Obrazy na stronie
PDF
ePub

fulgere spem fore, ut tantorum ausuum auctores velint hortationibus dociles praebere aures, quandoquidem ipsi Nostris monitis omnino despectis non cessant iniurias iniuriis cumulare, et omnia conari, ut in Subalpino Regno Ecclesiam eiusque potestatem, iura, libertatem opprimant, ac funditus evertant, cogimur in illos ecclesiastica severitate uti, ne officio Nostro deesse, et Ecclesiae causam deserere videamur. Atque hac agendi ratione, veluti probe scitis, illustribus inhaeremus exemplis tot Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum, qui sanctitate ac doctrina insignes non dubitarunt degeneres, contumacesque Ecclesiae filios, eiusque iurium pertinaces violatores et usurpatores iis poenis plectere, quae a Sacris Canonibus contra eiusmodi criminum reos sunt constitutae.

Quamobrem in hoc amplissimo vestro conventu Apostolicam Nostram iterum efferimus vocem, ac tam enunciatam legem, quam alia omnia et singula facta et decreta a Subalpino Gubernio in religionis, Ecclesiae, ac Nostrae et huius Sanctae Sedis auctoritatis et iurium detrimentum edita, de quibus tum in Nostra Allocutione die vigesimo secundo ianuarii vertentis anni habita, tum in hac praesenti dolenter loquuti sumus denuo reprobamus, condemnamus, ac nulla prorsus et irrita decernimus. Propterea cum incredibili animi Nostri moerore cogimur declarare, eos omnes, qui in Subalpino Regno praedicta decreta et legem contra Ecclesiae et huius Sanctae Sedis iura proponere, probare, sancire non extimuerunt, nec non illorum mandantes, fautores, consultores, adhaerentes, executores maiorem excommunicationem, aliasque censuras et poenas ecclesiasticas a Sacris Canonibus, Apostolicis Constitutionibus, et generalium Conciliorum, Tridentini praesertim (sess. 22, cap. 11) decretis inflictas incurrisse. Etsi vero inevitabili muneris Nostri implendi necessitate compulsi Apostolicam adhibeamus severitatem, tamen probe noscimus, atque meminimus, Illius vicariam hic in terris Nos licet immeritos gerere operam, qui cum iratus fuerit misericordiae recordatur. Quodcirca levantes oculos Nostros ad Dominum Deum nostrum, ab ipso humiliter enixeque exposcere non desistimus, ut degeneres Ecclesiae suae sanctae filios cuiusque ordinis, gradus, et conditionis

tum laicos, tum Clericos sacro etiam charactere insignitos, quorum errata nunquam satis lugeri possunt, caelestis suae gratiae lumine illustrare, illosque ad saniorem mentem reducere velit, cum nihil cordi Nostro gratius, nihil optabilius, nihil iucundius esse possit, quam ut errantes resipiscant ac redeant ad cor. Neque omittimus in omni oratione, et obsecratione cum gratiarum actione ipsum divitem in misericordia Deum exorare, ut uberrimis quibusque divinae suae gratiae donis omnes Venerabiles Fratres Subalpini Regni Archiepiscopos, et Episcopos in tot angustiis ac tribulationibus constitutos adiuvare, et consolari nunquam desinat, quo ipsi, veluti, adhuc tanta cum sui nominis laude egerunt, pergant egregia sua episcopali virtute constantia, et prudentia religionis et Ecclesiae causam strenue defendere, ac proprii gregis saluti et incolumitati studiosissime advigilare. Atque humillimas quoque, fervidasque clementissimo miserationum Domino sine intermissione offerimus preces, ut caelesti sua ope confortare dignetur non modo fidelem illius Regni Clerum, qui maxima ex parte suorum Antistitum exempla sequens proprio munere praeclare fungitur, verum etiam tot spectatissimos ipsius Regni laicos viros, qui catholicis sensibus egregie animati ac Nobis, et huic Petri Cathedrae ex animo addicti, eorum operam in Ecclesiae iuribus tuendis impendere vehementer gloriantur.

LETTERA ENCICLICA

del 18 giugno 1859, in cui il S. Pontefice riprova i moti sediziosi suscitati in alcune provincie dello Stato Pontificio; esorta i Vescovi a pregare, protestando di essere pronto a soffrire qualunque cosa, che venir meno al suo Apostolico Ministero.

VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS, PRIMATIBVS,
ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS
GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS

PIVS PAPA IX.

