptistæ Nativitatem dicitur canticum Benedictus. Tum oratio prima recitatur absque prævio Oremus, eaque recitata sacerdos sine conversione ad populum dicit, Dominus sit semper vobiscum; et audito populi responso legit Prophetiam, ad cujus titulum populus respondet, Deo gratias, et in fine,

Amen. Deinde repetita salutatione canitur aut pro- A tur. Tum hostiam elevat non elevato calice. Postea

fertur Psallendum, quod idem est cum nostro Graduali. Postea sacerdos vel diaconus ait, Silentium facite, antequam subdiaconus Epistolam legat. Hanc subsequitur lectio Evangelii, quo finito respondetur, Amen. Quod sanctus Benedictus post Evangelii in vigiliis nocturnis lectionem prescribit in regulæ suæ cap. 11. Lecto Evangelio post salutationem mox cantatur Alleluia cum suo versu. Succedit hostiæ oblatio cum oratione, quam sequitur alia dicta, Post oblationem, his verbis, In spiritu humilitatis, etc. Veni, sancte Spiritus sanctificator, etc. Dein sacerdos dicit, Adjuvate me, fratres, etc., tum canitur Sacrificium, quod offertorium vocamus. Hucusque missa cathecumenorum.

C

eam tenens supra calicem, recitat Symbolum Nicænum seu CP. Sub hæc frangit hostiam in novem particulas, quæ his nominibus designantur, Corpo-ratio, 13 Nativitas, Circumcisio, Apparitio, Passio, Mors, Resurrectio, Gloria, Regnum. Quæ particula in crucis modum disponuntur super patenam. Mox facta vivorum commemoratione, canitur oratio Dominica; qua recitanda, ad singulas fere petitiones populus respondet, Amen. Post orationem, Liberati a malis, etc., Romanæ persimilem, sacerdos particulam Regnum immittit in calicem, dicendo, Sancta sanctis, et conjunctio corporis et sanguinis, etc. In Paschate, Pentecoste, et festo sanctissimi Sacramenti, sacerdos hanc particulam tenens, ter alta voce

dente ad singulas vices choro, Qui sedes super cherubin, radix David, alleluia. Statim datur benedictio eo modo, quo nostræ episcopales. Post hæc communio, dum interim populus cantat, Gustate et videte quam suavis est Dominus, alleluia, alleluia. In missis defunctorum et Quadragesimæ, Qui venit ad me non esuriet. Sacerdos communicando, penultimam particulam, cui nomen Gloria, cæteris majorém accipiens, eamque tenens super calicem, memoriam facit defunctorum. Mox eam in os sumit, cæterasque suo ordine, primo sumens eas, quæ postremæ fuerint in patena statimque populo communionem impertit. Ipse vero inde sanguinem suscipit. Dein canitur antiphona Post communionem, oratio, salutatio ad populum, vox diaconi: Solemnia completa sunt, etc. Nulla unquam conversio ad populum, nisi in fine ad benedictionem, quod est usus recentioris. Mozarabicus hic ritus in unica Toletanæ Ecclesiæ ædicula sacra nunc observatur.

11. His exactis, sacerdos manus abluit, et dicta B dicit: Vicit Leo de tribu Juda, radix David, responoratione Secreta, aliam subdit, quæ vocatur Missa, cum prævia salutatione. Sequuntur aliæ tres orationes, quarum penultima est Post nomina, ultima Ad pacem. Dum sacerdos Missam orationem dicit, interim populus Deo laudes occinit, dicens ter Agios. In secunda oratione postulat sacerdos, ut Deus Christianorum preces admittat; statimque infert: Offerunt Deo Domino oblationem sacerdotes nostri, papa Romensis, et reliqui, pro se, et pro omni clero, etc. Tum Facientes commemorationem beatissimorum apostolorum et martyrum, gloriosa sanctæ Mariæ virginis, Zachariæ, Joannis, Infantum, Petri, Pauli, et cæterorum apostolorum. Quæ nomina elata voce recitantur. 12 Respondet chorus: Et omnium martyrum. Addit sacerdos : Item pro spiritibus pausantium, Hilarii, Athanasii, Martini, etc., respondente choro : Et omnium pausantium. Dein oratio Post nomina, qua petitur a Deo, ut pacem fidelibus defunctis impertiat: et alia festo congruens: tum adhortatio ad pacem, quæ mox datur, dicente sacerdote Qui modo astatis, pacem facite. Et cum datur osculum, Habete osculum dilectionis et pacis, ut apti sitis sacrosanctis mysteriis Dei. Interim chorus canit, Pacem relinquo vobis, etc. Deinde præmisso versu, Introibo ad altare Dei, confestimque extensis manibus, sed junctis, sacerdos canit Illationem, quam præfationem appellamus. Illationi subjicitur Trisagion, postea Canon, qui in plerisque missis varius est. Consecratio quondam his verbis: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Quæ forma, veteri Ambrosianæ consimilis, ab annis septingentis ad Romanam redacta est, uti et forma sequens pro vini consecratione. Elevando sacram hostiam ait : Quotiescumque manducaveritis, hoc facite in meam commemorationem. Tum, Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novi testamenti in meo sanguine, qui pro vobis et pro multis effundetur, etc. Hinc calicem filiola seu amiculo coopertum exhibet, dicens, Quotiescumque biberitis, hoc facite in meam commemorationem. Mox dicitur oratio sexta, vocata Post Pridie. Deinde sacerdos dividit calicem suo amiculo, huicque imponit hostiam sacram, dicendo antiphonam, quæ Ad confractionem appella

