Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Proprietas Litteraria.

277831

25

S. BONAVENTURAE

S. R. E. EPISC. CARD.

COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

TOMUS VII.

AD CLARAS AQUAS (QUARACCHI).

PROPE FLORENTIAM

EX TYPOGRAPHIA COLLEGII S. BONAVENTURAE

MDCCCXCV

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

PROLEGOMENA

IN SEPTIMUM TOMUM.

In hoc septimo nostrae editionis volumine exhibemus opus exegeticum seraphici Doctoris certo genuinum, adiecta appendice, quae continet dubia vel potius illegitima opuscula.

CAP. I.

De genuino S. Bonaventurae Commentario in Evangelium Lucae.

Commentarii huius prologus incipit: Spiritus Domini super me, expositio vero praefationis S. Lucae: Quoniam quidem multi etc., sic: Hic est prologus auctoris.

Praeclarum hunc Commentarium esse certo genuinum opus, a viris eruditis, solis exceptis editoribus Venetis, semper assertum est. Isti vero censores, neglectis plurimis argumentis in favorem Doctoris seraphici militantibus, hoc opus ad incerta scripta reiicere conati sunt, ducti ratiunculis vere futilibus.

$ 4. Nullius momenti sunt rationes ab editoribus Venetis pro ista opinione allatae.

Censura istorum tum contra hunc Commentarium tum contra Expositionem orationis dominicae haec est (ed. Veneta, tom. 1. Diatriba pag. 90.): « Sunt plura, quae maxime nos movent, ut utrumque hoc opusculum ad supposititia ablegemus; sunt e diverso quae magnopere alliciant nos, ut inter legitima Bonaventurae opera recenseamus. Ac nos cum primis grave premit testimonium Ptolomaei Lucensis, cuiusmodi verba sunt (Hist. Eccles. cap. XXIII.): « Huic Bonaventurae Urbanus IV. duo Evangelia glossanda commiserat; sed excusans se propter officium, quod habebat, quia Magister Generalis erat, idem Doctor Aquinas supplevit ».

« Sed ut opus vel ipsum introspiciamus, incomptum et inornatum dicendi genus, quod hoc in opusculo deprehenditur, satis suspicionis nobis dat, ut spurium Bonaventurae foetum iudicemus. Frequens deinde expositor fuit in citandis Sallustii, Senecae, Iulii Caesaris, Catonis libris, a quibus, ut coniectura consequimur, se quidem Bonaventura continuit »>.

« Ceterum, ut dicamus quod res est, habemus alia, quae nos in oppositam sententiam pertrahunt. Ac primum occurrit Ioannes Trithemius in indiculo Bonaventurae: Super Oratione

Dominica lib. I. In Evangelium Lucae lib. I. Occurrunt praeterea, quae Romani editores in argumento expositionis eiusdem tom. II. scripserunt: « Dicemus igitur iam de expositione in Lucam, quam eius esse non solum Trithemius ostendit, sed plane demonstrat exemplar vetus Vaticanum, itemque exemplaria quatuor in Belgio diligenter asservata, quorum unum est Gandavense, alterum Bruxellense, tertium Traiectinum, quartum Lovaniense: cum quibus omnibus olim a F. Matthia Dordracensi, Fratrum Minorum Germaniae inferioris Ministro Provinciali, olim collata quam diligentissime haec expositio, anno MDXXXIX typis Antverpiensibus concinne impressa, Paulo III. Pont. Max. prodiit in lucem. Ex Antverpiensis editionis apte recteque emendatae exemplari sumsimus exemplum ad editionem Vaticanam hanc, quae melior multis partibus reddita est exemplaribus quoque aliis ». Haec nos, utpote qui nihil contemnere solemus, valde prohibent, ne aut dextrorsum, aut sinistrorsum inclinemus, sed suspenso maneamus iudicio, donec veritas nobis affulgeat ».

Hae animadversiones, quatenus respiciunt Commentarium in Lucam, satis eversae sunt iam saeculo praeterlapso a Magistro Hyacintho Sbaralea (Supplem. ad Scriptores Ord. Min. pag. 145 et etiam 174), cuius verba a P. Bonelli in Prodromo (col. 637) ex variis locis collecta sic exhibentur:

« Ego puto, Ptolomaeo fuisse suppositum, aut quorundam rumorem et coniecturam secutum. Quo enim pacto potuit Bonaventura se excusare coram Pontifice, qui noverat eum plura scripsisse et tunc etiam scribere, nec ita patribus Comitiorum Narbonensium respondisse? Sanctum Doctorem Expositionem in Lucam confecisse testantur ante Trithemium Octavianus Suessanus, Franciscus Pavinus, Robertus Liciensis, Iacobus Oddus, et Bartholomaeus Pisanus circa annum 1387 scribens. Ptolomaeus vero, etsi auctor suppar, scripsit Historiam Ecclesiasticam multo post sancti Doctoris obitum, post annum 1312. Desinit in an. 1294. Quare potuit errasse, quemadmodum lib. XXII. cap. XXI., ubi tradit, sanctum Thomam Coloniae exsistentem recusasse abbatiam Montiscassini per Alexandrum Pontificem oblatam, cum id factum fuerit per Innocentium quartum, ut fatetur Echardus tomo I. Bibl. Ord. Praed. pag. 278. Si etiam

« PoprzedniaDalej »