Venerabiles Fratres Salutem et Apostolicam Benedictionem,

[ocr errors]

ui nuper per Italiam erupit contra legitimos Principes seditionis motus in regionibus etiam Pontificiae ditioni finitimis, nonnullas ex Provinciis Nostris, quaedam veluti incendii flamma, pervasit; quae quidem et funesto illo permotae exemplo, et externis actae incitamentis a paterno Nostro regimine sese subduxerunt, et vero etiam paucis adnitentibus id quaerunt, ut italico illi subjiciantur Gubernio, quod per annos hosce postremos Ecclesiae, ac legitimis illius juribus, sacrisque administris se gessit adversum. Dum Nos rebellionis hujusmodi actus et reprobamus, et dolemus, quibus quaedam tantum populi pars turbatis in iisdem provinciis injuste adeo respondet paternis studiis, curisque Nostris, ac dum necessarium esse palam edicimus Sanctae huic Sedi civilem principatum, ut in bonum religionis sacram potestatem sine ullo impedimento exercere possit, quem quidem civilem Principatum extorquere eidem connituntur vaferrimi hostes Ecclesiae Christi. Vobis, in tanto rerum turbine praesentes damus litteras, Venerabiles fratres, ut aliquod dolori Nostro solatium quaeramus.

Atque hac occasione Vos etiam hortamur, ut pro explorata pietate vestra, pro eximio erga Apostolicam Sedem, ejusque libertatem studio id praestandum curetis, quod olim Aroni supremo Hebraeorum Pontifici praescripsisse legimus Moysem (Num. Cap. XVI) tolle thuribulum, et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut roges pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit. » Itemque Vos hortamur, ut preces fundatis quemadmodum sancti illi fratres, Moyses nimirum, atque Aron, qui « proni in faciem dixerunt; forlissime Deus spirituum universae carnis, num aliquibus peccantibus contra omnes in ira tua desaeviet? (Num. Cap. XVI) Ad hoc scilicet, Venerabiles Fratres, praesentes Vobis mittimus litteras, ex quibus non parum solatii percipimus, quippe confidimus, desideriis Vos, curisque Nostris cumulate responsuros. Ceterum palam hoc profitemur, indutos Nos virtute ex alto, quam infirmitati Nostrae immittet fidelium precibus exoratus Deus, quidvis discriminis, quidvis acerbitatis antea perpessuros quam Apostolicam ulla ex parte deseramus officium, ac quidquam admittamus contra juramenti sanctitatem, quo Nos obstrinximus, cum licet immerentes Supremam hanc Apostolorum Principis Sedem, arcem, et propugnaculum Catholicae fidei, Deo sic volente, conscendimus. In pastorali vestro tuendo munere omnia laeta, ac felicia, Venerabiles Fratres, Vobis adprecantes, caelestis auspicem beatitatis Apostolicam benedictionem, Vobis, gregique vestro peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die 18 Junii anno 1859. Pontificatus Nostri anno Decimoquarto.

[ocr errors]

ALLOCUZIONE

tenuta nel Concistoro segreto del 20 giugno 1859, in cui il S. Pontefice lamenta la nefanda mutazione e perturbazione di cose operatesi in Bologna, Ravenna, Perugia ed altrove nello Stato Pontificio, ed il cambiamento di Governo ivi accaduto. Condanna e rescinde tutti i singoli atti, e li dichiara nulli e sacrileghi. Rammenta la scomunica maggiore, e le altre ecclesiastiche pene e censure inflitte specialmente dai decreti del Concilio di Trento, da incorrere senza altra dichiarazione da coloro che tentano usurpare il Dominio Temporale e la giurisdizione del Sovrano Pontefice, e dichiara essere incorsi in queste, coloro che ardirono invadere in qualunque maniera il Patrimonio di S. Pietro. Manifesta la speranza che verrà ristabilito l'ordine e la tranquillità nello Stato Pontificio.

ALLOCVTIO

HABITA IN CONSISTORIO SECRETO DIE 20 JVNII MDCCCLIX.

Venerabiles Fratres,

Ad

gravissimum, quo cum bonis omnibus propter bellum inter catholicas nationes excitatum premimur, dolorem maximus accessit moeror ob luctuosam rerum conversionem ac perturbationem, quae in nonuullis Pontificiae Nostrae ditionis Provinciis nefaria impiorum hominum opera ac sacrilego prorsus ausu nuper evenit. Probe intelligitis, Venerabiles Fratres, Nos dolenter loqui de scelesta sane perduellium contra sacrum legitimumque Nostrum, et huius Sanctae Sedis civilem principatum coniuratione et rebellione, quam veferrimi homines in eisdem Nostris

« PoprzedniaDalej »