D

12. In libello Eldefonsi Hispaniensis episcopi, cujus libelli exemplar Anicium ex Hispania per Gotescalcum episcopum anno 989 allatum est, quædam 14 singularia continentur de numero hostiarum, quæ per varias anni solemnitates offerendæ sunt. Verum libellus iste non indicat morem tunc usitatum, sed visum ipsius Eldefonsi de novo illo ritu, quem nusquam usurpatum fuisse existimo. Hæc fusius persequenda fuere de Liturgia Mozarabica, quoniam id necessarium videtur ad notitiam Gallicanæ, quæ

Mozarabicæ affinis est. Nunc de Africana dicendum.

13. Jacobus a Vitriaco, in libro de Historia orientali, capite 81, innuit Christianos, qui in Africa et Hispania suo tempore, id est sæculo XIII, versabantur, Mosarabes nuncupatos, eadem Liturgia usos fuisse. « Constituunt autem, inquit, Sacramentum altaris de pane azymo, quemadmodum alii Latini. Sanctam autem Eucharistiæ formam quidam eorum in septem partes dividunt, alii vero in novem : cum tamen Romana Ecclesia, et alii eidem subjecti, ipsam Eucharistiam in tres tantum portiones partiantur. Verum alium apud Africanos Liturgia ritum antiquitus fuisse constat, tum ex Isidoro, tum ex Augustino. Isidorus quippe in lib. 1 de divinis Officiis, cap. viii,

[ocr errors]

Adriano pontifice petiit, impetravitque, testante ipsius Adriani epistola, quæ est octogesima secunda Codicis Carolini, in qua hæc verba : «< De Sacramentario vero, a sancto prædecessore nostro deifluo papa Gregorio disposito, jam pridem Paulus grammaticus a nobis eum pro vobis petiit, et secundum sanctæ nostræ Ecclesiæ traditionem per Johannem monachum atque abbatem civitatis Ravennatium vestræ regali 17 emisimus Excellentiæ. »> Inde postmodum Carolus edicto sancivit, ut unusquisque Presbyter Missam celebraret ordine Romano, ut legitur in Capitularium lib. v cap. 371 novæ editionis, alias 219. 3. Ab eo tempore, quotquot scripti sunt in Gallia Missales (quos vocant) libri, ad illum Gregorianum Codicem exacti sunt fere omnes. Gelasiani tamen missales quidam sæculo XI erant in quibusdam Ecclesiis Rhemensi sancti Remigii monasterio subjectis, sicut legitur in veteri libro censuali, qui Hinemari tempore scriptus est. Ad hæc Alcuinus Missalem Gregorianum et Gelasianum simul ordinasse dicitur in Chronico Centulensi : qualis est unus Codex regius optimæ notæ n. 3865. Unde factum est, ut nullus Codex, qui antiquiorem illum Ordinem Gallicanum referat, ante hos paucos annos inveniri potuerit; atque ad id tempus semper incerta fuerit. de hujusce Ordinis ritu sententia.

« In Africanis, ait, regionibus non omni tempore, A Liturgiæ Romanæ a Gregorio Magno adornatum, ab sed tantum Dominicis diebus et quinquaginta post Domini resurrectionem, Alleluia cantatur pro significatione futuræ resurrectionis et lætitiæ. Verum apud nos, secundum antiquam Hispaniarum traditionem, præter dies jejuniorum vel Quadragesimæ omni tempore canitur Alleluia. » Augustinus vero diserte formam Liturgia Africanæ describit in sermone 227 novæ editionis, qui est quartus in die Paschæ ad infantes, de Sacramentis, id est, de mensæ dominicæ Sacramento, ut ipse initio sermonis explicat. Sic autem habet: «< Hodie incipit liber ipse legi, » nempe de Actibus apostolorum. « Tenetis sacramenta ordine suo. Primo post orationem admonemini sursum habere cor. 15 Ideo cum dicitur, Sursum cor, respondetis, Habemus ad Dominum. Sequitur Episcopus vel presbyter qui offert, et dicit : Gratias agamus Domino Deo nostro ; et vos attestamini: Dignum et justum est. Deinde post sanctificationem sacrificii dicimus orationem Dominicam. Post ipsam dicitur, Pax vobiscum, et osculantur se Christiani in osculo sancto. » Denique cum in Ordine Mozarabico semper duæ lectiones ante Evangelium, una ex Veteri Testamento, alia ex Novo præmittatur; unica erat in Africano, teste Augustino in sermone 7 de verbis Apostoli « Apostolum audivimus, psalmum audivimus, Evangelium audivimus: consonant omnes divinæ lectiones. » Idem clarius habetur in sermone 10 de verbis apostoli, et in sermone 33 de verbis Domini secundum Lucam, et alibi.

14. Qualis fuerit apud Britones et Hibernos sacrificandi ritus, non plane compertum est. Modum tamen illum a Romano diversum exstitisse intelligitur ex Bernardo in libro de Vita Malachiæ, capitibus 3 et 8, ubi Malachias barbaras consuetudines Romanis mutasse, et canonicum divinæ laudis officium in illas Ecclesias invexisse memoratur.

CAPUT III.

Quæ et qualis fuerit quondam Liturgia Gallicana : an ea quæ a Matthia Illyrico edita est. Certæ ejus notæ; hæc integra tandem reperta.

16 1. Sed jam demum ad Liturgiam Gallicanam, cujus gratia hæc præmissa sunt, veniendum est; inquirendumque de ejus forma, de qua hactenus eruditi viri disceptarunt.

2. Principio advertere convenit Ordinem Romanum, qui apud Hispanos sæculo XI, insequenti apud Hibernos (ut mox dicebam) receptus est, in Gallia vigere cœpisse jam inde a tempore Caroli Magni sive id effecerint Romani Pontifices, qui alias omnes ecclesias ad unum cum Romana concentum, quantum in eis fuit, adducere curarunt; sive ad eos demerendos id voluerit Carolus. Initium factum est a cantu Romano, quem Pippinus in Gallicanas Ecclesias induxit, ut docet Paulus papa I in epistola ad ipsum, cui Antiphonale et Responsale mittit. Directi etiam ab eodem principe adolescentes, qui Romanum cantum addiscerent. Postea vero Carolus Magnus ejus filius Sacramentarium Gregorianum, id est librum

B

4. Matthias Flaccus Illyricus, centuriatorum Magdeburgensium princeps, missam Latinam ex veteri Codice vulgavit Argentinæ anno 1557 sub hoc titulo : C Missa Latina, quæ olim ante Romanam, circa Domini annum 700, in usu fuit, bona fide ex vetusto authenticoque Codice descripta. Codicem non satis designat titulus: sed ex variis orationibus, quæ ad oblationem in illa missa referuntur, una sic habet: Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam pro seniore nostro et cuncta congregatione sancti Petri ... offero. Et in alia paulo ante: Quam tibi offero pro me peccatore et nostræ congregationis salute, et pro omnibus in Christo fratribus et sororibus nostris. Ex his conjicio, hunc librum fuisse ad usum monasterii sancti Petri Hornbacensis in diœcesi Mettensi, quæ congregatio sancti Petri ex monasterio Hornbac appellatur in titulo epistolæ CXIII 18 inter Bonifacianas ad Riculfum Lulli successorem. Hæc observatio aliquanti momenti in consequentibus erit.

D

5. Hujus missæ ab Illyrico editæ varia fuit fortuna. Primo triumphos de ea egerunt Lutherani, quasi Catholicis penitus adversaretur. Ut hos triumphos reprimeret Philippus 11 Hispaniarum rex, dulcis Albensis instinctu, ejus lectione interdixit; eamdemque postea Sixtus V in librorum prohibitorum classem redegit. Lutherani aperte tandem missam Illyricianam Catholicis suffragari, sibique adversari intelligentes, illam supprimere modis omnibus studuerunt. Catholici ex hac palinodia proficientes, ipsammet accuratius legerunt, laudarunt, comprobarunt, et ad asserenda Eucharistiæ, confessionis, et suffragiorum pro mortuis dogmata adhibuerunt: in primis quidem

« PoprzedniaDalej »